Skip to main content

Full text of "Vita Jesu Christi: ex Evangelio et approbatis ab ecclesia ..., Volume 1"

See other formats


This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover. 

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 
publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfrom automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 

About Google Book Search 

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 



at |http : //books . qooqle . com/ 



rXL ^7iz, L (i} 



©« 



HARVARD 
COLLEGE 
LIBRARY 



Digitized 



izedbyGoOgle 



Digitized 



byGoogle 



Digitized 



byGoogle 



/ / OJ 



VITA 

JESU CHRISTI 

DOMINI AC SALVATORIS NOSTRI 



Digitized 



byGoogle 



LUDOLPHUS DE SAXONIA 




EDITJO NOVISSIMA 



uigitized by VjOOQ lC 



LUDOLPHUS DE SAXONIA 



VITA 

JESU CHRISTI 

EX EVANGEUO ET APPROBATIS AB ECCLESIA CATHOLICA 
DOCTORIBUS SEDULE COLLECTA 

EDITIO NOVISSIMA 

curante 

L.-M. KIGOLLOT. Sac 
'PARS "PRJMA 

I 




i\ARIS ! JS 
Apud VICTOREM PALME, Bibliopolam 

25, VIA DICTA GRENELLE-S.-GERMAIN, 25 

LIBRARIA S. CONGREG. DE PROPAGANDA FIDE 
Equ. Mavibtti, Soc. 

,M nc.i.c f.XX 

Digitized by VjOOQ lC 



^v 2.2-2.i.t> 



HAftVARD C0LLE6E LIBIMRY 

FROM THE LIBRARY 
OF F, L 6AY 
NOV. 3| 1916 









X 



Digitized 



\' 



byGoogle 



iiNGELO 

QUI PRiEEST 

ECCLESIiE LINGONENSI 
RR. IN CHRISTO PATRI 

DD. JOAVNI JAGOBO MARII ANTONIO GUERRII! 

OMNIUM MKMOR BENEFICIORUM 

NANC V^OVJSSIMA£M EDITJONE<£\f 
UmE JESU CHRISTI A LUDOLPHO DE SAXONU VlTiE 

GRATI ANIMI MONUMENTUM 
DEDICAVIT 

LUDOVICUS MARIA RIGOLLOT 

SACERDOS. 



Digitized 



byGoogle 



Digitized 



byGoogle 



MONITUM AD LECTORES 



Nemo est qoi non isasAtmr opportuiwtatem, quin etiam 
necessitatem , praesertim malis hisce temporibus, cum 
multi jam pseudoprophetae et Antichristi in mundum 
exierint , qui Jesum soLvun^t dum purum hominem ip- 
sum praedicant, vel cQnJitentes se eumdem ut Deum 
nosse^factis tamen negant/m mentibus resuscitandi su- 
pereniinentem Ghristi scientiamT in. quo unice salu& aeter- 
na s^rari potest : Qui enim habet Filium^ habet vitam; 
qm wra nxm. habei Filium, vitam non habet^ 

Ideo existimantes in re: tanti momjenti,. tuniiiis ia alier 
nis versari, quam de novo praesumptuose aliquid moliri, 
hanc Vitam Jesu Christi a Ludolpho olim exaratam, 
priatino tamea mtore Eestitutam, in luccm rucsus edere^ sta- 
tuimus. LudoIphus.eiirin!LSeniGar, nationeSaxo, professione 
Carthusianua, offido ArgentinensisPrior, qui cum ad tri- 
ginta annos in Praedicatorum familia sancte versatus 
fuissct, severk>ris discipliuiae de^derio ad Carthusianos 
convolarrit, opus prsestantissimum, quod Divus Tbomas 
sc^)er Theologk Schoilastica Summam ipsius conficiendo, 



Digitized 



byGoogle 



feliciter aggressus fuerat : et ipse super Vita Jesu Ghristi, 
eam ex quatuor Evangeliis^ ex Latinis et Graecis Au- 
ctoribus, ac praesertim ex Patrum sententiis et Glossis, 
miro artificio quasi uno tenore contextuque conflando, 
aggressus est. 

Quam vero Ludolphus noster apprime sacras litteras 
didicerit, et quantae scientiae pietatisque fuerit, praeter 
alia ingenii sui documenta, ut (Jpmmentarios in Psalmos, 
etc, haec Vita Ghristi abunde fidem faciet. Hic tamen 
libet afferre doctissimorum quorumdam virorum de Lu- 
dolpho Saxone censuram : 

f 
Ex Chronicis Hermanni Schedel. 

Ludolphus Alemannus, ordinis Carthusiensium, Prior Ar- 
gentinensis, vir doctrina et morum sanctitate conspicuus, hac 
ipsa tempestate peroptime Vitam Domini nostri Jesu Christi 
egregio volumine, et quodam coelesti artificio, imo potius 
divina revelatione quam studio, fabricavit; in quo certe se 
ostendit venerabilem virum, et omnium rerum tam divina- 
rum, quam humanarum, et potissimum ipsius Jesu Christi 
vitae, prout potuit homini esse possibile, pienissimam ha- 
buisse notitiam; aiia quoque iaude digna hic devotus atquc 
venerandus Pater edidit. 

Ex Supplemento Supplementi Chronicorum Jacobi 

Philippi Bergomatis , 

Ordinis Eremitarum sancti Augustini. 

Ludolphus Carthusiensis monachus, natione Teutonicus, 
patriaque Saxonicus, vir in diviriis Scripturis admodum stu- 
diosus et eruditus, aiiarum bonafum litterarum non igna- 



Digitized 



byGoogle 



rus, per hoc tempus apud Argentinense coenobium existens, 
edidit magnae devotionis ac profundae eruditionis quaedam 
praeclara opuscula, in quibus ad evitandum otium ingenium 
exercitans, nomen suum immortalitati condonavit. E quibus 
cxstat volumen magnum et insigne quidem, quod praenota- 
vit : De Vita Christi Jesu, in libros duos, quod incipit : 
Fundamentum aliud, etc. Item perpulchre : In Psalterium 
librum unum, Feruntur etiam alia. Regnavit autem anno 
Domini i334, sub Joanne XXII Papa, et Ludovico Bavaro 
Imperatore. 

Ex Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum Trithemii. 

Ludolphus ordinis Carthusiensis in domo Argentinensi, 
natione Teutonicus, Saxonica terra oriundus, vir in divinis 
Scripturis studiosus et eruditus, et secularium litterarum non 
ignarus : ingenio mitis, eloquio dulcis et compositus, vita 
quoque et conversatione insignis, edidit magnae devotionis et 
profundae eruditionis quaedam praeciara opuscuia, quibus in- 
genium nobiliter exercitans, nomen suum immortaiitati con- 
donavit. E quibus ego vidi tantum subjecta : Volumen ma- 
gnum et insigne super Evangelio, quod praenotavit : Vitam 
Domini Jesu, Lib, ij. Fundamentum aliud, etc. — In Psal- 
terium quoque, Lib, j. Sicut olim manna, etc. Feruntur ejus 
et alia. Claruit sub Ludovico Imperatore quarto, anno Do- 
mini M.CCC.XXX. 

Ex lib. 4 Bibliothecce Sixti Senensis. 

Ludolphus natione Saxo, ex ordine Praedicatorum , post 
trigesimum suae professionis annum, ad instituta Carthusia- 
norum translatus, et in monasterio Argentinensi receptus, 
vir in Sanctis voluminibus studiosissimus , professione scho- 



Digitized 



byGoogle 



lasticus, sermone srmplex, ct fervidis qtribusdam affectibus 
amabilis, colfegit er Hieronymr, Augustini, Cassiodori et 
Petri Lombardi senterrtiis exactam in Psalmos expositionenr, 
in qua typicos sensus maxime sectatur, non ita tamen ut 
Htteralem intelligentiam n^Kgat ; addens ad calcem cujusli- 
bet Psalmi devotam et consonam ipsi Pfealmo precationem. 
Operis initium est r Sicnt olim manna, etc. Idem ex qua- 
tuor Evangelistis unicam collegit vitae Cliristi historiam, 
quam lucidissimis et pirssimis juxta quadruplicem sensum 
explanationibus illustravit, adjectis ad finem singulorum ca- 
pitulorum devotissimis precationibus, praecedentis capituli ar- 
guiE^iato deservientibras^ Opus. iodpit : Ftmdmaentum aliud, 
etc. Claruit sub Ludovico Imperatore quarto , anno Do- 
mini i33a. 

Ex Roberto Benarmino S. R. E. Cardinali, 
de Scriporibtis Ecclesiasticis. 

LanduipJius„ sive Ludolpbus, natibne SaxD,. pro&ssioiaBe 
Carthusianus, vir valde pius^ scripsk optimann tristoriamr Titae 
Domini nostri Jesu ChristL ex KvangeBis dqjromptaim. Sasi- 
psit etiam CommentaEios in. Psal'iaos^ juxta sensmm praecipiiiE 
spiritualem^ Claruit eirca annumi Domini i33€». 

Haec nova editio conformis est vuLumini impressjo 
Antuerpiae , apud Joannem Keerbergium , anno 
MDLXXIIy pluribus tamen mendis expurgatis ex edi- 
tionibus Venetiana anni MDLXXII,et Lugdunensi anni 
MDLXXVII. Distinguitur autemabaliis: l° Quia textus 
Scripturae sacrae^ quanda de verbo ad verbum vel fiere, 
adhibentur, alio ^nere characteris, (^uem vocant itali'- 
cum, impressi sunt.. Quoad SS. Patrura et aliorum Au- 



Digitized 



byGoogle 



ctorum textus, si paucos excipias nimis adulteratos, nil 
in eis substituendum aut immutandum censuimus, licet 
s^pe melius habeantur in recentioribus editionibus, v. g. 
Monachorum Ordinis S. Benedicti e Congregatione 
S. Mauri, etc...; satius enim visum est, verba Patrum 
inserere, prout ipse Ludolphus in Mss. quibus usus est, 
ea legerat. 2° Quia quodlibet caput, ad majorem rerum 
intelligentiam, certis in numeris divisum est, appositis ubi- 
que notis, in quibus pro unoquoque operis paragrapho, 
sensum ipsius Ludolphi quasi medullitus confertum ha- 
beas ; varii autem locupletissimique Indices, specialiter et 
de novo, pro hacce editione excusi, ad calcem adji- 
ciuntur. ' 

Et nunc in lucem, maximo emolumento Christiani 
nominis, prodeat haec historia Jesu Christr, quas fideliter 
et velut in imagine praesentem cuilibet Salvatorem exhi- 
bens, cujus omnis actio est nostra instructio, fortius et sua- 
vius omnes ad ejus sequelam alliciat ; dixit enim : Qui 
sequitur me, 7ton ambulat in tenebris ; sed habebit lumen 
vitce. 

Calvomontc, in festo Transfigurationis D. N. J. C, anno 

1869. 

L. M. RIGOLLOT. 



Digitized 



byGoogle 



Digitized 



byGoogle 



IN VITAM 



JESU CHRISTI 



PROCIMIUM 



1 Salutis fundamentum Chri- 
8TUS. — Fundamentum aliud ne- 
no potest ponere, ut ait Aposto- 
hiSy prceter id quod positum est : 
quod est Christus Jesus. Cum di- 
C9t Augustinus quod Deus est res 
summe sufficiens, et homo est res 
summe deficiens, et quod tale bo- 
Dum Deus est, ut nemini eum de- 
serenti bene sit : idcirco quicumque 
niinam defectuum suorum evadere, 
et spiritu reparari desiderat , ne- 
cesse est ei ut a fundamento prae- 
dicto non recedat, quia in eo omni- 
poda remedia suis necessitatibus 
inveniet. 

2 Peccator invitatur ad veniam 
p nuTATioNEM Christi. — Primo 
itaque peccator cupiens peccatorum 
8uorum sarcinam deponere, et ad 
requiem animae pervenire, audiat 
Deum peccatores invitantem ad ve- 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



niam, et dicentem : Venite ad me, 
omnes qui laboratis, scilicet labore 
vitiorum; et onerati estis, scilicet 
sarcina peccatorum; et ego refi^ 
ciam vos, scilicet sanando, ac refo- 
vendo; et invenietis requiem ani- 
mabus vestris, et hic et in fiituro. 
Audiat ergo aegrotus pium et solli- 
citum medicum, et veniat ad ipsum 
per profiindam contritionem , ac 
soUicitam confessionem, et studio- 
sum propositum semper declinandi 
a malo, et faciendi bonum. Se- 
cundo peccator, sed jam in Christo 
fidelis efFectus, tanquam ipsi per 
poenitentiam reconciliatus, studeat 
diligentissime medico suo adhae- 
rere, ct suam familiaritatem acquire- 
re, ejus sanctissimam vitam recogi- 
tando omni qua poterit devotione. 
Caveat tamen provide, ne cursorie 
ipsam vitam legendo transeat; sed 



Digitized 



byGoogle 



PROGEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



seriatim aliquid de ea per diem ac- 
cipiat : in quo sabbatum dedica- 
tum piae meditationis Christo quo- 
tidie celebrando, ac cogitationes et 
affectiones, orationes et laudes, to- 
tumque opus diei ad illud redu- 
cendo, in ipso delectetur : a tu- 
multu exteriorum, et mundanorum 
impedimentorum requiescere , et 
suaviter obdormire : et ad illud, 
ubicumque fuerit, velut ad certum 
et pium refugium, contra vitiosas 
humanae infrrmitatis varietates, con- 
tinue Dei famulos impugnantes, 
saepe recurrere. Saepius tamen re- 
currat ad praecipua Christi memo- 
riaHa, videlicet : ad incamationem, 
nativitatem, circumcisionem, epi- 
phaniam, praesentationem in tem- 
plo , passionem , resurrectionem , 
ascensionem, Spiritus Sancti efiFu- 
sionem, adventum ad judicium : 
causa specialis recordationis , et 
exercitationis, ac spiritualis recor- 
dationis, ac consolationis. Sic etiam 
ipsam vitam Christi legat, ut mo- 
res ejus pro posse imitari studeat. 
Parum enim prodest si legerit, nisi 
et imitatus ftierit. Unde Bernar- 
dus : a Quid tibi prodest, pium Sal- 
vatoris nomen lectitare in libris, 
nisi habere studeas pietatem in mo- 
ribus ? » Unde et Chrysostomus : 
a Qui legens de Deo, vult invenire 
Deum, festinet vivere digne Deo, et 
ipsa conversatio bona sit quasi 
lampas luminis ante oculos cordis 
ejus, viam veritatis aperiens. » 

3 VlTA ChRISTI PROPTER SEPTEtf 

DESiDERANDA. — Ista vita in summo 
deaderio debet esse peccatori, pro- 
pter multa. Primo, propter remis- 
sionem peccatorum. Cum enim 
fecerit de se judicium, se per con- 
fessionem accusando, per justitiam, 
poenitentiam voluntariam assumen- 
do , jam sollicite ambulans cum 
Deo suo praedicto modo meditando, 
purgatur non modicum a sordibus 
peccatorum. Deus enim noster, cui 



adhaerc^, ignis consumens est, pur- 
gationem peccaiorum faciens. — 
Secundo, propter sui illuminatio- 
nem. Ille enim cui assistit, lux est 
in tenebris lucens, cujus lumine il- 
lustratus docetur ordinate dispone- 
re vitam suam ad Christum, et coe- 
lestia ad seipsum ac proximum, et 
terrestria. — Tertio, propter gra- 
tiam lacrymarum, valde necessa- 
riam peccatori in hac valle mise- 
riae, quam Christus, qui est fons 
hortorum, et puteus aquarum vi- 
ventium, consuevit peccatoribus si- 
bi adhaerentibus dare. — Quarto, 
propter reparationem lapsuum quo- 
tidianorum, de quibus semper rele- 
vat Dominus sibi adhaerentes, juxta 
illud : Fac serpentem ceneum, et 
pone eum pro signo; qui percus- 
sus aspexerit eum,^ivet, — Quin- 
to, propter dulcem et desiderabi- 
lem degustationem , quam in se 
habet, fuxta illud : Gustate et vi- 
dete, quoniam suavis est Dominus. 
— Sexto, propter cognitionem pa- 
ternae majestatis, quae per ipsum 
solum haberi potest, juxta illud : 
Nemo novit Patrem nisi Filius, et 
cid Filius voluerit revelare, — Se- 
ptimo, propter securum exitum ab 
hac vita periculosa. Fidelis nam- 
que peccator, qui modo quotidie 
suscipit Christum in hospitio cor- 
dis sui, et lectulum floridum, per 
suaves meditationes eidem praepa- 
rando, e converso post mortem re- 
quiretur, et suscipietur a Christo r 
ut sicut consuevit et concupivit 
semper , et in aeternum sit cum 
ipso. 

4 Hujus vrr^ fructus. — Haec 
vita est vita bona et irrigua, pecca- 
tores sibi adhaerentes mundans et 
renovans, et eos cives Sanctorum, 
et domesticos Dei faciens. Est ama- 
bilis et dulcis ad conversandum : 
Non enim kabet amaritudinem cott- 
versatio illius, nec tcedium convi- 
ctus ipsius; sed lcetitiam et gau-- 



Digitized 



byGoogle 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



dium^ Est deliciosa, et suavis, cetera 
quae hanc non sapiunt festidiens 
exercitia, cum aliquandiu pio corde 
fuerit frequentata. Est pascens et 
reficiens, nam secundum Ambro- 
sium, qui domicilio Christum reci- 
pit intemo, maximis delectationibus 
exuberantium pascitur voluptatum. 
Est consolatoria solitario et qui- 
dem optimus comes jugis jucun- 
ditads, solatiique, et confortationis, 
ac iurris fortitudinis a facie ini- 
mici, et a iribulatione et tentatione 
peccatoris, Haec est vita plana et 
facilis ad contemplandum Creato- 
rem , de qua nuUus excusare se po- 
test; sicut de contemplatione sum- 
mae majestatis , ad quam nemo 
raptim pptest pertingere, nisi pro- 
ficiendo per istam vitam nostri Re- 
demptoris. Hanc quicumque in- 
cijrientes et parvuli , quicumque 
proficientes et perfecti possunt ha- 
bere, et in ea invenire bonum ni- 
dum sibi, ubi tanquam turtures re- 
ponant, et abscondant casti amoris 
pullos, quisque pro sua capacrtate. 
Haec vita multum reddit Sanctos 
Dei favorabiles, pios, et benignos 
cultoribus suis, propter ipsum qui 
Qobis cum illis commune est gau- 
(fitmi. Numquid, verbi gratia, beata 
\^go, mater misericordiae, pietatis, 
et gratiae poterit te despicere, vel 
oculos suos a te avertere, quam- 
vis sis pcccator, quando non solum 
semel in die viderit, sed et fre- 
quenter Filium suum quem super , 
omnia diKgit, in brachiis tuis et in- . 
ter ubera tua commorantem? Num- 
qnid poterit te cum FiKo suo, quem 
portas, deserere, quando viderit tc; 
praedicto modo, Filium stram tam^ 
soHicite per singula comitantem, et 
eidem pietatis officia , devotionis 
immsterium, per dies singulos ex- 
lnbentem> Nullo modo. Sic et ce- 
teri Sancfi libentissime respiciunt 
inos, cum quibos Beus pJacaftns 
habitare dignatur, cura ista vita fa- 



ciat cultores suos consortes illo- 
rum, quia est et vita ipsorum. Pla- 
ne haec vita est vita beatae matris 
Christi, ipsi sedule ministrantis in 
annis pluribus, et famulantis. Haec 
est vita Apostolorum Christo fami- 
liariter adhaerentium , et cum eo 
fideliter perseverantium. Haec est 
vita civium supemonmi Christo 
fi-uentium, et ejus opera mirabilia 
admirantiima, et sibi reverenter a*- 
sistentium in aeternum. Haec vita 
est optima pars, scilicet sedere ad 
pedes Christi , et audire verbum. 
ejus. Unde merito a possessore sua 
ipsam modo per gratiam colente, 
non aufertur : quia ipsa est retri- 
butio illa quae servo fideli et pru- 
denti promittitur; et hic incipieng, 
in aetemitate perficietur. Hanc vi- 
tam nulla lingua laudare sufficit, 
adeo bona est, et sancta, et supec 
omnes vitas dignissima, cum sit 
initium cujuslibet altioris contem* 
plationis, ac vitae angelicae et aeter- 
nae, quae speratur in patria. An par- 
rum est tibi continue cum Christo 
esse, m quem desiderant Angeli 
semper prospicere? Si vis in aeter- 
num rcgnare cum Christo, incipe 
regnare modo , et noH deserere 
eum, cui scrvire regnare est. 

5 COMPEHDIUM YTTM ChRISTI. — 

Approptnqua ei^ ad ipsum pio 
corde, ut descendenti, sciiicet de 
sinu Patris, in uterum Virginis, 
quasi alter testis, cum Angelo sanr- 
ctae ODDceptioms existas in pura 
fide : et congratulare Virgini ma- 
tri, »c propter te foecu^atae. Ad- 
esto e)us nativitati, et circamcisio- 
ni , qas^ bonus nutritius , cam. 
Joseph. Vade cum Magis in Beth- 
leem, et adora cum eis paryulum 
regem. Adyuva cum parentibus 
portare puerum, et prttsentare in 
temphim. Comitare cum Apostolis 
pium pastorem, gloriosa miraculir 
faciaitcm. Adesto morienti, ciunr 
i beaia macre ejus, et }oaane<« ad 



Digitized 



byGoogle 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



compatiendum, et condolendum si- 
bi : et quadam pia curiositate pal- 
pando, tracta singula vulnera Sal- 
vatoris tui, propter te sic mortui. 
Quaere resurgentem cum Maria 
Magdalena, donec merearis inve- 
nire. Admirare in coelum ascen- 
dentem, quasi inter discipulos in 
monte Oliveti existens. Sede cum 
Apostolis in conclavi, et abscon- 
dere ab exterioribus singulis, ut 
virtute Spiritus Sancti, ex alto in- 
dui merearis. Et si pio ac humili 
et devoto corde sic eum modico 
tempore fueris prosecutus in ter- 
ris, ipse te sublevabit ad se seden- 
tem in dextera Dei Patris in ccelis, 
secundum quod promisit fideli pec- 
catori sibi adhaerenti, dicens : Qui 
mihi ministrat, me sequatur : et 
ubi ego sum, illic et minister meus 
erit, Quicumque ergo fidelis pec- 
cator hanc vitam amabiliter ample- 
xatus fiierit, non dubitet quin Chri- 
Stus eum in filium adoptaverit. 
Unde scriptum est in Proverbiis : 
Ego diligentes me diligo. Unde et 
Bernardus ; a Qui non placet Deo, 
non potest illi placere Deus. Nam 
cui placet Deus, Deo displicere non 
potest. » Caveat tamen prudenter fi- 
delis peccator, ut nunquam in quo- 
cumque statu fuerit, confidentiam 
in meritis suis habeat; sed tan- 
quam mendicus pauperculus, omni- 
BO nudissimus , ad eleemosynam 
Dominicam mendicandam, semper 
vacuus accedat. Haec autem faciat, 
non quasi ex humilitate ficta, me- 
rita sua abscondens, sed certissime 
sciens quod non justificabitur in 
eonspectu Dei omnis vivens. Etiam 
solius cogitationis nostrae non pos- 
Sumus rationem reddere, si ipse 
voluerit nobiscum in judicium in- 
trare. Isto autem modo quantum- 
Cumque se ingerat, cum pio tamen 
timore et reverentia, ad bonum Do- 
minum peccatores vocantem, prae- 
sumptuosus non reputabitur : sicut 



pauperes seculi, quanto nudiores 
sunt, cum se non tanquam dignos, 
sed tanquam miseriores propius in- 
gerunt , ad eleemosynam divitis 
mendicandam , praesumptuosi vel 
superbi non dicuntur, sed a beni- 
gnis divitibus, misericordius respi- 
cjuntur. 

6 S. Bernardus vitam Christi 
FREQUENTAViT. — Hanc vitam beatus 
Bernardus plurimum frequentavit, 
qui fasciculos myrrhae, id est cu- 
mulum amaritudinis, ex vita et la- 
boribus Christi colligens, et inter 
ubera sua, id est, affectiones suas 
collocans, sic ait : « Tu quoque si 
sapis, imitaberis sponsae pruden- 
tiam, atque myrrhae tam charum 
fasciculum de principali tui pecto- 
ris : nec ad horam patieris avelli, 
et amara illa omnia, quae pro te 
pertulit semper in memoria reti- 
nens, et assidua meditatione revol- 
vens; quo possis dicere et tu : 
Fasciculus myrrhce, dilectus meus 
mihi inter ubera mea commorabi- 
tur. Et ego, fratres, ab ineunte mea 
conversatione, pro acervo merito- 
rum, quae mihi deesse sciebam, 
hunc mihi fasciculum coUigare, et 
inter ubera mea coUocare curavi, 
collectum ex omnibus anxietatibus 
et amaritudinibus Domini mei. Pri- 
mum scilicet, infantilium illarum 
necessitatum ; deinde laborum, quoe 
pertulit in praedicando; fatigatio- 
num, in discurrendo; vigiliarum, 
in orando; tentationum, in jejunan- 
do; lacrymarum, in compatiendo; 
insidiarum, in colloquendo; postre- 
mo periculorum, in falsis fratribus; 
conviciorum, sputorum, colapho- 
rum , subsannationum , exprobra- 
tionum, clavorum, horumque si- 
ihilium , quae in salutem nostri 
generis, silva evangelica copiosis- 
sime noscitur protulisse. Ubi sane 
inter tot odoriferae myrrhae hujus 
ramusculos, minime praetermitten- 
dam putavi etiam illam myrrham 



Digitized 



byGoogle 



PROGEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



qua in cruce potatus est, sed neque 
illam qua unctus est in sepultura. 
Quarum in prima applicuit sibi 
amaritudinem meorum peccatorum ; 
in secunda, futuram corruptionem 
mei corporis dedicavit. Memoriam 
abundantice suaviiatis tuce eructa- 
bo, quoad vixero. In ceternum non 
obliviscar miserationes istas, quia 
in ipsis vivificasti me, et justifica- 
tus sum. Haec meditari, dixi sa- 
pientiam; in his justitiae perfe- 
ctionem mihi constitui ; in his 
plenitudinem scientiae; in his divi- 
tias salutis; in his copias merito- 
rum. Ex his mihi interdum potus 
salutaris amaritudinis. Ex his rur- 
sum suavis unctio consolationis. 
Haec me erigunt in adversis, in 
prosperis deprimunt. Et inter laeta 
tristiaque vitae praesentis, via regia 
incedendi tutum praebent utrobique 
ducatum, hinc inde mala immi- 
nentia propulsando. Haec mihi 
conciliant mundi Judicem, dum 
. tremendum potestatibus, mitem hu- 
milemque figurant; dum non so- 
lum placabilem, sed et amicabilem 
repraesentant eum, qui inaccessibilis 
est principibus, terribilisque apud 
reges. Praeterea hoc mihi in ore 
fi^equenter, sicut vos scitis. Haec in 
corde semper, sicut scivit Deus : 
haec stilo meo admodum familiaria, 
sicut apparet. Haec mea sublimior 
interim philosophia, scire Jesum 
Christum, et hunc crucifixum ; hunc 
et vos, dilectissimi, tam dilectum 
^sciculum colligite vobis. Memen- 
tote quia accepit eum Simeon in 
ulnas ; Maria gestavit in utero ; 
fovit in gremio; sponsa sibi inter 
ubera collocavit. Arbitror Joseph 
super genua, illi frequenter arrisisse. 
Hi omnes ante se eum habuerunt, 
et nullus retro. Exempla igitur sint 
Tobis, ut et vos similiter faciatis. 
Si enim ante oculos habueritis quem 
portatis, pro certo videntes angu- 
stias Domini, levius et vestras por- 



tabitis : » haec Bernardus. Sed quia 
ista multi minime cogitant, statim 
fat^tig sunt : quia si ista cogita- 
rentTnon ita cito de bono opere 
fatigati essent. 

7 COMMENDATUR MEDITATIO VITJE 

Christi. — Hanc etiam vitam, beata 
Caecilia virgo legitur habuisse. Nam 
inter alia virtutum et laudum prae- 
conia, de ea scribitur, quod Evan- 
gelium Christi, absconditum »sem- 
per in pectore portabat; quod sic 
intelligi videtur, quod ipsa de vita 
Domini Jesu in Evangelio tradita, 
quaedam devotiora sibi praeelegerat, 
in quibus die ac nocte, corde puro 
et integro, attentione praecipua et 
ferventi meditabatur. Et completa 
circulatione iterum repetens , ac 
dulci et suavi gustu ruminans, ea 
in arcano pectoris sui prudenti con- 
silio collocarat. Simile tibi suadeo 
faciendum. Super omnia namque 
spiritualis exercitii studia, hoc ma- 
gis necessarium credo, magisque 
proficuum, eL quod ad celsiorem 
possit perducere gradum. Nusquam 
enim invenies ubi sic doceri possis 
contra vana blandimenta et caduca; 
contra tribulationes et adversa ; con- 
trahostium tentamentaet vitia,sicut 
in vita Domini Jesu, quae fuit abs- 
que omni defectu perfectissima. Ex 
frequenti enim et assidua medita- 
tione vitae ipsius, adducitur anima 
in ejus amorem, ac confidentiam et 
familiaritatem : ita quod stabilitur 
contra vana et caduca, ut ea vili- 
pendat et contemnat. Ut patet in 
praedicta beata Caecilia, quae ita cor 
suum de vita Christi repleverat , 
quod in ipsam vana intrare non po- 
terant. Unde in pompa nuptiarum, 
ubi tot vana geruntur, existens, can- 
tantibus organis, ipsa stabili corde , 
soli Domino decantabat, dicens : 
Fiatj Domine, cor meum immacur 
latum, ut non confundar. Fortifica- 
tur quoque contra tribulationes, et 
adversa, ut ea minus timeat et sen- 



Digitized 



byGoogle 



PROGEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



tiat : ut patet in martyribus. Unde 
Bernardus : « Idcirco denique audit 
columba mea in foraminibus petra, 
quod in Christi vulneribus tota de- 
votione versetur, et jugi meditatione 
demorerur in illis. Inde martyri 
tolerantia; inde illi fiducia ma- 
gna apud Altissimum. Vult benignus 
dux devoti militis vultum et oculos 
in sua sustoUi vulnera : ut illius ex 
hoc animum erigat, et exemplo sui 
reddat ad tolerandum fortiorem. 
Enimvero non sentiet sua, dum 
illius vulnera intuebitur. Stat mar- 
tyr tripudians et triumphans, toto 
licet lacerato corpore, et rimante la- 
tera ferro : nec modo fortiter , sed 
hilariter sacrum e carne sua cir- 
cumspicit ebullire cruorem. Ubi 
ergo tunc anima martyris^ nempe 
in tuto, nempe in petra, nempe in 
visceribus Jesu, vulneribus nimi- 
rum patentibus ad introeundum. Si 
enim in suis esset viscerlbus, scru- 
tans ea, ferrum profecto sentiret, do- 
lorem non ferret, succumberet et ne- 
garet. Nunc autem in petra habitans, 
qcid mirum si in modum petrae du- 
ruerit? Sed neque mirum si exul a 
corpore, dolores non sentiat corpo- 
ris : neque hoc facit stupor, sed 
amor : submittitur enim sensus , 
non amittitur : nec deest dolor, sed 
contemnitur. Ergo ex petra marty- 
ris fortitudo : » haec Bemardus, 

8 VlRTUTUM OyNIUM EXEMPLA IN 

Christo. — Inde quoque est quod 
multi confessores, et etiam alii, in 
laboribus, et tribulationibus, et infir- 
mitatibus suis, non solum patientes , 
sed et hilares fuisse et esse repe- 
riuntur; quia ex devota meditatione 
vitae et passionis Christi, eorum ani- 
mae non in eorum corporibus et 
visceribus , sed Christi fiiisse et 
«sse videntur. Instruitur contra ho- 
stium tentamenta et vitia, ut in fa 
ciendis et omittendis , errare aut 
falli non valeat : cum ibi perfectio- 
nem omnium virtutum reperiat.. 



Nam paupertatis, humilitatis, chari- 
tatis, mansuetudinis, obedientiae, pa- 
tientiae, ceterarumque virtutum ex- 
empla et doctrinam, nusquam sic 
invenies, sicut in vita Domini vir- 
tutum. Quidquid enim virtutum in 
Ecclesia habetur, ab ipso Christo 
per exempla operum illius trahitur. 
Unde Bernardus : a Quid vobis cum 
virtutibus, qui Dei virtutem Chri- 
sti ignoratis? Ubinam, quaeso, vera 
prudentia, nisi in Christi doctrina? 
Ubi vera justitia , nisi in Christi 
misericordia? Ubi vera temperan- 
tia, nisi in Christi vita? Ubi vera 
fortitudo, nisi in Christi passione? 
Soli igitur qui ejus doctrina imbut 
sunt, prudentes dicendi sunt. Soli 
justi , qui de ejus misericordia ve- 
niam peccatorum consecuti sunt. 
Soli temperantes, qui ejus vitam 
imitari student. Soli fortes , qui 
ejus sapientiae et patientiae docu- 
menta fortiter in adversis tenent. 
Incassum proinde quis laborat in 
acquisitione virtutum , si aliunde 
eas sperandas putat, quam a Domi- 
no virtutum : cujus doctrina, se- 
minarium prudentiae ; cujus mise- 
ricordia , opus justitiae ; cujus vita, 
speculum temperantiae ; cujus mors^ 
insigne est fortitudinis. » Unde et 
Gregorius : « Quid est quod dile- 
ctum suum sponsa , non myr- 
rham, sed fasciculum myrrhae no- 
minat? nisi quod dum sancta mens 
Christi vitam ex omni parte consi- 
derat, contra omnia vitia ex qus 
imitatione , virtutes repugnanies 
congregat : ex quibus sibi fascicu- 
lum aptat, quo carnis suae sempi- 
temam putredinem abstergat. » Unde 
etiam Augustinus : a Cum onmibus 
modis medeatur animis Deus , {h-q 
temporum opportunitatibus , quae 
mira sapientia ejus ordinantur, nul- 
lo modo beneficentius consuluit 
generi humano , quam cum ipsa 
Dei sapientia, id est, Filius unicus, 
consub^tantialis Patri et cosetermiSy 



Digitized 



byGoogle 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



totum hominem suscipere dignatus 
est : Et Verbum caro factum est, 
e/ habitavit in nobis. Satellites vo- 
luptatum divitias perniciose populi 
appetebant, pauper esse voluit; 
honoribus et imperiis inhiabant, 
rex fieri noluit; carnales filios ma- 
gnum bonum putabant, tale conju- 
gium prolemque contempsit; con- 
tumelias supecbissime horrebant , 
omne genus contumeliarum susti- 
nuit. Injurias intolerabiles esse ar- 
bitrabantur, quae major injuria est 
quam justum innocentemque dam- 
nari? Dolores corporis execraban- 
tur, flagellatus atque craciatus est ; 
mori metuebant, morte mulctatus 
est; ignominiosissimum mortis ge- 
nus crucem putabant, crucifixus est. 
Omnia quae habere cupientes non 
vitabamus, carendo vile fecit : om- 
nia quae vitare cupientes a studio 
deviabamus , percipiendo dejecit. 
Non enim ullum peccatum commit- • 
ti potest, nisi dum appetuntur ea 
quae ille contempsit, aut fugiuntur 
quae ille sustinuit. » 

9 ToTA viTA Christi instructio 

ET DisciPLiNA. — ^Tota itaque vita ejus 

in terris , per hominem quem sus- 

cipere dignatus est, disciplina mo- 

rumfuit. Unde iterum Augustimis : 

o Concedamus non apparere nunc 

liomines dignos imitatione : quis- 

quis haec putas, mente Deum in- 

tuere,»qui hoijio factus est, ut homi- 

nem vivere doceret. Recordare quid 

rit illud quod Joannes ait : Qui dixit 

se in Christo manere, debet sicut ille 

ambulavit, et ipse ambulare; et ita 

nec deerit tibi quem sequeris, quia 

omnis Christi actio est nostra in- 

structio. Item alibi habemus de pas- 

aone Domini : Exemplum enim 

dedt vobis, ut quemadmodum ego 

feci, ita et vos faciatis. » Unde 

Beda : « Qui dicit se in Christo ma- 

nere, debet sicut ille ambulavit et 

ipse ambulare : quod est, non am- 

bire terrena, non caduca lucra se- 



ctari, fugere honores, omnem mun- 
di contemptujn pro coelesti gloria 
amplecti , libenter cunctis prodesse, 
injurias nulli inferre, et sibi illatas, 
patienter sufferre, sed et inferenti- 
bus a Domino veniam postuiare; 
nunquam suam, sed Conditoris ^o- 
riam semper quaerere , et quos se- 
cum valet, ad superaa erigere. 
Haec et hujusmodi gerere, est ve- 
stigia Christi sequi : » haec Beda. 
Christi itaque vestigia sequi debe- 
mus : a Quia, ut ait Ambrosius, in 
agnitione Christi, omnem salutem 
et sapientiam habemus. Et iteram J 
Omnia habemus in Christo, et om- 
nia nobis Christus. Si vulnerum 
curatorem desideras, medicus est; 
si febribus aestuas, fons est; si gra- 
varis iniquitate , justitia est ; si in- 
diges auxilio, virtus est; si mortem 
times, vita est; si tenebras fugis, 
hix est; si coelum desideras, via est; 
si cibum quaeris, alimentum est : » 
haec Ambrosius. Et ideo bene 
per quemdam sapientem dicitur : 

Hoc est nescire, sine Christo 

[plttrima scire; 

Si Christum bene scis, satis est; 

[si cetera, nescis, 

Utinam sapientes hujus mundi hoc 
saperent et intelligerent, et scientiam 
suam in hanc commutarent! Qui 
ergo Christum sequitur, errare vel 
falli non potest : ad cujus virtutes 
imitandas et adipiscendas , ex fi^e- 
quenti meditatione vitae ipsius cor 
accenditur et animatur, ac divina 
virtute illuminatur : adeo ut plu- 
res fuerint illitterati et simplices, 
qui magna et profunda Dei inde 
cognoverant, quia ibi invenitur 
unctio , quae paulatim purificans 
animam et elevans, docet de om- 
nibus. 

i o Est nobis quasi speculum. — 
In omnibus itaque virtutibus et bo- 
nis moribus, semper praepone tibi 



Digitized 



byGoogle 



8 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



illud clarissimum speculum et to- 
tius sanctitatis exemplar, scilicet 
vitam et mores Filii Dei Domini no- 
stri Jesu Christi, qui ad hoc de 
ccelo nobis missus est, ut praeiret 
nos in via virtutum, et legem vitae 
ac disciplinae suo nobis daret ex- 
emplo, et erudiret nos sicut semet- 
ipsum : ut sicut ad imaginem ejus 
naturaliter creati sumus, ita ad mo- 
rum ejus similitudinem, per imita- 
tionem virtutum, pro nostra pos- 
sibilitate reformemur, qui ejus 
imaginem in nobis per peccatum 
foedavimus. Quantum autem quis- 
que se ei in virtutum imitatione 
conformare studuerit, tantum ei in 
patria, in gloriae claritate propin- 
quior et clarior erit. Percurre ergo 
singulas quasque aetates Christi , 
virtutesque ejus per singulas, et sic- 
ut fidelis discipulus pro posse stu- 
deas imitari. In labore etiam exte- 
riori et interiori, recordare laborum 
et adversitatum Christi : et quan- 
documque in aliquo gravaris, sta- 
tim ad ipsum pium patrem paupe- 
rum, tanquam parvulus ad matris 
gremium curre; totum teilli revela, 
totum committe, totum in ipsum 
jacta et projice, et ipse procul du- 
bio tempestatem sedabit, et releva- 
bit te. Non solum autem vigilans 
Domino Jesu intendas, sed et cum 
corpus strato recolligis, et caput 
reclinatorio imponis, sit tibi quasi 
cum beato Joanne super pectus 
Jesu recumbens; sicque recumbens 
super pectus Jesu suge ubera ejus, 
et in pace in idipsum dormies et re- 
quiesces. Et universaliter in omni- 
bus dictis et factis tuis, quasi ad 
exemplar respicias in Jesum, ince- 
dens et stans, sedens et jacens, co- 
medens et bibens, loquens et ta- 
cens, solus et cum aliis : ex hoc 
enim magis eum diliges, et fami- 
liaritatis ejus gratiam et fiduciam 
majorem assequeris, et in omni vir- 
tute perfectior eris. Et haec sit sa- 



pientia tua, et studium tuum sem- 
per de Jesu aliqua cogitare, unde 
provoceris ad imitandum, vel efl&- 
ciaris ad amandum ipsum. Talia 
enim meditando, et tempus utiliter 
expendes, dum occuparis in bonis 
studiis et divinis, circa Dominum 
Jesum ; et mores tuos emendabis ad 
formam vitae ipsius, dum in omni- 
bus agendis semper ad ipsum re- 
spicis, omnis perfectionis speculum 
et exemplum : et quanto magis has 
frequentaveris meditationes, tanto 
magis eas tibi reddes familiares, et 
facilius tibi occurrent, et jucundius 
te reficient. 

1 1 Methodus quo meditanda est 
viTA Christi. — Vidisti ergo ad 
quem excelsum^ gradum medita- 
tiones vitae Christi perducunt : 
nunc in ipsas meditationes te ali- 
qualiter introducere tentabo, non 
omnia quae in Evangelio scri- 
pta sunt pertractando , sed quae- 
dam devotiora ex his eligendo. 
Nec credas quod omnia quae Chri- 
stum dixisse vel fecisse meditari 
possumus scripta sunt, sed ad ma- 
jorem impressionem ea tibi sic nar- 
rabo prout contigerunt, vel conti- 
gisse pie credi possunt, secundum 
quasdam imaginativas repraesenta- 
tiones, quas animus diversimode 
percipit. Nam circa divinam Scri- 
pturam meditari; intelligere, et ex- 
ponere, multifarie possumus, prout 
credimus expedire, dummodo non 
sit contra veritatem vitae, vel justi- 
tiae, aut doctrinae, id est, non sit 
contra fidem, vel bonos mores. 
Qjaicumque vero asserit de Deo ali- 
quid quod non est tibi certum, vel 
per naturalem rationem, vel per 
synderesim, vel per fidem,vel per 
sacram Scripturam , praesumit et 
peccat. Cum ergo me narrantem 
invenies, ita dixit vel fecit Dominus 
Jesus, seu alii qui introducuntur ; 
si id per Scripturam probari non 
possit, non aliter accipias quam de- 



Digitized 



byGoogle 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



vota meditatio exigit : hoc est, per- 
inde accipe ac si dicerem : Medi- 
tor quod ita dixerit vel fecerit bonus 
Jesus; et sic de similibus. Tu au- 
tem si ex his fructum sumere cupis, 
toto mentis affectu, diligenter, dele- 
ctabiliter, et morose, omnibus aliis 
CHris et sollicitudinibus tunc omis- 
s*is, ita praesentem te exhibeas, his 
quae per Dominum Jesum dicta vel 
fecta sunt, et ex his quae narrantur, 
ac si tuis auribus audires, et oculis 
videres, quia suavissima sunt ex de- 
siderio cogitanti, et multo magis 
gustanti. Et ideo quamvis multa ex 
his tanquam in praeterito facta nar- 
rantur, tu tamcn omnia tanquam in 
praesenli fierent, mediteris : quia ex 
hoc majorem sine dubio suavitatem 
gustabis. Lege ergo quae facta sunt, 
tanquam fiant; pone ante oculos 
gesta praeterita tanquam praesentia, et 
sic magis sapida senties et jucunda. 

12 LOCI NOTIFICATIO ALIQUANDO 

PRODEST. — Unde et quandoque an- 
notavi loca, iif quibus haec vel illa 
sunt facta, quia multum valet ho- 
mini cum audit Evangelium le- 
gi, et hoc vel hoc factum tali loco 
gestum, cum rem gestam scit et 
loci situm. Ad terram enim san- 
ctam, quam universae Christi Ec- 
clesiae nocte dieque sociare non 
desinunt, quam bonus ille Jesus 
inhabitando, et verbo vel doctrina 
illuminando, illuminatam suo sa- 
cratissimo sanguine consecravit, de- 
lectabile est aspirare; sed delecta- 
bilius eam oculis corporis intueri, 
et mentis intellectu revolvere, quo- 
modo in locis singulis, in ea no- 
stram salutem Dominus operatus 
sit. Quis enim enarrare sufficit, 
quot devoti discurrentes per loca 
singula, in spiritu vehementi oscu- 
lantur terram, amplectuntur loca in 
quibus dulcem Jesum, vel stetisse, 
vel aliquid egisse audienint? Nunc 
tundunt pectus, nunc fletus, nunc 
gemitus, nunc suspiria emittentes, 



gestu corporis et devoiionis quam 
foris ostendunt, ct absque dubio in- 
tus habent, in lacrymas provocant, 
plerumque etiam Saracenos. Quid 
dicam de Patriarchis Jacob, Joseph, 
et fratribus ejus, qui quia vivi in 
terra illa esse non potuerunt, elege- 
runt in ea mortui sepulturam ? Quid 
plura? Tarditas ingemiscenda est 
Christianorum nostri temporis, qui 
tot exempla habentes, tardi sunt de 
manibus inimicorum eruere terram, 
quam consecravit sanguine suo Je- 
sus Christus. 

l3 DOMINUM IN OMNIBUS INTUERI 

DEBEMus. — Et nota pro regula ge- 
nerali, quod ubicumque in sequen- 
tibus meditationes singulares non 
inveneris, sufficit tibi quod rem per 
Dominum Jesum dictam vel ge- 
stam, antementis oculos ponas, et 
cum eo converseris, ac familiaris ei 
fias. Nam in hoc videtur haberi ma- 
jor dulcedo, et devotio efficacior, et 
quasi totus fructus harum medita- 
tionum consistere, ut ubique et 
semper intuearis eum devote in 
actu suo et moribus; ut quando 
Btat cum discipulis suis, quando 
cum peccatoribus ; quando loqui- 
tur, et quando praedicat; quando 
vadit et quando sedet; quando dor- 
mit et quando vigilat; quando co- 
medit et quando aliis ministrat; 
quando sanat aegrotos, et quando 
alia miracula facit : describens tibi 
in corde tuo mores ejus et actus, 
quam humiliter se habuit inter ho- 
mines, quam benigne inter disci- 
pulos, quam misericors fuit super 
pauperes, quibus se similem per 
omnia fecerat, et qui familia ejus 
specialis videbantur; quomodo nul- 
lum sprevit vel horruit, etiam si 
leprosus esset; quomodo divitibus 
non adulabatur; quam liber fuit a 
curis mundi, nec anxius pro cor- 
poris necessitatibus; quam patiens 
ad contumelias, et quam mitis in 
responsis; non enim studuit se ver- 



Digitized 



byGoogle 



PROOEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



bo mordaci et amaro vindicare, sed 
blando et humili responso alterius 
malitiam sanare; quam composi- 
tus in omnibus gestibus suis fuit, 
quam sollicitus de animarum sa- i 
lute, quarum etiam amore digna- ; 
tus est mori ; quomodo seipsum ; 
praebuit exemplum omnis boni; 
quam compatiens affiictis fuit; , 
quomodo infirmorum imperfectioni ; 
condescendit, quomodo peccatores 
non sprevit ; quam clementer poeni- 
tentes suscepit, quam obediens fuit 
parentibus, quam promptus in mi- 
nistrando omnibus; unde ipse ait ; 
Ego in medio vestrnm sum, sicut 
qui ministrat; quomodo omnem 
jactantiam, et omnem singularitatis 
ostentationem declinavit, quomodo 
omne scandalum cavit; quam mo- 
deste in edendo et bibendo se ha- 
buit, quam verecundus in visu fiiit, 
^am studiosus ad orationem, 
quam sobrius ad vigilias, quam pa- 
tiens laboris et penuriae, et quam 
placidus in omnibus fuit. Et simi- 
liter secundum hunc modum, in 
omnibus dictis et factis, quae de 
Christo legeris vel audierrs, medi- 
tare mores et gestus suos qualiter 
ipse in omnibus se habuerit, vel 
habere potuerit secundum tuam 
aestimationem : quia in omnibus 
semper optimo et perfectissimo 
modo se gerebat, qui in omnibus 
semper optimus et perfectissimus 
est. Erat enim aspectu dulcis, col- 
loquio suavis, et omni conversa- 
tione benignus. Et maxime con- 
templare faciem ejus, si potes eam 
imaginari, quod supra omne vide- 
tur difficilius, sed forte reficeret 
jucundius. Et istud sit tibi pro 
doctrina , et recursu omnium 
quae sequuntur , ut ubicumque 
dictumvel factum narrabitur, si ali- 
ter singulares meditationes non 
fuerint expressae , vel etiam istae 
^enerales fuerint omissae, recurras 
ad hunc locum, et sufficit tibi 



quod hic generaliter dictum est. 
14 FoRJLE Christi descriptio. — 
Ut autem Christi fiaciem et tor- 
mam, seu figuram ejus totam, et 
ex his actus, seu mores suos et 
gestus melius valeas meditari, quae- 
dam de his alibi scripta, hic inse- 
rere utile judicavi. Legitur enim in 
libris annalibus apud Romanos 
existentibus, quod Jesus Christia, 
qui dictus fiiit a gentibus Propheta 
veritatis, staturae fuit procerae, mfi- 
diocris et spectabilis, vultum ha- 
bens venerabilem, quem possent 
intuentes, et diligere et formidare; 
capillos habens ad modum nucis 
avellanae permaturae, fere usque ad 
aures, ab auribus cincinnos crispos, 
aliquantulum cerulaeos, ab hume- 
ris ventilantes; discrimen habens in 
medio capitis, juxta morem Naza- 
renorum; frontem planam et sere- 
nissimam, cum facie sine ruga et 
sine macula, quam rubor modera- 
tus venustavit : nasi prorsus et oris 
nulla fuit reprehensio; barbam ha- 
bens copiosam et impubem, capil- 
lis concolorem, non longam, sed 
in mentobifurcatam; aspectum sim- 
plicem et maturum, oculis glau- 
cis, variis, et claris existentibus. In 
increpatione erat terribilis, in ad- 
monitione blandus et amabilis; hi- 
laris, servata gravitate. Aliquando 
flevit, sed nunquam risit. In statura 
corporis propagatus et rectus : ma- 
nus et brachia visui delectabilia. In 
colloquio gravis, rationabilis, rarus, 
et modestus : et ideo merito secun- 
dum Psalmistam dicitur Speciosiis 
forma prce filiis hominum : haec 
ubi supra. 

l5 EVANGELII COMMENDATIO. — 

Inter omnes ergo Scripturas, prae- 
cipue Evangelium, quod secundum 
Augustinum inter omnes divinas 
auctoritates quae sacris litteris con- 
tinentur, merito praecellit, studeas 
prae manibus semper habere, et in 
corde tuo jugiter circumferre : qtna 



Digitized 



byGoogle 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



hoc te de vita et moribus Domini 
Bostri Jesu Christi, et de omnibus 
ad salutem necessariis, poterit da- 
riusedocere. Namsecundum Chry- 
sostomumj in Evangelio totius per- 
fectionis naturae rationalis sunmia 
continetur. Et secundiun Hie- 
ronymum, Evangelia Legis imple- 
tio sunt, et in his praecepta et 
ezempla vivendi plenissime sunt di- 
gesta. Unde Ckrysostomus : a Opor- 
tuerat quidem nihil nos indigere 
auxHio litterarum, sed tam mun- 
dam in omnibus exhibere vitam, 
vX illarum vice, gratia spiritus, ute- 
remur, et sicut atramento paginae, 
ha corda nostra inscriberentur a 
Spiritu. Quia vero hanc a nobis 
exdusimus gratiam agere, vel se- 
cundas divitias expectemus, et in- 
tendamus his quae scripta sunt. 
Non enim propterea datae sunt 
Scripturae, ut in libris eas habea- 
mus solura, sed ut in cordibus con- 
glutinemus eas. Si enim domum 
ubicumque fiierit Evangelium posi- 
tum, non audebit accedere diabolus, 
multo magis animam intelligentias 
habentem, tales et circumferentem 
non tanget unquam, neque super- 
veniet ei daemon, neque peccati 
natura. Sanctifica igitur animam, 
sanctifica corpus tuum, hoc in lin- 
gua et in cbrde semper habens; si 
enim turpiloquium sordidat, et 
d^mones vocat, manifestum est 
quod ^iritualis lectio sanctificat, et 
spiritus evellit gratiam. Attenda- 
mus igitur, dilecti, Scripturis : et si 
nullum aliud, Evangelia saltem cir- 
cumstudiosa nobis fiant, et haec 
prae manibus habeamus. Confestim 
enim expandens libros, si perman- 
seris usque ad finem, omnia re- 
spues mundana, omnia deridebis 
quae hic sunt. Et si dives fueris, 
nihil reputabis divitias; et si inops 
fiieris, non confunderis inopia ; non 
rapies, non avarus eris; sed con- 
cupitor eris magis inopiae, et de- 



spicies divitias. Si vero hoc fiet, om- 
nia exterminabis mala. Multa alia 
est lucrari, quae non " est nunc se- 
cundum partem dicere; sciunt au- 
tem qui experientiam susceperunt.» 
Et iterum : « Quid igitur imquam ex 
Evangeliis sequale fiet? Utique 
Beus conversatur in terris, homo 
ascendit in coelum, et facta est om- 
nium una permixtio : Angeli cum 
hominibus chorum faciebant; ho- 
mines Angelis communicabant, et 
aliis coelestibus supernisque Virtu- 
tibus. Et erat videre antiquum prae- 
lium repensum, daemones fugien- 
tes, mortem peremptam, paradisum 
apertum, maledictionem remotam, 
peccatum de medio sublatum, er- 
rorem expulsum, veritatem rever- 
sam, pietatis sermonem ubique se- 
minatum et vegetatum, coelestem 
conversationem in terrae regione 
plantatam, supernas Virtutes fami- 
liariter nobiscum loquentes, et ad 
terras saepe Angelos ventitantes : ex 
hisque omnibus spem firmari cer- 
tissimam futurorum. Propterea igi- 
tur EvangeUum ista vocatur histo- 
ria, quasi scilicet omnia alia verba 
inania doceantur, quibus solent 
praesentia promitti. Quae vero pi- 
scatorum annuntiata sunt verbis, 
proprie ac vere Evangelia nominan- 
tur : quia cum omni nobis facilitate 
donata sunt. Non enim laboribus 
nostris atque sudoribus, non dolo- 
ribus et aerumnis, sed per Dei tan- 
tummodo in nos charitatem, tam 
grandiahaec promissa suscepimus : » 
haec Chrysostomus, Unde et Au- 
gustinus : a Evangelii nomen Latine 
interpretatur bonus nuniius, vel bo- 
na annuntiatio, quod quidem cum 
aliquid bonum annuntiatur, semper 
dici potest : proprie tamen hoc vo- 
cabulum obtinuit annuntiatio Sal- 
vatoris. Narratores quippe originis 
£actorum dictorumque Domini no- 
stri Jesu Christi proprie dicti sunt 
Evangelistae. » 



Digitized 



byGoogle 



PROCEMIUM IN VITAM JESU CHRISTI. 



l6 EVANGELIST^ NON SEMPER RE- 
RUM GESTARUM ORDINEM SERVAVE- 

RUNT. — Sed antequam ad Evange- 
lii historiam accedamus, scias quod 
quaedam per Evangelistas salu- 
briter, directione Spiritus Sancti, 
aliquando anticipando, vel praeoc- 
cupando, quae post dicenda erant; 
aliquando rememorando, vel recor- 
dando quae omiserant, et aliquando 
recapitulando vel repetendo quae di- 
cta fuerant, posita sunt : quae quam- 
vis aliter conscribi non deberent 
quam per eos, summe utiliter sunt 
dictata : quia secundum Augusti- 
num probabile est, quod unusquis- 
que Evangelistarum, eo se ordine 
credidit debuisse narrare, quo Deus 
voluit ejus recordationi suggerere. 
Ne tamen turbari possit devotio 
parvulorum, locis debitis, quodam 
ordine alio, prout res gesta, vel di- 
cendi congruentia, exigere videba- 
tur, in sequentibus per ordinem 
situantur. Non tamen afl&rmo quod 
hic sit verus ac certus et debitus 
rei gestae ordo descriptus, quia 
talis vix ab aliquo reperitur ex- 
pressus. In ipso autem Evange- 



lio, reperies Verbi incarnati hi- 
storiam, mandata et promissa, in 
quibus habes viam, veritatem, et 
vitam. Christi igitur exemplo no- 
sce, quia bene vivere possis, prae- 
ceptis bene vivere scias, promissis 
bene vivere velis. His itaque tri- 
bus, tria pulsare necesse est, sci- 
licet : impotentiam, ignorantiam, 
negligentiam. Ignorans ignorabi- 
tur; negligens vero nescietur; ne- 
quam simulator impotentiae nihi- 
lominus ejicietur. 

1 7 EXHORTATIO AD ANIMAM DEVO- 

TAM. — Expergiscere ergo, anima 
Christo devota ; evigila, omnis ani- 
ma Christiana; et singula quae de 
Christo Jesu dicuntur, diligenter 
discute, considera attente, morose 
pertracta, et Domini tui imitare ve- 
stigia. Ille propter te de coelesti sede 
descendit ad terrena ; tu propter te 
fuge terrena, appete coelestia. Si 
dulcis est mundus, dulcior est 
Christus; si amarus est mundus, 
omnia propter tesustinuit : Chri- 
stus. Surge et ambula, noli pigre- 
scere in via, ne Ipcum perdas in pa- 
tria. 



Oratio auctoris in libruin vitae Christi. 



Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, concede mihi fragili et misero pec- 
catori vitam et mores tuos prae oculis cordis semper habere, et pro mea 
possibilitate imitari ; facque me in ipsis proficere et crescere in virum 
perfectum, et in templum sanctum in Domino. Illustra, quaeso, cor meum 
lumine gratiae tuae, quae me jugiter praeveniat et sequatur : ut te ductorem 
in omnibus viis meis habens, cuncta quae tibi placent implere, et quae 
tibi displicent vitare possim. Dirige, obsecro, cogitationes, sermones, et 
actiones meas in lege tua, et in praeceptis atque consiliis tuis, o Altissime: 
ut in omnibus voluntatem tuam faciens, hic et in aeternum per te merear 
salvus esse. Amen. 



FINIT PROCEMIUM 



Digitized 



byGoogle 



V I T ^ 



DOMINI NOSTRI 



JESU CHRISTI 

PARS PRIMA 

CAPUT I 

De divina et ceterna Christi generatione, 
Joannis cap. i. 



I EVANGELII S. JOANNIS 8C0PUS. 

— De plenitudine itaque Evangelii, 
vini scilicet boni, quod usque ad 
hoc tempus gratiae Dominus Jesus 
senravit, quasdam guttas haurire 
oipientes, sumamus initium a di- 
vina ejus generatione, de qua Evan- 
gelista Joannes specialiter loqui- 
tur : quia omnia ad hoc inducit, ut 
divinitas Verbi manifestetur, et mar 
xime contra quosdam haereticos, 
dicentes Christum purum hominem 



esse : et per consequens, propter 
temporalem nativitatem, nec sem- 
per, nec ante Mariam fuisse. Et 
ideo de aeternitate Verbi jncipit, 
ostendens divinam Christi naturam, 
in qua aeternaliter praecessit Ma- 
riam. Et ponit quinque de divinis 
personis, quae per ordinem tangun- 
tur in subscriptis. 

2 iETERNA VeRBI GENERATIO. — 

Primo declarat Filii a Patre aeter- 
nam generationem , dicens : In 



Digitized 



byGoogle 



H 



PRIMiE PARTIS CAPUT I. 



principio crai Verbum, id cst in 
ipso Deo, qui ab omnibus supponi- 
tur : primum principium necessa- 
rio est Verbum proprie dictum, 
tanquam in ipso cujus est. Ac si 
diceret : Filius erat in Patre, Patti 
scilicet coaeternus, non in Maria 
incepit esse, sed in principio, id 
est, in Patre, qui est principium 
sine principio, et Filius qui est 
principium de principio. Dicit au- 
tem Verbum Dei Filium; quia Je- 
sus Christus Dominus noster quem- 
admodum dicitur Filius Dei, sic 
dicitur Verbum Dei, sic et Virtus 
et Sapientia Dei : unum enim 
idemque significant, unum idem- 
que sunt, Filius, Verbum, Virtus, 
et Sapientia. Sed ait, Verbum, non 
Filius, quia hoc nomen Verbum, 
magis ad propositum facit quam 
Filius. Ubi sciendum quod vox si- 
gnificativa dicitur verbum ; sed hoc 
est tantummodo large et denomina- 
tive, in quantum significat mterio- 
rem mentis conceptum : sicut fa- 
cies dicitur sana, in quantum est 
sanitatis indicativa. Et ideo sicut 
illud proprie dicitur sanitas, quod 
per faciem designatur, ita illud pro- 
prie dicitur verbum, quod per vo- 
cem significatur. Hoc autem est 
interior mentis conceptus; quia vo- 
ces sunt notae et signa passionum 
quae sunt in anima; et ita conce- 
ptus mentis interior, etiam ante- 
quam per vocem designetur, pro- 
prie verbum dicitur. Cum ergo hoc 
nomen verbum significet vocem vo- 
calem, et quod exit ab ore, signi- 
ficet etiam mentale, quod a mente 
gignitur; nec ab ea recedit cum 
emittitur. scilicet verbum conce- 
ptum secundum ultimam acccptio- 
nem hic sumitor, ut per ipsum 
Filius intelligatur; quippe quia a 
Patre procedit per aeternam nativi- 
tatem, ac cum eo et in eo perma- 
net per essentiae unitatero; sicut 
cogitatio, seu conceptio mentis. 



quae ex mente nata est, cum ipsa 
permanet; et ideo maluit dicere 
Verbum, quam Filius. [Cum igitur 
in ipso Deo proprie et perfecte sit 
Verbum; verbum autem de sua 
ratione dicit quod procedens ab eo 
cujus est verbum, sicut conceptus 
a concipiente ; et cum Verbum et 
Filius sint idem, sequitur quod ibi 
sit generatio Filii a Patre, ex quo 
est ibi processus verbi a dicente. 
Item potius describit Filium Dei 
sub nomine Verbi, quam sub nomi- 
ne Fiiii, quia filius solum dicit 
comparationem ad patrem, verbum 
vero dicit comparationem , non 
solum ad dicentem, sed etiam ad id 
quod per verbum dicitur^ nec non 
ad vocem quam induit, et ad do- 
ctrinam quae mediante verbo in al- 
tero efficitur. Quia igitur Dei 
Filius debet hic describi, non tan- 
tum in comparatione ad Patrem a 
quo procedit, sed etiam ad creatu- 
ras quas fecit, et ad carnem quam 
induit, et documenta quae praebuit, 
ccngruentissime et decentissime sub 
nomine Verbi describitur, quia no- 
men illud ad omnia supradicta 
respicit, nec posset sub coelo ita 
nomen conveniens inveniri. 

3 Personalis Patris et Filii dis- 
TiKCTK). — Secundo declarat Pa- 
tris et Filii personalem distin- 
ctionem, dicens : Et Verbum erat 
apud Deum, Hoc nomen Deus, in 
hac clausula est personale ; ut Ver- 
bum erat apud Deum, id est, apud 
Deum Patrem ; semper enim in Pa- 
tre Filius, semper in Filio Pater. 
Unde haec praepositio apud, quae 
est transitiva personarum et dis- 
tinctrva, distantiam distinctionis 
personalis designat, non essentiae. 
Nulla enim res dicitur proprie esse 
apud semetipeam, sicut nec aliqms 
est in seipso; et ideointer Verbum 
et Principium, apud quod est Ver- 
bum, est personaHs distinctio. Non 
enim Verbum procedit a Patrc per 



Digitized 



byGoogle 



DE DIVINA ET iETERNA CHRISTI GENERATIONE. 



iS 



actionem transeuntem extra; sed 
manentem intra; et ideo Verbum 
manet intra iUud cujus est Ver- 
bum , tamen ab eo distinctum dis- 
tinctione personall, ut jam dictum 
est : quia Verbum erat apud Deum^ 
ut alius apud aliunu 

4 CONSUBSTANTIALITAS PaTRIS ET 

FiLU. — Tertio declarat Patris et 
Filii consubstantialitatem, sive sub- 
stantiae unitatem, dicens : Ei Deus 
erai Verbum, ita quod haec dictio 
Deus ponitur a parte prsedicati, 
dicendo : Verbum est Deus. Nomi- 
na enim et verba transposita idem 
significant. Hoc nomen Deus, in 
hac clausula est essentiale, ut, 
Verbum est Deus, id est, natura 
est substantia divina; ne dicatur 
esse cum Deo, et non Deus. Nihil 
enim in Deo est, quod Deus iion 
sit; quia totus idem est, et sub- 
stantialiter idem. Quamvis ergo 
Verbum sit apud Deum, non tamen 
est aliquid extraneae naturae, sicut 
est verbum nostrum ; sed est naturae 
divinae, quae indivisibilis est, et non 
multiplicabilis : quia nullo modo 
potest esse nisi una et simplicissi- 
ma. Et ideo Verbum et Principium 
a quo est, sunt idem penitus in 
natura ; quamvis, ut dictum est, 
distinguantur in persona. Et sic in 
ista clausula, implicantur omnes 
tres personae : Pater in hoc nomine 
Deus, Filius in nomine Verbi, Spi- 
dtus Sanctus in praepositione apud. 

5 Co-eternitas Patris et Filii. — 
Quarto declarat Patris et Filii coae- 
temitatem, dicens : Hoc erat in 
principio apud Deum. Hoc scilicet 
Verbum de quo locutus fuerat, est 
apud Deum Patrem a principio 
sternitatis, id est, ante secula et 
stemaliter. Quasi dicat : Hoc Dei 
Verbum nunquam a Deo Patre 
extitit separatum : nunquam enim 
Pater sine Fifio fuit , nunquam ' 
sine Verbo, nunquam sine Virtute, 
nunquam sine Sapienda esfie po- 



tuit. Patrem enim dicimus, quia 
Filium habet, cum hoc sit pa- 
trem esse, quod filium habere. 
Et quia Pater qui Verbum dicit et 
concipit, est ab aeterno ; ergo Ver- 
bum quod gignit dicendo, ut vere 
dicatur Verbum in principio, non 
temporis de quo dictum est : In 
principio creavit Deus coelum et ier- 
ram; sed in principio aeternitatis, 
de quo dicitur : Tecum principium 
in die virtutis tuce, in splendoribus 
Sanctorum; ex uiero, id est, sub- 
stantia mea, anie Luciferum, id est, 
ante mundi creationem, genui te. 
Unde quando dicitur : Ego hodie 
genui te, intelligitur de die aeterni- 
tatis, qui omnem diem complecti- 
tur. Et sic accipitur hic nomen 
principii, aliter quam supra : quia 
ibi accipitur pro patre, hic pro 
aeternitate. Qualiter autem Verbum 
ipse Pater genuit, quia solvi non po- 
test, quaeri non debet. Divina enim 
generatio est omnino inenarrabilis, 
de qua dicitur : Generationem ejus 
quis enarrabit ? Quia etsi dicitur 
Filius a Patre genitus, tamen qua- 
liter, nec propheta novit, nec Ange- 
lus. Moraliter docemur ex praemis- 
sis, quod priacipium omnis nostrae 
intentionis debet esse Deus : quia 
iu principio erat Verbum ; et Deus 
erat Verbum. Iterum si vis scire de 
omni actione tua interiori et exte- 
riori, utrum sit divina, et utrum 
Deus ipsam operetur in te, et per 
ipsum sil facta, vide si finis inten- 
tionis tuae sit Deus. Quod si sit, 
ita actio tua est divina, quia prin- 
cipium et finis idem, scilicet Deus. 
Postquam ergo Evangelista declara- 
vit ipsius Verbi esse, seu generari : 
consequenter declarat suum agere, 
seu operari. 

6 Indivisa Patris et Filii opera- 
Tio.— Quinto declarat PatrisetFi- 
lii indivistm operationem , dicens : 
Omnia peripsumfacta sunt, scilicet, 
quaecumque a Patre facta sunt ; et 



Digitized 



byGoogle 



i6 



PRIMiE PARTIS CAPUT I. 



sine ipso factum est nihil, scilicet a 
Patre, sive visibile quid, sive intelli- 
gibile; siquidem omnia in sapientia 
fecit Deus, et sine sapientia nihil 
fecit : creaturae enim producuntur a 
Deo sicut artificiata per artificem. 
Omnium enim est artifex , cum sit 
agens per intellectum. Quod autem 
producitur per artem, seu in intel- 
lectu producitur per artis, seu intel- 
lectus conceptum : sicul domus in 
re extra, producitur a domo quae 
est in anima. Verbum autem in 
divinis, idem est quod conceptus 
intellectus divini, ut supra dictum 
est; ergo omnia producta per 
ipsum producta sunt, tam spiritua- 
les quam corporales creaturae. Haec 
autem praepositio Per, notat hic 
causam efficientem, non adminicu- 
lantem, vel ministerium, vel in- 
strumentum. Ipse enim Filius cum 
Patre est actor omnium, et simili- 
ter Spiritus Sanctus cum eisdem, 
quia individua sunt opera Trinita- 
tis. Omnia ergo per ipsum facta 
sunt, ut nec Pater, nec Spiritus 
Sanctus excludantur. Omnia simul 
et semel sunt facta, sed sex die- 
bus per partes sunt distincta. Si 
ergo omnia per ipsum facta sunt, 
Verbum autem non possit a se 
fieri, vel se ipsum facere, quia 
esset antequam esset, sequitur quod 
ipsum Verbum non sit factum. Et 
secundum Augustinum, si factum 
non est, creatura non est ; si autem 
creatura non est, ejusdem cum 
Patre substantiae est. Omnis enim 
substantia quae Deus non est, crea- 
tura est ; et quae creatura non est, 
Deus est. Hoc autem Verbum nec 
syllabis constat, nec voce profertur ; 
sed semper in sinu, id est, secreto 
et corde Patris manens, cuncta dis- 
ponit, regit, et operatur. Non enim 
loquendo, sed volendo cuncta ope- 
Tatur Deus, quia dicere Dei voluis- 
se est, et Verbo, id est Filio, omnia 
creare. 



7 QUO SENSU VITA IN OMNIBUS, 
PR^SERTIM IN OPERE VIRTUTIS. — Os- 

tenso itaque quod Verbum sit causa 
productiva rerum, ostendit conse- 
quenter per quehi modum sit causa 
earum dicens : Quod facium est, 
scilicet in efFectu. In ipso scilicet 
Verbo, vita erat et vivens. Sicut 
faber prius facit arcam in mente, 
post in opere : quod in mente est, 
vivit cum artifice; quod fit, muta- 
tur cum tempore. Non enim omnia 
quae facta sunt habent vitam, nec 
sunt vita in se, hoc est, in natura 
sua in qua sunt ut creaturae : ut 
tamen sunt in Deo et arte divina, 
quae est vita in se sunt vita, quia 
ibi habent exemplar et rationem 
viventem. Omnia namque quae tem- 
poraliter fiunt, vel facta sunt, ab ae- 
temo fecit, id est, facere disposuit, 
et priusquam fierint facta noverat, 
et in ejus mente et praeseiitia vive- 
bant et vigebant; quia omnia ante 
mundi initium in ipso Dei Filio 
imaginata erant, et ut postea fierent 
disposita erant, ac per hoc quasi 
facta erant et vivebant. Vivunt 
enim omnia quae in Dei dispositio- 
ne sunt ; quia sicut disposita sunt, 
non evenire non possunt. Et sic 
patet modus per quem creaturae 
procedunt a Verbo, videlicet, sicut 
artificiata ab artifice vel arte. Pro- 
pter quod dicit Boetius : 

Tu cuncta superno 

Ducis ab exemplo, pulchrum pul- 

[cherrimus ipse, 

Mundum mente gerens, similique 

[ab imagine formans. 

Moraliter est hic notandum, quod 
opus virtutis est opus vitae, sicut 
opera vitiosa dicuntur opera mor- 
tis : opus autem virtutis, sive opus 
bonum, nuUus operatur nisi in 
Deo. Si vis igitur scire an opus 
tuum sit vivum, id est, si sit opus 
virtutis, sive opus bonum et divi- 



Digitized 



byGoogle 



DE DIVINA ET iETERNA CHRISTI GENERATIONE. jy 



num ; vide si sit factum in ipso, 
scilicet Deo, quia hic dicitur quod 
factum est in tpso, scilicet Deo : 
vita erat, id est, vitale et vivum 
est. In Deo autem fit quod in cha- 
ritate fit; et quod extra Deum et 
praeter Deum, non habet movens 
nec finem. 

8 Verbum Dei lux hominum. — 
Ostenso autem qualiter Verbum se 
habeat ad omnes creaturas in gene- 
rali, consequenter ostendit, qualiter 
se habeat ad homines in speciali di- 
cens : Et vita erat lux hominum. 
Quia vita, id est, ipsum Verbum 
quod est vita in se , in qua et per 
quam creaturae vivunt, erat lux ho- 
minum : id est, unde rationales crea- 
turae ut beatae fierent, illuminandae 
erant, quia non deficit homines illu- 
strare per gratiam super omnes ir- 
radiando, si homo facit quod in se 
est, se ad Deum per cognitionem et 
amorem prout potest convertendo. 
Moraliter, vita bona est lux homi- 
num, quia plus illuminat et aedifi- 
cat proximum vita, quam verba ; 
unde Hieronymus : « Multo plus in- 
telligitur quod oculis videtur quam 
quod aure percipitur. » Et Seneca: 
tt Longum iter per praecepta, breve St 
efficax per exempla. » Unde dictum 
est : Jesus ccepit facere et docere. 

9 QUO MODO LUX IN TENEBRIS LU- 

CET. — Et lux in ienebris lucet, id 
est, in peccatoribus ; quia Verbum 
quantum in se est, illustrateos luce 
gratiae; sed tenebrosi sunt, quia se 
subtrahunt ab influentia divinae 
lucis, sive Verbi; ideo sequitur : 
Et tenebrce eam non comprehende- 
runt, et peccatores hanc lucem non 
Sequuntur, non propter lucis, sed 
propter proprium defectum. Unde 
Augustinus : a Quomodo enim ho- 
mo positus in sole caecus, praesens 
est illi sol, sed ipse soli absens est ; 
sic omnis stultus, omnis iniquus, 
omnis impius, caecus est corde, 
prassente sapientia. Sed cum caeco 

Vrrx Jesu CHaisTi, tomus I. 



praesens est, oculis ejus absens est ; 
non quia illa ipsi absens est, sed 
quia ipse absens est ab illa. Quid er- 
go faciet iste? Mundetur, unde pos- 
sit videri Deus. » Peccata et iniqui- 
tates toUe, et videbis sapientiam 
quae praesens est, quia Deus est 
ipsa sapientia ; et dictum est : Beaii 
mundo corde, quoniam ipsi Deum 
videbunt, Secundum Origenem, lux 
in tenebris lucet, quia Dei Verbum, 
vita et lux hominum, in nostra na- 
tura, quae per se investigata et con- 
siderata, informis quaedam tenebro- 
sitas invenitur, lucere non desinit. 
Et quoniam ipsa lux omni creatu- 
rae est incomprehensibilis : Tene' 
brce eam non comprehenderunt. Ubi 
nota quod triplex est comprehensio, 
scilicet : per inclusionem, per aper- 
tam visionem, per fidei et charitatis 
adhaesionem. Primo modo, a nullo ; 
secundo modo, a beatis ; tertio 
modo, a Sanctis : sed nullo isto- 
rum modorum a malignis compre- 
henditur, ideo dicitur : Et tenebrce 
eam non comprehenderunt, id est, 
qui non fide nec amore adhaeserunt. 
Dicitur etiam aliquid comprehendi, 
quando pervenitur ad finem cogni- 
tionis ipsius, et hoc est quando res 
cognoscitur ita perfecte sicut cog- 
noscibilis est; et sic solus oculus 
divinus lucem hanc comprehendit, 
et nulla creatura. — Moraliter, lux 
in tenebris lucet, quia virtus lucet 
et apparet in adversis et oppositis : 
Nam virtus in inflrmitate perficitur. 
Unde Gregorius : « Nemo quanlum 
profecerit, nisi in adversitate cog- 
noscit; qualis enim quisque apud 
se lateat, illata contumelia probat. » 
Et quia nulla adversitas potest su- 
perare Sanctos et separare a chari- 
tate Christi, ideo dicitur : Et tene- 
brce eam non comprehenderunt. 
Boni enim viri si tangantur adver- 
sitatibus, non tamen franguntur 
aut vincuntur; imo in eis gaudent 
et delectantur. Vel, lux in tenebris 



Digitized 



byGoogle 



i8 



PRINLE PARTIS CAPUT I. 



lucet, quando Deus per consola- 
tioncm illucet his, qui adversa et 
tribulationes sustinent, secundum 
illud : Juxta est Dominus his qui 
tribulato sunt corde; et : Cum ipso 
sum in tribulatione, etc. Et ienebrce 
eam non comprehenderunt, quia non 
sunt condignce passiones hujus tem- 
poris ad futuram gloriam. SempcT 
cnim Deus remunerat supra coh- 
dignum, et punit citra condi- 
gnum. — Lux etiam in tenebris 
hujus mundi Jucet, quia Creator in 
creaturis apparet. Sicut enim in pa- 
tria Deus est speculum creaturarum, 
in qtso creaturae relucent, et in quo 
omnia videbimus quae ad gaudium 
oostrum pertinebunt; sic in vita e 
converso creaturae sunt speculum 
Creatoris, in quo Creatorem no- 
strum speculamur, quia, ut ait 
Apostolus ; Videmus nunc per specu- 
lum, videlicet creaturarum, in ceni- 
gmate, et obscure; et : Invisibilia 
enim ipsiuS' Dei a creatura mundi, 
per ea quoe facta sunt, intellecta, 
eonspiciuntur, Deum enim esse non 
solum fides recta testatur, Scriptura 
sancta loquitur, comparatio rerum 
ad ipsum indicat, ratio naturalis 
dictat, Sanctique praedicant : Ipse 
fecit nos, et non ipsi nos; verum 
etiam hoc creaturae clamant. Omnia 
namque suo modo dicuntquod Deus 
efit. Vox naturae; quia omnia pid- 
chra testantur ipsum esse pul- 
cherrimum , dulcia dulcissimum , 
sublimia altissimum, pura purissi- 
j^um, fortia fortissimum, et sic de 
a^is. 

vo Generatio Filii Dei non cah- 
NALiTER AcciPiENDA. — Sanc cum au- 
dis in praemissis Filium ex Deo Pa- 
tre genitum, cave ae mentis tuae 
ocalis infirmum aliquid camalis 
cogitationis occurrat, quin potius 
columbino et aquilino intuitu simpli- 
citer crede, ac persptcaciter contem- 
plare quod ab illa luce simul immen- 
sa et simplicissima, fulgentissima et 



summe arcana, coaeternus, coaequa- 
lis, et consubstantialis splendor exo- 
ritur, qui est virtus summa et sapien- 
tia, et in quo omnia Pater disposuit 
ab aeterno : Per quem fecit et se- 
cula, factaque gubemat et ordinat ad 
gloriam suam, partim per naturam, 
partim per gratiam, partim per ju- 
stitiam, partim per misericordiam ; 
ut nihii ita in hoc mundo inordina- 
tum relinquat. Unde Augustinus : 
a Sicut splendor ex substantia solis 
nascitur, ita et Filium ex substantia 
Patris genitum intelligamus. Et si- 
cut non est sol aut ignis prius splen- 
dore suo, licet ex ipso nascatur; sed 
ex quo sol aut ignis processit simul 
cum eo et splendor ejus apparuit; 
nec dici potest splendor sole vel igne 
posterior, cum tamen, ut dixi, ex 
ipso nascatur. Si ergo in creaturis 
aliquid invenitur quod et nascatur, 
et posterius non sit genitore suo, 
cur hoc a Creatore fieri posse de- 
speres ? Sicut splendor ex sole natus 
replet orbem terrarum, et tamen a 
genitore suo non abscinditur, nec 
aliquando recedit; ita et Filius a 
Patre genitus ubique dum sit, in 
J^atre semper permanet. Et sioit 
substantialiter splendor in sole est, 
et sol in splendore ; ita substantia- 
liter Pater in Filio et Filius in Patre 
est. Et sicut soli ct splendori una 
substantia cum sit, non tamen una 
persona, quia nec solem splendorem 
esse, nec splendorem dicimus so- 
lem ; ita et Pater et Filius cum sint 
unius essentiae, non tamen unius 
sunt personae. Et sicut sol splendore 
calefacit et illuminat, et siccat, et 
solvit, et excandidat, et denigrat, et 
omnia quae ei a Domino injuncta 
sunt operatur; ita et Patrem per 
X^igenitum Filium smim omma 
legimus fuisse operataim : d hsc 
Augusiinus, 

II QUAH SUBLIKE INITIUX HUJVS 

EvANGELii. ~ Uoc inttium «ancti 
Bvangelii, secundum eumdem jiu- 



Digitized 



byGoogle 



DE SALUTE GENERIS HUMANI, ET NATIVITATE MARI.E. 19 



gusiinum, quidam Platonicus aureis 
litteris praescribendum, et per omnes 



ecdesias in locis eminentissimis 
praeponendum esse dicebat. 



ORATIO 

Domine Deus, Pater omnipotens, qui coaetemum et coaequalem, et con- 
substantialem tibi ante omnia secula Filium inefiabiliter genuisti, cimi 
quo atque Spiritu Sancto omnia visibilia et invisibilia, ac me miserum 
peccatorem inter omnia creasti, te adoro, te laudo, teque glorifico : pro~ 
piiius esto mihi peccatori, et ne despicias me opus manuum tuarum, sed 
salva et adjuva me propter nomen sanctum tuum. Operi manuu m tuarum 
dexteram porrige, carnali fragilitati succurre. Qui me fecisti, refice infe- 
ctum vitiis; qui me formasti, reforma corruptum peccatis; ut secundum 
magnam tuam misericordiam salves animam meam miseram. Amen. 



CAPUT II 

De inventione remedii pro salvatione generis humani, 
et nativitate virginis Marice. 



I Casus Luciferi et protoparen- 
Tis. — In principio, cum Lucifer 
creatus esset, erexit se contra Deum 
Creatorem suum, et in ictu oculi de 
excelso coelorum projectus est in 
infernum. Et ob hanc causam de- 
crevit Deus genus humanum crea- 
re, ut per ipsum posset casimi 
Luciferi et sociorum ejus restaurare ; 
quapropter diabolus homini invi- 
dens ipsi insidiabatur, et ad prae- 
cepti transgressionem ipsum indu- 
cere nitebatur, et quoddam . genus 
serpentis sibi eligebat, qui tunc 
erectus gradiebatur, et caput virgi- 
neum habebat. In hunc fraudulentus 
deceptor intravit et per os ejus lo- 
quens verba deceptoria mulieri nar- 
ravit, ac eam decipiens super omne 
genus humanum mortem induxit. 
Et oportebat nos omnes carcerem 
inferni ingredi, de quo non potera- 
mus alicujus puri hominis adjutorio 



eripi. Sed tandem Pater misericor- 
diarum et Deus totius consolationis 
clementer respexit statum nostrae 
damnationis, et nos per semetipsum 
liberare decrevit ; super quo signum 
nobis per olivam dedit, quam co- 
lumba inclusis in arca afferebat, 
quae misericordiam Dei futuram in- 
clusis in limbo prsetendebat. Non 
solum enim his qui in arca erant 
misericordia promittebatur, sed et 
toti mundo signum salutis in oliva 
dabatur; et hoc idem Deus prae- 
monstravit nobis in multis aliis 
figuris. A principio autem conditlo- 
nis npstrae Adam in agro Damasce- 
no juxta Hebron de terra formato, 
et a Domino in paradisum volupta- 
tis translato, ac Eva in paradiso de 
costa Adae dormientis facta, et pio 
consorte ei data, ipsisque primis 
parentibus in paradiso ad operan- 
dum et custodiendum coUocatis, et 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT II. 



dehinc propter ligni vetiti esum 
per divini secreti severitatem expul- 
sis, siiperna miseratio non destitit 
homines incitare ad bonum per oc- 
cultos instinctus, nec distulit homi- 
nem errabundum ad pcenitentiam 
revocare, spem veniae dando per 
repromissum Salvatoris adventum. 

2 HUMANUM GENUS AD SPEM ERI- 
GITUR AB AbEL USQUE AD JoaNNEM 

Baptistam, — Et ne forte per igno- 
rantiam et ingratitudinem tanta Dei 
dignatio nostrae saluti foret inefficax, 
in quinque hujus seculi aetatibus 
per Patriarchas, judices, sacerdotes, 
reges, et Prophetas, ab Abel justo 
usque ad Joannem Baptistam, Filii 
sui adventum repromittere , prae- 
nuntiare, et praefigurare non desti- 
tit, ut per multa millia temporum 
et annorum, magnis et variis mul- 
tiplicatis oraculis : et intelligentias 
nostras ad fidem erigeret, et afFectus 
per nimia et viva desideria inflam- 
maret. Unde Leo Papa : a Cessent il- 
lorum querelae quae de Dominicae 
nativitatis tarditate causantur, tan- 
quam praeteritis temporibus non sit 
impensum, quod in ultima mundi 
aetate sit gestum. Verbi Incarnatio 
hoc contulit facienda quod facta, 
et sacramentum salutis humanae in 
nulla unquam antiquitate cessavit. 
Quod praedicaverunt Apostoli, hoc 
annuntiaverunt Prophetae; nec sero 
est impletum, quod semper est cre- 
ditum. Sapientia vero et benignitas 
Dei, hac salutiferi operis mora, ca- 
paciores nos suae vocationis effecit, 
ut quod multis signis, ac multis 
vocibus, multisque mysteriis per tot 
fuerat secula nuntiatum, in his Evan- 
gelii diebus non esset ambiguum ; 
et nativitas Salvatoris tanto constan- 
tiorem in nobis gigneret fidem , 
quanto praedicatio ejus et antiquior 
praecessisset et crebrior. Non itaque 
novo consilio Deus humanis rebus, 
nec sera miseratione consiiluit; 
sed a constitutione mundi unara 



eamdemque omnibus causam salu- 
tis instituit. Gratia enim Dei, qua 
semper est universitas justificata 
Sanctorum, aucta est, Christo na- 
scente, non coepta ; et hoc magnum 
pietatis sacramentum, tam potens 
etiam in suis significationibus fuit, 
ut non minus adepti sint qui illud 
credidere promissum, quam qui 
suscepere donatum : » haec Leo Papa. 
3 CuR Christus nec prius nec 

POSTERIUS VENIT ? — Et uota SBCUn- 

dum Augustinum, quod Christus 
non prius venit nisi homo de lege 
naturali et scripta prius convincere- 
tur; quia si Christus statim venis- 
set, diceret homo quod per legem 
naturalem salvari poterat, et super- 
fluum crederet adventum Christi; 
similiter dicere poterat de lege 
scripta. Sed comperto quod non 
sic salvari poterat, cum omnes ad 
inferos descenderunt, nunc venit 
ipse, quia tunc erat tempus mise- 
rendi. Et prius venire non fuit 
necesse, quia non prodest medicina 
spiritualis sine affectu recipientis; 
nec posterius venit, ne fides et spes 
ex promissa Incarnatione perirent : 
si enim tardasset venire, quotidie 
decrevissent, et tepuissent. Secun- 
dum eumdem Augustinum, ma- 
gnum desiderium habebant antiqui 
videre Christum. Sciebant enim 
illum esse venturum ; et non solum 
Patriarchae et Prophetae, sed etiam 
omnes qui pievivcbant desiderantes 
dicebant : O si hic me inveniet illa 
nativitas ! O si, quod credo, videbo 
oculis meis ! Si ergo fideles isti 
tantum desiderabant, tamque devoti 
erant Christo adhuc venturo, quid 
faciendum est jam suscepto? Sed 
vae nobis miseris hujus modemi 
temporis, qui nec tantum afficimur 
ad gratiam exhibitam, quantum an- 
tiqui afficiebantur ad promissam ! 
UndiQBernardus : a Desiderium su- 
spirantium Christi praesentiam fre- 
quentissime recogitans compungpr 



Digitized 



byGoogle 



DE SALUTE GENERIS HUMANI, ET NATIVITATE MARIiE. 21 



et confundor in memetipso, et nunc 
vix contineo lacrymas, ita pudet 
teporis torporisque miserabilium 
temporum horum. Cui namque no- 
strum tantum ingerat gaudium hu- 
jus gratiae exhibitio, quantum ac- 
cenderat veteres desiderata sola 
promissio ? » haec Bernardus. 

4 JuSTITIiE ET MISERICORDI^ CON- 

TENTio. — Cum igitur per longissi- 
ma tempora circa spatium quinque 
millium et fere ducentorum anno- 
rum miserabiliter jaceret genus hu- 
manum, et nullus propter peccatum 
primi hominis ad aeternam beatitu- 
dinem ascendere posset; ad pri- 
mum beatissimi spiritus compa- 
tientes tandem ruinae, ac de sua 
solliciti restauratione, licet pluries 
antea, tamen adveniente plenitudine 
temporis, instantius et devotius 
Domino supplicavere. Unde mise- 
ricordia pulsabat viscera Patris ut 
subveniret, secum habens pacem; 
sed contradicebat veritas, secum 
habens justitiam, et inter eas magna 
controversia facta est, prout narrat 
Bemardus, longo sermone de An- 
Duntiatione; sed dicti sui summa 
haec est. « Dicebat misericordia Deo : 
Eget miseratione divina creatura 
rationalis, quoniam misera facta 
est, et valde miserabilis ; venit ergo 
tempus miserendi ejus. E contra 
veritas dicebat : Quaeso, Domine , 
impleri sermonem quem locutus es. 
Totus moriatur Adam cum omni- 
bus qui erant in eo, quando prae- 
varicando pomum vetitum gustavit. 
Respondit autem misericordia : Ut- 
quid me, Domine, fecisti ? Scit 
enim ipsa veritas, quod ego perii, 
si nunquam misereris. E contra ve- 
ritas : Si praedictam tuam sen- 
tentiam praevaricator evaserit, periit 
veritas tua et non permanet in aeter- 
num. Fuit autem haec quaestio per 
Patrem missa ad Filium. Veritas 
autem et misericordia coram eo ea- 
dem dicebant. Non videbatur quo- 



modo circa hominem posset mise- 
ricordia et veritas simul conservari. 
Scripsit autem Rex sententiam sic 
continentem : Haec dicit : Perii, si 
Adam non moriatur ; et haec dicit : 
Perii, si misericordiam non conse- 
quatur. Fiat mors bona, et habet 
utraque ut postulat : et quod Adam 
moriatur, et misericordiam conse- 
quatur. Obstupuerunt omnes in 
verbo Sapientiae, et consenserunt 
quod moriatur Adam, misericor- 
diam consequendo. Sed quaerunt 
quomodo mors possit fieri bona, 
cum horribilis sit ipso auditu 'i Re- 
spondit Rex : Moi'S peccaiorum 
pessima; sed Sanctorum est pre- 
tiosa, et vitae janua. Inveniatur 
ergo qui ex charitate moriatur 
non obnoxius morti, et sic mors 
non poterit tenere innoxium; sed 
faciet in ea foramen per quod 
transeant liberati. Placuit sermo. 
Sed ubi, aiunt, talis poterit in- 
venirii: Circuit ergo orbem ter- 
rarum veritas, et : Nemo mundus 
a sorde, nec infans unius diei, Sed 
et misericordia perlustrat coelum, 
et neminem invenit qui sufficien- 
tem ad hoc habeat charitatem. Ei 
ergo htfic victoria debebatur, quo 
nemo majorem charitatem haberet, 
ut animam suam pro servis inuti- 
libus poneret. Redeunt itaque ad 
constitutum diem anxiae plurimum, 
non invento quod desiderabant. 
Tandem seorsim pax eos consolans 
dixit : Nescitis quia non est qui fa- 
ciat bonum, non est usque ad 
unum? Qui dedit consilium, ferat 
auxilium. Intellexit hoc Rex, et 
ait : Posnitet me fecisse hominem, 
Poena, inquit, tenet me; poenam 
sustinere incumbit mihi pro ho- 
mine quem creavi. Et vocato An- 
gelo Gabriel dixit : Vade, dic filiae 
Sion : Ecce Rex tuus venit. Fe- 
stinavit ille et ait : Adorna thala- 
mum tuum, et suscipe Regem : » haec 
Bernardus, Vides ergo quam magni 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT 11. 



periculi, et quantum fuit peccatum; 
et quam magna difficultas sit in- 
venire remedium. In hoc itaque 
consenserunt praedictae virtutes, et 
tunc impletum et illud propheti- 
cum : Misericordia et veritas ob- 
viaverunt sibi, justitia et pax oscu- 
latce sunt. 

5 Remedium unicum. — Circft 
vttro praemissa sic loquitur Leo Pa- 
pa : « Quia non ita in primum ho- 
minem diabolus violentus extite- 
rat , ut eum in partes suas sine 
arbitrii consensione transferret; sic 
destruendum fuit pactum volunta- 
rium et hostile consilium, ut dono 
gratiae non obesset norma justitiae. 
In totius igitur humani generis 
strage communi, unum solum fuit 
remedium, sub divinae rationis oc- 
culto, quod posset subvenire pro- 
stratis : si aliquis filiorum Adam 
originalis praevaricationis alienus 
atque innocens nasceretur, qui ce- 
teris exemplo prodesset et merito. 
Sed quia haec naturalis generatio 
non sinebat, Dominus David, fo- 
ctus est filius David, et de promissi 
generis fructu proles est orta, sine 
vhio. » Unde etiam Anselmus : « Na- 
tura nostra ad similitudinem Dei 
in principio creata fiiit, quatenus 
indesinenter ipso Deo frueretur, et 
ejns gloria sine omni corruptionc 
et mutabilitate aliquando potiretur. 
Hoc tam grande bonum statim in 
primis parentibus perdidit, atque 
in hujus mundi miserias infelix et 
praeceps ruit in aeternas miserias, 
decurso vitae labentis articulo, mul- 
to infelicius ruitura. Transiertmt 
multa secula, et damnationis ipsius 
immanitas super omnes filios ho- 
mmum est in deterius roborata. 
Nec enim summi sapientia Dei ul- 
lam in massa creationis humanae 
viam invenit, per quam ut dispo- 
suerat in mundum veniens tam 
luctuosae perditioni subveniret, do- 
nec ad istam de qua loquimur Vir- 



ginem ventum esset. Sed haec niox 
ut in mundum venit, per humana& 
generationis lineam, tanta omnis 
boni virtute atque constantia per- 
fecte resplenduit, ut eam ipsa sar- 
pientia Dei vere dignam judicaret» 
per quam in hominem veniens, 
non tantummodo reatum primo- 
rum hominum, sed et totius mun- 
di peccata deleret, atque diabolum 
sui operis inimicum cum suis eli- 
deret, nec non damma patrLae coe- 
lestis, hominem iUuc reduceado, 
reintegraret. Quis igitur ista per- 
pendens aestimare queat, qua laude 
digna sit, quae tantorum bonorum 
sola prae cunctis mediatrix effici 
meruit l » haec AnsehTnus^ 

6 Pjt£DESTINATIO B. V. Ma&IS. 

— Nec fiiit ista Virgo subito et 
casu inventa, sed ab aeterno pras- 
destinata. Unde Damascenus : a Ipsa 
Dei Genitrix ab aetemo etiam 
praeviso tempore Dei consilio prae- 
determinata, et diversis imagina» 
tionibus et sanctificationibus Pro- 
phetarum per Spiritum Sanctnm 
praeimaginata et praedicata fiiit. » 
Exsurgamus ergo in gratiarum ac- 
tiones, et pro tanta Dei circa nos 
dignatione laudes referamus cum 
Anselmo, dicentes : a Adoramus te, 
Christe Rex Israel, lux Gentium, 
Princeps regum terrae, Domine Sft~ 
baoth, Virtus Dei onanipotentis- 
sima. Adoramus te, pretiosum 
nostrae redemptionis pretium, ho- 
stiam pacificam, quae sota odoris 
tui inaestimabili suavitate Patrem, 
qui in altis habitat, ad respicien* 
dum humilia inclinasti; et filiis 
irae placabilem reddidisti. Tuas» 
Christe, miserationes praedicamus, 
tuae suavitatis memoriam cum 
abundantia eructamus; tibi, Chri- 
ste, sacrificium laudis immokmus, 
pro multitudine bonitatis tuae, quam 
ostendisti nobis semini nequam, 
filiis sceleratis, et perditis. Cum 
enim adhuc essemus inimici tuit 



Digitized 



byGoogle 



DE SALUTE GENERIS HUMANI, ET NATIVITATE MARI^. 25 



Domine, et antiqua mors in om- 
nem carnem iniquum exerceret 
dominium, cui omne semen Adam 
lege primordialis culpae obnoxium 
erat, recordatus es uberrimae mi- 
sericordiae tuae, et prospexisti de 
sublimi habitatione tua, in hanc 
vallem plorationis et miseriae. Vi- 
disti, Domine, afflictionem populi 
tui, et tactus dolore charitatis in- 
trinsecus, apposuisti cogitare super 
nos cogitationes pacis et redem- 
ptionis : » haec Anselmus, 

7 Ejus stirps et parentes. — Ta- 
citis autem illis quae ab initio om- 
nis creaturae usque ad sanctl Filii 
sui adventum, de hac beata Virgine 
prophetata sunt, tam per eos qui 
ante Legem, quam per eos qui sub 
Lege justi fuerunt; de nativitate 
ipsius quam quidem ex linea gene- 
lationis humanae descendisse sci- 
mus, et magna quaedam atque mi- 
randa signonim indicia praecurrisse 
credimus, ,'consequenter aliqua vi- 
deamus. Virgo itaque gloriosa ex 
qua Incarnatio Filii Dei est facta, 
de tribu Juda, et stirpe David est 
orta. Nam, ut ait Augustinus, di- 
gnum atque conveniens erat coelesti 
mysterio, ut eadem Maria, quae 
mater Dei secundum carnem esse 
meruit, et ex regali genere, et ex 
sacerdotali origine nasceretur, de 
qua Filius Dei, qui Rex est et Sa- 
cerdos in ceternum, corpus huma- 
nae carnis assumpsit. Anno autem 
imperii Augusti circiter xxvii, nata 
est gloriosa Virgo Maria, ex patre 
Joachim de Nazareth, et ex matre 
Anna de Sephor oppido distante 
ad duas leucas de Nazareth, ambo- 
bus justis ante Deum. Qui per an- 
no6 viginti prole carentes, pro ha- 
benda sobole oraverunt, voventes 
se illam Domino oblaturos. Cum 
autem videret Issachar sacerdos, 
Joachim inter concives suos cum 
oblatione assistere, sprevit illum 
improperans sterilitatem. Qui im- 



properii pudore ad pastores peco- 
rum suorum se contulit, ibique 
apparuit ei Angelus Domini confor- 
tans eum, et dicens orationes ejus 
exauditas, et eleemosynas ascen- 
disse in conspectu Dei. Tertiam 
enim partem substantiae suae dabat 
pauperibus, et tertiam templo et 
templi ministris ; de alia tertia vi- 
vebat cum domo sua. Et ait ei An- 
gelus : Ecce uxor tua pariet tibi 
filiam, vocabisque nomen ejus Ma- 
riam. Consecrata erit Domino, ut 
vovisti, et Spiritu Sancto replebi- 
tur ex utero matris suae, et ia 
templo Domini erit conversatio 
ejus. Eiidemque Angelus nuntiavit 
Annse; monituque angelico ambo 
ascenderunt in Jerusalem, et debi- 
tas gratias Domino persolventes in 
templo, regressi sunt ad propria. 
Concepitque Anna et peperit filiam, 
quam vocavit Mariam. 

8 Pr^servata fuit ab originah 
cuLPA. — Ab originali autem culpa, 
quodam privilegio singulari in ma- 
tris utero purgata fuit. Unde Ber- 
nardus : « Est itaque Virgo Maria 
bonorum titulis cumulata, quae 
procul dubio ante fuit sancta quam 
nata. Ego puto quod copiosior 
sanctificationis benedictio, quam in 
aliis sanctificatis ab utero, in eam 
descenderit ; quae non solum ipsiuj 
ortum sanctincaret, sed vitam ejus 
deinceps ab omni peccato conser- 
varet immunem. Decuit nimirum, 
ut singulari privilegio vitam absque 
peccato duceret, quae dum peccati 
mortisque peremptorem parerct, 
vitae justitiaeque munus plus omni- 
bus obtineret : » hsec Bemardus. 
Unde dicit Augustinus, quod beata 
Virgo ante conceptionem Filii Del 
sanctificata fuit, quod peccare ve- 
nialiter potuit ; sed post conceptio- 
nem Filii Dei nec mortaliter net^ 
veniaiiter pcccare potuit. 

9 EjUS PRiESENTATIO IN TEMPLO. — 

Ipsa autem gloriosa Virgo Maria, 



Digitized 



byGoogle 



24 



PRIMiE PARTIS CAPUT II. 



cum trium esset annorum portaba- 
tur ad templum, et a parentibus in 
templo oblata, intra septa templi 
cum aliis virginibus collocata ut 
litteras disceret, et Domino servi- 
ret, ibidemque usque ad annum 
XIV permansit. Sed accelerato in ea 
divinae rationis usu, quando pa- 
rentes eam in templo dimiserunt, 
ex tunc statuit in corde suo Deum 
habere in Patrem, et fecit se do- 
ceri Dei Legem; ac devote et fre- 
quenter cogitabat quid posset fa- 
cere Deo gratum, ut sibi gratiam 
suam dare dignaretur. Petebat vero 
afFectuose a Deo gratiam obser- 
vandi mandata et praecepta Legis, 
et ut faceret eam amare omnia quae 
ipse amat, et odire omnia quae ipse 
odit. Petebat quoque omnes virtu- 
tes, per quas efficeretur gratiosa 
ahte conspectum suum; et melius 
ac melius in Dei opere proficiebat. 
Omni tempore contemplationi aut 
orationi, aut lectioni, aut opera- 
tioni se dabat ; pro salute generis 
humani sine intermissione orabat, 
Scripturas de adventu Christi fre- 
quenter legebat, et quidquid in 
Scripturis de Incarnatione Dei in- 
veniebat, hoc osculando et ample- 
xando dulciter relegebat. Fiebat ut 
in vigiliis inveniretur prior, in sa- 
pientia Dei eruditior, in humilitate 
humilior, in carminibus Davidicis 
elegantior, in charitate gratiosior, 
in puritate purior, in omni virtute 
perfectior; erat enim constans et 
immobilis, et quotidie in melius 
transibat. Hanc irascentem nullus 
vidit vel audivit. Omnis sermo ejus 
ita erat gratia plenus, ut in lingua 
ejus agnosceretur Deus. Et erat 
soUicita circa socias suas, ne ali- 
qua ex eis in ullo sermone ofFen- 
deret; ne aliqua in risu vocem 
suam exaltaret; ne aliqua injuriosa 
vel superba circa parem suam exi- 
steret, ne in aliquo peccarent. Sine 
intermissione benedicebat Domi- 



num, et ne forte in salvatione sua 
a laudibus Domini toUeretur, si 
quis eam salutabat, ipsa pro resa- 
lutatione Deo gratias, responde- 
bat ; sicque primum ab ipsa exivit, 
ut dum homines sancti saiutantur, 
Deo gratias dicant. 

lO VOTUM VIRGINITATIS PRIMA 

EMiTTiT. — Ipsa etiam prima om- 
nium de servanda virginitate, nisi 
Deus aliter ordinaret, votum vovit, 
quod nulla ab initio seculi, ex quo 
hic factus est mundus, Deo obtu- 
lit. Tam prudenter, tam humiiiter, 
tam devote se habebat, quod vita 
ipsius exemplum vivendi cunctis 
praebebat. Unde de vita ejus sic 
scribit Ambrosius : a Sit nobis tan- 
quam in imagine descripta vita 
Mariae, ex qua velut e speculo re- 
fulget species charitatis, et forma 
virtutis. Virgo erat corpore et 
mente, corde humilis, verbis gra- 
vis, animo prudens, loquendi peri- 
tior, legendi studiosior, non in 
incerto divitiarum, sed in prece 
pauperis spem reponens, intenta 
operi , verecunda sermone ; ar- 
bitrum mentis non hominem sed 
Deum quaerere , nullum laedere , 
omnibus bene velle , majoribus 
assurgere, aequalibus non invide- 
re, jactantiam fugere, rationem 
sequi, amare virtutem. Quando illa 
vel nutu Isesit parentes? Quando 
fastidivit humilem? Quando ir- 
risit debilem? Quando vitavit in- 
opem? Nihil torvum in oculis , 
nihil procax in verbis, nihil inve- 
recundum in actu. Non gestus fra- 
ctior, non incessus solutior, non 
vox petulantior, ut ipsa species cor- 
poris simulacrum fuerit mentis, et 
forma probitatis. Talis enim fuit 
Maria, ut ejus unica vita omnium 
disciplina sit. Si igitur actor non 
displicet, opus probemus : ut qui- 
cumque sibi exoptat praemium, 
imitetur exemplum : » haec Ambro- 
sius. Unde et Anselmus ; « Nota igi- 



Digitized 



byGoogle 



DE SALUTE GENERIS HUMANI, ET NATIVITATE MARIvE. 25 



tur infontiles annos exuta, quam 
caste, quam sancte, quam Deo di- 
gne vitam instituerit, ac institutam 
egerit, ut vel cogitatu nequeat quis 
conjectare. Nulli denique dubium, 
castissimum corpus, et sanctissi- 
mam animam ejus funditus fuisse 
ab omni macula peccati, jugi Ange- 
lorum custodia protectam; utpote 
aulam quam suus et omnium Crea- 
tor Deus corporaliter inhabitaturus, 
et ex qua hominem suae personae 
unitum, ineffabili fiiit operatione 
sUmpturus. Et quid minim? Nam 
et inter homines usus obtinuit, si 
tamen coelestibus ad terrena potest 
esse comparatio ulla, ut cum prae- 
pdtens aliquis vel persona dives , 
aliquo vadit hospitaturus , clientes 
procurent locum, muniant, mun- 
dent, ornent, atque custodiant, quo 
venienti domino suo, aptus ad ha- 
bitandum, et congruus fiat. Quod 
si taiis apparatus fit pro adventu 
terreni hominis, et momentaneae 
potestatis, qualis putamus appara- 
tus omnis boni fiebat pro adventu 
coelestis et aeterni Regis in corde 
sacratissimae Virginis, quae illum 
nOnsolum erat in semetipsam trans- 
itive hospitatura, fsed etiam ex 
substantia sua hominem factum pa- 
ritura? » haec Anselmus. Considera 
hic attente virtutes et mores Vir- 
ginis Mariae, et pro posse tuo etiam 
imitari stude. 

II B. V. MxRiiE FiGUR-E. — De 
Mariae conceptione et sanctifica- 
tione est sciendum, quod cum Deus 
humanam naturam assumere de- 
crevisset, congruum fuit ut matrem 
de qua nasceretur praemitteret. Et 
haec per filiam regis Astiagis prae- 
figurata fuit, qui ut in Scholastica 
Historia dicitur, in visione vidit 
qiiod de utero filiae suae vitis pul- 
chra crescebat, quae frondibus et 
floribus se dilatabat, et fructum 
proferens totum regnum suum 
obumbrabat ; dictumque est ei , 



quod de filia sua rex magnus nasci- 
turus erat : quae post haec Cyrum 
regem generavit, qui filios Israel 
de captivitate Babylonica liberavit. 
Ita Joachim dictum est, quod filiam 
gigneret, quae Christum Regem 
portaret, qui nos de captivitate dia- 
bolica liberavit, qui et vera vitis fiiit, 
et totum mundum obumbravit. Ipsa 
etiam praefigurata fiiit per fontem 
signatum in horto conciuso posi- 
tum ; quia eam conclusam in utero 
matrisSpiritus Sanctus sanctificavit, 
etsigillo sanctae Trinitatis sic con- 
clusit et signavit, quod in eam 
nunquam aiiquid coinquinatum 
introivit. Haec etiam praefigurata 
fuit per steilam Balaam, qui pro- 
misit quod de Jacob oriretur stella; 
per quam figurabatur Maria flu- 
ctuantium ductrix et adjutrix sin- 
gularis et praecipua; sine qua 
stella non poteramus hoc fervidum 
mare pertransire, nec ad portum 
coelestis patriae pervenire. Ipsa 
etiam beata Virgo, quoad suam 
nativitatem, praefigurata fuit per 
virgam de radice et stirpe Jesse 
patris David egressam , de qua 
flos amoenissimus, scilicet Christus 
Dominus ascendit; super quam 
septiformis gratia Spiritus Sancti 
requievit. Quomodo autem florem 
producit, praefiguratum fuit in 
porta clausa quam Dominus Elze- 
chieli monstravit, quae nunquam 
aperiri debebat, sed Dominus so- 
lus per eam clausam transire vo- 
lebat. Ipsa etiam praefigurata fuit 
per templum, quod Salomon Do- 
mino aedificavit. Hoc templum 
erat constructum marmore can- 
didissimo, et ornatum intrinsecus 
aiiro mundissimo; sic Maria erat 
albissima candore purissimae ca- 
stitatis, et ornata intrinsecus auro 
perfectissimae charitatis. Oblatio 
vero Mariae in templo fuit prae- 
monstrata per mensam Solis in 
sabulo, de qua mensa dicitur in 



Digitized 



byGoogle 



26 



PRIMiE PARTIS CAPUT III. 



Scholastica Historia : Piscatores 
enim quidam rete in mare mitten- 
tes, casu mirabili mensam auream 
extraxerunt, quae ipsi soli mate- 
riali, quem gens illa tanquam 
Deum coluit oblata fuit in tem- 
plo, quod ibidem in littore maris, 
in sabulo constructum erat. Per 
illam mensam, quae in templo 
solis materialis est oblata, bene 
est Maria figurata, quae vero Soli, 
id est summo Deo, et in templo 
Solis aeternalis est oblata. £t pul- 
chre per mensam Maria est figu- 
rata, quia per eam coelestis esca 
nobis est coilata ; nam ipsa Filium 
Dei Jesum Christum nobis gene- 
ravit, qui nos suo corpore et san- 
guine refocillavit. Item, praemon- 
strata fuit per Jephte filiam. Sed 



illa ex abnipto et indiscrete oblata, 
Deo postea servire nequivit, Maria 
vero rite et discrete oblata, post 
oblationem suam semper Domino 
servivit; illa post victoriam ho— 
stirnn temporalium, pro gratiarum 
actione, Maria ante victoriam, pro 
victorifle hostium temporalium col- 
iocatione. Qualiter autem Deo seF- 
vivit, et quam vitam habuit, hoc 
in horto illo suspenso demonstra- 
tum fuit quem rex Persarum uxori 
in alta structura plantavit, de quo 
patriam suam de longe contem- 
plari affectavit ; per quam contem- 
plativa vita Mariaedesignatur, quas 
in tempio Domini contemplatiooi 
insistens, patriam ccelestem seni- 
per contemplabatur. 



ORATIO 

O Virgo virginum, Maria, quae nec primam similem visa es, nec ha-" 
bere sequentem, quae prima inter feminas servandae virginitatis votuni 
vovisti, et gloriosum munus Deo obtuiisti, cum hoc a nullo homine nec 
verbo didicisses, nec exemplo ad imitationem invitata fuisses, hacque vir- 
tute et ceteris ornata Deo placuisti, et vivendi exemplum omnibus reli- 
quisti : deprecor bonitatem tuam immensam, ut tu, summum meum so- 
latium, dirigas vitam meam, meque tuas virtutes et exempla pro posse 
imitari facias, et gratiam tuam semper adesse mihi concedas. Amen. 



GAPUT III 



De desponsatione Marice. 



I CONCILIUM SUPER MARIiE VOTO. — 

Virgo itaque Domini Maria cum 
aetatis processu quotidie etiam in 
virtutibus proficiebat; et quia pa- 
ter et mater eam dereliquerant, 
Dominus eam assumpsit. Quotidie 
namque ab Angelis frequentaba- 



tur, quotidie divina visitatione 
fruebatur, quae eam a malis om- 
nibus custodiebat, et bonis omni- 
bus redundare faciebat'; itaque 
sic usque ad annum decimum 
quartum pervenit. Tunc Pontifex 
publice denuntiavit, ut virgines 



Digitized 



byGoogle 



DE DESPONSATIONE MARLE. 



27 



quae in templo constitutae: hanc 
statem implessent, domum re- 
verterentur, ac nuptiis operam da- 
rent. Gui mandato cum ceterae 
proMB paruissent, sola Virgo Ma- 
ria hoc se facere non posse re- 
spondit. Siquidem et parentes suos 
se dixit Domini servitio manci- 
pasae; et insuper seipsam Domi- 
no virginitatem vovisse. Pontifex 
igitur in angustia positus, cum 
neque (fontra Scripturam quae di- 
cil:.Voveie et reddiie, votum 
infringendum putaret, neque mo- 
rem genti insuetum introducere 
auderet , concilium habuit cum 
pnmoribus quid esset faciendum; 
omnibusque in communi placuit 
Dominum super hoc esse consu- 
lendum. Et ceteris quidem oratio- 
ni incimibentibus , Pontifex ex 
more ad consuiendum Dominum 
aoQessit* Nec mora, et cunctis au- 
dientibus, de propitiatorii loco 
v« facta est, Isaiae vaticinio re- 
quirendimi esse, cui Virgo com- 
mendari et desponsari deberet, illo 
scilicet : Egredietur virga de ror 
dke Jesse, etc. Cunctosque de do- 
mo et familia David nuptiis ha- 
biles non conjugatos, virgas suas 
ad altare jussit afFerre. 

2 VlRGA JOSEPH FLORIDA. — Entt 

aucem inter ceteros homo no- 
mine Joseph, qui cum virgam 
suam attulisset, et ipsa illico flo- 
rem germinasset, atque in ejus 
cacumine columba de coelo ve- 
niens consedisset, liquido omnibus 
patuit ipsi Virginem desponsandam 
fore. Unde in libris Numerorum 
legitur, quod Moyses invenii vir- 
gam Aaron germinasse, ei tur^ 
geiitibus gemmis, flores erupisse, 
qui foliis dilatatis in amygdalas 
deformati sunt. Per istam intelligi 
potest beata Virgo, quae instar vir- 
g£ fuit gracilis per paupertatem, 
et flexibilis per humilitatem, et 
recta per intentionem et charita- 



tem. Ista Vii^o inventa est gem- 
mis iurgentibiis , quando Filium 
Dei in utero suo concepit, ex qua 
flores fructiferi eruperunt, quando 
Dei Filius, ipsa manente virgine^ 
natus fiiit. Nam sicut flos non 
violat arborem, sed ornat; sic Dei 
Filius non violavit Virginem, sed 
magis donis et gratiis adornavit. 
Hsec est virga quae, secundum 
Chrysostomum, in tabernaculo te- 
stimonii posita, sine humore ter— 
rae fructum nucis germinavit; quia 
sine viri semine Filium edidit, 
qui tanquam nux ligno passionis 
adhaesit. Et bene, nunc flos, nimc 
fructus dicitm- : quia, secundum 
Ambrosium, veluli boni arboris 
fructus pro nostrae virtutis pro- 
cessu, nimc floret, nunc fructifi- 
cat in nobis; nunc rediviva cor- 
poris resurrectione reparatur. Idea 
etiam alibi flos, alibi fructus di- 
citur : quia in utriusque Testamen- 
ti paginis ita praedicatur, fios in. 
littera, fructus in spiritu; flos in 
Lege, fructus in gratia ct veritate;. 
flos in priori tabernaculo, fructus 
in secundo; flos in observatione 
carnalium sacriticiorum , fructus in 
spirituali intelligentia mysteriorum^ 
Sicut enim in flore fructus prae- 
nuntiatur, sic in illis ceremoniis 
Christus venturus significabatur. 
Patet itaque quod Christus flos di- 
citur in prophetica Veteris Testa- 
menti promissione, qui et fructus 
vocatur in Novi Testamenti gntr- 
tiae perfectione. Sed sicut fructus 
non apparet, virente flore; ita nec 
Christi veritas patuit, carnali ob- 
servatione manente; arescente ve- 
ro flore, fructus videtur : quia. 
decidente Lege, gratia ei veritas 
per Jesum Christum facta tene- 
tur. 

3 Desponsatio Marle. — Virgo 
igitur Domini cum quibusdam vir- 
ginibus collactaneis suis, quas ob 
miraculi ostensionem, et pudoris sui 



Digitized 



byGoogle 



28 



PRINLE PARTIS CAPUT III. 



custodiam a sacerdote acceperat 
ad domum parentum in Nazareth, 
reversa est, habens secum more 
solito sui pudoris custodes et te- 
stes, sine quo nunquam processit. 
Unde Hieronymus : « Cum ea sem- 
per singularum virtutum pudicitia 
comes irremota mansit, quia omnino 
pudor individuus virginitati esse 
debet, sine quo castitas vera servari 
non potest. » Nunquam igitur beata 
Maria sine pudoris sui custode pro- 
cessit. Joseph quoque secessit ibi- 
dem et, mutua desponsatione facta, 
recedit in domum suam, eam dispo- 
$iturus, et nuptiis necessaria provi- 
surus. Fuit itaque Virgo Maria 
Joseph viro suae tribus desponsa- 
ta, quia mulier viro alterius tribus 
nubere non poterat, quando ad 
ipsam hereditas paterna pertine- 
bat. Beata autem Virgo fuit unica 
Joachim patri suo, succedens in 
hereditate, et ideo ex Lege cogeba- 
tur viro suae tribus nubere. Ambo 
autem de eadem tribu erant, quia 
ambo a David descenderant ; sed 
Maria per Nathan, et Joseph per 
Salomonem. Et licet Joseph etiam 
cogeretur ad matrimonium contra- 
hendum secundum temporis illius 
modum, tamen habebat virginita- 
tem in desiderio et proposito, sed 
nondum expresserat in voto. Con- 
traxit itaque matrimonium cum 
Virgine, committens se voluntati 
divinae. Et postmodum ex divina 
revelatione Joseph agnovit propo- 
situm Mariae, et tunc ex commu- 
ni consensu voverunt virginitatem 
servare. Unde secundum Augusti- 
num, Maria et Joseph antequam 
facta esset mutua desponsatio, vir- 
ginitatem servare proposuerunt, et 
uterque consensit in matrimonium, 
revelatione Spiritus Sancti. Necaliter 
consensisset in alterum, nisi docente 
Spiritu Sancto, alter alterius cogno- 
visset propositum ; sed postea uter- 
que propositum suum exprimens 



verbo, Deo voverunt virginitatem. 

4 JOSEPH ET IPSE VIRGO. — AdhuC 

enim, ut creditur, Joseph virgo 
erat, cujus ratio haec esse potest : 
quia cum Christus in passione 
sua nulli matrem servandam tra- 
didit nisi virgini, non est proba- 
bile quod ante conceptum, dum 
adhuc esset juvencula, traderetur 
alicui custodienda, nisi virgini. 
Fuit autem beata Virgo desponsa- 
ta Joseph, non desponsatione fu- 
turas nuptias promittente; sed de- 
sponsatione et consensu per verba 
de praesenti. Et ita verum matri- 
monium fuit inter ipsos, et con- 
summatum ; solemnitates enim 
nuptiarum non sunt de substantia 
matrimonii, unde Joseph et spon- 
sus et vir ejus solet vocari. Unde 
dicit Hugo, quod cum beata Virgo 
virginitatem vovisset, et parentes 
eam nubere juberent, timens illa 
inobediens esse parentibus, nec 
virginitatis propositum deserere 
volens, per Spiritum Sanctum edo- 
cta commisit*se Deo, certam habens 
fiduciam quod eam divina mise- 
ricordia ita custodiret, ut posset 
parentibus in contrahendo matri- 
monio obedientiam exhibere , et 
tamen votum virginitatis non co- 
geretur frangere. Et ponit exem- 
plum de Abraham, qui repromis- 
sionem acceperat in semine Isaac, 
quem tamen postea jussus est im- 
molare, cui jussioni paruit, sciens 
pro certo, quia etsi secundum 
humanam rationem promissioni 
contraria videretur jussio, secun- 
dum illam tamen virtutem, qua 
Deo possibilia sunt omnia, cum 
obedientia jussionis impleri posset 
promissio. Sicque factum est, ut 
et obedientiae inveniret meritum, 
et promissionis consequeretur effe- 
ctum ; ita potuit esse in proposito 
de beata Virgine. 

5 VlRGINITATEM ET F(ECUNDITATEM 
AMAVIT ET HABUIT MaRIA. — Circa 



Digitized 



byGoogle 



DE DESPONSATIONE MARI.E. 



29 



hanc desponsationem sic ait An~ 
selmus : a Et quidem haec duo ipsa 
jucundius amabat, virginitatem sci- 
licet, et fcecunditatem : virginita- 
tem, quia hanc Deo prae omnia 
placere int^ligebat; foecundidatem , 
quia sine hac maledictum Legis, 
quae adhuc carnaliter custodieba- 
tur, incurrere metuebat. Duo ergo 
erant in Virginis animo, invisibili 
sed magno concertantia praelio : vir- 
ginitatis amor, et legalis maledi- 
ctionis timor. Verumtamem libra- 
to diu multumque consilio, vicit 
amor, qui praeponderabat, et terga 
dedit timor. Vicit in ea amor 
servandae virginitatis , et exclusit 
ab ea timorem incurrenftae male- 
dictionis. Virgo itaque tenera et 
delicata, regali ex stirpe progeni- 
ta, et speciosissima, totam intentio- 
nem suam, totum amorem suum, 
totum studium suum ad hoc in- 
tendit, ut corpus et animam suam 
Deo perpetua virginitate consecra- 
ret. Sciebat enim quod quanto 
sanctius eam conservaret, tanto 
sublimius ei, qui omnium castissi- 
mus , imo qui ipsa castitas est, 
appropinquaret. Amplectendo igi- 
tur quod acceptabilius esse cog- 
novit Domino Legis, speravit et 
credidit se plene evasuram male- 
dictionem datae Legis, reputans 
secum illud tantae bonitatis, tan- 
taeque sapientiae, ut dum se nul- 
latenus juxta conscientiam suam 
melius scire, aut posse facere 
quam faciebat adverteret, tutum 
consilium, ne quid peccati in is- 
tis subiret, inveniret. Nec decepta 
est. Quis enim speravit in Do- 
mino, et derelictus est ab eo > 
Denique ubi tam sanctam inten- 
tionem ejus, tam castum propo- 
situm ejus , tam firmam fidem , 
constantem spem, et indeficientem 
vidit charitatem ejus, eo miseri- 
cordiae suae intuitu egit circa illam, 
ut nec sanctitas intentionis ejus 



frustraretur, nec castitas proposit* 
ejus violaretur. Ne autem firmi- 
tas fidei infirmata spei constantia 
titubaret, aut charitatis in ea 
plenitudo deficeret, occurrit ei 
auxilium, quae ei et quod time- 
bat eriperet, et quod amabat sal- 
vo signaculo non auferret. Dedit 
ergo ilii, ut et virgo, quod et 
magis optabat , permaneret ; et , 
ut nemo illam a maledicto li- 
berrimam dubitaret, foecunda fie- 
' ret. Dedit ei ut esset et prole ferti- 
lis, et virginalis damni immunis : » 
haec Anselmus. 

6 B. ANNiE MARITI, FILI^ ET NEPO- 

TES. — Et est hic sciendum, propter 
Mariae cognatiohem, de qua in Evan- 
gelio saepe fit mentio, quod Anna 
tres viros successive habuit : primo, 
Joachim; secundo, Cleopham, fra- 
trem Joseph; tertio, Salomam. De 
quolibet horum filiam unam susce- 
pit, et quamlibet Mariam appellavit. 
Hae tres Mariae tres viros habue- 
runt : prima, Joseph; secunda, Al- 
phaeum; tertia, Zebedaeum. Prima 
peperit Christum; secunda, Jaco- 
bum Minorem, et Joseph justum, 
qui et Barsabas est dictus, ac Si- 
meonem et Judam; tertia, Jaco- 
bum Majorem, et Joannem Evan- 
gelistam. Jacobus autem Zebedaei 
licet posterior natu, tamen Major 
est dictus, quia prius a Domino 
vocatus ; ad cujus distinctionem 
Jacobus Alphaei, Minor est appella- 
tus. Hic Jacobus Minor et tres fra- 
tres sui prae ceteris consanguineis 
dicti sunt fratres Domini, quia non 
solum cognati erant de duabus so- 
roribus, sed ut putabantur agnati 
tanquam ex duobus fratribus, scili- 
cet Joseph et Cleopha descenden- 
tes. Inter quos tamen antonoma- 
stice Jacobus Minor frater Domini 
est dictus, quia erat ei in facie et 
lineamento corporis similis. 

7 CUR DE DESPONSATA ChRISTUS 

NASCI voluit? Caus-e ex parte 



Digitized 



byGoogle 



3o 



PRIALE PARTIS CAPUT in. 



puERi. — Voluit autem Dominus 
matrem suam habere vinim, et non 
de simplici, sed de desponsata con- 
cipi et nasci, diversis ei causis; 
quarum quaedam accipiuntur ex 
parte pueri, quaedam ex parte ma- 
tris, quaedam ex parte aliorum. 
Ex parte pueri sumuntur ratio- 
nes quinque. Prima, secundum 
Hieronymum , propter declaratio- 
nem originis, ut per generationem 
Joseph, cujus Maria cognata erat, 
origo Mariae monstraretur, et more 
Scripturarum genealogia Christi per 
virum describeretur. — Secunda, se- 
cundum Ambrosium, propter re- 
motionem suspicionis, ne scilicet a 
Legis injuria incepisse videretur, 
cum partus innuptae Lege damna- 
retur. — Tertia, secundum eum- 
dem, propter remotionem suspicio- 
nis, ne scilicet Herodes et Judaei 
Christum juste, quasi de adulterio 
natum, persequi viderentur; et ab 
infidelibus tanquam iliegitimus ab- 
jiceretur. — Quarta, secundum Ori- 
genem^pTopter sustentationem pueri 
maxime cum deberet in ^Egyptum 
portari, ut scilicet Joseph nutriret 
eum ; unde et Joseph nutritius Do- 
mini appellatur. Quinta, secundum 
Origenem, Hieronymum et Basi- 
lium, propter occultationem nativi- 
tatis Christi , ut videlicet myste- 
rium et partus Filii Dei diaboio 
celaretur, dum eum putaret non de 
virgine, sed de uxore generatum. 

8 Caus-e ex parte matris, — 
Item, quinque rationes sumuntur 
ex parte matris. Prima, secundum 
Ambrosium, ne gravida apparens 
infamaretur : et ideo permisit Do- 
minus quod potius de suo ortu, 
quam de matris pudore dubitare- 
tur. — Secunda, secundum Bedam 
et Hieronymum, ad vitationem poe- 
nae, ne scilicet tanquam adultera a 
Judaeis caiumniaretur, et sic quasi 
juste lapidaretur. — Tertia, secun- 
dum Hieronymum et Origenem, 



ad sustentationem solatii, ut scili- 
cet viri ministerio et solatio, et 
maxime in iEgyptum fugiens, et 
inde rediens, frueretur. — Quarta, 
secundum Glossam, ad roboratio- 
nem fidei, ut scilicet Mariae verbis 
major fides adhiberetur; innupta 
enim praegnans mentiri videretur, 
nec ei, si se virginem esse diceret, 
crederetur. — Quinta, ad partici- 
pationem status singuli, ut videli- 
cet mater Domini haberet aliquid 
cujuslibet status, scilicet : virgini- 
tatis, matrimonii, et viduitatis. 

9 Caus-e ex parte aliorum. — 
Item, quinque rationes sumuntur 
ex parte aliorum. Prima, secundum 
Ambrosium, ad remotionem excu- 
sationis peccati, ne virginibus im- 
pudicis et male viventibus velamen 
excusationis praeberetur, ex quo 
mater Domini infamata videretur. 
— Secunda, secundum Origenem, 
ad confirmationem matrimonii con- 
tra futuros haereticos , matrimo- 
nium damnaire volentes ; vel, ut per 
hoc quod de virgine et desponsata 
nasceretur, uterque status et virgi- 
num et conjugatorum approbare- 
tur, contra haereticos alteri isto- 
rum detrahentes. — Tertia , ad 
sublevationem opprobrii, ut scilicet 
ab omni gradu feminarum toUere- 
tur opprobrium, quod in Eva in- 
currunt omnes feminae; et tam 
virgines quam nuptae, quam etiam 
viduae a communi opprobrio, quod 
in Eva contraxerant, eximerentur 
in persona Mariae. — Quarta est ad 
commendationem exempli : ut vi- 
delicet ostenderet, facta desponsa- 
tione, ante conventionem, liberum 
• esse transire ad meliora vota, sponso 
irrequisito, ut est in religionis in- 
gressu, ubi anima desponsatur Deo; 
sicut fuit in beata Virgine.— Quin- 
ta est, secundum Chrysostomum, 
ad declarationem mysterii, quo sci- 
licet ipsi Christo desponsatur Eccle- 
sia, quse virgo est immaculata sem- 



Digitized 



byGoogle 



DE DESPONSATIONE MARIiE. 



3i 



per et sine ruga; cujus virginis 
sumus filii in fide Jesu Christi, 
quia, secundum Lenonem Papam , 
quo spiritu de Virginis utero na- 
scitur Christus, hoc de Ecclesiae ute- 
ro nascitur Christianus. 

10 Maria cur fabro NUPSERIT!' 
EJUSQUE FiGURK. — Idco autem, se- 
cundum Chrysostomum, beata Ma- 
ria fabro lignario desponsata fuit, 
quia Christus Ecclesiae sponsus om- 
nium salutem per lignum crucis 
operari debebat; et secundum Au- 
gusiinum, Christus nascendo de 
matre, quae fabro desponsata erat, 
omnem carnalis nobilitatis tumo- 
rem extinxit. Haec fuit praefigurata 
per virginem Saram, Raguelis fi- 
liam, Tobiae desponsatam, quae ab 
omni concupiscentia mundam ser- 
"Wivit animam; multo magis Maria 
Joseph desponsataj quae virgo in 
sternum permansit immaculata . 
Comparatur etiam virgo Maria turri 
fortissimae, quas dicebatur Baris, 
quae, ut in Scholastica Historia di- 
dtur, duobus custodibus defendi 
poterat ab omnibus viventibus; tam 
fortissima et invincibilis fuit virgo 
Maria, cujus custos praecipuus erat 
Deus aeterna sapientia. Cujus vita 



etiam comparatur turri David, quae 
munita erat mille clypeis, qui de ea 
dependebant ; quia mille virtutes 
€t muho plures inMariaapparebant, 
quibus vita ejus munita erat in tan- 
tum, quod omnes tentationes et pec- 
cata superabat : et non solum hoc 
a se, sed etiam ab aliis, gratiam 
suam infundendo, repellebat. Con- 
sidera modo quantae ante hanc bea- 
tam Virginem, et etiam quantae post 
eam mulieres et virgines fuerint : 
haec tamen sola mater Domini fieri 
meruit. Magna enim et ineffabilis 
gratia est, ut una ex tantis millibus 
eligatur. Ideo autem prae ceteris 
electa fuit, quia omnes alias sancti- 
tate praecelluit. Unde 'Anselmus : 
« Eam soiam, scrutans corda et renes 
Deus, ex omnibus virginibus quas 
capiebat mundus elegit et sacravit, 
ut habitaret in ea corporaliter, 
quam jam pridem plenam virtuti- 
bus fovebat, et circumplectebatur 
spiritualiter. Ipsam autem omnes 
mulieres sanctitatepraecelluisse, pu- 
to quod intelligit, qui animadvertit. 
Nam aliae quidem partes gratiarum 
meruerunt ; ipsa autem plena gra- 
tia, ab Angelo salutatur : » haec An- 
selmMS. 



ORATIO 

• 
Salve, virga Jesse florida ct fructafera, Maria virgo beatissima, de qua 
imicus iUe et singularis flos et fructus prodiit, unde virtutum spiritua- 
lium germen erupit : flos suavissimum emittens odorem; fructus sapidis- 
simus, immittens dulcorem; flos, cujus bonitas expeiiitmoestitiam, fructus, 
cujus satietas plenam dat laetitiam. Benedicta virga de radice Jesse ! Benc- 
dictus flos, qui de tali radice ascendit I Benedicta arbor, benedictus et 
arix)ris fructus ! Tuo ergo flore me recrea ; tuo fructu ab omni miseria 
me libera, Virgo Maria, in ctemum benedicta, Amen. 



Digitized 



byGoogle 



32 



PRINLE PARTIS CAPUT IV. 



CAPUT IV 



De conceptione Joannis Prcecursoris, 



Lucae cap. i. 



I De ZaCHARIA PRiECURSORlS PA- 

TRE. — Fuit autem in diebus illis, sci- 
licet in diebus Herodis, regis Judcece 
sacerdos qutdam nomine Zacharias, 
de vice Abia ; et uxor ei, nomine 
Eli^^abeth, Aaronica. Erant autem 
ambo justi ante Deum, non sicut 
hypocritae, quoniam fingunt justi- 
tiam ante mundum, incedentes in 
omnibus mandatis, quantum ad ob- 
servantiam moralium praeceptorum, 
et justificationibus Domini, quantum 
ad observantiamceremonialium, sine 
querela quantum ad observationem 
judicialium, quia pacifice ad proxi- 
mos se habebant. Et non erat illis 
filius, propter sterilitatem, quae est 
causa specialis mulieri, et senectu- 
tem, quae est causa communis viro 
et mulieri. Ex quo apparet conce- 
ptio Praecursoris miraculosa, quia 
non fuit tantum per naturam, sed 
per naturam gratia divina adjutam. 
Iste Herodes de patre Idumaeo de- 
scendens fuit alienigena, et jam sce- 
ptrum ablatum fuit de Juda, et ideo 
tempus adventus Christi instabat; 
quia Jacob patriarcha spiritu pro- 
phetico signum adventus Christi 
praedixerat, quando regnum Judaeae 
ad alienigenam translatum esset, di- 
cens : Non auferetur sceptrum de 
Juda, et dux de fejtnore ejus, donec 
veniat qui mittendus est; et ipse 
erit expectatio Geniium, Et scien- 
dum hic quod cum Moyses unicum 



instituisset summum sacerdotem , 
cui mortuo unus per ordinem suc- 
cederet, David volens ampliare cul- 
tum domus Domini, de viginti qua- 
tuor familiis, quae descenderant ab 
Aaron, instituit viginti quatuor sa- 
cerdotes : super quos tamen unus 
maximus erat 6t summus omnium, 
qui dicebatur Princeps sacerdotum. 
Instituit etiam ut vicissim Jmini- 
strantes per hebdomadam, a sabbato 
usque in sabbatum, in tempore vicis 
suae singuli castimoniae studerent, 
nec interim in domum propriam 
intrarent, sed in domunculis circa 
templum constitutis, quae Exedrae 
vocabantur, cubarent. Et secundum 
sortes dedit cuique vicis suae heb- 
domadam, et octava sors cecidit su- 
per Abiam, de quo descendit iste 
Zacharias. Similiter de tribu Levi- 
tarum viginti quatuor Levitae erant, 
ut ipsi quoque eodem modo sortiti, 
juxta morem sacerdotis, octenis die- 
bus ministrent. Zacharias autem 
cum in ordine vicis suce sacerdotio 
fungeretur, secundum exigentiam 
sortis suae octavae, exiit de domo 
ubi se sacerdotalibus vestibus in- 
duit, ut incensum poneret, ingreS" 
sus in templum Domini, decima die 
mensis septimi, id est septembris. 
Et interim omnis multitudo populi 
erat orans foris, extra templum, 
quia non erat licitum populo in- 
gredi templum, sed tantum atriunu 



Digitized 



byGoogle 



DE GONCEPTIONE JOANNIS PRiECURSORIS. 



33 



2 NON FUIT SUMMUS SACERDOS. — 

Ex his videtur Zacharias fuisse sa- 
cerdos simplex, non summus ; quia 
hic dicitur quod ingressus fuit tem- 
pium ad ponendum incensum tan- 
tum : hoc autem licitum erat mi- 
noribus sacerdotibus , secundum 
quod dicit Apostolus : In primo 
quidem tabernaculo quotidie in- 
troibant sacerdotes sacrificiorum 
ministeria consummantes ; quia 
peracto sacrificio in altari hoiocau- 
storum, quod erat in atrio , ubi 
ministrabant sacerdotes minores , 
sacerdos qui ibi ministraverat, ac- 
cipiebat prunas de altari holocau- 
storum, et intrans primam partem 
templi, quae vocatur sanctum vel 
sancta, concremabat in illa supef 
altare incensi thymiama, et tunc 
erat sacrificium consummatum ; et 
hoc fiebat omni die. In hoc enim 
erat consummatio sacrificii , quia 
sacrificia veteris Legis non erant 
accepta, nisi ex fide et devotione 
ofiferentium. Devotio autem per thu- 
rificationem designabatur, et ideo 
in hoc sacrificium consummaba- 
tur. In illam vero parteiji templi, 
quae dicebatur sanctum sanctorum, 
solus summus sacerdos, semel in- 
trabat cum sanguine hirci et vitu- 
li, immolati pro peccato populi, ut 
ex illo aspergeret contra propitia- 
torium. Quod autem Zacharias in- 
traverit cum sanguine tali , non 
dicitur hic ; sed solum ad ponen- 
dum incensum, unde Angelus ap- 
paruit ei a dextris altaris incensi, 
quod etiam vocatur altare aureum. 
Hoc autem altare non fuit intra 
sancta sanctorum , sed in prima 
parte templi, ad quam simplices 
sacerdotes poterant ingredi. Sed in- 
censum quod soli summo sacerdoti 
licitum erat ponere intra sanctum 
sanctorum in die expiationis, hoc 
non ponebatur ad ofFerendum, sed 
ut nebula inde consurgens operiret 
oraculum, quando Pontifex asper- 

ViTA Jesu Ckristi, tomus I. 



I gebat sanguine vituJi et hirci con- 
tra oraculum; et nec aliquis histo- 
riographus, describens sacerdotium 
Judaeonim , mentionem facit de 
summo Zachariae sacerdotio. 

3 Zacharias quid interpretetur 
ET siGNiFicET ? — Per Zachariam, qui 
Domini memor interpretatur, bonus 
praelatus significatur, qui in sua 
pectore debet Dei memoriam ge- 
i"ere, pro sua et suorum subdito- 
nim salute. Hic autcm templum 
ingreditur per diligentem divini cul- 
tus sollicitudinem, et ofFert incen- 
sum, per devotam orationem ; et 
populus orat per ejus informatio- 
nem. Triplex vero debet haberi de 
Deo memoria, scilicet : potentiae 
ejus, quoad opera creationis; sa- 
pientiae, quoad opera recreationis ; 
bonitatis , quoad opera retribu- 
tionis : ita ut prima ad Patrem, 
secunda ad Filium, tertia ad Spiri- 
tum Sanctum referatur. 

4 Apparitio et colloquium An- 
GELi. — Apparuit autem Zachariae 
Gabriel Angelus stans a dextris 
altaris incensi, Quo viso, timor 
irruit super eum, propter altioris 
et potentioris naturae aspectum : 
sed bonus a malo discernitur, quia 
malus horrorem continuat, qui, 
secundum Bedam, nulla melius ra- 
tione quam fide intrepida supera- 
tur; bonus autem statim confortat 
et consolatur. Unde Angelus statim 
eum confortavit, dicens : Ne ti- 
meas, Zacharia. Quasi diceret : 
Veni ad consolationem tuam, et 
ideo subditur : Quia exaudita est 
deprecatio tua. Orabat enim non 
pro sobole, de qua jam non spera- 
bat, praesertim cum de sua suaeque 
uxoris aetate difi&deret, eo usque ut 
Angelo id promittenti non crederet; 
sed pro populi peccatis, et redem- 
ptione, et adventu Messiae, Et quia 
salus populi per Christum futura 
erat, nuntiavit ei filium nascitu- 
rum,qui poenitentiam et fidem prae- 

3 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT IV. 



dicando plebem Salvatori praepara- 
ret. Nomen quoque pueri indicavit, 
quia Joannes vocari debuit. Joannes 
enim interpretatur, in quo est gra- 
tia ; ipse vero Christum manifesta- 
vit, per quem gratia et veritas facta 
est, Ubi Beda : « Joannes interpreta- 
tur in quo est gratia; vel, Domini 
gratia : quo nomine declaratur 
primo parentibus ejus gratiam, qui- 
bus decrepitis filius nasceretur, esse 
donatam; deinde ipsi Joanni, qui 
magnus coram Domino erat futurus, 
et adhuc in utero matris 3piritus 
Sancti munere ditandus; postremo 
etiam filiis Israel, quos ad Domi- 
num Deum ipsorum erat conversu- 
rus : » haec Beda, Patri quoque inde 
gaudium scilicet interius, et exul- 
tationem scilicet exterius, insinua- 
vit. Dicitur enim exultatio, quasi 
extra saltatio, et hoc est proprie 
quando gaudium est tantum inte- 
rius, quod non potest contineri, 
quin appareat exterius. Laetitiam 
etiam multis aliis in ejus nativitate 
promisit : quia in ortu ejus non so- 
lum pater, sed et alii multi sunt 
gratulati ; et nunc etiam videmus im- 
pleri, quia dies sua: nativitatis non 
solum festivatur ab omnibus Chri- 
stianis, sed etiam a Sarracenis, et 
quibusdam aliis. Unde Beda : « Me- 
rito pater gaudet, quod vel in se- 
necta natum, vel talis gratiae acce- 
perit filium. Gaudent et alii, quibus 
inauditum eatenus regni coelestis 
evangelizavit ingressum. » Unde et 
Ambrosius : a Solemnis laetitia est 
in ortu et generatione justorum. 
Sanctus enim non solum parentum 
gratia, sed etiam salus est plurimo- 
rum. Unde admonemur hoc loco 
Sanctorum generatione laetari : » 
haec Ambrosius, 

5 SeNSUS MORALIS PRiEMISSORUM. 

— Moraliter in quolibet nostrum 
possumus invenire Zachariam, et 
uxorem ejus Elizabeth, quae parit 
ei filium, cujus nomen debet vocari 



Joannes, eritque sibi gaudium et 
exultatio, et multi in nativitate ejus 
gaudebunt. Elizabeth, uxor Zacha- 
riae, potest intelligi caro copulata 
Spiritui Sancto ; quia sicut vir regit 
et castigat uxorem, ita spiritus ca- 
stigare et regere debet carnem, ne 
lasciviat et incidat in fornicationis 
reatum. Haec parit ei filium, quando 
spiritus per carnis oflBcium exercet 
opus vivimi, ut si dat eleemosynam, 
vesti^ nudum, pascit esurientem, 
visitat infirmum, sepelit mortuum, 
et cetera hujuscemodi : tunc uxor 
ipsius sicut vitis abundans, in late- 
ribus domus^ suce, Hujus filii nomen 
debet Joannes, videlicet Dei gratia, 
vocari : quia nemo bonum opus de- 
bet sibi adscribere, sed tantum gra- 
tiae Dei. Eritque sibi gaudium et 
exuhatio, quia de bono opere gau- 
debit et exultabit , qui mentem 
laetificat et serenat. Et multi in na- 
tivitate ejus gaudebunt, omnes vi- 
delicet boni qui proximo suo con- 
gratulantur in bono. Est ergo nobis 
summopere providendum, ut qui 
gaudemus exterius, tripudiantes in 
corpore, gaudeamus interius exul- 
tantes in mente ; quia reliquiae co- 
gitationum diem festum agunt Do- 
mino. Non est impiis gaudere, 
dicit Dominus, nec peccatoribus a 
facie peccatorum. Quocirca pur- 
gemus animas nostras a maculis 
vitiorum , ut tantae solemnitatis 
gaudium digne celebrare possi- 
mus. 

6 FUTURA JOANNIS BaPTIST^ MA- 

GNiTUDO. — Magnificentiam etiam 
pueri coram Domino futuram in 
virtute, sanctitate et dignitate An- 
gelus praenuntiavit. Cujus magni- 
tudo in quatuor consistit, secundum 
quatuor dimensiones, scilicet : in 
altitudine conversationis, in profan- 
ditate humilitatis, in latitudine 
charitatis, in longitudine perseve- 
rantiae finalis ; secundum illud Apo- 
stoli : Ut possitis comprehendere 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE JOAl^NIS PRiECURSORIS. 



35 



'Cum omnibus Sanctis, etc, Salvatore 
quoque postmodum attestante : In- 
ier naios mulierum major eo non 
surrexiL Sed et Angelus multifa- 
riam ejus magnitudinem subse- 
quenter exposuit, et plura ipsius 
privilegia seriatin^ memoravit. Nam 
vitam ejus cum abstinentia praedi- 
xit, scilicet quod vinum et siceram, 
id est, poculum quod inebriare po- 
test, bibiturus non esset, quia non 
decet vas coelesti mancipatum gra- 
tiae, seculi illecebris deservire. In 
quo patenter indicavit Angelus, 
quia ab omnibus vitiis et mundi 
illecebris, quae statum mentis solent 
evertere futurus erat immunis. Prae- 
dixit etiam Angelus quod Spiritu 
Sancto ex utero esset replendus, 
scilicet quantum ad purgationem 
originalis peccati, et ad operatio- 
nem boni meritorii. In quo profecto 
ostendit, quia natus in mundum 
cunctis virtutum fructibus clarifi- 
candus esset. Praedixit quoque quod 
multos filios Israel converteret ad 
Dominum, id est,, ad Christum : 
quod et fecit praedicando ipsum, et 
perhibendo de eo testimonium. 
Praenuntiavit insuper Angelus, quia 
ante Dominum in spiritu, et virtute 
Eliae esset praecessurus : primo, 
propter similitudinem officii ; quia 
sicut Elias praecedet adventum Chri- 
sti secundum , ita Joannes praeces- 
sit primum : secundo, propter si- 
militudinem vitae ; quia uterque 
vixit in magna victus et vestitus 
austeritate : tertio, propter simili- 
tudinem doctrinae; quia uterque 
constanler redarguit vitia, etiam 
personarum magnarum. Ad hoc 
autem debebat praecedere, ut con- 
verteret corda patrum in filios, sci- 
licet quantum ad Scripturarum 
intelligentiam, et incredulos ad pru- 
dentiam istorum , quoad fidei obe- 
dientiam; et pararet Domino ple- 
bem perfectam, quoad Evangelii et 
Novi Testaraenti gratiam suscipien- 



dam, quia neminem ad perfectum 
adduxerat Lex. Et propter hoc dicitur 
illa lex timoris; quia imperfectorum 
est , timore poenae retrahi a malis : 
Lex autem Evangelica dicitur lex 
amoris; quia perfectorum est a malis 
retrahiamore boni. Sicutautem de 
parcntibus senibus talis et tantus 
natus est, sic saepe provectae aetatis 
homines et bonis operibus steriles, 
ex dono Spiritus Sancti faciunt ma- 
gnum fructum in Ecclesia Dei, sic- 
ut patet de Augustino et Dionysio, 
qui provectae aetatis vocati fuerunt 
ad fidem Christi. 

7 Zachahias cur obmutuit? — 
Zacharias autem sterilitatem uxoris, 
et utriusque senectutem conside- 
rans, verbis Angeli non credidit, et 
ob hoc usque in diem partus obmu- 
tuit, significans quod jam adve- 
niente Christo, Lex et Prophetiae 
adimpletae tacerent. Unde Chrysos- 
tomus : a Et ideo Zacharias sacerdos 
Judaeorum obmutuit, quia jam cesr 
sare et obmutescere oportebat sacri- 
ficia eorum, quae pro peccatis populi 
offerebantur.Veniebat enim solus Sa- 
cerdos qui Agno proprio immolato, 
sacrificium Deo pro peccatisomnium 
offerret. » Per hoc quoque quod du- 
bitans factus est mutus, significatur 
quod lingua dubitantis in fide facta 
est muta, quoniam ejus oratio non 
est Deo accepta. Per hoc etiam quod 
post revelationem sibi factam ob- 
mutuit, innuitur quod post revela- 
tionem, sive visionem, 4ebet homo 
reticere quasi mutus, nec se jactare 
tanquam elatus. 

8 QUOMODO EVANGELICOS SACERDO- 

TES ADMONET ? — Ut autem impleti 
sunt dies officii ejus, abiit in domum 
suam, ad quam non licebat reverti, 
durante officio. Vicis enim suae 
tempore sacerdotes castimoniae stu- 
debant, ac secundum praeceptnm 
Domini, vinum et omne quod ine- 
briare potest, non bibebant. Sed si 
legalis sacerdos tenebatur ad tantam 



Digitized 



byGoogle 



36 



PRIMiE PARTIS CAPUT IV. 



continentiam , et abstinentiam ac 

reverentiam sanctorum, multo ma- 

gis sacerdos Evangelicus, qui tan- 

tum conficit sacramentum. Et quia 

tota hebdomada'; qua in templo mi- 

nistrabat sacerdos ad hoc deputatus, 

in templo manebat, et non exibat 

ad propria negotia, intentus ad di- 

vina, ex hoc inolevit consuetudo 

apud aliquos religiosos sancta et 

honesta, scilicet quod ille qui est 

hebdomadarius , per totam hebdo- 

madam manet intra claustrum, non 

exiens ad exteriora, intentus ad 

divina, quia illo tempore medius 

est et sequester inter conventum et 

Deum. Apud quosdam etiam Reli- 

giosos abstinet illa hebdomada a 

communi colloquio, et apud quos- 

dam etiam seculares canonicos, in 

communi tunc dormit dormito- 

rio. 

9 Pr^cursoris conceptio. — Post 
hos autem dies concepit Eli^^abeth 
uxor ejus, scilicet octavo kalendas 
octobris, et sexta feria; et quia se- 
nex erat, prae verecundia se occulta- 
bat quinque mensibus, donec Maria 
conciperet, et foetus ejus exultans 
cum gaudio prophetaret. Licet enim 
de conceptu et de ablato opprobrio 
sterilitatis gauderet, propter anilem 
tamen aetatem aliquantulum erube- 
scebat, ne in senectute videretur libi- 
dini vacasse. Antiqui enim ubi non 
erat spes de prole, non conveniebant 
inter se. Ubi Beda : « Quanta sanctis 
cura sit, ne quid turpe de quo eru- 
bescere debeant admittant, ostendit 



Elizabeth, quae et de ipsis quae ac- 
cipere cupiebat donis erubescit. » 
Gonsidera ergo hic quomodo Eliza- 
beth etiam de licitis erubescebat 
coram hominibus, et stude de illici- 
tis omnibus erubescere et absti- 
nere, non solum icoram hominibus, 
sed etiam coram Deo et Angelis 
ejus. Nam, testante Boetio, ma- 
gna est nobis indicta necessitas 
recte vivendi et probitatis, qui 
omnia facimus ante oculos judicis 
cuncta cernentis. \}Ti<\& Augustinus : 
« Quidquid fecero, Deus assistit, ut- 
pote perpetuus inspector omnium 
cogitationum , intentionum, et ac- 
tionum. Cumque haec diligenter 
considero, timore pariter et ingenti 
rubore confundor; quia illum ubi- 
que praesentem , et omnia occulta 
mea videntem intueor : multa enim 
sunt in me di quibus coram Deo 
erubesco. » Et ideo ait Anselmus : 
« Ibi pecca, ubi Deum esse nescis.^ » 
Unde quidam alius : 

Cum quid turpe facis, quod me 

[spectante ruberes, 

Cur spectante Deo, non magis 

[ipse rubes9 

Inter proprietates quippe hominis, 
una est verecundari in turpi perpe- 
trato. Propter quod inverecundi di- 
cuntur inemendabiles, quia in aliquo 
a rationis honore mutati sunt, pe- 
corinam naturam assumentes, et 
tanquam effrontes inter homines 
rationales se habentes. 



ORATIO 

Sancte Joannes, tu, eodem Angelo quo Christus denuntiante, conceptus, 
et prius ab ipso Angelo laudatus, quam a patre genitus ; tu de quo dixit 
Deus : Inter natos mulierum non surrexit major : ad te, domine, tam san- 
ctum, tam beatum, tam magnum confugio, dubius de salute mea, quia 
certus de magna mea culpa, sed sperans de majori tua gratia. Dele ergo 
apud Deum scelera mea, quia majora sunt apud eum merita tua. Magna 
enim sunt, magne Joannes, meritatua, utsufficere possint tibi et mihi, et 
si prosint mihi, nihil minuentur tibi; suppleat ergo tua abundantia meam 
inopiam, ut de te me ditatum et salvatum in aeternum gaudeam. Amen. 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



3? 



CAPUT V 



De conceptione Salvatoris. 



Lucae cap. i. 



I MlTTITUR AD VlRGINEM MaRIAM 

Gabriel archangelus. — In mense 
autem sexio a conceptione Praecurso- 
ris, postquam venit plenitudo illius 
sacratissimi et felicissimi temporis, 
scilicet principium sextse aetatis, quo 
summa Trinitas generi humano per 
Incarnationem Verbi providere ante 
tempora ordinaverat ; vocans Deus 
omnipotens Gabrielem archange- 
lum , unum de primis principibus 
regni sui, misit eum in civitatem 
Galilceae, dictam Nazareth, ad Vir- 
ginem Mariam desponsatam Joseph 
viro de suo genere, quia ambo erant 
de domo David, de familia regali, 
de tribu et stirpe nobili, et prae 
ceteris religiosa, sicut dicit Beniar- 
dus. Placuit Deo eodem ordine, et 
eodem modo hominem reconciliare 
quo noverat cecidisse. Ceciderat au- 
tem homo, secundum Bedam, dia- 
bolo destinante, serpente exequente, 
dialogo interveniente, muliere con- 
sentiente. Reparatus est eodem or- 
dine e contrario, Deo destinante, 
Angelo eiequente, dialogo interve- 
niente, et Virgine consentiente. 
Verba autem hic posita mysteriis 
sunt plena, et ideo, ut dicit Beda, 
solemniter sunt notanda, tantoque 
diligentius cordi inserenda, quanto 
manifestius apparet, quod in ipsis 
tota redemptionis nostrae summa 
consistit. Libenter enim debemus 
recordari de principiis nostrae salu- 
tis. Notandum ergo quod numerus 



senarius non vacat a mysterio. Unde 
Christus conceptus est sexta aetate, 
quia per ipsum debebant omnia per- 
fici ; numerus autem senarius perfe- 
ctus est; item sexta chyliade, id est, 
millenario, qui est limes omnium 
numerorum, ut Christus est limes 
et finis omnium entium ; item sexto 
mense, quia illo mense factus est 
mundus, qui per ipsum refici debe- 
bat, sicut per ipsum factus fuerat; 
item sexta feria, quia illa die homo 
est creatus, et per ipsum recreari 
debebat jam perditus. Et ideo simi- 
liter eadem aetale, eodem millena- 
rio, eodem mense, et eadem feria 
passus est, revolutis xxxiii annis. Et 
forte, utomnia convenirent, dici pos- 
set, quod etiam sexta hora conceptus 
esset, quia ea hora passus est, sicut 
etiam eadem hora homo peccavit, ut 
sic secundum quamdam congruen- 
tiam, eadem hora qua Eva seducta 
fuit per diabolum, Maria edocta sit 
per Angelum. 

2 Galil^a et Nazareth quid in- 
TERPRETENTUR? — Missus est igitur 
angelus Gabriel, qui Dei fortitudo 
interpretatur, ut Dei virtutem et Dei 
sapientiam suscipere nuntiaret, in 
qua humilis apparens aereas pote- 
states debellaret ; et ideo merito de 
ordine Archangelorum esse debuit, 
quia magna nuntiavit. Missus esta 
Deo; Deus autem mittens Angelum, 
fuit tota Trinitas, licet Patri spe- 
cialiter attribuatur. Pater quidem 



Digitized 



byGoogle 



38 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



misit, quia ei incumbebat provi- 
dentia de Filio, de Sponsa , et de 
Genitrice; FiJius vero misit, quia 
venturus erat in Virginem ; Spiritus 
Sanctus etiam misit, quia ipse san- 
ctificare et obumbrare habuit ipsam. 
Missus est in civitatem Galilcece, 
quae interpretatur transmigratio , 
quia scilicet transiturus erat de in- 
credulitate Judaeorum ad fidem Gen- 
tium; est autem duplex Galilaea : 
una est Gentium, conjuncta Tyris, 
quam Salomon dedit regi Hiram, 
et de illa hic non dicitur ; alia est 
Judaeorum, quae est super mare 
Gaiilaeae, et de illa hic intenditur; 
cui nomen Na^areih, quod inter- 
pretatur Jlos, Conveniens enim fuit, 
ut verus flos, id est Christus, con- 
ciperetur in flore, id est, in Naza- 
reth; et de flore, id est, de Beata 
Virgine; ct cum floribus, id est, 
tempore florum : et sic accipiemus 
florem, de flore, in flore, inter flo- 
res. Dicitur autem flos Jesus, pro- 
pter sanctae conversationis pulchri- 
tudinem et decorem, propter bonae 
opinionis suavitatem et odorem, 
propter passionis fructum, et con- 
versationis fidelium utiiitatem. Iste 
flos floruit in conceptione, apparuit 
in nativitate, emarcuit in passione, 
sed refloruit tandem in resurrectione. 
Si ergo vis capere istum florem, se- 
quere decorem suae conversationis, 
praedica odorem operationis , et sic 
habebis fructum passionis. Noluit 
Dominus, sicut terreni Reges, ma- 
gnam civitatem eligere in nupliis 
suis, quibus sibi copulavit naturam 
humanam*; sed Nazareth, civitatem 
parvam, propter humilitatis exem- 
plum, ut nos doceret semper humi- 
lia loca eligere : sed in civitate Je- 
rusalem magna elegit pati, ut nos 
doceret opprobria coram multis pro 
ipso non erubescere. 

3 CUR DE VlRGXNE ChRISTUS NASCI 

voLUiT? — Missus esi, inquam, ad 
Virginem non quamlibet, sed virgi- 



nem mente, virginem corpore, vir- 
ginem professione. Voluit autem 
Ghristus concipi et nasci de Virgine. 
Primo, secundum Bernardum, quia 
congruum fuit, ut si Deus concipi 
vel nasci debuit, non nisi de Vir- 
gine conciperetur vel nasceretur ; 
item si Virgo conceptura vel paritura 
erat, non nisi Deum conciperet vel 
pareret. — Secunda ratio est, secun- 
dum Damascenum, ut qui in ccelis 
Patrem habet sine matre, in terris 
haberet Matrem sine patre. — Ter- 
tia, secundum-4i/g^M5^/«i/m,utsigna- 
ret membra sua mystica de Vir- 
gine Ecclesia secundum spiritum 
nascitura, ideo decuit Caput de Vir- 
gine nasci. — Quarta, ut sicut pri- 
mus Adam de terra virgine fa- 
ctus fuerat, ita secundus Adam de 
Virgine homo fieret. — Quinta, ut 
sicut per Evam virginem facta fiiit 
hvmani generis perditio, ita per 
Mariam Virginem fieret ejusdem 
reparatio. Ad Virginem, inquit, de- 
sponsatam viro, Cur autem de de- 
sponsata concipi et nasci voiuit, su* 
pra de desponsatione Virginis Maria& 
dictum est. Virum vero nominat, 
ut dicit Bemardus, aon quia mari- 
tus , sed quia homo virtutis et 
justus erat, et ideo fuit testis 
legitimus. Unde Joseph, id est, 
accrescens, scilicet per augmentum 
virtutum, dicitur; per quod con- 
tinuus profectus virtutum innuitur. 
Et nota quatuor famosos Joseph 
in Scriptura. Primus fuit filius 
Jacob, in quo notatur prudentia;. 
quia somnia Pharaonfs prudenter 
exposuit. Secundus Joseph, vir 
Mariae, in quo notatur temperantia; 
quia Mariam Virginem resignavit. 
Tertius Joseph ab Arimathia, in quo 
notatur fortitudo ; quia audacter in- 
troivit ad Pilatum, et petiit corpus 
Jesu. Quartus Joseph Justus, in 
quo notatur justitia, unde et justus 
est nominatus. Tale itaque dece- 
bat habere nomen sponsum Vir— 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



39 



ginis, in quo inveniretur myste- 
rium omnis virtutis. Additur autem 
de domo David, ad ostendendum 
quod Christus descendit de semi- 
ne David, sicut fuerat per Prophe- 
tas praedictum. Licet enim Joseph 
non fuerit pater Salvatoris, tamen 
Virgo Maria de qua Christus car- 
nem assumpsit, fuit de eadem tri- 
bu cum Joseph, scilicet, de tribu 
ipsius David. 
4 Prima interpretatio nominis 

MaRI£ : STELLA MARIS VEL ILLUMINA- 

TRix. — Merito autem additur : Et 
nomen Virginis Maria : hoc enim 
venerabile nomen, triplicem habet 
interpretationem in triplici lingua. 
Hebraice interpretatur stella maris, 
vel illuminatrix ; Latine etymolo- 
gizatur mare amarum; Syriace 
vero domina nuncupatur. Ipsa fuit 
maris stelia in Fiiii Dei nativitate, 
tunc enim emisit radium totunf 
mundum illuminantem; mare ama- 
nim in Fiiii passione, quia tunc 
ipsius animam pertransivit gladius ; 
sed domina in sua assumptione, 
quando super choros Angelorum 
est exaltata. Item Maria dicta est 
stella maris, in peccatorum condu- 
ctione, quia per mare hujus seculi 
eos dirigit ad portum poenitentiae, 
et sic ad Filium perducit; in cujus 
etiam signum in nativitate Christi 
stella Magis apparuit, quae eos ad 
natimi Infantem perduxit : unde 
oculi omnium peccatorum sint ad 
ipsam, sicut oculi oipnium nauta- 
mm ad steilajD. Unde Bernardus : 
a Ne avertas oculos tuos a fulgore 
hujus sideris, si non vis obrui pro- 
celli^. O quisque te intelligis in 
hujus seculi profluvio magis inter 
procellas et tempestates fluere, 
quam super terram ambulare, re- 
spice steilam, voca Mariam. Si jacta- 
ris superbiae undis, si ambitionis, 
si detractionis, si aemulationis , re- 
spice stellam, voca Mariam. Si ira- 
cundia, aut avaritia, aut camalis 



illecebra naviculam concusserit men- 
tis, respice stellam, voca Mariam. 
Si criminum immanitate turbatus, 
vel conscientiae foeditate confusus, 
baratro desperationisincipias absor- 
beri, respice stellam, voca Mariam. 
In periculis, in angustiis, in rebus 
dubiis Mariam cogita, Mariam invo- 
ca; non recedat ab ore, non rece- 
dat a corde : et ut impetres ejus 
orationis suffragium, ne deseras 
conversationis exemplum. Ipsam 
sequens non devias, ipsam rogans 
non desperas, ipsam cogitans non 
erras; ipsa tenente non corruis,ip8a 
protegente non metuis, ipsa ducen- 
te non fatigaris, ipsa propitia ad 
portum pervenis : sic in temetipso 
experiri poteris quam merito di- 
ctum sit, nomen Virginis Maria, 
maris stella : » haec Bernardus, Item 
illuminatrix interpretata est, quia 
splendore gratiae, et exemplis su« 
sanctissimae vitae mundum illustra- 
vit. Unde de ea canit Ecdesia : 
cujus vita inclyta cunctas illustrat 
Ecclesias. Hinc ait Bemardus : 
a Tolle hoc corpus solare, ubi dies ? 
tolle Mariam, hanc maris stellam, 
quid nisi caligo involvens, et um- 
bra mortis, ac densissimae tenebrae 
relinquuntur? » haec Bernardus» Est 
quippe stella maris, hujus utique 
tenebrosi maris, ubi reptilia, quo- 
rum non est numerus, Plures stellas 
habet coelum : mare unam quae ^rae 
omnibus illis clarior, et melior est, 
micans meritis, illustrans exemplis. 
De hac enim una ortus est Sol ju- 
stitiae,cujusfuIgore illustrantur om- 
nia : quam qui sequitur, non ambU' 
lat in tenebris, sed habebit lumen 
vitce, Cujus ergo fulgoris illam stel- 
lam esse putamus, quae hunc tan-' 
tum talemque Solem peperit mun- 
do? Qui hanc stellam sequitur, 
deviare non poterit, nec errare. 

5 Secunda interpretatio : mask 
AMARUM. — Item est mare amarum 
in peccatorum conversione, quam 



Digitized 



byGoogle 



40 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



eis impetrat, ut convertantur de 
peccatis suis, faciens aquam carna- 
lis delectationis converti in vinum 
compunctionis. Hoc etiam nomen 
convenit ei, in quantum mare prae- 
sentis seculi, in tota vita sua fuit 
sibi amarum et insipidum, propter 
desiderium videndi Filium in regno 
suo. Item Latine derivatur a maii, 
in quantum in ipsa est confluentia 
omnium gratiarum, sicut omnia 
flumina confluunt ad mare. 

6 Tertia interpretatio : domina. 
— Item est domina in tentatio- 
num subventione, liberansomnes de 
angustiis suo tempore. Potest qui- 
dem et vult subvenire, quia Regina 
cceli est, et Mater misericordice, Hoc 
etiam nomen, scilicet domina, conve- 
nit ei in quantum ipsa domina exi- 
stit, non lantum hominum in terra, 
verum etiam Angelorum in coelo, et 
daemonuQi in inferno : et ideo in 
omni tentatione, et maxime contra 
infestationes daemonum invocanda 
est Maria; quia secundum Bernar- 
dum, non sic timent hostes visibiles 
quamlibet castrorum muhitudinem, 
sicut illae aereae potestates Mariae vo- 
cabulum, patrocinium et exemplum. 
Sicut enim pulvis ante faciem venti 
spargitur, et sicut cera ante faciem 
ignis liquescit, sic ad invocationem 
hujus nominisMariae,fugiunt etper- 
eunt. Et iterum : « Ubi nomen Mariae 
nominatur , ibi daemonium efFuga- 
tur; reis venia, medela aegris, pusil- 
lis corde robur, afflictis consolatio, 
peregrinantibus adjutorium datur : » 
haec Bernardus, — Vel aliter potest 
accipi : ut in quantum mare ama- 
rum, gerat typum activorum ; in 
quantum stella, vel illuminatrix, 
seu illuminata, gerat typum con- 
templativorum ; sed in quantum do- 
mina, gerat typum praelatorum. 

7 Gabriel qualiter Mariam inve- 
NERiT ? — Missus est igitur angelus 
Gabriel ad Mariam, ut annuntiaret 
ei et diceret, quia Dei Filius speciem 



suam concupisceret, et eam sibi in 
Matrem elegisset , ipsamque mone* 
ret et induceret, ut eumdem Filium 
laetanter susciperet; quia per eam 
totius humani generis salutem Deus 
operari decrevisset. Unde Bernar- 
dus : <i Felix Maria cui nec humilitas 
defuit, nec virginitas ! Ut enim quae 
Sanctum Sanctorum conceptura 
erat, pariter et paritura, sancta 
esset corpore, accepit donum vir- 
ginitatis ; ut esset et mente, accepit 
et humilitatis. His nimirum Virgo 
regia gemmis ornata virtutum, ge- 
minoque mentis pariter et corporis 
decore praefulgida, specie sua et pul- 
chritudine sua, in coelestibus cognita 
coeli civium in se provocavit aspe- 
ctus, ut et Regis animum in sui con- 
cupiscentiam inclinaret, et coele- 
stem nuntium ad se de supernis 
adduceret. Et ingressus Angelus 
ad eam : quo? puto in secretarium 
cubiculi, ubi illa fortassis, clauso 
super se ostio, orabat Patrem suum 
in abscondito. Nec suspicandum 
cst, quod apertum Angelus invene- 
rit ostium Virginis, cujus in pro- 
posito erat hominum frequentias 
fugere, vitare colloquia, ne vel oran- 
tis pertubaretur siientium, vel con- 
tinentiae castitas tentaretur. Clau- 
serat itaque etiam illa hora suum 
super se habitaculum prudentissi- 
ma Virgo, sed hominibus, non An- 
gelis : » haec Bernardus, Non igitur 
in platdis Maria erat, non in publi- 
co morabatur, intus erat, in pene- 
tralibus sola sedebat, nec tamen sola 
tanto virtutum exercitu circumse- 
pta. Unde Chrysostomus : « Invenit 
Angelus Mariam, non foris vagan- 
tem, sed solitariam et contempla- 
tioni vacantem : et quia non quae- 
sivit gratiam apud mundum, invenit 
gratiam apud Deum. » Unde et Am- 
brosius : « Haec ad ipsos ingressus 
Angeli, inventa est domi in pene- 
tralibus sine comite, ne quis inten- 
tionem abrumperet. Neque enim 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIdNE SALVATORIS NOSTRI. 



41 



comites feminas desiderabat, quae 
bonas cogitationes habebat : quin 
etiam tunc sibi minus sola videba- 
tur, cum sola esset, nam quemad- 
modum sola cui tot libri adessent 
tot Archangeli, tot Prophetae ? de- 
nique Gabriel ubi eam revisere so- 
lebat invenit. » Unde alibi Hiero- 
nymus : « Habebis cellulam quae te 
solum capiat, imo non eris sola : 
angelica tecum turba versabitur; tot 
socii quot sancti : lege Evangelium, 
febulatur tecum Jesus; replicabis 
Apostolos vel Prophetas ; numquid 
poteris talem alium tuis sermoni- 
bus habere consorfem ? » Et Bernar- 
dus : « Nunquam minus solus sum, 
quam quando solus sum. » Creden- 
dum autem quod tunc erat tota abs- 
tracta in devotissima oratione, vel in 
intima contemplatione , consurgen- 
te forte tunc specialiter ex medita- 
tione super salute generis humani, 
qualiter scilicet per Virginem debe- 
bat salvari. Unde etiam quidam di- 
cunt, eam tunc actu legisse illud 
Isaiae : Ecce Virgo concipiet, etc. 
In hoc igitur actu tam intimae 
contemplationis, quo erat Deo totali- 
ter coadunata, ingressus est Ange- 
lus ad eam. Rationabile enim vide- 
tur, quod quando corporaliter sibi 
voluit uniri Verbum aeternum, tunc 
ipsa spiritualiter sibi fuerit unita 
in contemplationis actu. 

8 Maria quomodo gratia plena? 
— Jngressus itaque Angelus ad 
eam Virginem, inthalamo et con- 
davi domunculae suae manentem, 
et ei ad sensum corporali visione, 
et humana specie apparens ait : 
Ave, gratia plena, Dominus tecum; 
benedicta tu in mulieribus, Angelus 
in hominis forma apparens quasi ex- 
emplo docuit, quia Deum incarnari, 
et Spiritum cooperari nuntiavit. 
Quia enim illum nuntiavit, qui iri 
se invisibilis, corpus visibile vo- 
hiit ex Virgine sumere, congrue de- 
buit corporali specie apparere. For- 



mavit autem Angelus sibi corpus 
lucidum, quia secundum Augusti- 
num, facie rutilans, et veste coru- 
scansVirgini apparuit. Convenienter 
vero annuntiatur Virgini Incarna- 
tio Verbi, ut scilicet prius ipsum 
concipiat mente quam carne. Mu~ 
tans ergo Angelus nomen EvaSy dicit 
Virgini : Ave, indicans eam ab om- 
ni vae liberam. Quae bene gratia 
plena dicitur, quia aliis ad mensu- 
ram gratia datur; haec autem sola, 
gratiam quam nulla alia meruerat 
consecuta est, ut gratiae repleretur 
Auctore. Quae cum gratia plena sit 
prius etiam quam concipiat, post 
conceptionem quanta Dei abundet 
gratia, quis cogitare possit ? Unde 
Hieronjrmus : « Et bene plena, quia 
ceteris per partes praestatur gratia ; 
Mariae vero simul se totam infudit 
gratiae plenitudo. » Vere gratia ple- 
na, per quam largo Sancti Spiritus 
imbre superfusa est omnis crea^- 
ra ; quae coelis dedit glorianx, ter- 
risDeum, pacemque refudit homi- 
nibus, fidem gentibus, finem vitiis, 
vitae ordinem , moribus discipli- 
nam. 

9 DoMiNus cuM Maria. — Dici- 
tur quoque ei : Dominus tecum, 
scilicet, sit in utero qui est tecum 
in animo; adimpleat ventrem, qui 
adimplet mentem; tecum non tan- 
tum per essentiam, potentiam et 
praesentiam, qualiter est in omni- 
bus rebus; npc solum per gratiam, 
eo modo quo est in sanctis homi- 
nibus ; sed etiam per carnis assum- 
ptioncm de tuis purissimis sangui- 
nibus. Ubi nota, quod et si tota 
salutatio Angelica sit Virgini gra- 
tissima, ista tamen clausula, scili- 
cet Dominus tecum potissime eam 
delectat, et ideo singulari devotione 
dicenda esset : licet enim jam erat 
cum Virgine, novum tamen misit 
nuntium, quia modo singuiari vo- 
luit esse secum. Haec etiam sola 
prae omnibus mulieribus et super 



Digitized 



byGoogle 



42 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



omnes mulieres benedicta praedi- 
catur : omnis enim mulier sub- 
jacet maiedictioni Dei, vel Legis. 
Nam corrupta subjacet maledictioni 
Dei, qui ait : Jn dolore paries; vir- 
go maledictioni Legis, in qua erat 
maledicta sterilis; sedMaria utrum- 
que maiedictum vitavit : maledi- 
ctum Dei, quia Virgo permansit; 
maledictum Legis, quia filium ha- 
buit. Unde prima primiceria Virgi- 
num, dum primo virginitatem suam 
Deo obtulit, maledictum Legis abo- 
levit ; et merito benedicta dicitur, 
per quam mundus a maiedictione 
liberatur. Et notandum quod super 
hanc saiutationem nunquam homo 
pervenire valebit, nec aliquis excel- 
lentius, dulcius, et gratius, B. Vir- 
ginem salutare poterit, quam hac 
salutatione, quam ipse Deus Pater 
dictavit, et per Angelum ei destina- 
vit. In cujus verbis singulis dulci- 
flua implicantur mysteria. Nam Deus 
Pater sua omnipotentia eam confor- 
mavit, ut esset immunis ab omni 
vae ; quod importavit istud verbum, 
Ave. Filiustiuoque Dei, sua sapien- 
tia sic eam illustravit, ut esset prae- 
clarum sidus quo coelum et terra 
illustrantur ; quod notat hoc no- 
men Maria, quod sonat idem quod 
maris stella. Spiritus Sanctus etiam 
tota sua divina dulcedine eam pene- 
trando, sua gratia eam tam gratio- 
sam effecit, ut omnis qui quaesierit 
j>er eam gratiam, iivveniat; quod 
innuitur in his verbis, gratia ple- 
naAn hoc autem verbo Dominus 
tecum, admonetur illius ineffabilis 
unionis operatio, quam tota Trini- 
tas in ea perfecit, cum suae carnis 
substantiam divinae naturae in una 
persona copulavit, ita ut Deus fieret 
homo, et homo Deus. Quid in illa 
hora gaudii et dulcedinis habuerit, 
nullus unquam hominum ad ple- 
num experiri potuit. Per hanc dau- 
sulam : Benedicta tu in mulieribus, 
omnis creatura mirando agnoscit ct 



testatur eam benedictam, et exalta- 
tam super omnem creaturam, tam 
coelestem quam terrestrem. Per : 
Benedictus fructus ventris tui, be- 
nedicitur et extollitur excellentissi- 
mus fructus ventris virginalis, qui 
omnem creaturam vivificavit, san- 
ctificavit, et in aeternum benedixit. 
10 QuoMODO, Maria turbata 
FUiT? — Ipsa vero Virgo Maria ut 
salutationem Angeli audivit turbata 
est, et nihil respondit. Non fuit tur- 
bata turbatione incredulitatis, sicut 
Zacharias, vel alia ratione culpabili ; 
nec de visione Angeli, quia Ange- 
los videre solita erat; sed turbata 
fuit : primo, secundum Chrysosto- 
mum, propter novae apparitionis 
speciem; quia etsi consueta fuit 
videre Angelum, nunc tamen novo 
modo apparuit ei, sumpta spede 
corporali, et cum ingenti lumine et 
splendore : ex hoc aliqualiter per- 
territa fuit. Unde cantatur : Et cjc- 
pavescit Virgo de lumine, — Se- 
cundo, propter virginalis pudicitiae 
verecundiam : a Quia, ut dicit Am- 
brosius, trepidare virginum est, et 
ad omnes viri ingfessus pavere, 
omnes viri affatus vereri. » — Tertio, 
propter novae salutationis formam, 
quam sermo ejus ingerebat. Unde 
idem Ambrosius : « Benedictionis 
novam formulam mirabatur, quae 
nusquam est ante aperta ; soli Ma- 
riae salutatio haec servabatur. » — 
Quarto, propter laudationis excel- 
lentiam, qua Angelus in suo ser— 
mone eam laudavit : sanctae enim 
mentes humiUum, quanto amplius 
laudibus attolluntur, tanto magis 
timent. Turbata ergo fiiit ex vere- 
cundia virtuosa et honesta; sed noa 
perturbata. Unde tanquam pru- 
dens et cauta , et tota pudorosa , 
nihil respondit, cogitans intra 
semetipsam de novitate talis salu- 
tationis , et dictum examinans : 
non enim sic salutare Angeli con- 
sueverant eam , nec unquam ta- 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



les loquentes audierat. In qua sa- 
lutatione cum videret se de tribus 
commendari, non pdterat humilis 
Domina non turbari. Commendatur 
enim quod esset gratia plena, et 
quod Dominus esset secum, et quod 
esset benedicta super omnes mulie- 
res. At iiumilis Domina non pote- 
rat suam commendationem sine 
nibore et turbatione audire, quia 
venis humilis de laudibus et hono- 
ribus erubescere solet et doiere. 
Unde Bernardus : « Quod turbata 
csi, fuit verecundiae yirginalis; 
quod non perturbata fuit, fortitu- 
(Unis; quod vero tacuit et cogitavit, 
fuit prudentiae et discretionis. » 

n QUO SENSU GRAHAJC APUD 

Deum iNVENiTi' — Tunc Angelus 
intuitus Virginem, et varias eam 
secum volvere cogitationes faciUime 
deprehendens, et causam suee tur- 
bationis cognoscens, consolatur pa- 
\idam, confortat timentem, ac qua- 
si notam familiariter ex nomine 
rocans, ne timere debeat benigne 
pcrsuadet et jubet, dicens : Ne ti- . 
neas, Maria, nec de iaudibus quas 
tibi dixi verecunderis ; est enim ve- 
ritas in eis. Nec solum es gratia 
pkna, sed etiam toto generi huma- 
no gratiam multiplicem recuperasti 
et re invenisii apud Deum, quam 
nulla unquam reperit creatura. 
Quasi diceret, secundum Chrysos- 
Umm, qui afHid Deum meretur 
gratiam, non habet quid timeat. /«- 
^msti, inquit, quo merito? Certe 
humilitate, pudicitiae castitate, et 
conscientiae puritate. De primo di- 
cit Chrysostomus : « Qualijer quis- 
que gratiam reperiret, nisi me- 
diante humilitate, nam humilibus 
^us dat gratiam, » De aliis duobus 
didt Gregorius : « Invenit gratiam 
vere coram Deo, quia splendore pu- 
«iicitiaB propriam exornans ani- 
Qwm, gratum se Deo habitaculum 
preparavit : et non solum caeliba- 
to inviolabilem reliquit; sed 



etiam immaculatam conscientiam 
custodivit. D Itaque invenisti gra- 
tiam, sdlicet Dei et hominum, pa- 
cem, mortis destructionem, et vitae 
reparationem, ut per te Deu#mun- 
dum redimeret, per te illuminaret, 
et per te ad vitam revocaret. Piena 
ergo jam gratia invenit gratiam, «ed 
aliis, et ad dispensandum. Unde Au- 
gustinus : a O Maria, gratiam apud 
Dominum invenisti, et hanc per to- 
tum mundum difFundere meruisti. » 
Unde notanter dicit invenisti : non 
dicit habuisti, vel acquisivisti, quia 
res habita vel juste acquisita ut 
propria custoditur, sed inventa his 
qui perdiderunt restituitur : sic Ma- 
ria invenit gratiam, non sibi soli 
retinendam , sed tanquam aliis 
restituendanu Qui enim invenit 
perditum, tenetur restituere : gra- 
tiam vero quam Eva perdidit, 
Maria invenit, non soium pro se, 
sed et pro nobis , imo etiam 
propter nos; quia si nos pecca- 
tores non fuissemus, Deus de ipsa 
carnem non sumpsisset. Et ideo 
omnes qui peccando grattam amisi- 
mus, securi ad thronum gratiae ac- 
cedamus, et Mariam inventrioem 
gratiae piis fletibus atque devotis 
orationibus pulsemus , ut gra- 
tiam nobis reddat quam pro nobis 
et propter nos invenit. Ipsa est 
enim ita legalis, justa, pia et propi- 
tia, quod nulli quaerenti denegat 
gratiam. Unde Bernardus: a Omni- * 
bus omnia facta est, omnibus si- 
num misericordiae aperuit, ut de 
plenitudine ejus accipiant univer- 
si : captivus redemptionem , aeger 
curationem, tristis consolationem, 
peccator veniam, justus gratiam, 
Angelus laetitiam, denique tota 
Trinitas gloriam. » Et iterum : « Fi- 
lioli, haec peccatorum scala, haec 
mea maxima fiducia, haec tota 
ratio spei meae. Dico vobis : Si pie 
a vobis pulsata fuerit, si pie fue- 
rit invocata , compatietur vo- 



Digitized 



byGoogle 



44 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



bis, non deerit necessitati vestrae, 
siquidem nec facultas deesse pote- 
rit, nec voiuntas, quoniam Regina 
coelorum est, et misericors et Mater 
miserRordiae. » Et iterum : a Aitius 
intuemini quanto devotionis affectu 
a nobis eam voluit honorari, qui 
totius boni plenitudinem posuit in 
Maria, ut si quid spei in nobis est, 
si quid gratiae, si quid saiutis, ab 
ea noverimus redundare : nihil 
enim nos habere voluit Deus, quod 
per manus Mariae non transiret : » 
haec Bernardus, 

1 2 NOMEN JeSU INTERPRETATUR. — 

Invenisti, inquam, gratiam, totius 
gratiae Auctorem conceptura; nam 
ecce concipies in utero sine peccato 
et macula, acparies Filium sine do- 
lore et tristitia, virgo permanens in 
partu, sicut et in conceptu. Et bene 
dicit concipies in utero; jam enim 
per fidem et devotionem conceperat 
eum in corde suo : et hoc modo 
debemus nos eum concipere, scili- 
cet per fidem et devotionem, et pa- 
rere per sanctam operationem. Et 
vocabis nomen ejus Jesum, id est, 
Salyatorem, Non dicit impones, 
quia hoc nomen ab aeterno fuit a 
Deo Patre impositum, et per Ange- 
lum Mariae et Joseph, ac per eos 
aliis divulgatum. Hoc etiam nomen 
impositum est, secundum proprie- 
tatem futuram, quia salus humani 
generis futura erat per Jesum, qui 
salus interpretatur; et ideo subdi- 
tur : Ipse enim salvum faciet, non 
quemcumque, sed' populum suum, 
ei scilicet per fidem adhaerentem, 
et ipsum bonis operibus imitantem, 
a peccatis eorum, Et per hoc nota- 
tur verum esse Deum, quia soiius 
Dei est salvare a peccatis, ut ait 
Chrysostomus, Populus Christi , 
non tantum natio Judaeorum est, 
sed omnes quoque qui ad eum ve- 
niunt, ejusque agnitioni donantur. 
Utinam et me peccatorem digneris, 
Domine Jesu, annumerare populo 



tuo, ut salvum me facias a peccatis 
meis! 

i3 QuoMODo Jesus dicitur ma- 
GNUS? — Hic erit magnus non 
quidem eadem magnitudin^ qua 
Joannes, de quo etiam praedictum 
fuerat : Erit enim magnus coram 
Domino; sed dicuntur, secundum 
Ambrosium, quia Joannes magnus 
ut homo coram Domino, hic vero 
magnus ut Deus et Dei Filius. Dicit 
autem : Hic erit magnus, non quod 
ante partum Virginis non fuerit 
magnus, semper enim fuit magnus 
Deus j sed futurus erit magnus ho- 
mo; quia magnificentiam quam ha- 
buit Filius Dei aeternaliter per 
naturam, accepturus erat filius Vir- 
ginis ex tempore per gratiam, et 
aeternaliter habiturus, ut una sit 
persona homo et Deus. Et bene 
magnus, qui Filius Altissimi me- 
rebitur appellari. Unde sequitur : 
Et Filius sciiicet naturalis Altis^ 
simiivocabitur, id est, ipsius Dei 
qui solus est Altissimus. Homo 
enim altus -est inter creaturas cor- 
porales; sed Angelus altior; Deus 
autem altissimus. 

14 QuiD significent sedes David 
et domus Jacob ? — Et dabit illi 
Dominus Deus sedem, id est, re- 
gnum David patris ejus. Secundum 
Bedam, quod Angelus prius dixit 
Christum Filium AJtissimi, nunc 
vero patrem suum dixit esse Da- 
vid, per hoc evidenter demonstrat 
duas naturas in una persona Chri- 
sti : divinam, secundum quam est 
Filius Dei, et huma^am, secundum 
quam e%t filius David. Dabit autem 
ei sedem David, non typicam, sed 
veram; non temporalem, sed aeter- 
nam; non terrenam, sed coele- 
stem, quae idcirco dicitur fuisse 
David; quia haec in qua David tem- 
poraliter scdit , aeternae illius ima- 
ginem gerebat. Unde Beda : a Ac- 
cepit autem sedem, sive regnum 
David Dominus, ut gentem cui Da- 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



45 



vid quondam temporalis regni gu- 
bernacula simul et exempla justitiae 
praebuit, quamque modulis hym- 
norura spiritualium ad fidem atque 
amorem sui Conditoris accendere 
solebat, hanc ipse factis, verbis, 
donis, et promissis, ad regnum coe- 
leste et immortale vocaret, atque 
ad ipsam Dei Patris visionem per- 
duceret. » Angelus ergo-non lo- 
quiturde regno temporali, quia il 
Uid negavit Christus coram Pilato 
dicens : Regnum meum non est de 
hoc mundo, neque Christus in hoc 
mundo exercuit temporale regnum 
in Judaico populo, cui tamen debe- 
batur regnum Judaeorum, jure hae- 
reditario; sed loquitur de regno 
spirituali Ecclesiae triumphantis , 
quod figuratum fuit per regnum 
David temporale, sicut et ccelestis 
Jerusalem per temporalem. Et sicut 
David regnavit in regno temporali, 
ita et Christus regnabit in spirituali 
etcoelesti,quia regnabit in Ecclesia, 
hic in via et in patria. Unde et sub- 
ditur : Et regnabit in domo Jacob 
in CBternum. Hic quoque accipienda 
est domus Jacob, non temporalis sed 
seterna, in qua regnat in aeternum. 
Regnabit ergo in aeternum in domo 
Jacob, id est, super omnes electos : 
dedomo enim Abrahae et Isaac ali- 
qui fuerunt reprobati, sicut Ismael 
etEsau; sed in domo Jacob omnes 
ejus filii a sanctis doctoribus inter 
dectos sunt computati; quia etsi 
aliqui peccaverunt, poenitentiam ta- 
men egerunt. Jacob quippe inter- 
pretatur supplantator, in illis enim 
qui supplantant passiones ^inordi- 
natas et vitia, regnat Christus; sed 
in illis qui supplantantur ab eis, 
regnat Diabolus. Regnabit ergo 
non solum in domo David, id est, 
in tribu Juda, verum etiam in domo 
Jacob, id est, in toto populo Israel, 
et in tota Exclesia, et in omnibus 
electis, non secundum successio- 
nem carnis, sed fidei. Per quod 



intelligitur , quod in ejus regni 
exercitu omnes illi enumerantur, 
quicumque Davld et Jacob fidem 
et justitiam imitantur : qui ipsi 
sunt spiritualis et aeterna .r sedes 
David , et domus Jacob; in qua 
sedebit et regnabit Dominus Jesus 
1« ceternum, et nunc quidem per 
gratiam , et in futuro per gloriam. 
Beati in quibus Jesus regnabit in 
aeternum, quia et ipsi cum eo re- 
gnabunt ! 

I b Regnum Christi sine fine. — Et 
regni ejus non erit Jinis. Christus 
enim non solum in quantum Deus, 
sed etiam in quantum homo, re- 
gnabit in ceternum, non solum su- 
per homines, sed etiam super An- 
gelos. Hoc regnum aeternum est , et 
non corrumpetur; hoc imperium 
non deficiet, et non auferetur : quia 
regnabit Dominus in ceternum, et 
in seculum seculi. Ubi Bernardus : 
« O quam gloriosum est regnum il- 
lud, in quo reges congregati sunt, 
convenerunt in unum, ad laudan- 
dum scilicet et glorificandum eum, 
qui super omnes est Rex regum et 
Dominus dominantium , de cujus 
splendidissima contemplatione ful- 
gebunt justi sicut sol, in regno Pa- 
tris eorum! O si et mei peccatoris 
meminerit Jesus in beneplacito po- 
puli sui, cum venerit in regnum 
suum ! O si me in illa die, quando 
traditurus est regnum Deo Patri, vi- 
sitari dignabitur in salutari suo, ad 
videndum scilicet in bonitate electo- 
rum suorum, ad laetandum in laetitia 
gentis suae, ut laudetur etiam a me 
cum haereditate sua ! Veni interim, 
Domine Jesu ; aufer scandala de re- 
gno tuo, quod est anima mea, ut 
regnes, qui debes, in ea; quia tu 
es ipse Rex meus et Deus meus, 
qui mandas salutes Jacob : » haec 
Bemardus. 

l6 VlRUM NON COGNOSCO QUO- 
MODO ACCIPIENDUM SIT ? — Et CUm 

Angelus retulisset tanta, Maria per- 



Digitized 



byGoogle 



46 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



plexa fuit, quia, secundum Am- 
brosium, neque non credere debuit 
Angelo, neque tam temere usurpare 
divina. Unde de alio certificari vo- 
lens, de quo multum timebat, sci- 
licet ne virginitatem suam perde- 
ret, de modo conceptionis quaerit, 
dicens : Quomodo fiet istud, sci- 
licet, quod tu promittis me parere 
filium, quoniam virum non cog- 
nosco ? id est, me vinun non cog- 
nituram in animo vovi, et ex voto 
proposui ; quia quamvis desponsata 
erat, tamen se nunquam nuptu- 
ram, neque virum cognituram cer- 
tissime sciebat. Et ita fuit Virgo 
mente, carne et proposito; quasi 
diceret : Rem credo, sed de modo 
quaero, cum sciat Dominus Deus, 
testis conscientiae meae , votum esse 
ancillae non cognoscere virum : qua 
lege, quo ordine placebit ei ut fiat 
istud ? Unde Ambrosius : a Non du- 
bitat esse faciendum, quod quo- 
modo possit fieri inquirit. Legerat 
Maria : Ecce Virgo concipiet in 
utero, et pariet filium; et ideo 
id credidit futurum, sed quomodo 
fieret ante non legerat : non enim 
quemadmodum fieret, vel tanto 
alicui Prophetae fuerat revelatum. 
Tantum enim mandati mysterium 
non fuit hominis, sed Angeli ore 
promendum : » haec Ambrosius. 

17 CuR Incaknationis Filii opus 
Spiritui Sancto attributum? — Et 
Angelus, Fiet, inquit, non modo 
humano, sed divino; non per vi- 
rum, sed per operationem Spiritus 
Sancti qui in te superveniet. Sicut 
ignis divinus mentem tuam in- 
flammans, camemque tuam Dei Fi- 
lio uniendam perfectissima puritate 
sanctificans, et singulari modo te 
fecundabit, et ex ejus operatione, 
salva tibi virginitate tua, concipies. 
Spiritus Sanctus prius in Virginem 
venerat, in sua sanctificatione, eam 
ab originali peccato purgando; sed 
in conceptione Filii Dei superve- 



nit, id est, itenim venit, majorem 
gratiae plenitudinem conferendo , 
quae non solum sanctificavit men-r 
tem, sed etiam ventrem. Super- 
venit igitur Spiritus 'iSanctus in 
Virginem, quemadmodum virtus 
solis descendit super rosam et li- 
lium, dans illis concipiendi virtu- 
tem. Et licet ista ineflabilis con- 
ceptio celebrata sit operatione 
totius Trinitatis, cum opera Trini- 
tatis sint indivisa, specialiter ta- 
men appropriatur hoc opus Spi- 
ritui Sancto propter plures rationes. 
Prima est, secundum Augustinum, 
propter ostensionem gratiae sine 
meritis, ut videlicet per hoc, quod 
dicitur conceptus de Spiritu Sancto, 
ostendatur quod sit ex sola gratia, 
quam nuUa hominum merita prae- 
cesserunt; gratia autem attribuitur 
Spiritui Sancto. Unde Glossa : 
« Spiritus est nomen omnis gratiae:, 
quaea Deo inspiratur. » — Secunda 
est, secundum Ambrosium, propter 
virtutem operationis; quia scilicet 
operatione et virtute Spiritus San- 
cti conceptus est, cui attribuuntur 
opera ciementiae et pietatis. — Tertia 
est, secundum Petrum Lombardum 
magistrum sententiarum , propter 
ostensionem eximiae charitatis, 
quae attribuitur Spiritui Sancto, ut 
scilicet ostendatur quod Verbum 
Dei caro factum est ineffabili cha- 
ritate , qua sic Deus dilexit mtm- 
dum, ut Filium suum unigenitum 
daret, 

18 COOPERATIO TOTIUS TrINITATIS 

MYSTERio Incarnationis. — Et vir^ 
tus Altissimi, Patris sciiicet, Verbum 
enim seu Fiiius, secundum Apo- 
stolum, diciturDei Patris sapientiaj 
et virtus Aliissimi obumbrabit iibi, 
id est, de te corpus quasi umbracu- 
lum assumet, in quo Deus quasl 
hamum sub cibo se abscondet, quia 
in beata Virgine sub umbra car- 
nis latuit virtus deitatis. Divinitas 
obumbrata fuit Virgini per susce- 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



47 



ptionem humanitatis, ut quod im- 
possibile erat mortaii feminae, 
objectu tamen vivifici corporis ferret 
praesentiam majestatis, et lucem 
sustineret-inaccessibilem, sicut sol, 
quando eum visu intueri non pos- 
sumus, obumbratur nobis aliquo 
velamine. Unde Bemcwdus : a Quia 
Deus spiritus est, nos vero caro, 
umbra corporis sui temperavit se 
nobis, ut objectu vivificae carnis 
videamus Verbum in carne, solem 
in nube , lumen in testa , cereum 
in latema : » haec Bernardus. Quod 
autem in Praefatione Beatae Mariae 
canitur : Quce et Unigenitum suum 
Sancti Spiritus obumbratione con- 
cepit, non est contrarium huic quod 
hic dicitur, obumbratio fieri per 
corpus Christi applicatum divino 
iumini. Cum enim tam Filius quam 
Spirims Sanctus sint virtutes Patris, 
et corpus Christi utrique virtuti 
conveniat, Filio tanquam cui unitur, 
Spiritui Sancto tanquam agenti a 
quo formatur ; patet quod haec ob- 
umbratio tam Filio quam Spiritui 
Sancto» convenire potest. Et attende 
quomodo hic Angelus totam Tri- 
nitatem Virgini edidit. Primum 
namque Spiritum Sanctum sub no- 
mine proprio commemorat, deinde 
Filium nomine Virtutis, et conse- 
quenter Patrem nomine Altissimi 
insinuat. Sic ergo ut notetur tota 
Trinitas fecisse Incarnationem, ap- 
propriat hoc Spiritui Sancto Incar- 
nationis cooperationem, cum dicit : 
Spiritus Sanctus superveniet in te; 
sed Filio camis assumptionem, cum 
subditur : Et virtus Altissimi obum- 
hrabit tibi; sed Patri auctoritatem 
cum dicit, Altissimi, Excelsum 
namque Incarnationis opus totius 
Trinitatis fuit, quia sicut personae , 
sic et opera Trinitatis inseparabilia 
sunt et indivisa : ita ut quidquid 
operatur una persona, operetur et 
alia, quamvis solus Filius fuerit in- 
camatus, nec Pater, nec Spiritus 



Sanctus; utpereamdem sapientiam 
qua Deus mundum condiderat, re- 
paratio fieret, et qui Dei Filius 
erat in divinitate, ipse filius homi- 
nis fieret in humanitate, ne Filii 
nomen ad alium transiret, qui non 
esset Filius aeterna nativitate. Et 
habemus simile de tribus induen- 
tibus unum de semetipsis, de qui- 
bus dici potest, quod omnes simul 
unicum faciunl opus; et quidquid 
facit unus, facit alius; non tamen 
induitur nisi unus. Unde Augusti- 
nus : « Ita singulorum quaeque in 
Trinitate opera Trinitas operatur, 
unicuique operanti cooperantibus 
duobus, conveniente in tribus agen- 
di concordia, non in uno deficiente 
efl&cacia peragendi. » 

19 Christus recte Sanctus et 
FiL,ius Dei vocatur. — Ideo et quod 
nascetur ex te Sanctum, vocabitur 
Filius Dei; non adoptivus sicut alii, 
sed naturalis, qui tamen ab aeter- 
no fuit Filius, sed non vocabatur 
vel manifestabatur nomine aliquo, 
nisi in tempore. Quasi diceret : Quia 
enim foecundaris virtute Spiritus 
Sancti, non prolem viri generabis, 
sed Filium Dei : quia nonexlibidine 
concipies, ideo non peccatorem sed 
Sanctum gignes, et per consequens 
sine dolore paries. Unde Bernar- 
dus : « Quid est dicere, quoniam non 
de homine, sed de Spiritu Sancto 
concipies ? Concipies autem virtu- 
tem Altissimi, hoc est Filium Dei ; 
ideo et quod nascetur ex te, id est, 
ex tua vera natura, Sanctum, voca- 
bitttr Filius Dei, id est, non solum 
qui de sinu Patris in uterum tuum. 
veniens obumbrabit tibi, sed etiam 
id quod de tua substantia sociabit 
sibi, ex hoc jam vocabitur Filius 
Dei; quemadmodum et is qui a 
Patre est ante secula genitus, tuus 
quoque amodo reputabitur Filius. 
Sic autem et qu6d natum est ex 
ipso, erit tuus, et quod ex te na- 
scetur erit ejus; ut tamen nonsint 



Digitized 



byGoogle 



48 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



duo filii j sed unus. Et licet aliud 
quidem ex te, aliud ex illo sit, jam 
tamen non cujusque suus, sed unus 
utriusque filius erit': » ha^c Bernar^ 
dus. Et nota quod dicit Sanctum, 
absolute et substantive absque de- 
terminatione; quia si diceret san- 
cta caro, sanctus homo, vel aliquod 
consimile, parum videretur dixisse, 
nec expressisset sanctitatem ejus 
complete. Posuit ergo indefinite 
Sanctum, quia quidquid fuit quod 
Virgo genuit, procul dubio ac sin- 
gulariter Sanctum fuit. 

20 EXEMPLO ElIZABETH PROBATUR 
NIL ESSE IMPOSSIBILE APUD DeUM. — 

Et ne Virgo de partu in aliquo de- 
speraret, et ut fidem exemplo An- 
gelus astrueret et confirmaret, exem- 
plum sterilis anus et pariturae 
induxit, seniorisque feminae et ste- 
rilis inopinatam fecunditatem Vir- 
gini nuntiavit, ut assereret omnia 
decentia Deo possibilia, quae |solito 
ordine naturae videntur contraria; 
et qui supra naturam conceptum 
dedit sterili , daturus non dubita- 
retur et Virgini. Et ut facilius credat ; 
Ecce, inquit, Eli:(abeih cognata tua, 
cum esset senex, et.vocaretur ste- 
rilis propter notam jamdudum ejus 
sterilitatem, jam sex menses sunt 
quod concepit filium , per Dei vir- 
tutem. Tamen quia istud exemplum 
non est usquequaque perfectum , 
quia majus est virginem concipere 
quam sterilem, et ideo Angelus in- 
ducit rationis efficaciam ex Dei 
omnipotentia, dicens : Q.M2a non erit 
impossibile apud Deum omne ver^ 
bum, id est, omnis res digna verbo, 
quin implere possit omne verbo suo 
promissum : vel verbum, id est, 
quodcumque opus vel factum , in 
ejus dispositione provisum. Nam 
dicere Dei est facere, secundum illud 
Psalmi : Ipse dixit et facta sunt , 
quidquid enim coiftradictionem non 
implicat, totum est Deo possibile, 
cujusmodi est virginem parere ; sfed 



quae implicant contradictionem, ut, 
contradictoria simul esse vera, ut, 
ea quae facta sunt, fiant non facta, 
etc, hujusmodi, talia non sunt Deo 
possibilia, non propter impossibili- 
tatem Dei, sed propter impossibili- 
tatem rei ; quasi doceret per virtutem 
et actionem naturae, nec sterilis nec 
virgo potest concipere, sed divina 
potentia potest hoc facere.Secundum 
Bernardum, dicit omne verbum, et 
non omne factibile, quia quam fa- 
cile possunt homines loqui quid 
volunt, sic incomparabiliter facilius 
potest Deus implere quidquid pos- 
sunt illi verbo exprimere. Praeterea 
secundum eumdem Bernardum, con- 
ceptus Elizabeth Virgini nuntiatur, 
ut dum miraculum miraculo addi- 
tur, gaudio cumuletur. Item quia 
occultaverat se, et jam occultare non 
poterat, conveniens fuit quod ante 
ceteros Virgo hoc sciret. Item, ut 
tam Praecursoris , quam Salvatoris 
gesta sciret, quae scriptores docere 
debebat. Item propter sanctificatio- 
nem Baptistae, quem adhuc in utero 
matris positum Jesus voluit sancti- 
ficare. Item ut antiquae cognatas ob- 
sequium praeberet, et ut humili- 
tatem impleret. Maria quippe et 
Elizabeth cognatae, seu consobrinae 
fuerunt in secundo gradu, quia filiae 
duarum sororum, scilicet Annae et 
Hysmeriae : fuit etiam Elizabeth de 
tribu Juda, sicut et Maria. 

21 EXPECTATIO ASSENSUS MARIi^. 

— Intuere hic et meditare qualiter 
tota Trinitas est ibi praesens, re- 
sponsionem hujus suae filiae singu- 
laris expectans, et amanter ac dele- 
ctabiliter ejus verecundiam et mores 
aspiciens, et verba auscultans. O 
qualls est domuncula, ubi tales sunt 
et talia exercentur! Nam licet san— 
cta Trinitas sit ubique, ibi tamen 
nunc aliquo modo singulari eam 
esse mediteris ratione singularis 
operationis. Intuere etiam et medi- 
tare, qualiter Angelus cum reveren- 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



49 



tia, vultuque placido Dominam suam 

diligenter inducit, et verba sua sa- 

pienter ordinat, ut super hoc opere 

mirifico voluntatem Domini sui 

perficere valeat; et etiam qualiter 

ipsa se habet timorate et humiliter, 

facie pudorosa, quasi et de impro- 

viso ab Angelo verbis istis prae- 

venta. Non extollitur, neque se re- 

putat; et cum audit magnalia de 

se, qualia nunquam alicui dicta 

ftiere, non sibi, sed totum adscribit 

gratiae divinae. Jam ergo Angelus, 

expleto nunc ambasiatoris officio, 

expectat Virginis responsum. Unde 

Bernardus : « Audisti, Virgo, quia 

concipies, audisti quia non per ho- 

minem sed per Spiritum Sanctum ; 

expectat Angelus responsum tuum ; 

tempus est enim ut revertatur ad 

Deura, qui misit illum. Expectamus 

et nos, o Domina, verbum misera- 

tionis, quos miserabiliter premit 

sententia damnationis. Ecce tibi 

pretium ofFertur nostrae salutis, sta- 

timque liberamur si consentis; hoc 

supplicat item , pia Virgo, flebilis 

Adam, cum misera sobole exul de 

paradiso ; hoc ceteri flagitant patres 

tui, qui et ipsi habitant in regione 

umbrae mortis; hoc totus mundus 

tuis genibus provolutus expectat. 

ODomina, responde verbum quod 

terra, quod inferi, quod coeli expe- 

ctant. Responde verbum, et suscipe 

Verbum; profer tuum, et suscipe di- 

vinum : emitte transitorium, et am- 

plectere sempiternum : » haec Ber- 

nardus. Unde et beatus Augustinus 

exclamat : « O beata Maria, seculum 

omne captivum tuum deprecatur 

assensum ; te, Domina, mundus suae 

fidei obsidem fecit; noli morari 

Virgo; nuntio festinanter responde 

verbum, et suscipe filium. » 

22 Obedientia et humilitas Ma- 
RLE. — Tandem prudentissima Virgo 
auditis Angeli verbis consensit, et 
prout dicitur, profunda devotione 
genua flexit, ac manibus expansis, 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



deinde junctis, et oculis ad coelum 
elevatis, cum inaestimabili humili- 
tate protulit desideratissimum ver- 
bum, toto cordis affectu audiendum, 
dicens : Ecce ancilla Domini, fiat 
mihi secundum verbum tuum. Ecce 
prompta obedientia, devota optatio, 
fides, consensus. Ancilla, inquit, 
sum Domini ; non meae, sed illius 
potestati sum ; fiat mihi secundum 
verbum tiium, id est, secundum quod 
tu mihi nuntiasti.Quae mater Domini 
eligitur, suae conditionis et divinae 
dignationis per omnia memor, an- 
cillam se nuncupat , et cum magna 
devotione promissum Angeli im- 
pleri optat. Ad hanc vocem Mariae 
exclamat Augustinus dicens : « O 
felix obediential o insignis gratia! 
quae dum humiliter fidem dedit, 
coeli in se opificem comparavit. » Un- 
de et Anselmus : « O fides Deo acce- 
pta ! o humilitas Deo grata ! o obe- 
dientia, omni sacrificio Deo jucun- 
dius oblata 1 o sublimis virgo Mater 
Dei ! o mater humilis ancilla Dei ! 
Quid sublimius esse possit i Quid hu- 
milius sentire posset :• » Unde etiam 
Ambrosius : « Vide humilitatem, 
vide devotionem ; ancillam se dicit 
Domini, quae mater eligitur, nec re- 
demptiva exaltata promissione simul 
ancillam dicendo, nullam sibi prae- 
rogativam tantje gratiae vindicavit, 
* quando faceret quod juberetur. Mi- 
tem enim humilemque paritura, 
humilitatem debuit etiam ipsa prae- 
ferre. » Unde Bernardus : « Semper 
solet esse gratiae divinae familiaris 
virtus humilitas : Deus enim superbis 
resistit, humilibus autem dat gra- 
tiam. Humiliter ergo respondet, ut 
sedes gratiae praeparetur. Ecce, in- 
quit, ancilla Domini. Quae est haec 
tam sublimis humilitas, quae cedere 
non novit honoribus, insolescere 
gloria nescit? Non magnum est ess^ 
humilem in abjectione : magna pror- 
sus et rara virtus humilitas hono- 
rata : » haec Bernardus. Beata ergo 



Digitized 



byGoogle 



5o 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



Virgo, quae ultra omnes homines 
mundi per annuntiationem Angeli 
attollebatur, tamen in se profiindis- 
sime humiliabatur ; ideo ejus humi- 
litas incomparabilis , prae omnibus 
aliis virtutibus commendatur. Inter 
omnes enim virtutes tantum placuit 
humilitas beatae Virginis Filio Dei, 
quod attraxit ipsum.de coeio, ut ex 
Virgine carnem assumeret, quemad- 
modum ferrum trahitur ab ada- 
mante. Unde Augustinus : a O vera 
humilitas quae Deum hominibus 
peperit, vitam mortalibus edidit, 
paradisum aperuit, et hominum 
animas liberavitl Facta est Mariae 
humilitas scala coelestis, per quam 
Deus descendit ad terras. » Decebat 
enim, ut dicit Beda, quod sicut per 
superbiam Evae mors in mundum 
intravit, ita per humilitatem Mariae, 
vitae introitus panderetur. Tantum 
autem placuit Christo ista vox Vir- 
ginis cum dicit : Ecce ancilla Do- 
mini, quod ex hoc magis appellat se 
in Scriptura filium ancillae, quam 
Virginis. Ejc quo trahitur evidens 
argumentum, quod plus placuit Deo 
Mariae humilitas quam virginitas. 
23 Sex verba ab ipsa prolata, dum 
ASSENSUM PR^BET. — Et licct singuia 
verba hujus Evangelii sint plena 
mysteriis , ista tamen verba quae 
in sui consensus expressione Vir- 
go ponit praecipue redolent virtutes 
incomparabiles. Ponit enim sex 
verba, quae redolent sex virtutes 
eximias in ea. Dicit namque : Ecce, 
in quo obedientia prompta ; ancilla, 
in quo humilitas perfecta ; Domini, 
in quo virginitas immaculata; ^a(, 
in quo charitas inflammata, etc. ; 
mihi, in quo spes secura ; secundum 
verbum tuum, in quo fidea devota. 
Et vere fides devota erat in Virgine, 
quia illud credidit in se debere fieri 
ad verbum Angeli, quod nunquam 
a seculis fuerat auditum, nunquam 
repertum, nunquam visum, aut ab 
aliquo cogitatum. De hac fide diclt 



Bernardus : a Tria mirabilia fecit 

Dominus in Incarnatione ; conjuncta 

quidem sunt ad invicem Deus et 

homo, mater et virgo, fides et cor 

humanum. Et quidem tertia com- 

mixtio est inferior aliis duabus, sed 

non minus fortis. Mirum enim est 

quomodo cor humanum his duobus 

fidem accommodavit, quomodo credi 

potuit quod Deus homo esset, quod 

Virgo fuerat quae peperisset; haec 

enim nequeunt commisceri, si non 

misceat glutinum Spiritus Sancti. » 

24 FiLii Dei fit Incarnatio. — Igi- 

tur his verbis dictis a Virgine, sta- 

tim in illa hora sanaissima, Spiri- 

tus Sanctus in eam supervenit, ac 

Dei Filium Virgo gloriosa concepit. 

Unde statim in his verbis Mariae, 

Filius Dei totus intravit in uterum 

ejus, et ex ea carnem assumpsit, et 

totus in sinu Patris remansit. In 

instanti enim fuit totum corpus 

Christi formatum, et anima rationa- 

lis creata; simul utrumque divini- 

tati in persona Filii conjunctum, ut 

idem esset Deus et homo , salva 

utriusque naturae proprietate. Fuit 

autem corpus Christi formatum ex 

sanguine B. Virginis, non ex came, 

et fiiit in instanti sanguinis separa- 

tio, consolidatio, figuratio, anima- 

tio, deificatio. Et in eodem instanti, 

fuit plenus et perfectus homo in 

, anima et carne, secundum omnia 

corporis lineamenta, sed parvulus 

valde, ita ut membrorum distinctio 

vix posset discerni visu humano, 

Postea vero naturaliter in utero cre- 

vit ut alii, licet membrorum distin- 

ctio, et animae infusio dilata non 

fuerit, ut in aliis. Fuit etiam perfectus 

Deus sicut et perfectus homo : se- 

cundum humanam naturam, ex ani- 

ma rationali et humana carne sub- 

sistens ; secundum divinam, ex 

Verbo; utriusque in unitate per- 

sonae conjunctio. Sicut enim in 

deitate est una essentia et tres per- 

sonae, ita in Christo e converso est 



Digitized 



byGoogle 



DE CO^CEPTIONE SALVATORIS NOStRI. 



una persona, et tres essentiae, scili- 
cet : deitas, anima, et caro ; hoc est, 
steraum, novum, et antiquum. Est 
enim deitas aeterna; anima nova, 
quia in assumptione creata; caro 
antiqua, quia ab Adam propagata. 
£t Christus secundum naturam dei- 
tatis, est generatus ; secundum ani- 
mam, creatus; et secundum camem, 
haus. 

25 In Chrjsto triplez unio. — Et 

fiiit unio triplex in Christo, scilicet 

deitatis ad animam, et e converso; 

ac deitatis ad camem, et e converso; 

et animae ad carnem. Duae priores 

unlones semper manserunt; tertia 

separata ftiit in morte. Unio igitur 

divinitatis ad humanam naturam 

non est in unitate naturae, sed per- 

sons; non personae humanae, sed 

divinse; non assumptae, sed assu- 

mentis; nec personae cujuslibet, sed 

solius Verbi. Quia enim impossibile 

est quod natura divina concurrat 

aim alia, sicut pars ad tertii con- 

structionem, vel quod ipsa transeat 

in aliam, vel alia in ipsam; ideo 

divinitas et humanitas non uniun- 

tur in unitate naturae, sed personae. 

Et quia divina natura in nullo sup- 

posito potest subsistere, praeter- 

<pJam in propria hypostasi; ideo 

unio illa non potest esse in persona 

iominis , sed Dei. Et propterea 

Deus in una personarum suarum, 

fedt seipsum suppositum humanae 

Mturae. Unde tantum ima est ibi 

personalitas, et unitas personalis, 

scilicet ex parte assumentis. Et ideo 

Christus fiecundum quod est homo, 

non est persona. Unde Hugo : a Ex 

quo hominem Deus assumpsit, to- 

^ assumpsit, carnem scilicet et 

animam, id est, hominis naturam, 

aon hominis personam, sed homi- 

^ in personam. Caro enim illa 

ct anima, antequam Verbo uniren- 

^ in personam, non erant inter se 

^nita ad personam. Unio siquidem 

^na fiiit ad unum Verbi camis et 



animae : non prius Verbum et caro, 
nec prius Verbum et anima, nec 
prius anima et caro; sed simul Ver- 
bum et anima et caro. Nec coepit 
persona esse Verbum, quandohomo 
esse coepit ; sed hominem sic assum- 
psit, ut personaesse homo inciperet, 
nec alia persona quam erat illa quae 
eum acciperet. Itaque Verbum per- 
sona suscepit hominem : non per- 
sonam, sed naturam, ut qui suscepit 
et quod suscepit, una esset in Tri- 
nitate persona. Ergo Christus per- 
sona ad infernum descendit, sed 
secundum solam animam ; et Christus 
.persona in sepulcro jacuit, sed se- 
cundum solam camem ; et Christus 
persona ubique fiiit, sed secun- 
dum solam divinitatem. Quid est 
autem quod scriptum est : quia cum 
Christus in sepulcro jacuisset, dici- 
tur ? totum pro parte positum est. 
Fortasse cogitas quasi tria quaedam : 
divinitatem, animam, camem com- 
posuisse Christufe. Absit. Non enim 
pars Christi Verbum, et pars homo; 
sed totus Christus Verbum, et totus 
Christus homo. Divinitas pars non 
fuit, nec in ipsa pars fuit. In huma- 
nitate sola partes sunt, anima sci- 
licet et corpus, et ubi alterum 
illorum est, pars hominis est. Ve- 
rum est ergo quod in • sepulcro 
Christus jacuit, nec tamen ibi totus 
homo jacuit; quamvis totus homo 
Christus fuit ; anima enim et caro 
Dei Verbo in persona unita fuit. 
Ideo ubi caro erat, Verbum deesse 
non potuit : » haec Hugo, 

26 Pll SENSTTS ANIM^ InCARNATIO- 

NEM Christi meditantis. — De hac 
Verbi Incarnatione, sic dicit Ansel- 
mus : « Vidisti, Domine, afflictionem 
populi tui, et tactus dolore charita- 
tis intrinsecus, apposuisti cogitare 
super nos cogitationes pacis et red- 
emptionis. Et quidem cum esses 
Filius Dei, verus Deus, Deo Patri 
Sanctoque Spiritui coaeternus et 
consubstantialis , lucem habitans 



Digitized 



byGoogle 



52 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



inaccessibilem , portansque omnia 
verbo virtutis tuae, non despexisti 
in hoc nostrae mortalitatis «rgastu- 
lum, altitudinem inclinare tuam , 
ut nostram et gustares et absorberes 
miseriam, nosque reparares ad glo- 
riam. Parum , bone Domine Jesu , 
fuit charitati tuae ad consumman- 
dum opus nostrae salutis, Cherubim 
vel Seraphim, aut unum ex Angelis 
destinare : ipse ad nos venire di- 
gnatus es, per mandatum Patris, 
cujus nimiam charitatem experti 
sumus in te. Venisti enim, non lo- 
cum mutando, sed praesentiam tuam 
per carnem exhibendo. Descendens 
a regali solio sublimis gloriae tuae, 
in humilem et abjectam ancillam in 
oculis suis puellam, primo virgina- 
lis continentiae voto sigillatam. In 
cujus sacrosancto utero, sola Sancti 
Spiritus virtus inenarrabilis, et con- 
cipi te fecit, et nasci in vera huma- 
nitatis natura, ita ut nec majesta- 
tem divinitatis in t^, necintegritatem 
virginitatis in se violaret nativitatis 
occasio. » Idem ad sororem suam : 
a Primum cum beata Maria ingressa 
cubiculum, libros quibus Virginis 
partus et Christi prophetatur adven- 
tus, evolve. Ibi adventum Angeli 
praestolare, ut videas intrantem , 
audias salutantem; et sic repleta 
stupore et extasi, dulcissimam Ma- 
riam dominam tuam, cum Angelo 
salutante salutes, clamans et dicens : 
Ave, Maria, etc. Hoc crebrius repe- 
tens, quae sit haec gratiae plenitudo, 
de qua totus mundus mutuavit gra- 
tiam, quando Verbum caro factum 
est; contemplare et admirare Do- 
minum, qui terram implet et coe- 
lum, intra unius puellae viscera 
claudit, quam Pater sanctificavit , 
Filius fecundavit, Spiritus Sanctus 
adumbravit. O dulcis Domina , 
quanta inebriabaris dulcedine, quo 
amoris igne succendebaris , cum 
sentires in mente et in ventre tantae 
majestatis praesentiam ; cum de tua 



carne carnem assumeret, et membra 
quibus corporaliter omnis plenitu- 
do divinitatis inhabitaret, de tuis 
sanctis membris aptaret! » haec An- 
selmus. 

27 Maria frequenter Angelica 

SALUTATIONE SALUTANDA. — O si vale- 

res utique sentire, quale quantum- 
que fuerit illud e coelo immissum 
incendium, collatum refrigerium , 
infusum solatium! quanta sublima- 
tio Virginis matris, quanta nobilita- 
tio humani generis, quanta con- 
descensio majestatis! Si virginem 
canentem cum jubilo posses audire, 
aestimo quod cum illa pariter pro 
tanto beneficio inciperes jubilare, et 
non cessares Deo gratias decantare. 
Ut ergo ipsi Virgini tantum gaudium 
renovare, et ad mentem revocare va- 
leas, crebro eam cum dulci versu 
Angelico salutare, et devotae salu- 
tationis oscula, saltem pedibus ejus 
infigere non negligas, dicens : Ave, 
Maria. Unde Bernardus : « Est tibi, 
Virgo Maria, quasi osculum, audire 
hunc versum Angelicum Ave. Toties 
enim beatissima oscularis, quoties 
per Ave devote salutaris. Ergo, 
fratres carissimi, ad imaginem ejus 
accedite, genua flectite , oscula ei 
imprimite, Ave, Maria dicite. yr Et 
iterum : a Coeli respondent, Angeli 
jubilant, mundus exultat, daemones 
contremiscunt, cum dico Ave, Ma- 
ria : » haec Bernardus. 

28 MORALITER SEX CONDITIONES ANI- 

liJE Christum CONCIPERE VOLENTIS. 

Moraliter tanguntur hic sex con- 
ditiones, quas debet habere quae 
libet anima sancta, Christum spi- 
ritualiter conceptura. Debet enim 
primo habitare in quadam separa- 
tione et alienatione omnis creatae 
delectationis, ut sic habitet in Ga- 
lilaea, quod interpretatur transmi^ 
gratio. Illa enim anima perfecte 
habitat in transmigratione, quae 
transmeavit omnem cuatam dele- 
ctationem, ita quod nulla re creata 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS N03TR I. 



53 



amplius dclectatur, nisi in quantum 
in ea relucet imago et perfectio 
Creatoris ; quod non solum nullam 
diligit contra Deum, sed nec uUam 
diligat, nisi in quantum in ea Deus 
relucet, vel imago Dei,ut proximum, 
vel in quantum potest esse accom- 
moda ultimate saluti, sicut alia res. 
— Secundodebet talis animahabitare 
in quadam floritione deiformis ope- 
rationis, scilicetut inhabitet in Na- 
zareth, quod interpretatur flos, vir- 
gultum, sanctitas, vel consecratio : 
ut scilicet floreat, vei in flore habi- 
tet ex candore innocentiae; sit vir- 
gultum, dulcore divinae influentiai; 
sanctitas, fervore divinae charitatis; 
et inhabitet in quadam consecratio- 
ne, splendore veritatis. — Tertio, ta- 
lisanima debet esse virgo, ut ab 
omni motu, non solum sensuum, sed 
etiara omni animae virium sit re- 
stricta, ita ut nihil in ea corruptio- 
nis valeat subintrare; nec per vias 
sensuum intret aliquid quod mo- 
veat ad carnalitatem ; nec per vias 
virium intellectivarum veniat ali- 
quid quod tendat in curiositatem. 
Etsecundum Augustinum, quaecun- 
que anima taiis fuerit, virgo cense- 
tur. — Quarto, talis anima debet 
esse desponsata, ut fidem et amo- 
rem ad unicum bonum restrinxerit, 
quod est Deus, ne in incerto vage- 
tur, nunc istud, nunc illud amans. 
Et signanter dicitur quod debet 
esse desponsata Joseph, quod in- 
terpretatur augmentum vel apposi- 
tio : ut in fide et amore apponens, 
semperque proficiens augmentetur, 
quia in talibus non proficere, est 
quodam modo deficere. Et signanter 
additur de domo David, quod in- 
terpretatur manu fortis : quia per 
gressus spirituales, per fortes co- 
natus et operationes , in spiri- 
tuali exercitio augmentatur. — 
Quinto describitur haec anima ut 
tota illuminata, quia nomen ejus 
est Maria, quod interpretatur illu- 



minata : scilicet ut signatum sit 
super eam vultus Domini, et habeat 
laetitiam spiritualem in corde suo. 
— Sexto describitur. ut a Deo con- 
fortata per donum fortitudinis Spi- 
ritus Sancti, quia ingreditur ad 
eam angelus Gabriel, quod inter- 
pretatur /pr/i/i/io Dei, et per eum 
fit annuntiatio : sciiicet quando ani- 
ma contemplativa fortificata a Deo, 
per spem elevatur, ut appetat gra- 
tiae plenitudinem, Domini praesen- 
tiam, et quamdam singularitatem 
benedictionis inter omnes creaturas. 
29 Speciatim hentis virginalis 
NECESSiTAS. — Spccialiter autem cir- 
ca tertiam conditionem est scien- 
dum, quod mystice per hoc quod 
Ghristus conceptus et formatus fuit 
in utero virginali per operationem 
Spiritus Sancti , significatur quod 
spiritualiter concipitur et formatur 
in mente pura, ejusdem Spiritus 
Sancti operatione. Oportet enim 
mentem aeterni Verbi conceptivam 
esse virgineam, id est, non solum a 
vitiis, sed etiam a speciebus creata- 
rum rerum, et ab hujusmodi spe- 
cierum delectatione et corruptione 
immunem esse et abstractam. Gum 
enim oninis creatura vanitati sit 
subjecta, omnis species a re creata 
abstracta, vanitati est conjuncta, ac 
per hoc mentem ad altiora tenden- 
tem abducit quodam modo et cor- 
rumpit. Ad hanc autem mentis 
abstractionem, hortatur Dionysius 
Timptheum dicens : « Tu autem, 
amice Timothee, forti contritione, 
sensus derelinque, et intellectuales 
operationes, et omnia sensibilia et 
intellectibilia, et ad ejus unitionem 
propera, qui est super omnem sub- 
stantiam et cognitionem : » haec 
Dionysius, Et in hac abstractione 
perficitur illa beatitudo, de qua di- 
citur : Beati mundo corde, intelli- 
gendo mundum cor, illud quod est 
ab omni extranea specie emunda- 
tum. Tales autem Deum videbunt. 



Digitized 



byGoogle 



54 



PRIMiE PARTIS CAPUT V. 



et hic per internam contemplatio- 
•nem, et in patria per aeternam frui- 
tionem. Et tales virgineae mentes 
sequuntur Agnum totius puritatis 
quocumque ierit, virgines enim sunt. 
De tali mente et anima, sic dicit 
Bernardus : « Anima quae semel a 
Domino didicit intrare ad semetip- 
sam, et in intimis suis Dei praesen- 
tiam suspirare, et quaerere faciem 
ejus semper, talis, inquam, anima 
nescio an vel ipsam gehennam ad 
tempus experiri horribilius poena- 
liusve ducat, quam post spiritualis 
hujus studii gustatam semel suavi- 
tatem, exire denuo ad iiiecebras, vel 
potius molestias carnis, sensuum- 
que inexplebilem repetere curiosi- 
tatem. Dico ergo vobis, nihil est 
quod in tantum formidet, quisquis 
hoc beneficium semel accepit » 
quam ne gratia derelictus necessarie 
habeat denuo egredi ad carnis con- 
solationes, imo desolationes, rur- 
sumque carnalium sensuum sus- 
tinere tumultus ; » haec Bernardus, 

30 Nazareth duas habet eccxe- 
siAS. — In Nazareth autem, ubi an- 
nuntiatio facta est, sunt duae eccle- 
siae : una ubi erat domus, in qua 
Angelus ad Mariam venit, et an- 
nuntiationem fecit, in qua est al- 
tare Mafiae , in loco ubi orabat 
quando Angelus eam salutabat, et 
altare Gabrielis, ubi annuntiatio- 
nem faciendostetit; altera, ubi do- 
mus fuerat, in qua Dominus nutri- 
tus est, cum infans erat. 

31 CONCEPTIONIS DOMINICJE FIGU- 

"RM, — Fuit autem conceptio Do- 
minica in rubo ardenti praefigurata. 
Rubus enim sustinuit ignem, et 
non per^idit viriditatem; Maria 
concepit filium, et non amisit vir- 
ginitatem : Dominus habitavit in 
rubo ardente, et ipse habitavit in 
Mariae gravidato ventre : descendit 
in rubum propter Judaeorum libe- 
rationem , ut eos educeret de 
iEgypto; descendit in Mariam pro- 



pter nostrara redemptionem , ut 
nos eriperet de inferno. Cum au- 
tem Dominus incarnari voluit, Ma- 
riam solam prae omnibus mulieri- 
bus elegit. Et hoc fuit praefiguratum 
in vellere Gedeonis , quod solum 
coelestem rorem capiebat, et tota 
terra drcumjacens sicca remanebat; 
sic Maria sola divino rore reple- 
batur, et in mundo nulla alia di- 
gna inveniebatur. Repletio velleris . 
signum erat liberationis filiorum 
Israel ab hostibus suis; conceptio 
Mariae signum erat nostrae redem- 
ptionis. Vellus Gedeonis est Virgo 
Maria : de quo vellere Jesus Chri- 
stus fecit sibi tunicam; vellus sus— 
cepit rorem sin& lanae laesione; 
Maria concepit filium sine carnis cor- 
ruptione. Gtedeon eipressit rorem, 
et concham ex eo replevit; Maria 
enixa est filium, qui totum mun- 
dum rore gratiae replevit. Haec au— 
tem conceptio facta est per annun- 
tiationem Gabrielis, quod figuratum 
est in servo Abrahae, et in Rebecca 
filia Batuelis. Abrahanl misit ser- 
vum, ut de virgine filio suo in 
sponsam provideret , Rebecca au- 
tem 'nuntio potum praebebat, et 
ideo eam filio domini sui in spon- 
sam eligebat Sic Pater coelestis 
misit Angelum suum, ut Filio suo 
quaereret virginem in matrem : qui 
virginem < dqpentissimam , scilicet 
Mariam, invenit, quae sibi potum, 
id est, nuntiationi suae consensum 
dedit. Rebecca non solum nuntium, 
sed etiam camelos ejus potavit : 
Maria tam Angelis, quam homini— 
bus fontem vitae propinavit. 

32 DiscEssus Gabrielis. — Ga- 
briel itaque, peracto legationis suae 
ofl&cio, reverenter se inclinans, et 
Dominae suae valefaciens, discessit 
ab ea et disparuit, gaudens utique 
et exultans, quia responsionem 
Deo acceptabilem relaturus erat» 
Jam enim venerat sponsus, et ideo 
recessit paranymphus , dimittens 



Digitized 



byGoogle 



DE CONCEPTIONE SALVATORIS NOSTRI. 



55 



sponsum in sanctissimo sponsae 
cubiculo, matrimonio consummato. 
Discessit quidem ab ea Angelus, 
sed remansit cum ea rex Angelo- 
rum et Dei Filius ; discessit ab ea 
quantimi ad apparentiam, sed re- 
manserunt cum ea multi propter 
rcverentiam, quam et sibi propter 
dignitatem mentis, et suo Regi ex- 
hibebant. Recedens ergo, peracto 
nuntio, et ad patriam rediens, hoc- 
<jue narrans, fecit ibi novum fe- 
stum et novum gaudium, et eiul- 
tationem magnam nimis. 

33 QUANTA SIT SOLEMNITAS InCA»- 

NATioNis DoMiNiCiE. — Considcrare 
ergo debes quanta est hodierna 
soiemnitas et jubilare in corde tuo, 
et agere dies laetitiae. Inaudita est 
enim usque tunc a seculis ; nec un- 
quam fuerat solemnitas talis. Ho- 
die namque est solemnitas Dei 
Patris, qui Filio suo in desponsa- 
tionem humanae naturae nuptias 
fecit, quam hodie sibi Filius inse- 
parabiliter univit. Hodie est solem- 
nitas nuptiarum Filii Dei in utero, 
sed postea erit ex utero. Hodie est 
solemnitas Spiritus Sancti, propter 
hoc mirificum opus quod attribui- 
tur ei, et quia hodie incepit osten- 
dere benignitatem singularem hu- 
manogeneri. Hodie est solemnitas 
gloriosae Dominae nostrae, quae a Pa- 
tre in filiam, a Filio in matrem, a 
Spiritu Sancto in sponsam est recog- 
nita et assumpta. Hodie est solem- 
nitas totius coelestis curiae, quia in- 
choatur ejus reparatio. Hodie multo 
magis est solemnitas humanae na- 
turae, quia ejus salus incipit et 
redempjtio, et totius mundi reconci- 
liatio, et quia ipsa hodie est subli- 
niata atque deificata : nusqnam 
^nim Dei Filius Angelos appre- 
hendit, hoc est, non in unam sibi 
personam assumpsit; sed semen 



Abrahce. Hodie novam obedien- 
tiam suscepit Filius a Patre, de 
nostra peragenda salute; hodie a 
summo coelo egrediens , exultavit 
ut gigas ad currendam viam nostrae 
salutis, et se reclusit in claustro 
uteri virginalis; hodie factus est 
quasi unus ex nobis, et frater no- 
ster, et coepit peregrinari nobis- 
cum; hodie de coelo lux vera 
descendit, ad fugandas nostras te- 
nebras, et tollendas]; hodie panis 
vivus qui dat vitam mundo, in 
utero virginali est confectus, sed 
in cruce quasi in clibano decoctus : 
hodie enim Verbum caro factum 
est, et habitavit in nobis, unde vo- 
catur Emmanuel , quod dicitur no- 
biscum Deus, id est, Deus et homo. 
Hodie impleta sunt praeambula fi- 
gurarum, documenta Scripturarum, 
ac desideria Prophetarum; propter 
quod etiam adventus Christi pleni- 
tudo temporis dicitur : clamabant 
enim desiderio inenarrabili , et ho- 
diernum diem vehementissime ex- 
pectabant. Hodie est principium et 
fundamentum omnium solemnita- 
tum, et totius boni nostri initium. 
Nam usque nunc indignatus erat 
Dominus contra genus humanum, 
propter transgressionem primorum 
parentum; sed amodo videns Fi- 
lium hominem factum , non ulte- 
rius irascetur in aeternum. Vides 
quam admirabile opus et solemnis- 
simum festum sit iilud , totum de- 
lectabile, et totum jucundum; 
totum desiderabile et omni venera- 
tione dignissimum ; cum omni de- 
votione suscipiendum , in jubila- 
tione ac laetitia et exultatione 
ducendum. In his ergo meditare, 
in his delectare et jucundaberis, et 
forte ostendet tibi Dominus am- 
pliora, si vigilaveris. 



Digitized 



byGoogle 



56 



PRIMiE PARTIS CAPUT VI. 



ORATIO 

O Jesu Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu San- 
cto, de sinu ejusdem Patris, velut quidam fluvius de loco voluptatis egre- 
diens, per humilia declinans convallium, humilitatem ancillae tuae respi- 
ciens, in uterum Virginis descendisti, ubi conceptus ineffabiliter carnem 
assumpsisti : descendat, Jesu misericors, gratia tua avide, per merita ma- 
tris et Virginis, super me servum tuum indignissimum, per quam teip- 
sum desiderem, et amore intus concipiam; et per eamdem gratiam ope- 
rantem in me, fructus bonorum operum salutares proferam. Amen. 



CAPUT VI 



De Nativitate et Circiimcisione Prcecursoris Domini. 



Lucae caput i . 



I Maria ad visitandam Eliza- 
BETH VADiT. — Post haec recogitans 
Maria de verbis Angeli , quae de 
consobrina sua Elizabeth dixerat, 
eam visitare ad congratulandum et 
serviendum eidem volebat. Jesus 
enim, qui in utero illius erat, Joan- 
nem adhuc in utero matris posi- 
tum, sanctificare festinabat. Exur- 
gens ergo de loco in quo erat, 
et a quiete contemplationis, in qua 
prius sederat, et ab oratione, quae 
omnibus operibus suis erat praevia, 
ivit, de licentia Joseph, a Naza- 
reth, et abiit versus Austrum in 
montana, quia Judaea in montanis, 
id est, in altiori loco, et ad Au- 
strum est, respectu Galilaeae, a qua 
recesserat Maria. Et nihilominus 
domus Zachariae, in loco montuoso, 
ubi montana Judaeae sunt, erat si- 
ta : ct via ad eam petrosa, et mon- 
tuosa. Ivit vero cum fesiinaiione, 
quia diu in publico nolebat appa- 
rere, ut ostenderet quod virgo non 
debet morari in publico, nec ibi 



contrahere colloquia cum aliquo. 
Et venit in Jerusalem civitatem 
Juda; quod hoc loco nomen est 
non tribus, sed regni, scilicet Ju- 
dae. Jerusalem enim in tribu Ben- 
jamin erat, per quam videtur trans- 
isse ad oppidum, in quo dicitur 
tunc habitasse Zacharias , et natus 
Joannes, quarto milliario ultra Je- 
rusalem, fere contra Occidentem, 
sed aliquantulum ad Meridiem. 
Maria concepto Verbo agterno ivit, 
ad visitandum Elizabeth. Et secun- 
dtfm Ambrosium hoc fecit non 
quasi incredula de oraculo, scilicet 
per Angelum dicto, nec quasi in- 
certa de nuntio, scilicet sibi misso, 
nec quasi dubitans de exemplo, 
scilicet de Elizabeth sibi dato; sed 
quasi laeta pro voto, scilicet animi 
sui, religiosa pro ofl&cio, scilicet 
obsequendi, festina prae gaudio, 
scilicet inde concepto. 

2 CUR PRIOR IPSAM SALUTAVERIT ? 

— Conspice igitur quomodo vadit 
Regina coeli etierrae, non eques, sed 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE ET GIRCLIMCISIONE JOANNIS BAPTISTiE. 57 



pedes, cum aliquibus de virginibus, 
quas secum domi habebat, per 
tam longam et asperam viam, ut 
ilia erat. Sunt enim de Nazareth 
usque ad Jerusalem, triginta qua- 
tuor milliaria, et deinde ad oppi- 
dum Zachariae quatuor vel circa, 
quorum duo faciunt unam leucam. 
Vadunt autem cum ea verecundia, 
humiiitas, et paupertas, omnium- 
que virtutum honestas. Est etiam 
secum ipse Dominus virtutum ; 
magnam et honorabilem habet co- 
mitivam, sed non hujus seculi 
vanam et pomposam. Nec erat a 
conceptu tiiii gravata, ut communi- 
ter contingit aliis mulieribus; non 
enim fuit Dominus Jesus Matri suae 
onerosus. O quam felix fuisset, qui 
in iilo itinere Mariam obviam ha- 
buisset, et vocem salutationis ab ea 
recepisset! Et intravit Maria in 
domum Zacharice et Eli^abeth cog- 
natae suae, domum religiosam vi- 
sitat, suaeque humilitatis et man- 
suetudinis signa manifestat; et 
prior saluiavit, id est, salutem opta- 
nt Eli:{abeth, quasi congratulans 
ei, de dono quod eam accepisse di- 
dicerat. Prior ipsa Virgo profert 
salutationem, propter duo : primo, 
causa humilitatis, quia humilior; 
secundo, causa pietatis, quia supe- 
rior. Prima ratio respicit morem ii- 
larum regionum, ubi inferiores so- 
lent salutare prius superiores, quasi 
reverentiae exhibitione; sed se- 
cunda respicit morem illarum re- 
gionum, ubi salutatio profertur a 
majoribus, in signum quod omnis 
benedictio desursum est. 

3 Sex hic moraliter a nobis 
iMiTANDA. — Nota moraiiter, quod 
sex dicuntur hic de beata Virgine, 
quae et nos imitatione ejus, etiam 
debemus facere. Primo, quod ex- 
surrexit; surgamus et nos a tor- 
pore acediae, et a desideriis terrenis 
nos elongemus, in quibus morando 
donnimus. — Secundo, abiit in 



montana : ascendamus et nqs in 
montana, tendendo in altiorem vi- 
tam, etappetendo coelestia, et ap- 
propinquando ad ea. -r- Tertio , /e- 
siinavit : festinemus et nos ad bona 
opera accelerando. et quidquid pos^ 
sumus, instanter operando. a Quia, 
ut dicit Chrysosiomus, nihil ita est 
quod vitam nostram valeat evertere, 
ut operum actionem bonorum dis- 
simulare, semperque differre ; saepe 
enim istud omnibus nos bonis fe- 
cit excidere. » Unde dixit quidam, 
quod bonum opus nunquam difFe- 
rendum est, ne forte aliquo casu 
superveniente impediatur; malum 
vero urgens semper difFerri debet, 
si forte aliquis casus superveniens 
impediat. — Quarto, venit in civita- 
tem Juda, Ingrediamur et nos in 
civitatem Judae, id est , confessio- 
nis et laudis divince , scilicet in 
ecclesiam, ad laudandum, et obse- 
quendum ibi, et in civitatem con- 
templativam coelestem Jerusalem, 
ad confitendum nomini Domini : 
Judas enim confiiens interpretatur. 
— Quinto, intravit in domum Za- 
charice. Intremus et nos in domum 
Zachariae, non sequentes eogita- 
tiones vanas, sed magis memores 
mandatorum Domini ad faciendum 
ea : Zacharias enim memorans Do- 
mini interpretatur.— Sexto, salutavit 
Eli:(abeth, Salutemus et nos Eiiza- 
beth, creaturas fastidiendo , et in 
solo Deo saturitatem nostri desi- 
derii statuendo , qui solus replet 
in bonis desiderium nostrum : Eli- 
zabeth enim, Dei mei saturitas in- 
terpretatur. Et insuper gratiam 
perceptam communicemus proxi- 
mo, sicut Maria fecit Elizabeth et 
puero. 

4 JOANNES REPLETUS SpIRITU SaN- 
CTO IN UTERO MATRIS EXULTAT. — 

Quam cito autem Virgo salutavit 
Eli:{abeth, repletus est Joannes 
Spiritu Sancto in utero : prout fue- 
rat promissum ab Angelo. Et sen- 



Digitized 



byGoogle 



58 



PRIMiE PARTIS CAPUT VI. 



tiens Domini praesentiam , prae 
gaudio in matris utero , exultando 
et saltando tripudiavit, ac quosdam 
gestus ad similitudinem exultantis 
repraesentavit, et quem lingua et 
voce non potuit, animo exultante 
et etiam motu salutavit. Moveba- 
tur in utero, quasi gestiens saluta- 
re et Domino suo assurgere, ac 
quasi egredi vellet ex utero, et ei 
occurrere. Et tunc primo, Praecur- 
sorem suum Jesus prophetam fecit, 
qui in utero exiliens, ejus adven- 
tum evangelizavit, et praecursionis 
suae officium inchoavit, quasi etiam 
intra matris viscera jam clamaret : 
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit pec- 
cata mundi. Unde Chrysostomus : 
« Christus ideo fecit Mariam saluta- 
re Elizabeth, ut sermo procedens ex 
utero matris, ubi habitabat Domi- 
nus, et per aures Elizabeth ingres- 
sus, descenderet ad Joannem, et 
illic eum ungeret in prophetam. 
Nam statim ut vox salutationis 
convenit ad aures ejus , exultans 
puer prophetavit, non voce, sed 
motu. » Unde idem Chrysostomus : 
t( Dic, infans, dic, prophetarum om- 
nium maxime, qui digne satis plus 
quam propheta vocaberis, unde tibi 
haec exultatio? Nondum natus es, 
et jam prophetas. Domini adven- 
tum agnoscis, quem quia voce sa- 
lutare non potes, exultando agis 
quod potes. Quam laetus ei occur- 
reres, si jam natus eum videres, 
cujus agnito adventu, exultando ob- 
viam ire conaris. » Deinde repleta 
est etiam mater Spiritu Sancto, per 
filium et meritis filii. Non prius re- 
pleta est mater, quam filius , sed fi- 
lius repletus, replet et matrem. Ex 
plenitudine enim gratiae, qua Chri- 
stus se receperat in Maria effudit per 
salutationem Virginis,gratiam san- 
ctificationis in Joannem, quae ulte- 
rius redundabat in matrem. Unde 
exultans ac tota exhilarata, et Spiritu 
Sancto accensa, amplexatur virgi- 



nem tenerrime, et prae gaudio ex- 
clamat magna voce. Filius intus la- 
tens docet quid mater exterius agere 
debeat; spiritus enim infantis , non 
valentis clamare, nec loqui voce 
propria, fecit clamare matrem voce 
magna. Clamavit autem voce ma- 
gna, tum in signum magnae a£B&- 
ctionis, tum quia magna Dei dona 
cognovit, tum quia illum in utero 
tenebat, qui vox Verbi erat. Quasi 
ergo magna vi Elizabeth intus com- 
mota, non solum Virginem resalu- 
tavit, verum etiam voce magna cla- 
mavit , non tam clamosa , quam 
devota, quia non clamor, sed amor 
sonat in aure Dei. Unde ista magni- 
tudo magis est intelligenda ratione 
devotionis interioris , quam soni 
exterioris. Devotio enim magnus 
clamor est, ita ut usque in coelum 
audiatur. Quid, inquit Dominus 
Moysi tacenti, clamas ad me ? qui 
tamen non clamabat ad Deum cla- 
more oris, sed desiderio cordis. 
Unde Augustinus : « Clamor ad Do- 
minum est intentio cordis, et fla- 
grantia dilectionis, quia semper pe- 
titur quod optatur. » 

5 Benedicta Maria, benedictus- 
Q.UE FRUCTUs iLLHJs. — Et dixit EH- 
zabeth : Benedicta tu inter mulieres, 
id est, superomnes mulieres, et in- 
ter benedictas, benedictione insi- 
gnis. Nulla enim tantae unquam 
gratiae particeps fuit, aut esse pote- 
rit. Benedicta es, et ampiiori bene- 
dictione cumulaberis; et benedt" 
ctus sit fructus ventris tui, per quem 
benedictio venit aliis : qui, secun- 
dum quod homo, benedictus est 
benedictione gratiae, quippeplenus 
dono omnium charismatum; bene- 
dictus etiam in benedictione gloria?, 
secundum quod Deus ab aetemo, et 
usque in aetemum. Non quia tn 
benedicta, ideo benedictus fructus 
ventris tui ; sed quia ille prcevemt 
te in benedictionibus dulcedinis, ideo 
tu benedicta. Benedicta arbor; bene- 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE ET CIRCUMCISIONE JOANNIS BAPTIST^. Sg 



dictus et arboris fnictus. Benedicta 
>irga de radice Jesse ; benedictus et 
ilos qui de tali radice ascendit. Be- 
nedicta talis mater ; benedictus et 
talis filius. Benedicta est Maria ab 
Angelo supra, quia triumphantis 
Ecdesiae ruinam reparavit ; sed hic 
ab Elizabeth, quia militantem Ec- 
clesiam, quasi jam mortuam susci- 
tavit. Ubi Beda : « Eadem voce ab 
Elizabeth, qua a Gabriele benedici- 
tur : quatenus et Angelis et homi- 
nibus veneranda monstretur. » Et 
notandum quod quinque fhictus col- 
liguntur ex beata Virgine : primus 
est ventris, et hic est generatio, per 
quamfrucium vitcecommunicavimus; 
secundus est fructus mentis, et hic 
est compassio, quam habet ad affli- 
ctos, et super peccatores; tertius 
est oris, et hic est oratio ; quar- 
tus est operis, et hic est protectio ; 
qumtus est nominis, et hic est de- 
votio, quae habetur ex benedicto 
nomine ejus, etiam a sceleratis, ita 
pt in omnibus periculis ab omnibus 
invocetur. 

6 MaIUA AD DrVERSOS DIVERSE VE- 

KiT. -. Et unde hoc mihi, ut veniat 
mter Domini mei ad me ? Id est 
opa. mea justitia, quibus meis factis 
vel meritis accidit hoc mihi, scili- 
cet sterili et seni, et secundum re- 
putationem hominum maledictae, 
ut mater Domini mei, scilicet Virgo 
fecunda et benedicta, veniret sic hu- 
militer, devote, et reverenter, ad me 
servam et ancillam suam? Quasi 
dicat : nuUus. Neque enim sancti- 
^, neque religio, neque nobilitas 
aliqua hoc mihi praestitit, ut tanto 
honore, tantaque beatitudine fierem 
<|igna, sed sola Dei gratia. Ego po- 
tius debui ire ad te, sed tua tuique 
filii humilitas, te coegit venire ad 
me:%Et notandum quod mater Do- 
mini venit ad peccatores per com- 
passionem, in quantum est ama- 
^ mare, dans eis amaritudinem 
contritionis; venit adoppressos per 



protectionem, in quantum Domina, 
liberans eos; venit ad moestos per 
consol^ionem, in quantum stella, 
laetificans eos. Unde Augustinus : 
a Sancta Maria, succurre miseris, » 
ecce primum; a juva pusillanimes, » 
ecce secundum; « refove flebiles, » 
ecce tertium. Et vere benedicta es, 
et benedictus fructus ventris tui, et 
admiror de humilitate visitationis 
tuae, propter magnificentiam virtu- 
tis, quae apparet in te. Ecce enim in 
tuo adventu et salutatione, non so- 
lum ego, sed et infans in utero meo 
gratulatur, et quod voce non potest, 
gaudio fatetur. Sic Elizabeth mira- 
culum et Incarnationem Verbi cog- 
novit et Mariam esse matrem 
Domini, et Deo plenam intellexit. 
Intellexit quippe per Spiritum 
Sanctum, quo repleta erat; quia 
exultatio infantis illius, significaret 
venisse matrem ejus, cujus ipse 
praecursor erat futurus. Et ideo quae 
ante erubescebat onus parentis, 
duiTi adhuc nesciret mysterium re- 
ligionis, jam benedicit ; et quae se oc- 
cultabat, quia conceperat filium, ja- 
ctat se, quia generabat prophetam. 

7 Elizabeth secreta per Spiri- 
TUM PROPHETiiE NoviT. — EHzabeth 
etiam quae in occulto et secreta in- 
spiratione cognoverat, his qui si- 
mul aderant, palam evangelizabat, 
dicens : Ei beata quce credidisti, sci- 
licet Angelo , quando per assensum 
fidei concepisti, quoniam perficien- 
tur amplius in fiituro ea, quce dicta 
sunt tibi a Domino, scilicet per An- 
gelum nuntiantem , et per Spiritum 
Sanctum mentem tuam illustrantem, 
et te immediate docentem. Aperte 
hic indicat, quod verba Angeli ad 
Mariam dicta per Spiritum agnove- 
rat. Beata, inquit, quce credidisti; 
sed et beati illi qui audiunt et cre- 
dunt. Considera itaque quam ma- 
gnae virtutis est beatae Mariae Virgi- 
nis salutatio, quae confert gaudium, 
confert et Spirittim Sanctum, confert 



Digitized 



byGoogle 



6o 



PRIM^ PARTIS CAPUT VI. 



revelationem secretorum divmo- 
rum, confert et prophetiae actum. 
Et ideo semper est salutanc^^, pro- 
pter resalutationis lucrum inde spe- 
randum. 

8 Canticum Mari^. — Audita igi- 
tur responsione Elizabeth , qua eam 
matrem Domini sui appellando, ac 
beatam prsedicando, ct fidem for- 
tem laudando, prophetavit; amplius 
Maria tacere non potuit dona quae 
perceperat, et quaevirginali pudore, 
et ex humilitate acceptum oraculum 
silentio texerat, jam congruo tem- 
pore patefecit. Unde exultans pro- 
rupit in canticum laetitiae, quod a 
Domino edidit, dicens : Magnificat 
anima mea Dominum, etc, totum 
ibidem complens jucunditatis et lae- 
titiae canticum. Consueverunt enim 
Hebraei incasu magno cantica com- 
ponere et dicere Domino, quando 
Deus mirabilia fecit circa ipsos. Et 
plus omnibus potest haec Virgo ma- 
gnificare Dominum. Beata siquidem 
Virgo, tantum mysterium sibi esse 
manifestatum, et quanta per hoc es- 
set, more humilium, non statim 
revelavit, sed quousque per Eliza- 
beth reveletur, abscondit : quam 
quia cognovit mysterium per Spi- 
ritum Sanctum cognovisse, intelli- 
gens Dominum illud revelari velle 
tandem, et hoc ipsa revelat, Deum- 
que magnificat, id est, magnum in 
operibus ejus laudat et praedicat. 
Non magnum facit, quia in se gran- 
descere non potest, et nec detrimen- 
tum, nec augmentum recipit, quasi 
dicat Maria : O Elizabeth , tu me 
magnificas de bonis quae vides in 
me, sed anima mea Domino et Crea- 
tori, videlicet Deo Patri, ex quo sunt 
omnia, attribuens, ipsum in hoc 
cantico Magnificat , et ejus magni- 
ficentiam praedicat, non tantum lin- 
gua laudat. 

9 EXULTATIO SPIRITUS MARli. — 

Et exultavit spiritus meus in Deo 
salutari meo, et Salvatore meo, sci- 



licet in Fiiio, per quem sunt omnia, 
per quem saius mundo reparatur. In 
hoc autem salutari, virgo bene habet 
causam exultationis , plus quam 
omnes creaturae; quia parentes in 
filiis solent exultarc. Et licet ipse sit 
salutare omnium hominum, singula- 
riter tamen fuitsalutare Virginis prae 
cunctis hominibus, propter singula- 
res Virginis praerogativas. Spiritus 
ipse est anima, interdum tamen ac- 
cipitur pro animae rationabilitate et 
excellentia. Anima namque vivimus, 
spiritu discernimus et intelligimus : 
unde comprehendit omnes viressub 
animaetspiritu. Sub animacompre- 
henduntur vires inferiores, in com- 
paratione ad corpus. Spiritus vero 
importat eamdem substantiam ani- 
mae secundum vires superiores, qui- 
bus rapitur supra se dulcedine con- 
templationis. Maria ergo anima et 
spiritu Deo devota, de omnibus be- 
neficiis circaeam divinitus exhibitis, 
omnes vires suas, in gratiarum ac 
tione, et laude Dei impendit : quasi 
dicat, secundum Ambrosium : Tanto 
munere me Deus sublimavit, ut nul- 
lo linguae officio explicare possim, 
sed totum animi interioris affectum 
in agendis gratiarum laudibus offero, 
totum quod vivo, quod sentio, quod 
discerno in ejus praeceptis obser- 
vandis impendo. Magnificat autem 
et ille Dominum , in cujus bonitate 
magnificatur et laudatur Dominus. 
Sic enim in discipulis magistri, sic 
in operibus suis artifices singuli 
laudantur et magnificantur. Magni- 
ficatur ergo Deus in nobis, dum 
anima nostra, quae ad imaginem 
Dei facta est, per justitiam Christo 
se conformat, qui est imago Patris ; 
dum imago Dei, quae est in ipsa, 
magnificatur, id est, virtutum ma- 
gnitudine, magna eflicitur; duna 
secundum praecepta divina vivimus, 
dum bonis operibus lucemus. Et 
ideo ait Apostolus : Glorificate et 
portate Deum in corpore vestro. 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE ET CIRCUMCISIONE JOANNIS BAPTISTiE. 6i 



Unde nota quod Deus magnificatur 
iripliciter in bBneficiis suis : primo, 
ipsa beneficia Deo attribuendo ; se- 
cundo, pro ipsis Deo gratias agen- 
do; tertio, in ipsis nos exercendo. 
10 Septies locutam esse Mariam 
LEGiMUS. — Notandum etiam quod 
beata Virgo in isto c^tico dilatavit 
se in Dei laude, et gratiarum actione. 
Nusquam autem alibi legitur fuisse 
iocuta, nisi valde parum, et pauca 
verba. In universo enim tantum se- 
ptem vicibus legimus eam locutam, 
ut ex hoc ostenderet se gratia septi- 
fonni plenam : videlicet cum Angelo 
bis, primo : Quomodo fiet istud? 
secundo : Ecce ancilla Domini; cum 
Elizabeth bis, primo cum salutavit 
Eli:;abeth, secundo, cum ait : Ma- 
gnijicat anima mea Dominum; cum 
Fiiio bis, primo in Templo : Fili, 
quidfecisti nohis sic? secundo in 
nuptiis : Vinum non hahent ; et se- 
mel cum ministris» ibidem : Quod- 
cumque dixerit vobis , facite. In 
omnibus his patet quod nunquam 
locuta est, nisi breviter, paucis ver- 
bis, excepto quod in cantico se di- 
latavit, ubi cum Filio locuta est. Et 
notandum quod haec septem verba 
locuta est in quatuor temporum vi- 
cibus, ei non sine evidenti utilitate 
qualibet vice. Quater igitur est lo- 
cuta, et quatuor miracula sunt se- 
cuta', scilicet : in Angeli annuntia- 
tione, et tunc concepit Deum ; in 
Elizabeth visitatione, et tunc exul- 
tavit infans in utero; in nuptiis, 
ettunc convertit aquam in vinum; 
in templo, et tunc erat subditus il- 
lis. Notandum etiam quod inter 
praedictas locutiones, cum quatuor 
personis locuta est beata Virgo, sci- 
licet : cum Angelo, cum Elizabeth 
vetula et cognata sua, cum Filio, et 
cum ministris. In quo ostenditur 
pulchrum documentum, quod puella 
juvenis, et praecipue monialis, raris- 
sime debet loqui, nisi vel cum An- 
gelo, id est, cumangelico sacerdote, 



quia Angelus Domini exercituum 
est sacerdos, et hoc in confessione; 
vel cum sancta Elizabeth, id est cum 
vetula, vel alia matura et sancta 
muliere, et hoc in rara consolatione; 
vel cum Filio Dei, et hoc in oratione 
vel lectione; vel cum ministris ho- 
nestis, et hoc in necessariorum po- 
stulatione. 

1 1 Gaudium Elizabeth et Mari^. 
— Considera ergo, quomodo laetan- 
tur matres ambae : laudant Deum 
de utraque conceptione, et in gra- 
tiarum actione consistentes, agunt 
dies laetitiae. O qualis domus, ubi 
pariter commorantur et requiescunt 
tales matres, scilicet Maria et Eliza- 
beth , talibus filiis , scilicet Jesu et 
Joanne fecundatae ! O si cum Domi- 
na tua in montana posses conscen- 
dere; si sterilis et Virginis matris 
suavem contueri complexum, et sal- 
vationis officium; puto quod can- 
ticum illud sacrum Magnificat 
anima mea Dominum, cum beatis- 
sima Virgine, suavi cum modula- 
tione concineres, mirumque conce- 
ptum virgineum, una cum propheta 
parvulo exultans et jubilans, adora- 
res! Unde Anselmus ad sororem 
suam : a Jam cum dulcissima Domi- 
na tua in montana conscende : steri 
lis et Virginis intuere complexum, 
et salutationis officium, in quo 
servulus Dominum, praeco judicem, 
vox Verbum , inter anilia viscera 
conclusus, in Virginisuteroclausum 
agnovit, et indicibili gau^io prophe- 
tavit. Beati ventres, in quibus totius 
mundi salus exoritur, pulsisque 
tristitiae tenebris, sempiterna laetitia 
prophetatur ! Accurre, quaeso, accur- 
re, tantis gaudiis admiscere ; proster- 
nere ad pedes utriusque, et in unius 
ventre sponsum tuum amplectere, 
amicum vero ejus, in alterius utero 
venerare : » haec Anselmus. Attende 
hic, et imitare humilitatis exem- 
plum : quod enim Maria ad Eliza- 
beth, Christus ad Joannem, Domina 



Digitized 



byGoogle 



62 



PRIMiE PARTIS CAPUT VI. 



adancillam, Dominus adservum ve- 
nire, et Maria Elizabeth servire non 
dedignatur, quid aliud quam humi- 
litatis exemplum ostenditur? De qua 
etiam specialiter, in cantico suo 
praedicto, Maria gloriatur, et plena 
omnium virtutum, solam humilita- 
tem recognoscit, dicens : Quia re- 
spexit humilitatem ancillce suce. Er- 
go et tu de te humilia, cum Maria 
sentias; et quidquid boni habes 
Beo, non tibi, cum ea attribuas. 

12 QUAMDIU MaRIA MANSIT CUM 

Elizabeth? — Mansit autem Maria 
quasi mensihus tribus, cum illa Eli- 
zabeth pro cujus consolatione et 
obsequio venerat, ministrans et ser- 
viens ei humiliter, reverenter, et 
devote, in omnibus quibus poterat, 
quasi oblita se matrem Dei esse, et 
totius mundi reginam, ut in omni- 
bus impleret humilitatis mensuram. 
In ea igitur, contemplatio non dese- 
ruit actionem, nec actio diminuit 
contemplationem. Unde et Evange- 
lium scriptum de ministerio Marthae 
et contemplatione Mariae legitur in 
ipsius beatae Virginis assumptione : 
quae et activa fuit , ut patet in hoc 
loco, et contemplativa, quia conser- 
vahat omnia verha hcec, conferens 
in corde suo. Tamdiu quippe mansit 
Maria cum Elizabeth, donec partus 
tempore completo, Praecursoris Do- 
mini sui , propter quam venerat , 
nativitatem videret : ut ei et matri 
obsecundaret, et ut in via et publico 
non videretur frequentius, et ut 
tanto tempore Elizabeth et Joannis 
cresceret in gratiis profectus. Nam 
si in 'primo adventu Mariae, sed et 
etiam ipsius Domini, Spiritu Sancto 
sunt repleti, multum est illis super- 
additum de gratiis, in tanta mora 
mansionis. 

1 3 N ATi viTAS S. Joannis Baptistje. 
— Completo igiturpariendi tempore, 
peperit Eli^abeth Jilium scilicet oc- 
tavo kalendas julii , et feria sexta. 
Cui nato, ac etiam matri ejus, hu- 



miliaobsequiabeata^Virgo exhibuit, 
et in domo etiam «aliena , mini- 
strare potius quam ministrari vo- 
luit. Et audierunt vicini qui erant 
cohabitantes, et cognati qui erant 
consanguinei vel affines EUizabeth, 
quia magnificavit et magnifice fe- 
cit, Dominus misericordiam suam 
cum illa, id est, magnam misericor- 
diam ei fecit, scilicet opprobrium 
sterilitatis auferendo , et tantum 
et talem filium, sic nuntiatum 
mirabiliter et conceptum, super- 
naturaliter ei dando; et congrattt^ 
labantur ei super tanto dono, se- 
cundum quod Angelus Zachariae 
dixerat : Multi in nativitate ejus 
gaudebunt. Hoc autem gaudium 
sanctitatem in eo futuram signifi- 
cabat. Sic quilibet debet congra- 
tulari de bono alterius et gaudere : 
contra invidos, qui de malo gratu- 
lantur, et de bono tristantur. 

14 CUR AB EICCLESIA HJEC NATIVI- 

tas celebratur? — Et nota quod 
hac die sanctus Joannes Evangelista, 
de carcere hujus mundi migravit, 
et ad coeleste palatium, laetantibus 
Angelis, gloriosus intravit. Et quia 
propter ingens ofi&cium, non potuit 
hodie ejus festum celebrari, statuit 
hoc Ecdesia, in hebdomada natalis 
Domini, die tertia solemniter fieri; 
vel quia ea die fuit ipsi basilica de- 
dicata; vel quia tunc infulatus est 
patriarcha ecclesiarum in Asia : so- 
lemnitas vero Baptistae in suo die 
remansit, nimirum, quia hic dies 
ab Angelo gaudio nativitatis Prae- 
cursoris authenticatus fuit. Igitur, 
dilectissimi , hos aequinatos sum- 
mos Dei amicos, inter choros Ange- 
lorum rutilantes, devotis hodie 
laudibus honorantes , et orationes 
ad thronum gratiae mittamus , ut 
misericordiam consequamur, et gra- 
tiam in auxilio opportuno invenia- 
mus. Sed cur nativitatem Joannis 
potius quam alicujus Sancti cele- 
bremus? Haec causa est secundum 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE ET CIRCUMCISIONE JOANNIS BAPTIST^. 63 



Augustinum, quia illorum post nati- 
vitatem et aetatis accessum, fides Do- 
mino adhaesit, sed nuUius eorum 
natiyitas Christo militavit. Joannis 
autem Dominum ipsa nativitas pro- 
phetavit, quem conceptus ex utero 
salutavit. Idcirco etiam Joannis cele- 
bratur nativitas, quia Joannes Dei 
gratia datus scilicet et natus est 
initio temporis gratiae : quia etiam 
gratiam Novi Testamenti erat prae- 
dicaturus, qui etiam in utero est 
mundatus. Die quoque nativitatis 
Joannis quidam lucernas multas 
accendunt, in quo significatur ejus 
csse diem , de quo Dominus dixit : 
Ille ei^at lucerna ardens et lucens. 

l5 ClRCUMCISIO PftiECURSORIS. — 

Octavo autem die a nativitate Prae- 
cursoris veneruni circumcidere pue- 
rum secundum praeceptum legis. 
Et quia in circumcisione tunc im- 
ponebatur nomen puero, sicut modo 
imponitur in baptismo, ideo subdi- 
tur : Et vocabant eum nomine pa- 
iris sui, Zachariam. Mos enim erat 
antiquorum imponere nomina pa- 
trum primogenitis, et maxime uni- 
genitis. Congrue autem imponeba- 
tur nomen in circumcisione, quia 
nullus, nisi abjiciat carnalia, quod 
significat circumcisio, dignus est ut 
nomen ejus scribatur in libro vitae. 
Ei respondens mater ejus, dixit : 
nequaquam, scilicet : non vocabitur 
Zacharias; sed vocabiiur Joannes. 
Hoc sibi a Deo revelatum fuit, quia 
a patre muto non didicit. Pater 
etiam nutu et signo, de nomine 
imponendo interrogatus, per quod 
videtur quod non tantun» erat mu- 
tus, sed etiam surdus, postulavit si- 
gno, non yerho, pugillarem, id est 
tabulam tantam quantum poterat 
pugillus capere. Unde secundum vul- 
gare Romanorum, pugilla est tabula 
ad scribendum. Dicitur etiam ali- 
quando pugillaris calamus, et sty- 
lus, et graphium quo scribimus. 
Et scripsit, dicens : Joannes est 



nomen ejus, Non dicit, erit, sed est; 
quasi dicat : jam est impositum no- 
men a Deo et ab Angelo : ego non 
impono, sed impositum indico. 

1 6 CUR JOANNIS NOMEN SIT EI PRO- 

PRiUM? — Et notandum quod hoc 
nomen Joannes fuit ei proprium : 
primo, propter plenitudinem gratiae 
quam habuit; secundo , propter 
tempus gratiae, quod inchoavit; 
tertio, propter excellentiam gratiae, 
quam primus praedicavit, scilicet 
remissionem peccatorum, et gratiae 
collationem. Et mirati suni uni- 
versi super convenientia et concor- 
dantia inter patrem et matrem de 
nomine pueri, seu de impositione 
nominis «hujusmodi. 

17 MlRABILIA QU-E TUNC FACTA 

suNT. — Et tunc apertum est os Za- 
chariae, et resoluta est lingua ejus; 
quia quam vinxerat incredulitas, fi- 
des solvit. Per confessionem enim 
fidei in scripto, quam verbis facere 
non poterat, meruit liberari, sicut 
propter verbum dubitationis de- 
meruerat ligari. Quo facto , gratia 
Novi Testamenti reserata, id est, 
manifestata ostenditur esse. Ei lo- 
quebatur benedicens Deum pro be- 
neficiis ostensis circa eum. Nec mi- 
rum si loquebatur, quia prior suus, 
scilicet Deus, dederat ei benedicite ; 
et ideo benedixit Deum, secundum 
illud : Benedicite, sacerdotes Do^ 
mini, Domino, ^ Et factus est ft- 
mor magnus super omnes vicinos 
eorum; timor scilicet admirationis, 
de his quae facta sunt in ortu Joan- 
nis, scilicet de partu senis et steri- 
lis, de impositione nominis singu- 
laris , de miraculosa restitutione 
locutionis ; vel timor punitionis , 
quia videntes virum religiosum 
propter haesitationem sic punitum, 
timebant sibi omnes, scientes quod 
non esset tutum ofFendere Deum» 
Et super omnia montana Judaece , 
circumcirca divulgabantur omnia 
verba hcec, scilicet praedicta mi- 



Digitized 



byGoogle 



64 



PRIMiE PARTIS CAPUT VI. 



rabilia. Ei posuerunt omnes qui 
audierani in corde suo, scilicet 
miracula quae facta fuerant, consi- 
derantes, et eventum rei tacite prae- 
stolantes, dicentes scilicet intra se : 
Quis et qualis putas puer iste erit ? 
Quasi • dicerent : valde magnus et 
laudabilis erit. Nec mirum quod ita 
quaerebant de puero : Etenim ma- 
nus Domini, id est potestas divina, 
et virtus Dei operativa, erat cum 
illo, scilicet Joanne, in mirabili- 
bus circa eum factis; ex quibus 
rationabiliter condudebatur ma- 
gnitudo pueri futura coram Deo. Et 
Zacharias impletus est Spiritu San- 
cto, et prophetavit, id est canticum 
divinae laudis fecit Domino, dicens : 
Benedictus Dominus Deus Israel, 
etc. per totum. 

18 LOQUELA CUM PROPHETI^ DO- 

NO Zachari^ restituta. — Magna 
est largitas divinae pietatis, et mu- 
neris ejus, si prompti et parati ad 
accipiendum simus. Nam ecce lo- 
quela, quae sola ablata est diffi- 
denti, cum spiritu prophetiae est 
restituta credenti : et ubi abundavit 
delictum, superabundavit et gratia ; 
et ita frequenter amplius reddit Do- 
minus quam sustulerit, qui etiam 
quos sanavit in corpore, hos etiam 
in anima sanavit. Unde Ambrosius : 
« Vide quam bonus Deus, et facilis 
indulgere peccatis : non solum 
ablata restituit, sed etiam insperata 
concedit. Ille dudum mutus pro- 
phetat. Haec enim gratia Dei maxi- 
ma, quod eum qui negaverat, con- 
fitetur. Nemo ergo diffidat, nemo 
veterum conscius delictorum, prae- 
miadivina desperet. Novit Deus mu- 
tare sententiam, si tu noveris emen- 
dare delictum : » haec Ambrosius, 

19 Mari^ reversio. — Maria 
vero tandem valefaciens Elizabeth 
et Zachariae, ac benedicens Joanni, 
reversa est ad domum habitationis 
suae, in Nazareth; completo tamen 
prius ortu Praecursoris, prout opi- 



nio magis communis tenet. Per 
hoc autem quod peracto obsequio, 
post partum cognatae suae rediit in 
domum suam, ostendit quod inho- 
nestum sit morari sine officio in 
domo aliena. Libet nunc intueri 
quantas tync Zacharias , quantas 
et Elizabeth lacrymas fuderunt, 
quando Virgo Maria inde recessit, 
quando mundi gaudium et stella 
maris in domum suam reversa est. 
Joannes quoque in ejus discessu, 
non parum doluit, qui in illius 
adventu, tanto gaudio exultavit. In 
reversione autem Mariae, pauperta- 
tatem ejus ad memoriam revocare 
stude. Rediit ad domum, in qua 
nec panem, nec vinum, nec alia 
necessaria erat inventura. Stetit 
quasi tribus mensibus apud illos 
forte opulenter, nunc autem rediit 
ad paupertatem suam, ut propriis 
manibus laborando, victum pro- 
curet. Compatere ergo sibi, et in 
amorem paupertatis accendere. 

20 InFANTIA JoANNIS PRyECURSO- 

Ris. — Puer autem Joannes cresce- 
bat, quantum ad augmentum cor- 
poris; et confortabatur spiritu, 
quantum ad augmentum gratiae et 
virtutis : quia secundum cremen- 
tum corporis crescebat per augmen- 
tum virtutis. Caro enim est infirma, 
et ideo spiritu prompto est confor- 
tanda. Et erat quantum ad perfe- 
ctionem conversationis in desertis 
locis orationi etcontemplationi aptis. 
Ibi enim habitavi a septimo anno 
aetatis suae usque in diem ostensionis 
suce ad Israel, id est, donec placuit 
Deo ipsurtl Israelitico popuio de- 
monstrare; scilicet quando venit 
trans Jordanem, prcedicans bapti- 
smum pcenitentice ; quod factum est 
anno quintodecimo imperii Tiberii 
Ccesaris. Tunc enim exiit de de- 
sertis, ad praedicandum populis. 
Considera in praemissis magnifi- 
centiam Joannis, et in multis aliis 
quae de eo reperiuntur privilegiis. 



Digitized 



byGoogle 



DE GENEALOGIA SALVATORIS. 



65 



ORATIO 

Sancte Joannes Baptista, tu prius plenus Deo, quam natus ex utero ; 
prius noscens Deum, quam notus in mundo : ad te, domine, quem gratia 
fecit tam amicum Dei, fugio anxius, quem iniquitas fecit tam reum Dei, 
Memento ergo, domine, ut sicut gratia Dei te sic sublimavit, sic miseri« 
cordia tua erigat quem culpa sua sic humiliavit. Me enim iniquitas mea 
talem fecit, te autem talem, non tu, sed gratia Dei tecum. Obtine, quaeso, 
mihi misero, ut sicut in primo adventu nostri Salvatoris magno gaudio 
exsultasti, sic et ego in secundo adventu ejus merear gaudere, et cum Sanctis 
in gloria exsultare. Amen. 



CAPUT VII 



De genealogia Salvatoris. 



Matthaei cap. i et Lucae cap. 3. 



I Genealogia Salvatoris. — De- 
scripto igitur ortu Praecursoris , 
consequenter sequitur genealo- 
gia Salvatoris; quia haec ejus or- 
tum praecedit. De qua Matthaeus sic 
dicit:Li6er generationis , scilicet 
temporalis Jesu Christi, id est 
Salvatoris uncti, Jilii David, filii 
Abraham, hic scilicet est qui se- 
quitur. Matthaei liber, dictus est 
Uber generationis , quia scripsit 
Hebraice. Consuetudo autem He- 
braeorum est libros ab eorum prin- 
cipiis, seu ab eo de quo tractatur 
in principio, denominare. Et ideo 
a Christi genealogia, Evangelium 
suum denominat , seu intitulat, 
quia ab ea, ipsum incipit et in- 
choat. Praeposuit autem in pro- 
logo istos duos, scilicet David et 
Abraham, potius quam alios. Et 
horum duorum filius specialiter di- 
citur Christus, quia unus inter Pa- 
triarchas, alter inter Reges, fuit 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



principalis; et his duobus, solura 
in Veteri Testamento, facta est ex- 
pressa promissio de Christo ex eis 
nascituro; et ut dignitas sacerdo- 
talis ex Abraham, et regalis ex Da- 
vid, originali jure ostenderetur in 
Christo. Praeposuit vero David 
Abrahae , cum e converso esset 
quantum ad tempus, quia dignitas 
regni, major est quam prioritas 
temporis, et quia David profundus 
fuit peccator; ideo ut ex sola mise- 
ricordia Christus natus ostendatur, 
peccator justo pfaeponitur, et quia 
evidentius , et saepius , et firmius 
promissio facta est David ; et ne 
ordo genealogiae turbaretur, quia 
finis clausulae unius, est princi- 
pium alterius : unde incipiens ge- 
nealogiam , subjungit : Abraham 
genuit Isaac , etc; usque ad Jo- 
seph descendendo. Quae generatio- 
nes narrantur, propter illam qua 
Maria gcnuit Jesum , qvi vo- 

5 



Digitized 



byGoogle 



66 



PRIM^ PARTIS CAPUT VII. 



catur Christus : de qua dicetur 
inferius. Et ideo dicit : Liber ge- 
nerationis, singulariter, qiiia quam- 
vis multae generationes per or- 
dinem replicentur, unius tamen, 
id est Jesu Christi, generatio quae- 
ritur, propter quam ceterae hic in- 
ducuntur : qui dicitur Jesus, quoad 
divinam, et Christus, quoad hu- 
manam naturam. Unde nomen 
Jesu, est nomen proprium; sed no- 
tnen Christi , est nomen com- 
mune : et nomen Jesu, est nomen 
gloriae ; sed nomen Christi , est 
nomen gratiae. 

2 CUR HANC DESCENDENDO MaT- 
THJEUS ET LUCAS ASCENDENDO TEXUE- 

RiT? — Considerandum autem , 
quod Matthaeus descendendo texit 
generationem Christi , quia agit 
de humanitate qua Christus ad 
nos descendit, et assumptionem 
infirmitatis nostrae a Deo ostendit. 
Unde et ab Abraham incipit, osten- 
dens modum qualiter Deus venit in 
mundum, carnem a patribus descen- 
dentem assumendo, et procedit us- 
que ad Joseph virum Mariae, de qua 
sola Virgine natus est Jesus materia- 
liter, quia de Patre essentialiter. E 
contrario autem Lucas describit 
eam ascendendo, quia filios gratiae 
per Christum ad regnum ascen- 
dere ostendit, et reductionem hu- 
manae naturae in Deum describit. 
Unde et a Baptismo, ubi filii gratiae 
fiunt, incipit et usque ad Adam 
procedit; quia spiritualis generatio 
omnes qui volunt in Christo filii 
Dei fieri comprehendit. Ut autem 
didt Hilarius : « Gradum quem Mat- 
thseus in ordine regiae successionis 
cdiderat, Lucas in sacerdotali ori- 
gine computat ; quem dum uterque 
dinumerat, cognationem in Domino 
Qtriusque tribus uterque significat; 
atque ita suis quaeque partibus Do- 
mini nostri Jesu Christi, qui est 
aeternus rex et sacerdos, et in car- 
nali ortu utriusque generis gloriam 



probaverunt : » haec Hilarius. Unde 
Augustinus : «Solusautemtuncun- 
gebatur rex et sacerdos , et in his 
duabus personis praefigurabatur 
unus rex et sacerdos; utroque mu- 
nere unus Christus regens et in- 
terpellans pro nobis , faciensque 
nos membra sua, ut in illo et nos 
Christi essemus. » 

3 CUR ChRISTUS PRiE CETERIS FI- 

Lius Abraham et David dicatur ? — 
Incipiens itaque Matthaeus ab Abra- 
ham , et per Judae lineam venicAS 
ad David, primum regem in tribu 
' Juda, totam sibi succedentium ge- 
nealogiam usque ad Joseph, ex or- 
dine texit, ut Salvatorem nostnim 
ex semine Abrahae, qui principalis 
fuit inter Patriarchas, et de pro- 
genie David , qui principalis fuit 
inter reges , et de tribu Juda, 
quae inter tribus principalis fuit , 
secundum carnem descendisse os- 
tendat. Nam et Abrahae et David 
Christus Dominus fuerat promis- 
sus, et quod de tribu Juda originem 
duceret, fuerat prophetatum. 

4 Genealogia Christi per tres 
quaterdenas generationum proce- 
dit. — Describitur autem hic gene- 
ratio Christi, per tres quaterdenas 
generationum, quarum aliquae fue- 
runt ante Legem, et aliquae tempore 
Legis, et ultima, scilicet Christi ge- 
neratio, tempore gratiae, quod in- 
cepit ab ejus conceptione. Et per 
hoc significatur, quod aliqui istis 
tribus temporibus, salvati sunt, per 
fidem Christi. Item secundum 
Chrysostomum, completis ter qua- 
tuordecim generationibus, mutatus 
est in Judaeis hominum status. Ab 
Abraham enim usque ad Da-^d, 
fuerunt sub judicibus; a David 
usque ad transmigrationem, sub 
regibus; a transmigratione usque 
ad Christum, sub pontificibus. Os* 
tenditur per hoc, quod sicut com- 
pletis ter quatuordecim generatiQ- 
nibus, mutatus est hominum 



Digitized 



byGoogle 



DE GENEALOGIA SALVATORIS. 



67 



status; sic a Christo hominuxn 
status mutatus est, ut tpse sit Ju- 
dex, Rex, et Pontifex- Item per hoc 
significatur quod in Christo con- 
summatur obedientia decalogi, et 
veritas Evangelii, in fide Trinita- 
tis, in qua dedit nobis potestatem 
filios Dei fieri; et quod per isto- 
rum observationem, Christus, qui 
est Sol justitice, oritur in nobis, 
per spiritualem illuminationem. 
Item, tres quaterdens faciunt qua- 
draginta duas generationes, per 
quas pervenimus ad Christum, qui 
promissus est nobb in prsemium; 
sicut filii Israel, per quadraginta 
duas mansiones, venerunt ad terram 
sibi promissam. 

5 SfC NOTANTUR TRIA TCIIPORA. — 

Per has tres quaterdenas notantur 
tria tempora : ante Legem, sub Le- 
ge, et tempus gratiae : prima qua- 
terdena est ab Abraham usque ad 
David inchKive; secimda, a David 
usqufr ad transmigrationem Babjr- 
lonis; tertia, a transmigratione Ba- 
bylonis, usque ad Christum. Prima 
continet patriarchas; secunda, re- 
ges ; fertia, duces. In prima ponun- 
tur primo nati ante ingressum 
-^^gypti, ibi : Judas autem, etc.; 
secundo, nati in ^gypto, ibi : 
Pkares autem, etc; tertio, nati post 
egressum, ibi : Naasson autem, etc. 

6 MORALITER PRDCA GENERATIONUM 
QUATERDENA GENERATIONEM SPIRrTUA- 
LEM Christi, IN ANDIA POBNITENTE SI- 

GNiFiCAT.— Prima quaterdena signat 
generationem Christi pergratiam in 
anima pocnitente; secunda, in anima 
proficiente; tertia, in anima pcr- 
fecta. Generatio Christi spiritualis, 
in anima poenitente ostenditur, se- 
cundum tres gradus poenitentiae. 
Primus enim, in inchoatione; se- 
cundus, in progressu; tertius, in 
consummatione. In inchoatione poe- 
nitentiae, implicantur tria, scilicet 
praecedentia, constituentia, et con- 
semntia poemtentiam. Praecedentia 



sunt duo, scilicet : fides bonitatis di- 
vinae, quae per Abraham; spes ve- 
niae, quae per Isaac. Constituentia 
sunt tria : contritio in qua est lu- 
cta, detestando peccatum priils ama- 
tum, quae per Jacob; confessio, quae 
per Judam ; satisfactio , quae per 
firatres ejus. Conservantia sunt tria : 
timor offensae, quae per Phares, qui 
dicitur divisio; amor gloriae, qu» 
per Zaram, qui dicitur oriens; hor- 
ror gehennae, quae per Esron, qui di- 
citur sagitia. — Sequitur spiritualis 
generatio Christi in anima, in pro- 
gjressu poenitentise , quae continet 
quatuor generationes , secundum 
quatuor expedientia progressus. Pri- 
mom est, electio boni a malo, quae 
pcr Aram, qui dicitur electus; se- 
cundum est voluntas perfecta, in 
bono eiequendo, quae per Amina- 
dab, qui dicitur spontaneus; ter- 
tium est, prudentia discernendi, ju- 
vans a nocivo, quae per Naasson, qui 
dicitur serpentinus; quartum est, 
sensus gaudii in complacendo, qui 
per Salmon, qui dicitur sensibi^ 
lis, — Subsequitur tertia generatio 
Christi, in consummatione poeni- 
tentiae; ad quam concurrunt qua- 
tuor generationes, seamdum qua- 
tuor ibi expedientia. Primum est 
robur contra tentationes culpee, 
quod significatur per Booz, in quo 
robur; secundum est servitus ad 
opcrationes gratiae, quae significatur 
per Obed, qui dicitur serviens; ter- 
tiimi est, constantia contra perss- 
cutiones poenae, quod designat Jesse, 
id est, insulce Libani, [insula enim 
quatitur undis; quartum est, forti- 
tudo finalis perscverantiae , quod 
significat David, id est manu fortis, 
7 Secunda, in anima proficien- 
TE. — Deinde incipit sccunda qua- 
terdcna , in qua significatur genera- 
tio Christi spiritualis, in anima 
proficiente; ct hoc secundum qua- 
tuor gradus : quorum primus cst, in 
voluntate bonorum; secundus, in 



Digitized 



byGoogle 



68 



PRIMiE PARTIS CAPUT VII. 



declinatione malorum; tertius, in 
operatione mandatorum ; quartus, in 
impletione consiliorum. Ad primum 
gradum pertinent tria : quietudo 
cordis ad hominem ipsum, quam de- 
signat Salomon, id est , pacificus ; 
iatitudo charitatis ad proximum, 
quam designat Roboam , id est, 
latitudo populi ; subjectio voluntatis 
ad Deum, quam designat Abia, id 
est, pater Dominus, in quo amoris 
et timoris subjectio intelligitur. — 
Ad secundum gradum, qui est pro- 
fectus in declinatione malorum, per- 
tinent similiter tria : vitatio scanda- 
li, quod signat Asa, id cst y tollens ; 
vitatio pravi judicii , quod signat 
Josaphat, id est, judicans ; wltBtio 
contemptus proximi, quod significat 
Joram, id est, excelsus, Per pri- 
mum, signatur vitatio mali in efFe- 
ctu ; per secundum, in cogitatu ; per 
tertium, in affectu. — Ad tertium 
gradum, qui est profectus in opera- 
tione mandatorum, pertinent qua- 
tuor generationes , quia observanda 
sunt mandata, in statu adversitatis, 
et prosperitatis. Ad statum adversi- 
tatis pertinent duo : fortitudo in 
aggrediendo difficilia, quam signat 
Ozias, id est, robustus Domini, vel 
fortiiudo; patientia, in sustinendo 
adversa , quam signat Joatham , id 
est, perfectus, quia patientia opus 
perfectum habet, Ad statum pro- 
speritatis pertinent duo : continen- 
tia , a delectando in bono commu- 
tabili , quam signat Achaz , id est , 
continens ; confortatio , in bono in- 
commutabili, quod signat Ezechias, 
id est , confortavit me Dominus. — 
Ad quartum gradum, qui est pro- 
fectus in adimpletione consiliorum 
concurrunt quatuor : primum est, 
oblivio terrenorum hujus mundi , 
quam signat Manasses , id est , obli- 
vio; secundum est, susceptio jugi 
Domini, quasi spiritualis nutrimen- 
ti, quam signat Amon, id est, nutri- 
tus; unde ait alibi : Venite ad me. 



omnes qui laboratis, et onerati estis, 
et ego reficiam vos; tertium est, 
devotio , respectu praesentis meriti, 
quam signat Josias, id est, incen- 
sum Domini; quartum est praepara- 
tio respectu futuri praemii, quam 
signat Jechonias, id est, prceparatio, 
8 Tertia, in anima perfecta. — 
Ultimo incipit tertia quaterdena, 
quae signat generationem Christi 
per gratiam in anima perfecta, se- 
cundum qXiatuor gradus. Primus 
attenditur quantum ad perfectionem 
religiosorum ; secundus , praelato- 
rum; tertius, activorum; quartus, 
respondens communiter omnibus , 
scilicet perseverantium. Post irans- 
migrationem Babylonis , id est , 
post transitum a statu imperfectio- 
nis, sequitur perfectio religiosorum, 
ad quam pertinent tria : obedientia 
prompta, quam signat Jechonias, 
id est prceparatio ; paupertas volun- 
taria, quae nihil aliud quam Deum 
quaerit, quam signat Salathiel, id 
est, petiiio mea Deus ; regularis 
disciplina, quam signat Zorobabel, 
id est, magister confusionis, quia 
disciplinat confusionem peccati. — 
Ad perfectionem praelatorum per- 
tinent quatuor , scilicet : patema 
sollicitudo ad subditos, qnod signat 
Abiud, id est, pater meus isie; do- 
ctrina excitans pigros, quod signat 
Eliacim, id est, resuscitans ; scltn- 
tia imperitis consulens , quod signat 
Azor, id est, videns lumen ; sancti- 
tas vitae, alios informans, quod si- 
gnat Sadoch, id est, justus, — Ad 
perfeclionem activorum pertinent 
quatuor, scilicet : perfectio charitatis 
ad proximos , quod signat Achim , 
id est, fratermeus; perfectio amo- 
ris ad Deum , quod signat Eliud, id 
est, Deus meus; perfectio fiduciae 
in Deum in adversis, quod signat 
Eleazar, id est, Deus meus adjutor ; 
perfectio humilitatis in prosperis, 
ut omnia reputentur dona Dei , 
quod signat Mathan, id est, do- 



Digitized 



byGoogle 



DE GENEALOGIA SALVATORIS. 



69 



num. — *Ad perfectionem vero 
communein perseverantium , perti- 
nent tria, scilicet : supplantatio vi- 
tiorum , quod signat Jacob , id est, 
supplantator ; continuus profectus 
virtutum, quem signat Joseph, id 
est , accrescens ; constaa tia fi dei 
immobiiis, quod signatur in hoc 
quod dicitur, vir Marice, quae in- 
terpretatur stella maris ; q uae est 
polus qui non movetur. Haec enim 
tria sunt necessaria perseverantiae. 
Per hos autem praedictos omnes 
figuratur Christus; quia ei conve- 
niunt res interpretationem nominum 
praedictorum. 
9 Progenitorum Christi humili- 

TAS, QUID DESIGNAVERIT ? — Conside- 

ra hic progenitores Domini , quia 
de exiguis et peccatoribus non de- 
dignatus est nasci , et noluit in pro- 
genitoribus gloriari. Neque enim in 
his, neque, quod amplius est, in 
virtutibus et operibus gloriari de- 
bemus , ne horum mercedem in 
aliquo minuamus, vel etiam in toto 
perdamus. Unde Chrysostomus : 
a Hic refulget dignitas Christi, non 
quia raagnos progenitores habeat 
ac potentes, sed quia exiguos ac vi- 
les. Sublimium enim illa maxin^a 
et admirabilis gloria est , humiliari 
sponte submissius. Sicut enim ad- 
mirabilis judicatur, non quia mor- 
tuus tantum est, verum quia etiam 
* crucifixus est et sepultus : sic etiam 
in generatione illius dici potest 
quod non solum quia suscepit car- 
nem, et homo factus est, admira- 
tione sit dignus; sed quia etiam ta- 
les progenitores habere dignatus 
est, nihil de nostris vilitatibus eru- 
bescens, per ipsa procul dubio do- 
cens ut nos quoque nunquam de 
vitiis erubescamus parentum, sed 
unum illud quaeramus, semper no- 
bilitari propriarum honore virtu- 
tum. Non est omnino, non est, nec 
de virtute, nec de vitio parentum, 
aut laudandus aliquis, aut culpan- | 



dus ; nemo inde vere, aut obscurus 
aut clarus est. Imo, ut consideran- 
tius aliquid dicamus, nescio quo- 
modo magis ille resplendet, qui ex 
parentibus a virtute prorsus alienis 
existens , ipse tamen fuerit de vir- 
tute mirabilis. Nullus igitur in su- 
perbiam de gloria elevetur paren- 
tum, sed considerans progenitores 
Domini, omnem evacuet et com- 
primat mentis tumorem, et de solis 
virtutibus glorietur : quinimo ne de 
istis quidem; sic enim etiam Pha- 
risaeus Publicano deterior effectus 
est. Noli igitur ipse tuorum cor- 
rumpere fructus laborum, et noli 
sudores tuos in vanum effundere; 
noli cursum inanem dirigere, post 
mille circuitus, mercedem laboris 
evacuans. Novit enim Dominus 
tuus, ct quidem multo te melius, 
tuarum merita virtutum; ne igitur 
in superbiam tumescamus, sed di- 
camus nosmetipsos inutiles, ut in 
partem utilium transeamus. Si enim 
laudandum te esse dixeris, repro- 
bus efficieris, etiamsi fueras ante 
laudabilis; si vero inutilem te fate- 
ris, factus es utilis, etiamsi ante 
reprobus fueris : propter quod ne- 
cessaria nobis est praeteritarum 
oblivio virtutum. Stabilissimum 
enim aerarium virtutum est oblivio 
virtutum. Itaque si eas in memoria 
quasi venales assidue portemus, ar- 
mamus hostem, irritamus inimi- 
cum, et dolosum invitamus ad fur- 
tum. Si vero nemo alter haec scierit, 
nisi quem nuUa occulta possunt 
latere, tuto in loco pretiosa consis- 
tent. Nequaquam igitur hujusmodi 
bona frequenter eventiles , ne quis 
forte ea diripiat : quod etiam Pha- 
risaeus passus est in lingua illa cir- 
cumferens , unde ea et diabolus 
rapuit. Caveamus igitur de nobis- 
metipsis dicere aliquid gloriose ; 
hoc enim nos et hominibus odibiles, 
et Deo abominabiles facit. Et idcir- 
co quanto majora fecerimus, tanto 



Digitized 



byGoogle 



70 



PRIMiE PARTIS GAPUT VU. 



de nobis minora dicamus; hoc enim 
modo maximam, et apud Deum, et 
coram hominibus gloriam conse- 
quimur; nec solum gloriam apud 
Deum, sed etiam mercedem retri- 
butionemque plenissimam. Quando 
enim aliqua sancta fecerimus, ha- 
bemus procul dubio debitorem; 
quando vero nihil nos arbitramur 
operatos, amplius de tali meremur 
affectu, quam propter opera ipsa 
quas £acimus. 

10 Laus HUMiLiTATis. — Itaque 
virtutum omnium merita bonum hu- 
militatis exsuperat; quae si non ad- 
sit, nec illae poterunt esse laudabiles. 
Itaque si bona tua magna vis facere, 
noli illa putare magna, aliter magna 
eesenon possunt. Sic enim Centurio : 
Non sum dignus ut intres sub te- 
cttun meum; et propterea dignus 
efficctus est, supraque omnes tunc 
Judaeos mirabilis. Sic etiam Paulus 
ait : Non sum dignus Apostolus vo- 
cari, et omnium primus effectus 
est. Sic et Joannes ; Non sum, in- 
quit, dignus, ut solvam ejus corri^ 
giam calceamenti, et idcirco ami- 



cus factus est sponsi , et manum 
quam indignam dixit calceamentis,^ 
hanc Christus supra caput attraxit 
snum. Sic etiam Petrus ait : Exi a. 
me, Domine, quoniam homo pec-^ 
catoj* sum, et propterea £Eu:tu8 est 
fundamentum Ecclesis. Nihil enim 
ita est amicimi Deo, ut si se aliquis 
minimum ac humilem reputet. Quae 
virtusy non aliunde magis, aut ori- 
tur, aut nutritur, quam si nunquam. 
animus a conjunctione, et sui dis- 
cussione discedat. Qui enim hu- 
miliatur corde, atque conteritur, 
non efiferetur in gloriam, non in 
invidiae livorem ; non iracundiae 
furore vexabitur ; non aliquam aliam 
suscipiet passionem. Discite enim^ 
inquit, a me, quia mitis sum et hu-^ 
milis corde; et invenietis requient 
animahus vestris, Ut ergo hic et. 
ibi requie multa perfruamur, hu- 
militatem matrem bonorum, no- 
stris penitus inseramus animabus. 
Sic enim et istius vitae pelagus, si- 
ve fluctus, transire poterimus, et 
ad tcanquillissimum illum enavi-^ 
gare portum : » haec Chrysostomus. 



ORATIO 

Domine Jesu Christe, spes et fiducia nostra, memor esto quae pro red- 
emptione nostra suscepisti. Memor esto quod Creator omnium, susce- 
ptione nostrae naturae conscius fieri dignatus es figmenti nostri. Venisti, 
Domine, propter peccatores, ut omnium. peccata deleres. Quid tibi retri* 
bui, quid pro hoc digne potest agi ? Te laudo, libi totis visceribus gratias 
^S0> pro immensis beneficiis tuis quibus humano gcneri perdito subve- 
nisti. Et precor te, piissime Domine, utqui sic pro nobis flexus es, ut homo 
fieri dignareris, non in nobis patiaris perire, quod decrevisti miseratus- 
assumere : et fac me tibi gratam et debitam servitutem exhibere. Amen. 



Digitized 



byGoogle 



DE EO QUOD JOSEPH VOLUIT DIMITT^^RE MARIAM. ^i 



GAPUT VIII 



De eo qiiod Joseph voluit dimittere Mariam. 



Matthaei cap. i. 



I Maria invenitur gravida. — 
Et quia in praemissa Christi ge- 
nealogia, Matthaeus ostendit veram 
ejus humanitatem, consequenter 
nunc ostendit ejus divinitatem, per 
modum conceptionis ejus mirabi- 
lem, dicens : Christi autetn gene- 
ratio sic erat, Quasi diceret : Non 
credatur quod Deus sit genitus, ex 
commixtione maris et feminae, sic- 
ut praecedentes , sed potius modo 
mirabili, qui sequitur : Cum enim 
essei desponsata Maria Joseph ; 
et ipsa de Elizabeth ad domum 
suam in Nazareth rediisset, tan- 
dem Joseph a Judaea in Galilaeam 
veniens, et desponsatam sibi in 
domum suam ducere volens; anie- 
quam convenireni , scilicet ante- 
quam nuptiarum solemnia celebra- 
rent, non quod postea convenerint, 
sed ostendit proximum tempus nu- 
ptiarum solemniis; et est tropus 
loquendi huic similis, antequam 
poeniteret morte praeventus est, 
non quod postea poenituerit : vel, 
aniequam convenireni communi 
habitatione, id est, antequam si- 
mul in una domo habitarent, non- 
dum enim convenerant, nondum 
simul habitabant, ille in sua, et 
illa adhuc in sua domo manebat, 
quia licitum non erat apud Ju- 
daeos, quod sponsus et sponsa abs- 
que nuptiarum celebratione, simul 
convenirent, vel habitarent ; inven-- 
ta et visa est Maria a Joseph in 



uiero habens et gravida. Sed qmd 
sequitur, non invenit, nec agnovit 
manifeste, scilicet hoc esse de Spi- 
ritus Sancti operatione. 

2 JOSEPH OCCULTE VULT EAM DlMrT- 

TERE. — Perpendens hoc igitur et 
ignorans tanti secretum mysterii, 
dolebat et turbabatur, ac nolens 
eam iraducere in publicum, id est, 
divulgare et diffamare, ne scihcet 
tanquam adultera, lapidaretur; vel 
nolens eam traducere in domum 
suam ad cohabitationem assiduam, 
quia propter mysterii virtutem, 
quam nesciebat, se indignum ad 
ejus consortium aestimabat, voijat 
occulte eam dimitiere parentibus, a 
quibus eam acceperat. Legerat 
enim : Egredieiur virga de radice 
Jesse, unde noverat Mariam du- 
xisse originem. Legerat etiam : 
Ecce virgo concipiet, et hflec de « 
credebat, praesertim, quia post con- 
ceptionem facies ejus ita resplen- 
duit divinitate, ut propter coru- 
scationem , vix eam irreverberatis 
oculis, et non cum timore, posset 
intuerL Ideoque voluit se ante tan- 
tam gratiam humiliare, indignum 
se reputans, tantae Virginis cohabi- 
tatione. Unde Hieronymus : « HoP 
testimonium Mariae est, quod JQ- 
seph sciens illius castiutem. et ad- 
mirans quod evenerat, celat silen- 
tio , cujus mysterium nesciebat. » 
Unde et Chrysostomus : « O m- 
aestimabilis laus Mariael Magis cre- 



Digitized 



byGoogle 



72 



PRIMiE PARTIS CAPUT VIII. 



debat Joseph castitati ejus, quam 
uterp : et plus gratioe quam na- 
turae. Conceptionem videbat, et for- 
nicationem suspicari non poterat. 
Possibilius enim credebat virginem 
sine viro posse concipere, quam 
Mariam posse peccare : » haec Chry- 
sosiomus, Et nec Maria pertransivit 
absque tribulatione , perpendebat 
enim et videbat Joseph turbatum, 
et de hoc ipsa turbabatur non mo- 
dicum. Humiliter tamen tacebat, et 
occultabat donum Dei, volens po- 
tius vilis et mala reputari, quam 
ipsum donum propalare, et de se 
aliquid loqui, quod ad jactantiam 
putaretur pertinere. Rogabat autem 
Dominum, ut ipse dignaretur re- 
medium apponere, et hanc sibi et 
viro tribulationem auferre. Vides 
quam magna tribulatio et anxietas 
.eis erat, et quomodo Dominus suos 
tribulationibus vexari et tentari, ad 
ipsorum coronam, permittit ; sed 
tandem Dominus utrique providit. 

3 MONETUR AB AnGELO, UT EAM AC- 

cipiAT. — Joseph enim de dimis- 
sione Mariae cogitante et delibe- 
rante, ubi habes argumentum, diu 
deliberandum esse in incertis et 
dubiis, ne peccetur temeritate levi- 
tatis; misit Dominus Angelum 
suum, scilicet Gabrielem, secun- 
dum Augustinum. Et hoc fecit 
triplici ratione, secundum Chry- 
sostomum : primo, ne justus homo 
faceret rem injustam, justo propo- 
sito ; secundo , propter honorem 
matris, scilicet ne dimissa notare- 
tur turpi suspicione ; tertio, ut in- 
telligens Joseph causam conceptio- 
nis , reverentius se haberet cum 
Virgine; quarto, secundum Glos- 
sam, ne ulterius premeret dubietas, 
quem commendabat aequitas. Cui, 
scilicet Joseph, apparuit Angelus 
Jn somnis, non manifesta visione, 
quia ipse dubietate animi preme- 
batur, velut somno infidelitatis ; et 
dixit ei : Joseph, fili David. Per 



quod , secundum Chrysostomum, 
reducit eum in memoriam promis- 
sionis factae David de ipso Christo. 
Quasi dicat, secundum Glossam : 
Recognosce promissionem factam 
David, de cujus stirpe tu es et Ma- 
ria, et vide impletum in ea; noli 
timere accipere, et domi retinere 
Mariam in conjugem tuam, non ad 
carnalem copulam, sed ad cohabi- 
tationem cum ea, et ministratio- 
nem devotam , necnon affectu et 
copulatione animorum , quod est 
vere conjugium. Exemplo ergo Ma- 
riae, liquet fideles conjugatos, ser- 
vato pari consensu, in continentia 
posse permanere , conjugiumque 
posse vocari, non permixto corpo- 
ris sexu, sed custodito mentis af- 
fectu. Unde et Joseph vir Mariae 
dicitur, quia verum conjugium est, 
ubi amoris afFectus servatur, et et- 
iam in Maria fructus nuptiarum 
invenitur. Quasi diceret Angelus : 
Ne suspiceris quod hic intervenerit 
humana conceptio. Quod enim in 
ea natum est, id est conceptum, de 
Spiritu Sancto est, id est, virtute 
Spiritus Sancti est factum. In ea 
quippe nasci, est concipi : sed de 
ea nasci, est in lucem proferri. Et 
secundum hoc dicitur quod duplex 
est nativitas, scilicet in utero, et ex 
utero. Nascimur enim In utero, 
quum concipimur; sed ex utero, 
quum in lucem educimur. Hic ergo 
ponitur explicita revelatio , facta 
ipsi Joseph ab Angelo. Antea enim 
noverat implicite quiddam divi- 
num esse in Virginis conceptu, ut 
supra dictum est; explicite tamen 
nescivit factum , et conceptionis 
modum, seu mysterium, et ideo 
haec explicite sibi revelantur per 
Angelum. 

4 MvsTERii Incarnationis fit 
coNscius. — Pariet autem filium, 
quando scilicet erit nativitas ex 
utcro, quem ipsa sicut stella lu- 
cem, sicut virga florem, sicut terra 



Digitized 



byGoogle 



DEEO QUOD JOSEPH VOLUIT DIMITTERE MARIAM. 



germen, paritura erat : et vocabis 
nomen ejus Jesum, id est Salvato^ 
rem; ipse enim salvum faciet po- 
ptdum suum a peccatis eorum, 
Quod non est modicum, quia nulla 
servitus miserior , quam servire 
peccatis, et hoc propter vilitatem 
ipsorum. Ubi ostendit Angelus, 
eum verum hominem in partu 
Virginis, et verum Deum, in salute 
populi a peccatis, quia nullus po- 
test salvare a peccatis, nisi soius 
Deus. De hoc latius videre pote- 
ris supra, de conceptione Salvato- 
ris. 

5 JosEPH voci Angeli obedi*». — 
Joseph igitur, certificatus de conce- 
ptione et virginitate Mariae, exsur- 
gens a somno dubietatis, ad man- 
datum Angeli, accipiens sponsam 
in conjugem, id est, ad nomen 
conjugis et uxoris, cum Virgine 
virgo permansit, et ei obsequiose, 
tanquam dominae, ministravit. Hinc 
habemus argumentum, quod quid- 
quid a Deo monemur, statim fa- 
ceredebemus. Ergo si vovisti Deo 
3)iquid, statim, si potes, persolve; 
si non potes, quam cito facultatem 
nabebis, statim implere teneberis. 
"ota etiam quae sine expressione 
certi temporis sunt facta, statim 
sunt adimplenda. Unde Chrysosto- 
WM : « Joseph per Angelum de 
sacramehto mysterii coelestis in- 
s^tur, monitis Angeli laetus 
obtemperat, gaudens divina jussa 
Prosequitur. Suscipit sanctam Ma- 
nam, et votis exultantibus gloria- 
^; quia tantae majestatis Virgi- 
jem matrem conjugem dici, ab 
Angelomeretur audire : » haec ChrV' 
fstomus. Per Joseph cogitantem 
Jimittere Mariam, qui certificatus 
^e mysterio per Angelum, accepit 
^ utdominam, significatur ho- 
«odubitans in fide vel moribus, 
m per praedicatorem, vel confesso- 
^m bonum, solidatur in istis, et 
^^mh se monitionibus ipsius. 



6 Vox donec quomodo intelli- 
GENDA ? — Et non cognovit, id est 
non agnovit eam, donec peperitfi- 
lium suum primogenitum ; quia eo 
nato, dignitatem ejus maxime agno- 
vit. Unde Chrysostomus : «IVerenon 
cognovit eam ante, cujus fuerat di- 
gnitatis; sed postquam peperit, tunc 
cognovit eam; quia speciosior et 
dignior fecta fuerat, quam totus 
mundus; quia quem totus mundus 
capere non poterat, in angusto cu- 
biculo uteri sui sola suscepit. » Vel 
non cognoscebat eam opere con- 
jugali, propter ea quae didicerat, do- 
nec pro aeterno sumendo, id est, 
nunquam, ut per parvi temporis 
significationem omne tempus si- 
gnjficatum accipiatur. Est enim haec 
dictio donec , quandoque signifi- 
cativa determinati temporis, quo 
transacto, fit aliquid. Sic dicitur : 
Iste non comedit, donec esset hora 
sexta, qua completa, coniedit. Quan- 
doque est affirmativa omnium tem- 
porum, et accipitur pro semper, ut 
ibi : Sede a dextris meis, donec 
ponam inimicos tuos scabellum pe- 
dum tuorum, id est : semper sede 
a dextris meis. Quandoque est ab- 
negativa omnium temporum, et ac- 
cipitur pro nunquam, ut hic in 
proposito. Si enim eam non cog- 
novit ante partum, multo magis 
non cognovit eam post partum, vi- 
sis videlicet tot signis et miraculis 
in nativitate, et post nativitatem 
Domini, cognoscens Deum esse qui 
natus est. Aliqui exponunt hoc de 
cognitione faciei, dicentes quod ex 
praesentia Christi in utero virginis, 
tanta erat claritas in facie ejus, quod 
Joseph facie ad faciem eam videre 
non poterat, quam Spiritus Sanctus 
a conceptione penitus impleverat. 
Sicut dicitur de ciaritate faciei Moy- 
sis, ex consortio sermonis Domini, 
jquia non poterant intendere in eum 
filii Israel. Et ideo Joseph non cog- 
noscebat facie ad faciem , quam 



Digitized 



byGoogle 



74 



PRIMJE PARTIS CAPUT VIIL 



desponsaverat , donec uterus eva- 
cuatus esset. Remanet igitur, et stat 
gaudenter, cum sua benedicta con- 
juge, et ultra quam dici possit, eam 
casto diligit amore, et curam ipsius 
gerit fideliter; et Domina cum eo 
moratur confidenter, et simul in sua 
paupertate vivunt iaetanter. Unde 
tribulatione cessante, rediit magna 
consolatio. Sic et nobis contingeret, 
si in tribulationibus patientiam ha- 
beremus. 

7 Jesus in utero nos patientiam 
ET HUMiLiTATEM DOCET. — Stat etiam 
Dominus Jesus, more aliorum, us- 
que ad novem menses, in utero re- 
clusus, ut homines qui in miseriis 
mundi vel inferni clausi erant, ad 
consortium novem ordinum Ange- 
lorum reduceret. Stat benigne, ac 
patienter sustinet, et tempus debi- 
tum expectat. Compatere sibi, quod 
ad tantam humilitatis profundita- 
tem devenit. Muhum debemus hanc 
virtutem affectare, nec deberemus 
ad elationem, vel nostri reputatio- 
nem unquam intumescere, quando 
tantum se voluit Dominus majesta- 
tis inclinare. Et quia de hoc solo 
beneficio hujus tam prolixae reclu- 
sionis nunquam ei digne satisfacere 
possumus, saltem corde hoc cogno- 
scamus, et gratias eidem toto affe- 
ctu agamus, quod nos ex aliis as- 
sumere dignatus est, ut vel hoc 
modicum rependamus eidem quod 
reclusi stemus ad suum servitium. 
Ipsius quippe beneficium est hoc, 
non nostrum meritum, et quidem 
beneficium multum acceptabile, ac 
venerabile, et permaximum. Non 
enim ad poenam, sed ad cautelam 
sumus reclusi, et in arce religionis 
tutissima collocati, ad quam hujus 
TOundi nequissimi venenosae sagit- 
tae, vel tumultuosi maris procellae, 
nisi nostra temeritate, non possunt 
attingere. Conemur igitur toto pos- 
se, mente reclusa et abstracta, ab 
omnibus caducis , eidem Domino , 



cordis puritate vacare; quia corpo- 
ralis reclusio, nihil aut parum, sine 
mentali, videtur prodesse. Unde 
Augustinus : a Quid prodest solitudo 
corporis, si solitudo defuerit men- 
tis ? » Et Gregorius : « Quid prodest 
corpore conversari in claustro, et 
mente vagari in seculo ? » Conemur 
etiam in omnibus Deo gratias age- 
re, et ex corde eum benedicere, nam 
hoc in virtutibus nobilissimum est, 
et coram Deo splendidissimum, ut 
homo in coactione obedientiae, in 
exilio, in paupertate, in contemptu^ 
in infirmitate, in multiplici mentis 
et oerporis tribulatione, velit, sciat, 
et possit Deum laudare et ex corde 
benedicere, ac ei cum gaudio gra- 
tias agere, desideria sursum erigere, 
et eimi operibus collaudare. Unde et 
Bemardus : « Felix qui passiones 
corporis sui propter justitiam ordi- 
nat, ut quidquid patiatur, propter Dei 
Filium patiatur, quatenus et a cor- 
de tollatur murmuratio, et in ore 
versetur gratiarum actio, et vox 
laudis l » haec Bemardus, Qui enim 
bene attenderet, quod diligentibus 
Deum, omnia cooperantur in bo^ 
num, ad magnam animi quietem 
perveniret, sicque in eo locum ha- 
beret, quod Sapiens ait : Non con^ 
tristabit justum, quidquid ei acd- 
derit, Quia secundum Augustinum, 
quidquid acciderit justo, voluntati 
divinae deputandum- est, non po- 
testati inimici. Et similiter, ipse 
dicere posset cum Job : Sicut Uo- 
mino placuit, ita factum est; sit 
nomen Domini benedictum, 
8 Tribulatio bonorum ipsis pro- 

PTER TREDECIM ITriLIS. — IgitUT lU 

tribuiationibus, seu flageUis et af- 
flictionibus, non debes dubitare^ 
quia Deus non permittit eas ad 
suos venire, nisi pro ipsonim. 
utilitate. Primo quidem, ut 1k>— 
mo a seculo se avertens, oblecta— 
menta temporalia respuat, et ad. 
Deum se convertens, aetema concu-!- 



Digitized 



byGoogle 



DE EO QUOD JOSEPH VOLUIT DIMITTERE MARIAM. 



piscat. Unde Augustinus : a Non 
eoim convertitur anima ad Deum, 
nisi cum ab hoc seciUo avertitur ; 
Mc opportunius ab hoc seculo aver- 
titur, nisi perniclosis ejus volupta- 
tibus kboris et doloris aquae mi- 
tceantur. Si enim cessaret Dominus» 
et «lon misceret amaritudines fe- 
lidtatibus seculi , oblivisceremur 
eum: » hsc Augustinus, £t ideo ait 
PSalmista : Multiplicatas suni in- 
frmtates eorumy jpostea accele^ 
rjymtn/.— Seoindo, ut peccata sua 
melius agnoscat, et inde poenitens 
et se corrigens, purgatus et mun- 
datusfiat; nam, ut ait Augustinus, 
quod lima ferro, quod fornax auro, 
quod flagellum grano; hoc tribula- 
tio viro justo. Unde fratres Joseph 
dicebant : Merito hcec patimur, 
paa peccavimus in fratrem no- 
*^. — Tertio, ut sublato adju- 
tore, melius imperfectionem 5uam 
wdeat, et seipsum cognoscat. Unde 
Psalmista : Ego dixi in abundantia 
nea:N(m movebor in^eternum; sed 
ut melius me mihi ostenderes : 
^tisti faciem tuam a me, et fa-* 
^ sum conturbatus. — Quarto, 
propter luimiiitatem conservandam, 
^ virtutum custodiam, ne de me- 
ntis suis praesumat, et in super- 
^ se extollat. Unde Apostolus : 
^^rnagnitudo revelationum exiol- 
^ we, datus est mihi stimulus car^ 
^ mecB, Angelus Satance qui me 
cokphi^et. — Quinto, ut sciat quam 
nialumsit dereliquisse Deum, et ab 
^. esse derelictum. Unde Jere- 
^as : Scito et vide, quia malum tt 
'^m esi reliquisse te Dominum 
^ tuum, et non esse timorem 
ejusapud te. — Sexto, ut Deus pa- 
^tiam alicujus declaret, et per 
^ctorum exempla alios ad pa- 
^tiam instruat. Undc Job : Hcec 
'^miki consolatio, ut affligens me 



dolore 



non parcat; nec contradi- 



f«m sermonibus sanctis. — Septi- 
"^o.ut alii magis timeant, et exem- 



plum vivendi inde sumant. Unde 
Sapiens : Pestilente flagellato, stul- 
ius sapientior erii, — Octavo, ad 
Dei salvantis laudem, et ejus glo- 
riam manifestandam , sicut infir- 
mitates caeci nati, et Lazari fuerunt, 

. ut in eis opera Dei manifestarentur, 
et ipse Deus glorificaretur in aeter- 
num. — Nono, ut amoris Christi 
insignia recogitet, et misericordiam 
Dei drca se recognoscat; unde in 
Machabaeis : Etenim mulio iempore 
non sinere peccatoribus poeniten- 
tiam ex sententia agere; sed sta» 
tim ultiones adhibere, magni bene- 

ficii est indicium. Unde secundum 
Hieronymum, magna miseria est 
ad prsesens , misericordiam non 
consequi; et secundum Augusti- 
num, magna ira Dei est quando 
peccantem non corripit; sed Ucen- 
tiam vagam in peccatum ruendi 
penAittit. — Decimo, ut spem ma- 
jorem ad Deum habeat, et fiduciam 
ampliorem inde accipiat. Unde ^tt- 
gustinus : a Cum timore debes esse, 
quando tibi bene ^t. Nonne melius 
est tentari et probari, quam non 
tentatum reprobari? •» Unde et Ber- 
nardus : a Tunc magisirascitur Deus, 
cum non irascitur. Non enim cum 
nescio^ sed cum sentio te iratum« 
tunc maxime confido propitium; 
etenim cum iratus fueris, miseri^ 
cordice recordaberis, » — Undeci- 
mo, ut quum paratus sit Deus ad 
succurrendum , homo sciat, si ta- 
men ad eum toto corde recurrati. 
Unde Psalmista : Ad Dominum cum 
tribularer clamavi , et exaudivit 
me. — Duodecimo, ut homo probe- 
tur, si Deum amet, et si virtutes in 
se habeat. Unde Gregorius : « Poena 
interrogat, sit quietus quis Deum 
veraciter amat. » Et iterum: « Nemo 
in pace vires suas cognoscit.; si 
enim bella desunt, virtutum expe- 
rimenta non proderunt. » — Trede- 
cimo, ut homo inde probatior fiat, 
et per patientiam coronam majorem. 



Digitized 



byGoogle 



76 



PRIMyE PARTIS CAPUT VIII. 



et meritum amplius accipiat, ut pa- 
tet de Job |et martyribus. Unde Ja- 
cobus : Beatus vir qui suffert ten- 
tationem, quoniatfi cum probatus 
fuerit accipiet coronam vitce, quam 
repromisit Deus diligentibus se, 
Item secundum Chrysostomum, ut 
signum creditorum sibi thesauro- 
rum, id est, donorum coUatorum 
accipiat. Neque enim superveniret 
ei diabolus, nisi eum majori ho- 
nore afFectum videret. Sicut insur- 
rexit adversus Adam, quia multa 
illum dignitate vidit conspicuum, 
et contra sanctum Job, quia videbat 
illum adeo miris laudibus corona- 
tum. 

9 Tribulatio malorum ad ipso- 
RUM PUNiTioNEM. — Insuper quidam, 
mali scilicet, flagellis et tribulationi- 
bus atteruntur, non ad peccati pur- 
gationem et veniam, sed ad punitio- 
nem et vindictam, et ad aeternae 
damnationis inchoationem et aug- 
mentum, quod reproborum est 
proprium; sicut Antiochus et He- 
rodes, ac quidam alii sunt passi. £t 
multi adhuc hodie videntur pati, 
quibus congruit illud prophetae : 
Duplici contritione contere eos. 
Talibus enim praesentes molestiae 
sunt quoddam praeambulum , et 
initium poenarum gehennae; quia 
afHictionum suarum miseriae osten- 
dunt, quod perpetua in gehenna 
passuri sunt. 

10 Patienter ergo toleranda est 
TRiBULATio. — Circa suos vero Domi- 
nus omnia misericorditer ordinat, 
€t ad utilitatem eorum cuncta dis- 
pensat. Omniaergo, vel juste, velmi- 
sericordider facit, vel fieri permittit 
Dominus , et ideo in omnibus sem- 
per est laudandus. Unde Augusti- 
nus : « Vera fidelium humilitas, est 
in nullo superbire, in nullo mur- 
murare, nec ingratum esse, nec 
querulum ; sed in omnibus Dei ju- 
diciis , gratias Deo agere , Deumque 
laudare , cujus omnia opera , aut ju- 



jSta sunt, aut benigna : » h^c Augusti- 
nus, His itaque consideratis, sic cor 
tuum stabilire et ordinare studeas , 
ut in contingentibus adversis, et 
quibuscumque displicentiis humi- 
liter, ac patienter, et laetanter te 
habeas, et in via spiritus ita te 
exerceas , ut ejus repletus fervore , 
etiam haec pro amore Domini Jesu 
appetas , qui in se et in suis , hanc 
vitam excelsam tenuit et monstravit, 
et exemplum ambulandi per eam 
omnibus reliquit. Patitur enim et 
sustinet ut electi et filii regni afHi- 
gantur hic in interiori homine et 
exteriori. Nam secundum Aposto- 
lum, qui extra disciplinam sunt, 
nonfilii; sed adulteri sunt. Et se- 
cundum Augustinum, qui exem- 
ptus est a passione flagellorum , 
exemptus est a numero filiorum. 
Unde et idem Augustinus : « Nemo 
sibi promittat, quod Evangelium 
non promittit. Necesse est ut usque 
in finem sic fiat, sicut Scripturse 
dixerunt. Non nobis promittunt 
Scripturae nostrae in hoc seculo, 
nisi tribulationes, pressuras, angu- 
stias, augmcnta dolorum, abundan- 
tiam lentationum. Ad ista praecipue 
nos paremus, ne imparati deficia- 
mus. Sed aliquando peccatores in 
hac vita, aut non , aut minus flagel- 
lantur, quia jam desperata est cor- 
rectio eorum. At vero illis quibus 
paratur vita sempiterna, necesse est 
ut hic flagellentur : Quia flagellat 
omnem filium quem recipity id est, 
quem recepturus est in haereditatem 
aeternam. Addit omnem, etiam Uni- 
cum qui sine omni peccato est. Qui 
ergo flagellat Unicum sine peccato , 
relinquet adoptatum, qui est cum 
peccato? Unicus sine peccato, non 
tamen sine flagello, exemplum no- 
bis proposuit in passionibus suis. 
Non ergo conturbari debemus, cum 
aliquis sanctus gravia et indigna 
perpetitur; obliti non sumus quae 
pertulit Justus justonim , Sanctus- 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS. 



77 



que sanctorum ; omnia enim terre- 
na bona contempsit, ut ea contem- 
nenda monstraret, et omnia terrena 
maia sustinuit, quse sustinenda 
praecipiebat ; ut nec in illis quaere- 
retur felicitas , nec in istis timere- 
tur infelicitas : » hsec Augustinus, 
Expedit igitur nobis tribulari hic et 



affligi; et ideo non debemus in his 
frangi vel impatientes esse ; sed po- 
tius haec affectare et diligere , quia 
ssepe a malo nos retrahunt , et ad 
bonum inducunt. Contraria vero 
pro adversariis habere debemus et 
fugere, quia contraria praedictis in 
nobis. efficiunt. 



ORATIO 

Domine Jesu Christe, qui es inexpugnabilis murus omnium in te spe- 
rantium, esto in tribulatione meum refugium ; vide tribulationes et an- 
gustias meas; et mei miserere, et per omnes miserationes tuas mihi suc- 
curre. Vide infirmitatem meam, et paterna miseratione me protege, ut tua 
sufifultus providentia, nunquam tua destituar consolatione et misericordia. 
Memento, Domine, creaturae tuae, et insidiantes mihi hostes a me repelle ; 
ut tua misericordia munitus bonitatis tuae dulcedinem in me cognoscam, 
et dignam poenitentiam pro peccatis meis exsolvam. Amen. 



CAPUT IX 



De Nativitate Sahatoris, 



Lucae cap. 2. 



1 EdICTUM C^ARIS AUGUSTI. — 

In diebus illis, scilicet Maria ad- 
huc praegnante, exiit edictum a Ccs- 
sare Augusto, ut describeretur , 
id est in scripto redigeretur, uni- 
versus orbis, scilicet qui libetincivi- 
tate sua, sub censu videlicet persol- 
vendo, ut ait Gregqrius : a Nascituro 
Domino, orbis describitur; quia ille 
veniebat m carne, qui electos suos 
ascriberet in aetemitate. » Utinam , 
Domine Jesu, de electis tuis me 
miserum facias, ut me in aeterni- 
tate adscribas I Huic Regi nostro , 
debemus censum fidei et justitiae 
profiteri, corde, ore, et opcre. Huic 



debemus denarium, id est, animam 
lumine vultus ejus insignitam , vel 
decalogum Legis, in quo vultum 
Regis nostri, id est, voluntatem ejus, 
invenimus. Sicut enim nullus a de- 
nario excipiebatur , sic nullus ab 
observantia mandatorum excipitur. 
Ubi notandum quod primus impe- 
rator Romanorum, fuit Julius Cassar, 
qui secundum Isidorum, ideo Cae- 
sar appellatus est , quia caeso mor- 
tuae matris utero eductus , prolatus- 
que fuit; vel quia Caesariae natus 
est; vel quia fortiter hostes caede- 
bat. Unde ab eo , imperatores cete- 
ri, sunt Caesares appellati. Julio 



Digitized 



byGoogle 



78 



PRIMiE PARTIS CAPUT IX. 



mortuo , successit ei Octayianus 
Augustus, nepos Julii, imperator 
secundus, qui ideo appellatur Au- 
gustus, quia maxime rempublicam, 
et Romanum auxit imperium ; unde 
et ab eo imperatores ceteri dicti 
sunt Augusti. Hic retento cogno- 
mine praedecessoris, scilicet Caesare, 
una cum cognomine suo , scilicet 
Augusto, vocatus est Caesar Augu- 
stus ; a quo mensis,. qui prius voca- 
batur sextilis, dictus est Augustus ; 
vel quia in eo natus est, vel quia 
tunc de victoria rediit. A tempore 
istius, primo potestas ccEpit impe- 
rii , quae Graece dicitur monarchia , 
et regnavit annis quinquaginta se- 
ptem et semis. Hic duodecim annis, 
circa tempus nativitatis Christi, in 
pace regnavit. Et tali tempore Chri- 
stus, cui pax ista famulabatur, nasci 
voluit; quiapacem magnopere quae- 
sivit, et pacis charitatisque amato- 
res , et etiam sectatores semper in- 
visere dignatus est. Quia enim 
nasciturus erat Rex pacificus , et 
Princeps pacis, congruum fiiit, ut 
ipse ante ortum suum , pacem , 
quasi praenuntiam, praemitteret : 
quam etiam pacem, ipse postea vi- 
vens, in mundo docuit, et exiens 
de mundo discipulis reliquit. Ex 
quo etiam moraliter datur intelligi, 
quod Verbum aeternum non nasci- 
tur, nisi in corde pacato; unde 
Psalmus : Factus est iu pace locus 
ejus. 

2 Universi orbis descriptio. — 
Pacatis ergo omnibus regionibus 
per orbem universum, cum quie- 
tum silentium universalis pacis , 
sub Caesaris Augusti imperio per- 
turbata prius secula servasset, me- 
moratus Augustus , rempublicam 
legibus pacificis adaequare, et nu- 
trire desiderans, protulit edictum 
ut describeretur universus orbis, 
Volens enim scire numerum regio- 
num in orbe, quae ditioni suberant 
Romanae, numerum etiam civitatum 



in qualibct regione, numerum qno- 
que capitum, scilicet personarum 
in qualibet civitatc, ut sciret quae 
et quanta deberent jure tributa 
dare, et sic tributis indebitis non 
grararentur, et sciretur per quem 
modum singulae terrae, sub Romano 
imperio melius regerentur, praece- 
perat ut de suburbanis oppidis , ac 
vicis et pagis, ubicumque habitarent, 
ad suam homines civitatem conflue- 
rent, ubi territorium habebant, vel 
originem traxerant; et quisque de- 
narium, scilicet nummum argen- 
teum, pretii decem nummorum 
usualium , unde et denarius diceha- 
tur, praesidi provinciae tradens, se 
subditum Romano imperio recog- 
nosceret, et ad solvendum tribiua 
se obligaret. Nam et nummus prae- 
ferebat Caesaris imaginem et nomi- 
nis ejus subscriptionem. Dicebatur 
autem professio , quia quilibet 
quando reddebat praesidi denarium, 
ponebat illum super caput suum, 
et proprio ore fatebatur se Romano 
imperio esse subjectum. Dicebatur 
etiam descriptio , quia numerus 
eorum, qui censi capite, id est 
censi vel recensiti per singula capi- 
ta , et numerati ferebantur , recto 
determinabantur numero , et in 
scriptis redigebantur. Et sic tri- 
pliciter profitebantur , scilicet fa- 
cto, quia censum capitis Imperatori 
sohrebant; verbo, quia se esse sub- 
jectos Romano imperio ore fate- 
bantur; et scripto, quia eorum no- 
mina scribebantur, Hcec descriptio 
prima facta est a Cyrino prceside 
Syrice qui missus fuerat a Caesare 
Augusto in Syriam, tanquam pra&- 
ses et judex, ad ipsam regendani. 
Judaea quippe non habuit praesidem 
proprium, sed ipsa continebatur sub 
Syria, cujus pars est Judaea. Prima 
autem potest dici quantum ad Cjrxi- 
num, quia enim Syria est provin- 
da , in cujus medio est Judsea^. 
quasi umbilicus terrae habitabilis. 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRI. 



79 



dicitur preevisum esse , ut in ea 
ipse inchoaret, et deinde per cir- 
cumstantes regiones alii praesides 
prosequerentur. Vel prima univer- 
salis, in qua universus orbis de- 
scribitur , quia aliae particulares 
praecessisse intelliguntur. Vel pri- 
ma capitum in civitate, fiebat a 
praeside; secunda, civitatum in re- 
gione , a legato Caesaris ; tertia, 
regionum in orbe, coram Caesare. 
Hic primum Judaea facta est Ro- 
manis tributaria, seu stipendiaria. 
Haec descriptio quotannis, id est 
singulis annis, postea facta vide- 
tur , quia in Evangelio legitur : 
Magisier vester non solvit di- 
drachma, 

3 Iter Marle et Joseph Beth- 
lehem judje venientium. — et 
ibant omnes ut prqfiterentur singuli 
in suam civitatem, unde duxerant 
originem. Appropinquante autem 
termino novem mensium, ascendk, 
secundum loci situm, et Joseph a 
Na;(areth Galilcece, ubi manebat, 
cum Maria desponsata sibi ttxore 
pragnante, in Bethleem Judce, ci- 
vitate David, quia ibi natus est, 
et in regem unctus fuit, de cujus 
domo, id est, progenie et familia 
erat Joseph et etiam Maria, ubi 
habitabat eorum genus et familia, 
ut et ipsi sicut ceteri, eamdem 
facerent professionenu Ubi vide , 
Dominum propter te, etiam capite 
censui adscribi in terris, ut et no- 
men tuum adscribatur in coelis. In 
quo dedit exemplum humilitatis per- 
fectae, a qua Salvator inccpit a nati- 
vitate, et eam continuavit usque ad 
mortem, in qua humiliavit semeU 
ipsum, factus obediens usque ad 
crucem. Unde Beda : a Cujus non 
praetereunter tanta tamque benigna 
est humilitas intuenda, quia nonso- 
lum incamari pro nobis ; sed et eo 
tempore dignatus sit incamari, quo 
mox natus censui Caesaris adscribe- 
retur, atque ob nostri liberatio- 



nem , ipse servitio subderetur. » 

4 Hujus rriMEius fatigatio. — 
Considera etiam quod licet beata 
Virgo Maria jam concepisset Regem 
coeli et terrae, ipsa tamen una cum 
sponso suo Joseph, imperiali edicto 
voluit obedire, ut posset cum Filio 
dicere : Sic decet [nos implere 
omnem justitiam; ac per hoc da- 
ret nobis exemplum obtemperandi 
omni potestati superiori. Laborat 
ergo iterum Domina hoc longo 
itinere, Nam a Nazareth usque 
in Jerusalem sunt triginta quin- 
que milliaria, et deinde in decli- 
vio montis Jerusalem , versus me- 
ridiem, est Bethlehem sita, quae 
et Ephrata est dicta, distans a 
Jerusalem, per quinque milliaria, 
vel circa. Ex hoc loco colligitur 
quod beata Virgo, licet gravida 
esset, et jam vicina partui, non ta- 
men ex hoc gravabatur in corpore, 
quin iret de provincia in provin- 
ciam : quia, ut dicit Augustinus, 
cum esset Virgo gravida, salubri 
levitate plaudebat. Lumen enim 
quod in se habebat, pondus habere 
non poterat. Referendo singula sin- 
gulis, Joseph volens solvere cen- 
sum imperatori terreno, ascendit 
de provincia in provinciam, scili- 
cet de Galilaea in Judaeam, et de 
civitate in civitatem, scilicet de 
Nazareth in Bethlehem. 

5 Mystica interpretatio Joseph, 
Nazareth et Bethlehem. — Mora- 
liter , Joseph , qui interpretatur 
augmentum, id est, quilibet no- 
strum , volens spiritualiter augeri , 
si solvere vult censum devotionis 
aeterno Regi, debet ire passibus 
virtutum , et ascendere de Gali- 
laea , id est , de mundo et volubi- 
litate mundanae conversationis , ad 
Judaeam confessionis et laudis di- 
vinae. Nam Galilaea interpretatur 
iransmigratio, vel rota, seu volu- 
bilis; Judaea vero, confessio, Et 
sic eundoy ascendit de Nazareth 



Digitized 



byGoogle 



8o 



PRIM^ PARTIS CAPUT IX. 



in Bethlehem , id est , a florida 
virtutum actione, ad pastum con- 
templationis internae, in qua vera 
refectio animarum invenitur. Na- 
zarcth enim flos , et Bethlehem 
domus pams\ id (est , domus^ refe^ 
ciionis ihterpretatur. Ascendit au- 
tem Joseph cum Maria, quia sem- 
per debemus nobiscum habere 
poenitentiam , sicut Joseph usque 
ad mortem habuit Mariam, quae in- 
terpretatur mare amarum, 

6 HoSPmUM NON INVENIENS, Ma- 
RIA PRjESEPlUM INTRAT. — CumqUC 

in Bethlehem essent, quia pauperes 
erant , hospitium invenire non 
potuerunt propter conventum et 
frequentiam multorum, qui ob 
eamdem causam concurrerant. Com- 
patere hic Dominae , et conspice 
delicatam juvenculam * annorum 
quindecim, ex longo itinere fati- 
gatam, et cum verecundia inter 
homines versantem, quaerentem ubi 
requiesceret , et non invenientem. 
Omnes eam et socium licentiant 
et abdicunt ; et sic in communi trans- 
itu , in diversorium se receperunt , 
quod intra civitatem, in fine, juxta 
unam portarum sub rupe concava 
erat , non habens desuper tectum , 
ut hodie cernitur, nisi rupem de 
monte dependentem. Secundum Be- 
dam, diversorium est spatium in- 
ter duos vicos, ex utroque latere 
habens murum, et ex utraque parte 
portam , ut sit inde exitus in 
utrumque vicum, desuper cooper- 
tum propter aeris intemperiem, ut 
in festivis diebus possint ibi ho- 
mines convenire ad colloquendum 
et solatiandum. Et figurat Eccle- 
siam inter paradisum et mundum 
existentem , in quam divertamus 
ab erroribus mundi hujus. Ibi 
etiam homines ad illam civitatem 
propter negotium aliquod venien- 
tes, animalia propter aeris intem- 
periem, locare consueverant : unde 
et diversorium dicebatur, quia illuc 



homines divertebant. Forte ibi Jo- 
seph , faber lignarius, praesepe fe- 
cerat bovi et asino, quos secum 
duxerat ; asinum quidem, ut Virgo 
praegnans , super .eum veheretur ; 
bovem forte , ut ipsum venderet , 
ac censum pro se et pro Virgine 
solveret, et de residuo viverent. 
Vel forte aliquis alius bovem ad- 
duxerat, ut illum ibi venderet, qui 
tunc cum asino in eodem praesepio 
comedebat; vel forte, ambo haec 
animalia per alios fuerunt adducta. 
Unde Chrysostomus : « Quicumque 
pauper 6st, accipiat consolationem ; 
Joseph et Maria, mater Domini non 
habebant servulum, non ancillam ; 
de Galilaea , de Nazareth soli ve- 
niunt; non habebant jumentum. 
Ipsi sunt Domini et famuli. Rem 
novam ! Ingrediuntur in diverso- 
rium, non ingrediuntur civitatem. 
Paupertas enim timida inter divites 
npn audebat accedere. » 

7 Christus quomodo primogeni- 
Tus ET unigenitus 1 — Ubi cum 
venisset hora partus , scilicet in 
media nocte diei Dominicae, dum 
nox in suo cursu medium iier habe- 
ret, nam ea die, qua dixit : Fiat 
lux, ctfacta est lux , Dominus vi- 
sitavit nos Oriens ex alto, scilicet 
peperit Virgo Filium suum primoge- 
nitum; primogenitum tamen non 
dicit hic ordinem respectu sequen- 
tis, sed privationem respectu prioris, 
quia nullum habuit ante illum. 
Unde secundum Bedam, primoge- 
nitus dicitur, non post quem alius, 
sed ante quem nullus. Et secundum 
eumdem, omnis unigenitus est pri- 
mogenitus; et omnis primogenitus, 
ut sic, est unigenitus. Etquia Filius 
Dei temporaliter nasci voluit ex ma- 
tre secundum carnem, ut ipse mul- 
tos fratres acquireret per regeneratio- 
nem spiritus, hinc est quod ut sic 
melius est dictus primogenitus , 
quam unigenitus. Et hoc est quod 
dicit idem Beda, quia Christus est 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRI. 



8i 



unigenitus in substantia divinitatis; 
sed primogenitus in susceptione 
humanitatis. In nocte natus fuit, 
quia occultus venit, ut et eos qui in 
nocte erroris erant, ad lucem veri-. 
tatis reduceret. Filium quoque na- 
tum, mater statim ut Deum ado- 
ravit, involvitque per semetipsam 
pannis, id est, vilibus et veteribus 
indumentis; unde pannosi dicuntur 
pauperes, qui pannis induuntur ye- 
teribus insimul consutis. Et recli- 
navit ac posuit eum, non in reclina- 
torio aureo, sed in prcesepio, in 
medio duorum animalium praedi- 
ctorum, scilicet inter bovem et asi- 
num, quia non erat eis locus alius 
in diversorio, Ecce magna Christi 
paupertas et inopia, quia non solum 
non habuit domum propriam suae 
nativitatis ; sed nec in communi 
diversorio poterat habere locum 
convenientem et congruum , et 
oportuit eum prae penuria loci in 
praesepio reponi. Unde verificatum 
est illud : Vulpes foveas habent, 
et volucres coeli nidos, Filius autem 
hominis non habet ubi caput suum 
reclinet, Et intellige quod diverso- 
rium illud et stabulum erat ita ani- 
malibus et aliis repletum, ut non 
haberet locum, nisi inter bruta ani- 
malia arctissimum; unde poterat 
dicere illud Psalmistae : Ut jumen- 
tum factus sum apud te, et ego 
semper tecum, Primo, quievit in 
Virginis alveolo; secundo, in vili 
praesepio; tertio, in crucis patibulo; 
quarto, in sepulcro, etiam alieno. 
Ecce quanta inopia et qualia recli- 
natoria ! 

8 Jam in pr^sepio perfectionis 
statum exemplo docet dominus. — 
Adverte ex praemissis, quod jam 
incipiebat statum perfectionis exem- 
plo docere; qui consistit in humili- 
tate, austeritate, et paupertate , ut 
vere posset dicere illud Psalmistae : 
Pauper sum ego, et in*laboribus a 
juventute mea, Hic ergo damnantur 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



hujus mundi honores ac pompae, 
et vanitates , itemque deliciae ac 
mollities, et carnis delectationes ; 
insuper divitiae et abundantiae, ac 
superfluitates. Unde Anselmus ; « O 
amanda et admiranda dignatio ! 
Deus immensae gloriae, vermis con- 
temptibiiis fieri non despexisti; 
Dominus omnium, conservus appa- 
rcre voluisti. Parum tibi visum est 
parem nobis esse, et frater noster 
esse dignatus es. Et tu, Domine 
universorum, qui nuUam habes in- 
digentiam, inter ipsa nativitatis tuae 
initia, non horruisti abjectissimae 
paupertatis degustare incommoda. 
Ut enim ait Scriptura, tibi non na- 
sceris, non erit locus in diversorio, 
nec cunabula, quae teneritudinem 
tuam acciperent, habuisti; sed in 
vili praesepjo sordentis stabuli, tu 
qui terram palmo concludis, invo- 
lutus panniculis, reclinatus es; et 
hoc ipsum a brutis animalibus, ma- 
ter tua mutuo accepit. Consolamini, 
consolamini, qui in sordibus pau- 
pertatis enutrimini , quia vobiscum 
est Deus in paupertate. Non cubat 
in deliciis splendidi cubilis; nec in- 
venitur in terra suaviter viventium. 
Qjaid igitur gloriaris, o dives, res 
lutea in volutabro lecti picti et de- 
licati, cum Rex regum suo recubitu, 
stramenta pauperum hone^tare ma- 
luerit? Quid dura strata detestaris, 
cum tener Infantulus, in cujus manu 
sunt omnia regna, tuis sericis, plu- 
meis lectis, duras jumentorum sti- 
pulas praeelegerit ? » Unde et Ber- 
nardus : « Non consolatur Christi 
infantia garrulos ; non consolantur 
Christi lacrymae cachinnantes ; non 
consolantur panni ejus ambulantes 
in stolis ; non consolantur stabulum 
et praesepe amantes primas cathedras 
in synagogis. Vigilantibus pastori- 
bus annuntiatur gaudium lucis, et 
eis dicitur esse natum Salvatorem, 
pauperibus atque laborantibus, non 
vobis divitibus, qui vestram habetis 



Digitized 



byGoogle 



82 



VRmJE PARTIS CAPUT IX. 



consolationem , non divinam. td Et 
itenim : « Nascitur Dei Filius, in 
cujus arbitrio erat quodcumque 
vellet eligere tempus; elegit quod 
molestius est, praesertim parvulo, 
et pauperis matris filio, quae vix 
pannos haberet ad involvendum, 
praesepe ad reclinandum. Et' cum 
tanta esset necessitas, nullam audio 
fieri pellium mentionem : Christus 
utique qui non fallitur, elegit quod 
cami molestius est. Id ergo melius, 
id utilius, id potius eligendum, et 
quisquis aliud doceat, vel suadeat, 
ab eo tanquarn a seductore caven- 
dum. Et tamen, fratres, ipse est 
promissus olim per Isaiam : Par- 
vulus sciens reprobare malum, ei 
eligere bonum, Malum ergo volu- 
ptas corporis est ; bonum vero, afiBi- 
ctio est. Siquidem et hanc elegit, 
et illam reprobavit Puer sapiens, 
Verbum infans, caro scilicet infir- 
ma, Infantulus tener, caro omnis 
laboris impotens, omnis operis im- 
patiens. Itaque jam, carnalis homo, 
fiige voluptatem; quia posita est 
mors secus delectationis introitum. 
Age poenitentiam , quia per illam 
appropinquat regnum. Hoc stabu- 
lum illud praedicat; hoc praesepe 
clamat ; hoc membra illa infantilia 
manifeste annuntiant; hoc lacrymae 
et vagitus evangelizant. O duritia 
cordis mei ! Utinam, Domine, sicut 
Verbum caro factum est, ita car- 
neum fiat et cor meum ! Siquidem 
et hoc pollicitus es per prophetam : 
Auferam, inquiens, a vobis cor la- 
pideum, et dabo vobis cor car- 
neum : » haec Bernardus. 

9 COMMENDAT ChRISTUS PAUPERTA- 
TEM PENURIA, HUMILITATEM STABULI 
VILITATE, MORTIFICATIONEM CORPORIS 

AFELiCTiONiBus. — Vidisti ortum 
sanctissimi Principis; vidisti simul 
et partum Reginae ccelestis, et in 
utroque arctissimam paupertatem 
attendere potuisti. Haec virtus est 
illa evangelica margarita, pro qua 



emenda et comparanda, omnia sunt 
vendenda et danda. Haec est totius 
spiritualis aedificii primarium fun- 
damentum. Haec est spiritualis via 
salutis, tanquam humilitatis funda- 
mentum , et perfectionis radix, cu- 
jus est fructus multiplex, sed occul- 
tus. — Potuisti etiam attendere in 
utroque profundissimam humilita- 
tem. Non enim sunt stabulum de- 
dignati, non praesepe, non fenum^ 
non cetera vilia, ad dandum nobis 
exemplum 'perfectae humilitatis» 
Sine hac virtute, salus non est; 
quia nulla operatio nostra cum 
superbia, Deo placere potest. Nempe 
ut virtutes saepe dentur, vel acceptae- 
serventur, aut servatae consummen- 
tur, humilitas meretur, et absque 
ista, illae nec esse virtutes videntur. 
— Potuisti etiam attendere in utro- 
que, et maxime in puero Jesu, non 
parvam corporis affiictionem. Inter 
ceteras autem, haec una fuit, quod 
quando mater sua in praesepio eum 
locavit, et pulvinar vel alius hujus- 
modi non haberet, ad caput ejus 
quemdam lapidem, non sine grandi 
cqrdis amaritudine posuit, interpo- • 
sito forte feno, quod ab animalibus 
mutuo accepit. Et, ut dicitur, adhuc 
ille lapis, ibidem ad memoriam 
reservatus, videtur. Paupertatem igi- 
tur et humilitatem, afflictionem- 
que corporis studeas et tu pro posse 
amplecti, et in his Christum pro 
modulo^tuo imitari. Unde -Bermzr- 
dus : « Tribus exemplis viam nobis 
ostendit, qua eum sequi debemus t 
exemplo paupertatis, quia in hoc 
mundo divitias habere noluit, quod 
exemplum levem facit, et expeditum 
ut currat; exemplo humilitatis, quia 
mundi gloriam sprevit, quod mo- 
dicum facit ut lateat; exemplo pa- 
tientiae, quia mala sustinuit, quod 
fortem et robustum facit ut susti- 
neat : » haec Bemardus, Secundum ^ 
Anselmum, Redemptor noster, cae- 
catis luminibus, coUirium suae In- \ 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRI. 



83 



camationis apposuit, ut qbi Deum 
in secreto majestatis fulgentem vi- 
dere non poteramus, Deum in ho- 
mine apparentem aspiceremus, aspi- 
dendo cognosceremus, cognoscendo 
diligeremus, diligendo summo stu- 
dio, ad ejus gloriam pervenire sata- 
geremus. Incamatus est, ut nos ad 
spiritualia revocaret : mutabilitatis 
nostrae particeps fectus est, ut nos 
8uae incommutabilitatis participes 
fiu:eret. Inclinavit se ad humilia 
nostra, ut nos ad excelsa sua subli- 
maret. Et secundum Chrysosto- 
mum, Filius Dei naturalis, etiam 
David filius esse dignatus est, ut nos 
filios Dei faceret. Servum suum ha- 
bere patrem dignatus est, ut nobis 
patiem faceret Deum. Non enim 
frustra, nec vane ad tantam himii- 
Utatem ipse descendit, sed ut nos 
ez humili sublimaret. Natus est 
secundum carnem, ut nos secundum 
spiritum renasceremur. 

lO LOCUS CONGEPTIONIS ET PARTUS 
CHRISTI CONGRUUS OSTENDITUR. — 

Adverte etiam quod, quia partus 
sequitur conceptionem, sicut fructus 
floritionem, congruum fuit quod 
Christus, qui conceptus fuit in flore, 
sciiicet Nazareth, quod interpretatur 
flos, nasceretur in fructu, scilicet 
in Bethlehem, quod interpretatur 
domus panis, vel refectionis, quod 
pertinet ad fructum. Quotidie quo- 
que Dominus in Nazareth concipi- 
tur, et in Bethlehem nascitur, cum 
aiiquis flore verbi suscepto, se do- 
mum aeterni panis efficit. Ideo etiam 
congruum fuit ut in Bethlehem, 
quae domus panis interpretatur, 
Christus nasceretur, quia ipse est 
panis vivus, qui de coelo descendii, 
qui electorum mentes interna satie- 
tate reficit. Natus quoque in Beth- 
lehem, quae inter omnes civitates 
Judae exigua erat, noluit quem- 
quam de terrenae civitatis sublimi- 
tate gloriari, Qui non in pareh- 
tum domo, sed in via nascitur, ut 



se peregrinum esse, et regnum suum 
de hoc mundo non esse ostenderet, 
qui etiam dicit : Ego sum via, qua 
scilicet ad patriam veniamus. In di- 
versorium se recepit, ut nos non 
palatia, sed diversoria in hoc mun- 
do quaerere doceret. Stabulum ad 
nascendum elegit, ut curiositatem 
aedificiorum et gloriam mundi da- 
mnaret. Parvulus factus est, ut nos 
magnos ac viros perfectos efficeret, 
et ne ultra magnificare se homo su- 
per terram apponeret. Infirmus fa- 
ctus est, ut nos ad bona opera fortes 
et potentes faceret. Pauper factus 
est, ut sua inopia nos ditaret, et ne 
de terrenis divitiis quisquam se ex- 
tolleret. Pannis vilibus involutus est, 
ut nos laqueis mortis absolveret, et 
stola prima immortalitatis indueret. 
Manus et pedes ejus constringuntur^ 
ut manus nostrae ad bene operan- 
dum laxenlur, et pedes nostri in 
viam pacis dirigantur. In diversorio 
loco eget, ut nobis in domo PatriS 
sui mansiones mtiltas praepararetl 
Et sic in praesepio angusto positu^ 
est, ut lectos delicatos, et ampla 
aedificia reprobaret, et ut nos per 
ccelestis regni gaudia dilataret, ef 
nos locum cordis nostri sibi pro- 
prium dilataremus, juxta iliud : Ff- 
li, prcebe cor tuum mihi, In praese- 
pio etiam reclinatus est, ut nos, 
quasi sancta animalia, carnis suae 
fmmento reficeret, et ut cibus es- 
set jumentorum; homo enim factus 
est jumentum per peccatum, secun- 
dum illud : Homo cum in honore 
esset non intellexit, comparatus est 
jumentis insipientibus, et similis fa- 
cius e$t illis; ideo Dominus factus 
est fenum, quod est cibus jumen- 
tomm, quia Verbum caro factum 
esi, et omnis caro fenum. Bos quip- 
pe, qui designat populum Judaeo- 
mm, et asinus, qui designat popu- 
lum Gentium, Dominum in medio 
habentes, et miraculose cognoscen- 
tes, flexis genibus, incessanter eum 



Digitized 



byGoogle 



84 



PRINLE PARTIS CAPUT IX. 



adorabant, et tanquam laudando vo- 
ces dabant. Unde Ambrosius ; « In- 
fantis audis vagitus, non audis bo- 
vis Dominum agnoscentis mugitus. 
Agnovit enim bos possessorem suum, 
et asinus prcesepe Domini sui, » 
Unde et Gregorius Naiians^enus : 
« Venerare praesepe illud, per quod 
cum esses pene jam mutum ani- 
mal, pasceris nunc Verbo et ratione 
Dei. Agnosce ut bos possessorem 
tuum, et sicut asinus praesepe Do- 
mini tui; sis de numero mundo- 
rum animalium, et eorum qui ru- 
ininare norunt, et verbum Dei ad 
memoriam revocare, quique etiam 
divinis sacrificiis , atque altaribus 
apta sunt; seu certe ex immundis 
es animalibus, et neque cibis nec 
sacrificiis denotatus es. » Per Ma- 
riam Ecclesia designari potest, et 
per Joseph sponsum ejus, episco- 
pus. Propter quod annulum habet 
sicut sponsus, et sicut Maria fecun- 
da fuit, non tamen a Joseph sponso, 
sed a Spiritu Sancto, sic et Ec- 
clesia fecunditatem gratise habet a 
Deo. Hi ascendunt tendendo in 
Bethlehem civitatem suam, scilicet 
coelestem, et profitentur omni im- 
peratori exhibere servitutem. Ec- 
clesia vero in qualibet bona per- 
sona parit filium quando bonum 
prius conceptum perducit ad effe- 
ctum; et pannis involvit, quando 
ab humanis laudibus hoc abscon- 
dit; et in praesepio reclinatur, quan- 
do ex bono opere non elevatur, sed 
magis se humiliat. Nascentem etiam 
Dominum Angeli circumdederunt, 
et natum statim adoraverunt. 

1 1 Gabriel ad pastores ccelitus 
MiTTiTUR. — Et pastores erant in 
regione eadem vigilantes et custo- 
dientes vigilias noctis super gre- 
gem suum, prope per milliare, sci- 
licet juxta turrim quamdam inter 
Bethlehem et Jerusalem, ubi Jacob 
rediens de Mesopotamia, moratus 
cst cum grege suo, ubi mortua et 



sepulta est Rachel, et turris gregis 
dicitur; ubi etiam [in Ecclesia tria 
pastorum illorum monstrantur mo- 
numenta. Et ecce Angelus Domi- 
ni, circa quartam vigiliam noctis 
venit ad eos. Dividitur enim nox 
in quatuor vigilias; et stetit juxta 
illos, in veste candida et facie ruti- 
lanti et jucunda. Et creditur fuis- 
se Gabriel, qui Virgini conceptum 
Verbi nuntiaverat. Unde ipse am- 
plius ceteris gaudens de impletione 
hujus quod dixerat, ante omnes se 
gerebat, ut Christi nativitatem prae- 
dicaret; et tlaritas Dei circumfulsit 
illos, undique exterius in corpore 
et etiam interius in mente, in si- 
gnum quod ortus erat Sol justitiae, 
et in tenebris lumen rectis corde, 
et appropinquabat claritas gloriae. 
Ideo ergo lumen Angelus attulit, 
quia eum nuntiare venerat, qui est 
lux vera, qui omnem hominem il- 
luminat. 

12 Eos ALL0Q.UITUR. — Magis au- 
tem apparuit Angelus pastoribus, 
quam aJiis generis humani. Primo, 
quia pauperes, propter quos Chri- 
stus veniebat, secundum illud Psal-. 
mistae : Propter miseriam inopum, 
et gemitum pauperum, etc. Secun- 
do, quia simplices, juxta illud Pro- 
verbiorum : Et cum simplicibus 
sermocinatio ejus, Tertio, quia vi- 
giles, secundum illud Proverbio- 
rum : Qui mane vigilant ad me 
invenient me, Quarto, propter my- 
sterium, ut significetur quod do- 
ctrina debet a pastoribus et praelatis 
venire ad subditos. Et timuerunt 
timore magno , propter insolitam 
Angeli visionem, et subitam clarita- 
tem. Sed Angelus eos consolatur 
dicens : Nolite timere. Cujus causa 
subditur cum dicitur : Ecce enim 
evangeli^o, id est, bonum nuntio 
vobis, scilicet gaudium magnum, 
quod erit omni populo, id est, Ec- 
clesiae de cunctis populis, scilicet 
Judeeorum et Gentilium colligen* 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRL 



85 



dae; quia natus est vobis, id est, 
ad utilitatem vestram, scilicet ho- 
minum; hodie, id est, in ista die 
naturali, noctem prsecedentem sup- 
putando ad diem sequentem. Unde 
ex tunc nox incepit praecedere diem, 
et potius dicit hodie, quam hac no- 
cte, quia gaudium venerat nuntiare 
et nox illa sicut dies illuminata fuit 
ex divina claritate naius est, inquam, 
Salvator, id est, salutis amator et 
dispensator, qiii est Christus quoad 
humanitatem, Dominus quoad divi- 
nitatem, in civitate David, id est, 
Bethlehem, unde David traxerat ori- 
ginem. XpiCTC^; Graece, idem est 
quod unctus Latine : in veteri autem 
Lege ungebantur tantum reges et 
pontifices ; Christus vero rex est et 
pontifex, et ideo bene dicitur Chri" 
stus, id est unctus, non unctione 
humana, sed divina, quia in huma- 
nitate pro nobis assumpta, unctus 
fuit a Deo Patre, imo a tota Trini- 
tate, plenitudine gratiae. Secundum 
Bedam , Angelus aliter Mariam , 
aliter Joseph , aliter pastores in- 
stniit : scilicet et concipiendum, et 
conceptum, et natum Dominum te- 
stando; ut et homines sufficienter 
imbuat , et suum Deo servitium in- 
cessanter impendat. Et hoc vobis sit 
in signum, more Judaeorum, qui si- 
gnapetunt, ut ait Apostolus; invenie- 
tis, scilicet tanquam absconditum, 
non se ostendentem infantem non 
fantem , et tamen Verbum Dei exi- 
stentem ; pannis, non sericis involu- 
tum, ecce ejus paupertas, et habitus 
vilitas; et positum in prcesepio, 
non in reclinatorio aureo, ecce mi- 
ra humilitas, ut Dominus domino- 
rum reclinaret se usque ad praesepe 
animalium brutorum. Et notandum 
quod pastores erant simplices, pau- 
peres, et humiles, seu contemptibi- 
les; ideo ne timerent accedere, 
datum est eis signum infantiae, 
paupertatis et humiiitatis in Chri- 
sto. Haec sunt signa adventus pri- 



mi, sed alia erunt signa adventus 
secundi. 

l3 MORALITER A Q.UIBUS ET Q.UO 

MODO Christus inveniatur. — Mo- 
raliter in hoc instruimur, qualiter 
et a quibus Christus inveniatur. 
Quia non nisi a puris et simplici- 
bus, quod respondet ejus infantiae; 
et a pauperibus, quod respondet 
pannorum involutioni; et ab hu- 
milibus et contemptibilibus, quod 
respondet ejus in praesepe reclina- 
tioni. Quae tria comprehenduntur 
in tribus votis religiosorum , sci- 
licet : castitate, quantum ad pri- 
mum; paupertate, quantum ad se- 
cundum; et obedientia, quantum 
ad tertium. Et bene nato summo 
Pastore Angelus pastoribus appa- 
ruit, et vigilantibus, insinuans qua- 
les debeant esse pastores Ecclesiae, 
scilicet humiies et vigilantes. My- 
stice ergo, secundum Bedam, isti 
pastores gregum signant doctores 
et rectores fidelium animarum, qui 
vigilant super vitam subditorum, 
ne delinquant; et custodiunt vigi- 
lias noctis super gregem suum, ne 
infernalium luporum morsibus per- 
eant. Nox enim pericula tentatio- 
num indicat, k quibus se suosque 
subjectos omnes, qui perfecte vigi- 
lant, custodire non cessant. Et juxta 
ilios stat Angelus ad eorum custo- 
diam, et claritas Dei circumfulget 
illos ad suam et subditorum dire- 
ctionem. Et, secundum eumdem 
Bedam, nec solum episcopi, pre- 
sbyteri, diaconi, vel etiam rectores 
monasteriorum pastores intelligendi 
sunt; sed etiam omnes fideles, qui 
vel parvulae domus suae custodiam 
gerunt pastores recte vocantur, in 
quantum eidem suae domui solli- 
cita vigilantia praesunt, et quicum- 
que saltem uni vel duobus fratri- 
bus quotidiano praeest regimine, 
debet ejusdem pastoris ofiicium 
implere; quia jubetur, in quantum 
sufiicit, hos verbi dapibus pascere. 



Digitized 



byGoogle 



86 



PRIMiE PARTIS CAPUT IX. 



Imo vero unusquisque qui etiam 
privatus creditur vivere , pastoris 
oflBcium gerit, et spiritualem pa- 
scens gregem, vigilias noctis supra 
illum custodit, si bonorum actuum 
et mundarum cogitationum sibi 
multitudinem aggregans, hoc justo 
moderamine gubernare, et coelesti- 
bus Scripturarum pascuis nutrire, 
pervigilique solertia contra immun- 
dorum spirituum insidias servare 
contendit. 

14 MlLITIJE COaLESTIS CONCEN- 

Tus. — Cumque pastores de visis 
et auditis mirarentur, ne unius An- 
geli et testis auctoritas parva vi- 
deretur, pro signo et concordia te- 
stimonii , subito factCL est cum 
Angelo , qui tanquam principalis 
inter alios nuntiaverat nativitatem 
Christi, multitudo militice ccelestis, 
id est, Angelorum, qu4 nomine mi- 
litiae designantur, quia pro saiute 
hominum cum daemonibus prae- 
liantur. Vel, quia natus est Rex 
(;oelestis, ideo multitudinem Ange- 
lorum nomine militiae designat; 
quia vero dux ad praelium natus est, 
ideo eam secundum aliam litte- 
ramexercitum appellat; laudantium 
Dewn, consona voce, de Christi 
nativitate, eo quod per ipsam scie- 
bant homines ad salutem deduci, 
et niinam Angelorum reparari; et 
in honorem Dei una benedictione 
dicentium : Gloria in altissimis 
Deo, id est, in coelis; quia licet 
ejus gloria ubique reluceat, maxi- 
me tamen in coelo empyreo, ubi 
est Angelorum et Sanctorum habi- 
' tatio, et quasi dicat, in terris a 
multis despicitur, sed in coelis ab 
omnibus glorificatur. Et in terra 
pax hominibus, non quibuscum- 
que; sed bonce voluntatis, scilicet 
eis qui bona voluntate Christum 
natum suscipiunt, non persequun- 
tur; non enim est pax impiis,\ sed 
pax multa diligentibus legem Do- 
mini. Nam, secundum Leonem Pa- 



pam, Christiano vera pax est, a Dei 
voluntate non dividi, et in his solis 
quae Dei sunt delectari. Ad Deum 
quippe pacem habere , est velle 
quod jubet, et nolle quod prohi- 
bet; pax ergo nuntiatur hominibus 
bonae voluntatis, id est, hominibus 
bonis. Per bonitatem enim volun- 
tatis dicitur homo simpliciter bo- 
nus, magis quam per bonitatem 
aliarum potentiarum animae; quia 
voluntas movet alias potentias ad 
actus suos, et ideo bonitas ejus vel 
malitia in omnes alias redundat 
potentias , sicut influentia " causae 
moventis in motis ab ipsa; malis 
autem hominibus non est pax, quia 
non est pax impiis. Ex hoc etiam 
verbo Angeli patet, quod illa pax 
quae principaliter per prophetas 
praedicta fuit futura in adventu 
Christi, erat pax interior bonae vo- 
luntatis; quia secundum quod di- 
citur in Proverbiis : Non contrista- 
bit justum, quidquid ei acciderit; 
pax autem temporalis, quae fuit in 
adventu Christi, pacatis omnibus 
gentibus sub imperio Romano, fuit 
figura hujus pacis principaliter in- 
tentae. Et bene dicitur gloria Deo,, 
et pax hominibus; quia per Chri- 
stum est Pater glorificatus, et pax 
facta inter Deum et hominem, ac 
inter Angelum et hominem, et inter 
Judaeum et Gentilem. Laudamus 
te, etc, quae sequuntur in hoc 
cantico , creditur Hilarius addidis- 
se; et Anastasius Papa secundus 
instituit ipsum cantari in missa 
diebus Dominicis et festivis, quia 
est canticum gaudii et exsultatio- 
nis. 

i5 Gaudium Dominici natalis. — 
De gaudio hujus diei dicit Cassio- 
dorus super illud Psalmi : Hcec 
est dies quamfecit Dominus, « Li- 
cet, inquit, Deus cunctos dies crea- 
verit, singulariter tamen hunc diem 
fecisse dicitur, qui Christi Domini 
• nativitate sacratus est, in quo me- 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRl. 



87 



xito exsultare convenit et laetari, 
quoniam in eo diabolus perdidit, et 
salutem mundus accepit. » £t no- 
tandum, quod multitudo coelestis 
Angelo nuntianti sociata est, ut 
multitudo adveniens dictum An- 
geli confirmaret. Unde secundum 
Bedatn, uno evangelizante Angolo, 
multitudo in consonam laudem pro- 
nimpit Greatoris, et officium suum 
Deo impendens, et nos exemplo 
suo instruens, ut quoties sacram 
eruditionem ex fratris ore audi- 
mus, vcl ipsi quae pietatis sunt, 
intra nos ad mentem reducamus, et 
statim Deo laudes corde, ore, et 
opere reddamus; et aperte demon- 
strans quod per hanc nativitatem 
homines ad pacem unius ficfei, 
spei, et dilectionis, atquead gloriam 
divinae laudationis essent conver- 
tendi. Deinde ascendentes Angeli in 
coelum cum jubilo et canticis, nun- 
tiaverunt haec similiter concivibus 
suis. Tota igitur supema curia ex- 
hilarata, magnoque festo facto, ac 
laudibus et gratiarum actionibus 
Deo Patri exhibitis, venerunt omnes 
per ordines suos videre faciem Do- 
mini Dei sui, et adorantes eum, et 
matrem ipsius, cum omni reveren- 
tia laudis eidem personabant et 
cantica; quis enim illorum, talibus 
auditis novis, remansisset in coelo, 
quin visitasset Dominum suum sic 
humiliter constitutum in terra? In 
nullo eorum cadere potuisset haec 
tanta superbia. Unde Apostolus : 
Et cum introduceret Primogenitum 
in orbem terrarum, dixit : Et ado^ 
rent eum omnes Angeli Dei, Unde 
Augustinus : « In stabulo nascitur, 
et a matre Maria vili fasda cingi- 
tur, et in praesepio reclinatur. Non 
erat ei cedrina domus, nec lectus 
ebumeus in quo parer^ Creato- 
rem, et omnium poneret Redem- 
ptorem. Idcirco velut exul et pe- 
regrina in aliena domo mundi 
Dominum peperit, et tanquam fe- 



mina pauper, non sericis, sed pan- 
nis vilibus involvit, et in praesepio 
collocavit. Quem ut peperit, statim 
ut Deum adoravit. O stabulum fe- 
lix, praesepe beatum, in quo, nasci- 
tur Christus, et rpclinatur omnium 
Deus ! Ibi fuerunt obstetrices ange- 
licae Potestates, et solatium Angelo- 
rum; ibi erant millia millium exsul- 
tantium; ibi vagiebat Christus in 
stabulo, et fiebat laetitia magna in 
coelo. Plorabat in praesepio Chri- 
stus, et tamen de ipso exsultat mul- 
titudo coelestis exercitus, resonans 
Deo gloriam in altissimis, et in 
terra pacem annuntians hominibus 
bonae voluntatis, quia bonitas coeli 
nata erat in terris. Descenderat pax 
vera de coelo, et inde Angeli gratu- 
lantes decantabant gloriam in altis- 
simis Deo. Exsultant Angeli, contre- 
miscit Maria , Mater Dei effecta. 
Gaudent Angeli de Christo tripu- 
diando secure; ante quem stat Ma- 
ter , cum magno tremore et timore 
exsultat et cum exsultatione timida 
perseverat : » haec Augustinus. 

16 PaSTORES FESTINANTER AD PR.E- 

SEPB vENiuNT. — Post haec pastores 
loquebantur ad invicem dicentes : 
Transeamus usque Bethlehem, de 
qua nobis dictum est, et videamus 
ibi oculis nostris hoc verbum, id 
est, istam rem dignam verbo vel 
recordatione, quod Dominus fecit, 
quia alius facere non potuit, et os* 
tendit, id est revelavit, nobis, Quasi 
dicerent : Videamus puerum natum 
per verbum Angeli nobis signatum; 
verbum enim vel sermo in sacra 
Scriptura, saepe pro re di§na verbo 
accipitur, ut in Isaia : Non fuit ver- 
bum, in domo sua, id est, res gran- 
dis quod non ostenderet eis, Vel vi- 
deamus hoc Verbum, quod erat in 
principio apud Patrem, quomodo 
caro factum est; quia cum caro 
Domini nostri videtur, Verbum vi- 
detur quod Filius est; quod fa-^ 
cium est, quod tota Trinitas ijo- 



Digitized 



byGoogle 



88 



PRIMiE PARTIS CAPUT IX. 



carnari constituit, et sic factum 
hominem scilicet mortalem, osten- 
dit nobiSj quia in deitate videri non 
poterat. Et venei'Mnt festinantes, 
principaliter ex vehementi gaudio 
et desiderio videndi infantem na- 
tum, et secundario ut citius red- 
irent ad gregem suum sine custo- 
dia dimissum, in quo notatur 
eorum devotio et sollicitudo quae- 
rendi; nemo enim cum desidia 
quaerens, Christum invenire mere- 
tur. Ad quem secundum Bedam, 
festinanter ire , est , non pedum 
gressus accelerare, sed in fide sem- 
per ac virtute proficere. Et inve- 
nerunt Mariam et Joseph, et In- 
fantem positum in prcesepio. Ex 
abundantia quippe pacis, qua tunc 
homines gaudebant , et propter 
hospitum supervenientium fre- 
quentiam portae non claudebantur, 
Ideo pastores nocte intrare et ad 
Puerum venire poterant. Invenitur 
Christus cum Maria Virgine, et 
Joseph viro justo , et in prcesepio, 
per quod docemur, quod qui vult 
invenire Christum, debet habere 
munditiam cordis respectu sui , 
quod per Mariam Virginem; justi- 
tiam respectu proximi, quod per 
Joseph justum; et humilitatem ac 
reverentiam respectu Dei, quod per 
humile praesepium innuitur. In- 
venitur autem Christus mediante 
Maria et Joseph, id est, contempla- 
tione et actione, in cujus figuram 
Jacob, qui et Israel, id est, videns 
Deum dictus est, utramque uxorem, 
scilicet Rachel et Liam habuit. Vi- 
dentes ajttem oculis corporalibus 
et exterius puerum secundum car- 
nem, cognoverunt cogitatione intel- 
lectuali, et per fidem interius de 
Verbo , id est, Filio Dei dictum 
esse, quod dictum erat illis de 
puero hoc, et sic per cognitionem 
humanitatis, venerunt ad cognitio- 
nem deitatis; quia, ut praedictum 
cst, non solum exterius, sed etiam 



interius fuerunt illuminati de cog- 
nitione Verbi incarnati. Et ado- 
rantes Puerum , referebant quae ab 
Angelis audierant. Et omnes qui au- 
dierunt mirati sunt, et de Incarna- 
tionis mysterio, et de pastorum at- 
testatione. 

1 7 MORALITER ET ANA(/oGICE ChRI- 
STUM IN PATRIA INVENIRE VOLENTIBUS 

NECESSARiA. — Moraliter ex praemis- 
sis nota, quod volentibus spirituali- 
ter invenire Christum, tria sunt 
necessaria, scilicet : colloqui per 
meditationem Scripturarum, trans- 
ire per contemplationem creatura- 
rum , festinare per degustationem 
gratiarum. Vel volentes invenire 
Christum, debemus colloqui per 
peccatorum confessionem , transire 
per carnalium et temporalium ab- 
jectionem, festinare per ferventis 
desiderii accelerationem ; et hoc 
usque in Bethlehem, id est, domum 
panis, per divinorum degustatio- 
nem. Et tunc inveniemus Christum 
in praesepio cordis nostri, per deli- 
ciosam suae praesentiae exhibitio- 
nem, cujus delicice sunt esse cum 
filiis hominum. Anagogice autem 
per Bethlehem , quae interpretatur 
domus panis, patria coelestis desi- 
gnatur; quia ibi est illc beatus pa- 
nis, de quo infTBi dicitar : Beatus 
qui manducabit panem in regno 
Dei. Ad hanc Bethlehem, triplici 
transitu pervenitur : primus est , 
de vitiis ad virtutes ; secundus, de 
virtute in virtutem; tertius est, ex 
hoc mundo ad Patrem, sive de 
morte ad vitam. Igitur secundum 
consilium Bedce, transeamus etiam 
nos exemplo horum pastorum us- 
que in Bethlehem civitatem David 
cogitando , ac recolamus amando, et 
Incarnationem Christi dignis ho- 
noribus celebrando. Transeamus 
etiam, abjectis carnalibus concupi- 
scentiis, toto desiderio mentis us- 
que in Bethlehem supernam, id est, 
domum panis vivi, non manu fa- 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRI. 



89 



ctam, sed aeternam in coelis, et re- 
colamus amando; quia Verbum 
caro factum, illuc carne ascendit, 
ibique sedet, in dextera Patris; 
illuc eum tota virtutum instantia 
sequamur, et soUicita cordis a<^cor- 
poris castigatione procuremus, ut 
quem illi in praesepio videre va- 
gientem, nos in Patris solio merea- 
mur videre regnantem. Non est 
tanta beatitudo cum desidia ac tor- 
pore quaerenda, sed alacriter sunt 
Christi sequenda vestigia. Et sicut 
ilii videntes cognoverunt, sic et nos 
quae dicta sunt de Salvatore nostro 
plena diiectione festinemus ample- 
cti, ut haec in futuro perfectae cogni- 
tionis visu comprehendere valea- 
mus. 

18 MaRIA TUNC OPTIMA DISCIPl/LA 
FUIT, UT POSTEA EvANGELISTARUM 

MAGiSTRA FiERET. — Mariu autem 
prudentissima conservabat in scri- 
nio pectoris sui, omnia verba, sci- 
licet de annuntiatione Angelica, de 
Qxsultatione Joannis in utero, de or- 
tu Salvatoris, de cantico Angelorum, 
ac de apparitione et fide pastorum, 
conferens ea in corde suo, cum 
scriptis prophetarum. Ecce ergo 
optima discipula, quae audita con- 
servabat memoriae commendando 
omnia, nihil oblivioni dando, et 
conferens observata frequenter re- 
petendo, unde fuit arca continens 
divinorum eloquiorum arcana. Con- 
servabat ergo bmnia et memoriae 
commendabat, ut postea ipsa do- 
centc et narrante scriberentur , et 
in universo mundo praedicarentur. 
Ab ipsa enim Apostoli plurima de 
gestis Domini didicerunt, maxime 
ea quae gessit antequam eos voca- 
ret , et ad ipsam omnes quasi ad 
magistram recurrebant. Et quia 
sanctas Scripturas legerat, et pro- 
phetas sciebat , conferebat quae se- 
cum sunt acta de Domino, cum his 
quae noverat a prophetis scripta de 
eo, attendens prudenter quomodo 



prophetiae implebantur in puero 
nato. Conferens ergo ea quae in 
puero fieri videbat, cum iliis quae 
de eo in oraculis prophetarum le- 
gerat, tanto verius eum Deum esse 
credebat, quanto ea quae de illo le- 
gerat in eo compleri cernebat. Et 
ista coUatio erat ei delectabilis val- 
de, et utilis Ecclesiae; quia secun- 
dum Hieronymum, ipsa post as- 
censionem Filii sui remansit ad 
tempus in terris cum Apostolis, ut 
eos plenius instrueret, quia omnia 
familiarius viderat et tractaverat, 
propter quod melius exprimere po- 
terat. a tJt enim, dicit idem Hie- 
ronymus , quod melius novimus , 
melius proferimus. » Maria ergo 
virginalis pudicitiae jura custodiens, 
et non minus pudica ore , quam 
corpore, secreta Christi quae nove- 
rat nulli divulgare volebat, sed 
tacito corde scrutans congruum 
tempus quo Deus haec divulgari 
vellet, et quomodo vellet, reveren- 
ter expectabat, conferens ea quae 
viderat circa se acta, et quae in 
Scripturis legerat agenda. Legerat 
enim in Isaia : Ecce virgo conci- 
piet et pariet filium; et videbat se 
virginem, et concepisse et pepe- 
risse. Legerat : Cognovit bos pos- 
sessorem suum, et asinus prcesepe 
Domini sui; etvidebat Dei etsuum 
Filium inter haec animalia vagien- 
tem in praesepio. Legerat : Egre- 
dietur virga de radice Jesse, etc; 
et videbat se de stirpe David or- 
tam et nltam. Legerat : Na^areus 
vocabitur puer iste; et videbat se 
in Nazareth de;, Spiritu Sancto con- 
cepisse. Legerat : Et tu, Bethle- 
hem terra Juda, etc; et videbat se 
in Bethlehem peperisse. Comparat 
ergo verba prophetarum, et quae 
legerat, factis et quae in his audie- 
bat et videbat; et in omnibus una 
Mater sapientiae cernit concordiam, 
et habet certa fidei argumenta. O 
quantum gaudere poterat , cum se 



Digitized 



byGoogle 



^ 



PRIMiE PARTIS CAPUT IX. 



Matrem Dei cognosceret 1 « Quia, ut 
ait Anselmus, solum de sancta Ma- 
ria Virgine prjedicare, quod Dei 
Mater est, excedit omnem altitu- 
dinem quae post Deum dici vel co- 
gitari potest. » 

19 Pastorum reversio ad gre- 
GEM. — Pastores autem abierunt 
cum gaudio ingenti, et reversi sunt, 
ad' curam et custodiam gregis sui, 
glorificantes corde et laudantes 
ore Deum, tanquam auctorem et 
opificem; in omnibus, id est, de 
omnibus quai audierant, scilicet ab 
Angelis, et viderant in Bethlehem 
propriis oculis, sicut dictum est, 
ab Angelo ad illos, id est, in hoc 
gloriam Deo laudesque referebant, 
quod non aliud venientes invene- 
rant, quam sicut ad illos dictum 
erat. Ipsi enim de tam eximio be- 
neficio toti mundo generaliter col- 
lato, et eis specialiter ostenso grati 
existentes, devotionem suam in lau- 
dem Dei eructabant, et Deum glori- 
ficabant. In hoc etiam reputantur 
devoti , quia post contemplationem 
Salvatoris revertuntur ad exerci- 
tium actionis. In quo datur forma 
pastoribus Ecclesiae, qui aliis dor- 
mientibus debent vigilare, et ire 
aliquando in Bethlehem contempla- 
tionts, et ad studium sacrae Scri- 
pturae, ut ibi pane ceelesti refician- 
tur, et refecti pane doctrinae ad 
pascendum gregem revertantur. Un- 
de in Ezechiele : Animalia ibant et 
revertebantur. 

20 MeDITATIO PKJEDICTM HISTO- 

RiiE. — Vade nunc et tu ad viden- 
dum Verbum pro te carnem factum, 
et genibus flexis, adora Dominum 
Deumtuum et ejusMatrem, ac reve- 
renter saluta Joseph sanctum senem. 
Deinde osculare pedes pueri Jesu, 
jacentis in praesepio, et roga Domi- 
nam, ut eum tibi porrigat vel acci- 
pere permittat. Accipe ergo eum 
ad te , et inter brachia tua retine. 
Intuearis faciem ejus diligenter ac 



reverenter deosculare, et delecteris 
in eo ex corde. Confidenter haec 
facere potes, quia pro salute eorum 
venit ad peccatores, et cum eis hu- 
militer conversatus est, et tandem 
se eis in cibum dimisit; unde beni- 
gnus Dominus patienter permittet 
pro tuo velle se tangi , nec imputa- 
bit praesumptioni, sed amori. Sero- 
per tamen cum reverentia et timorc 
hoc fecias, quia ipse Sanctus San- 
ctorum est. Post ea redde ipsum 
Matri suae, et conspice studiose 
quam diligenter et sapienter eum 
lactat et gubemat , ac cetera obs^ 
quia ei facit. Sta et tu ad servien- 
dum ei paratus , et adjuva eam ^ 
potes. In his delectari, jucundari, 
et sedula meditari memento, et 
quantum potes sta familiaris Do- 
minae et puero Jesu, et intuearis fa- 
ciem ejus saepe, in quem desiderant 
Angeli conspicere sem-per ] tamen, 
ut dixi, cum reverentia et timore, 
ne patiaris repulsam de praesum- 
ptione; reputare enim te debes in- 
dignum, in conversatione talium et 
tantorum. V nde Anselmus : « Hinc 
Matrem' cum omni devotione in 
Bethlehem prosequere, et in hospi- 
tium divertens cum illa assiste, et 
obsequere parienti , locatoque in 
praesepio Parvulo erumpe in vocem 
exsultationis, et clamans cum Isaia : 
Parvulus natus est nobis et filius 
datus est nobis, et amplectere illud 
divinum et dulce praesepium. Miti- 
get verecundiam amor , timorem 
depellat afFectus , ut sacratissimis 
Pueri pedibus labia figas , et oscula 
gemines; deinde pastorum excu- 
bias mente pertracta, Angelorum 
currentem exercitum admirare, coe- 
lesti melodiae tuas interpone pre- 
ces, simul corde et ore decantans : 
Gloria in excelsis Deo, et in terra 
pax hominibus bonce voluntatis. i> 
Unde et Augustinus : « Angelormn 
vocem, per quam Dominus Jesns 
Christus, natus Virginis partu, pa- 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVITATE SALVATORIS NOSTRI. 



91 



storibus nuntiatus est, cum Evange- 
lium legeretur, audivimus : Gloria 
in excelsis Deo, et in ierra pax 
hominibus bonce Tfoluntatis, Festa 
Yox et gratulatoria, non uni femi- 
nae, cujus uterus ediderat prolem, 
sed humano generi, cui Virgo pe- 
perit Salvatorem. » Dicamus ergo et 
nos, et quanta possumus cum exsul- 
tatione dicamus, dicamus, inquam, 
et nos fideli corde, devota voce; 
Gloria in excelsis Deo, et in terra 
pax hominibits bonce volmtatis; et 
haec verba divina, has Dei laudes, 
hoc Evangelicum gaudium quanta 
valemus consideratione perspe- 
ctum, fide, et spe, et charitate me- 
ditemur. Unde Gregorius Napan- 
:[enus : « Cum pastoribus Puerum 
venerare, cum Angelis hymnum 
dicito, cum Archangelis chorum 
ducito. Exsulta, et si non potes ut 
Joannes ex utero, certe velut David 
in collocatione arcae testamenti tri- 
pudia, venerare nativitatem, per 
quam terrenae nativitatis vinculis 
liberatus es : » haec Gregorius. Ve- 
nias, et nihilominus quotidie ut 
videas Jesum in praesepio spirituali, 
scilicet in altari , ut carnis suae 
fnmiento merearis cum animalibus 
sanctis refici. 

21 Tripl^x Christi nativitas. — 
Et sciendum quod triplex est Chri- 
sti nativitas, scilicet : divina, hu- 
mana, et gratuita. Prima est, ex 
Patre aeternaliter j secunda, ex ma- 
tre temporaliter; tertia, in mente 
spiritualiter. Et istae tres nativitates 
sumuntur secundum tres Christi 
substantias, quae sunt deitas, caro, 
et spiritus. Nam ex Patre uascitur 
Deus, ex matre caro, in mente na- 
scitur per gratiam Spiritus San- 
cti. Ex Patre nascitur semper; ex 
mater semel; in mente saepe. 
Secundum nativitatem divinam , 
Christus habet Patrem sine ma- 
tre; secundum humanam, Matrem 
sine patre; secundum gratuitam. 



habet patrem et matrem, secundum 
illud : Quicumque fecerit volunta" 
tem Patris mei qui in coelis est, 
ipse meus frater et soror et mater 
est. Has vero Christi nativitates 
repraesentat Ecclesia, in die Nati- 
vitatis ejus. Primam nativitatem 
repraesentat in missa quae canta- 
tur in nocte; quia divina nativitas 
est nobis occulta. Secundam re- 
praesentat in missa quae cantatur 
in aurora : quia nativitas humana 
fuit partim occulta, scilicet quan- 
tum ad modum; et partim mani- 
festa, scilicet quantum ad efFectum, 
Tertiam repraesentat in missa quae 
cantatur in die ; quia gratuita nati- 
vitas manifesta est in anima, in 
qua Christus concipitur per afFe- 
ctum, nascitur per effectum, nu- 
tritur per profectum. 

22 Bethlehem commendatio. — 
Honora tunc et venerare civitatem 
Bethlehem pusillam et minimam, 
per quam tibi regressus patefactus 
est ad paradisum, et ad patriam. Haec 
civitas spatio modica, primo dicta 
est Ephrata, sed postea facta est ibi 
fames magna ; qua transeunte, facta 
est^ ibidem magna abundantia, et 
tunc vocata est Bethlehem, id est, 
domus panis , propter eventum 
abundantiae supervenientis. Haec ci- 
vitas non est minima in principibus 
Juda, id est, dignitatis excellentia, 
quippe quia conscia mysteriorum 
ante Christi adventum. Ibi enim 
unctus fuit David; ibi sacrificium 
solemnizatum ; ibi connubium Ruth 
et Booz celebratum, in quo praefi- 
gurabatur humanitatis et divinitatis 
connubium, verum sacrificium et 
immutabile regnum. Item conscia 
gaudiorum in adventu Christi. O 
quis digne penset gaudium Angelo- 
rum laudantium, pastorum viden- 
tium, regum adorantium, populo- 
rum credentium ! Item conscia 
martyriorum post adventum Chri- 
sti, quando Herodes fecit infanles 



Digitized 



byGoogle 



92 



PRIMiE PARTIS CAPUT IX. 



occidi; sed maxime beata in ger- 
mine, quia inde exiit germen nobile, 
scilicet dux et dominator, germen 
utile regens populum Israel. De cu- 
jus civitatis laude, sic dicit Bernar- 
dus : tt O Bethlehem parva, sed 
magnificata a Domino! Magniticavit 
te qui factus est in te, parvus ex 
magno. Quae civitas si audiat, non 
invideat pretiosum stabulum illud, 
et illius praesepii gloriam. Ubique 
gloriosa dicta suni de ie, civiiasDei, 
ubique canitur : quia homo natus 
est in ea, et ipse fundavii eam Al- 
tissimus! » haec Bernardus, Bethle- 
hem sita est in monte longo, sed 
arcto, ab Oriente se extendens in 
Occidentem, in cujus fine orientali 
sub rupe quadam, quae erat in quo- 
dam diversorio, illuxit nobis Sol 
justitice, Christus Deus noster; et 
contra Occidentem, ad quatuor vel 
quinque pedes erat praesepe jumen- 
torum, in quo dulcis Puer ille fiie- 
rat reclinatus. In hac civitate est 
sancta et venerabilis ac mirae pul- 
chritudinis, et devotionis Ecclesia 
cathedralis consecrata in honorem 
Beatae Virginis Mariae, quam aedi- 
ficari fecit Beata Helena, mater Gon- 
stantini Imperatoris, in qua est 
scripta; et in illa pulcherrimum al- 
tare marmoreum, in loco ubi Virgo 
Maria peperit, et Christus nasci vo- 
luit. Est etiam in ipsa Ecclesia ca- 
pella pulcherrima et devota, in qua 
erat illud praesepium venerabile et 
divinum. In eadem Ecclesia est se- 
pulcrum Innocentium , et sepul- 
crum Beati Hieronymi. Ibi Bea- 
ta Paula et Eustochia requiescunt. 
Ibique est cisterna, in quam Stella 
dux Magorum dicitur cecidisse. 
Hanc sanctam et Deo dilectam ci- 
vitatem, Beatus Hieronymus prae- 
elegit, ut ibidem Domino deserviret. 
Beata etiam Paula et Eustochia fi- 
lia ejus, cum multis aliis virginibus 
in monasterio sanctimonialium Dei 
servitio, et divinae contemplationi 



devotissime vacantes, regnum mun- 
di et omnem ejus ornatum propter 
amorem Domini nostri Jesu Christi, 
et loci devotionem contempserunt. 

23 ClVITATES A ChRISTO SPECIALI- 

TER ELECTiE. — Multi quoque ex 
his qui desiderio Terrae Sanctae de 
terra et de cognatione sua, et de 
domibus patrum suorum exierunt, 
licet turba et tumultus hominum 
plerumque religioni sint impedi- 
mentum , maluerunt tamen inter 
turbas populorum corporaliter ha- 
bitare, quam sanctarum civitatum, 
quas Christus specialiter elegit , 
scilicet Jerusalem, Bethlehem et 
Nazareth, quae tanquam cellae aro- 
maticae Salvatoris conversatione re- 
dolent, habitatione privari. In Na- 
zareth enim de Spiritu Sancto, in 
Maria Virgine fuit Dominus con- 
ceptus; in Bethlehem natus; in 
Jerusalem pro salute nostra cruci- 
fixus, mortuus, et; sepultus. In Beth- 
lehem ergo secundus Adam est na- 
tus, de qua ad septem milliaria vel 
circa contra Austrum est Ebron ci- 
vitas, ubi in agro Damasceno fuit 
primus Adam de rubra terra for- 
matus, de quo agro ad jactum arcus 
est spelunca duplex, ubi ipse Adam 
cum conjuge sua est conditus et 
sepultus; tresque magni Patriar- 
chae, scilicet Abraham, Isaac, et Ja- 
cob, cum conjugibus suis. 

24 FiGUR^ nativitatis Christi. 
— Christus itaque natus est, ut 
captivum hominem liberaret. Et 
hoc praefiguratum fuit in pincerna 
Pharaonis, cui in carcere videbatur, 
quod coram se vitis de terra cre- 
scebat, habens tres propagines seu 
ramos, quae coepit tiorere et uvas 
producere, quas in calicem Pharao- 
nis exprimens , potum Pharaoni 
oiFerebat; qui secundum somnii in- 
terpretationem post tres dies libe- 
ratus est. Sic cum genus humanum 
miserabilem sustineret captivita- 
tem, vitis, id est Christus, de terra 



Digitized 



byGoogle 



DE NATIVrrATE SALVATORIS NOSTRI. 



93 



sola, scilicet Maria excrescebat, qui 
tres propagines, scilicet carnem, 
animam, deitatem habebat; vel tres 
propagines sunt tres personae san- 
ctae Trinitatis. Tertia vero die, 
postquam vinum sanguinis sui in 
cruce est expressum, et Regi coe- 
lesti oblatum, tunc genus huma- 
num de captivitate est egressum. 
Hoc vinum Regem coelestem ita 
inebriavit, quod omnem offensam 
humano generi relaxavit. Hoc vi- 
num nobis sub sacramento reliquit, 
ut quotidie Regi coelesti pro mundi 
offensa offeratur, quia quotidie a 
mundo offenditur. Unde cum Chri- 
stus nasceretur, vineae Engaddi flo- 
ruerunt, et Christum veram vitem 
venisse ostenderunt. — Modus autem 
nativitatis Christi, figuratus est in 
virga Aaron, quae flpruit et fructum 
amygdalinum protulit. Sicut enim 
virga illa mirabiliter contra natu- 
ram germinavit, sic Maria supra 
ordinem naturae mirabiliter Filium 
generavit. Virga Aaron protulit fru- 
ctum sine plantatione; Maria ge- 
nuit Filium sine virili commixtione. 
In testa amygdalina dulcis nucleus 
latebat, in testa carnis Christi dul- 
cissima deitas abscondita fuit. In 
virga Aaron invenimus frondium 
viriditatem, florum suavitatem, et 
fhictuum ubertatem ; 'sic Maria ha- 
buit viriditatem virginitatis, suavi- 
tatem pietatis, et ubertatem perpe- 
tuae satietatis. 

25 Ipsis Paganis annuntiata fuit. 
— Non solum autem Christus Ju- 
daeis, sed et Paganis ortum suum 
praemonstravit, quia omnes homtnes 
salvos fieri voluit. Unde Octavia- 
nus, qui tunc toti mundo domina- 
batur, et ideo a Romanis»tanquam 
Deus reputabatur, Sybillam pro- 
phetissam consulebat, si in mundo 
aliquis eo major fiiturus erat. Eo- 
dem autem die quando Christus in 
Judaea nascebatur, Sybilla Romae 
circulum aureum juxta jsolem con- 



templabatur, in quo circulo virgo 
pulcherrima residebat, quae pue- 
rum speciosissimum in gremio ge- 
rebat. Quod illa Caesari Octaviano 
monstravit, et Regem potentiorem 
ipso natum esse intimavit. 

26 SOLEMNITATIS NATALIS ChRISTI 

MAGNiTUDo. — Meditari ergo debes 
cum gaudio, quanta sit hodiema 
solemnitas. Hodie namque natus est 
Christus, et sic vere est dies natalis 
Regis aeterni, et Filii Dei vivi. Ho- 
die Puer natus est nobis, et Filius 
datus est nobis. Hodie Sol justitice, 
qui in nubibus erat, clare fulsit. 
Hodie sponsus Ecdesiae, electorum 
caput, de thalamo suo processit. 
Hodie speciosus forma prce filiis 
hominum desideratam faciem ejus 
ostendit. Hodie illuxit nobis dies 
redemptionis nostrae, reparationis 
antiquae, felicitatis aeternae. Hodie 
pax est nuntiata nobis hominibus, 
ut canitur in hymno Angelico, qui 
hodie est factus. Hodie, ut cantat 
Ecclesia, per totum mundum melli^ 
flui facti sunt coeli. Hodie apparuit 
benignitas et humanitas Salvatoris 
nostri Dei ; quia, ut dicit Bernar- 
dus, a Potentia apparebat in rerum 
creatione, sapientia vero in earum 
gubernatione, sed benignitas mise- 
ricordiae maxime nunc apparuit in 
humanitate. » Hodie adoratus est 
Deus in similitudine carnis peccati. 
Hodie et nos cum Christo sumus 
congeniti, quia generatio Christi 
origo est populi Christiani. Hodie 
illa duo miracula contigerunt, quae 
omnem superant intellectum, et so- 
la fides apprehendere potest, scilicet 
quod Deus nascitur, et Virgo paril. 
Hodiealiorum miraculorum claruit 
multitudo. Denique omnia quae de 
Incarnatione dicta sunt , quasi hic 
clarius elucescunt; ibi inchoata, 
hic manifestata, videas nunc illa, 
ac istis conjunge et applica. Meri- 
to ergo est ista dies gaudii et exsul- 
tatiohis, ac Isetitise magnse nimis. 



Digitized 



byGoogle 



94 



PRIMiE PARTIS CAinJT X. 



ORATIO . 

Jesu dulcis, qui de ancilla humili, humilis natus, te humiliter natum 
humilitatis pannis involvi, et in praesepio reclinari voluisti, da mihi, cle- 
mentissime Domine, per tuam inenarrabilem nativitatem renasci in me 
novae vitae sanctitatem, et sic sub habitu et pannis me religionis humiliari,. 
ut inter arcta regularis disciplinae studia, velut in quodam praesepio re- 
clinatus, ad culmen verae humilitatis valeam attingereu Et qui nostrae hu- 
manitatis et mortalitatis fieri dignatus es particeps, da mihi tuae divinita- 
tis et aetemitatis esse participem. Amen, 



CAPUTX 



De Circumcisione Domini. 



Lucde cap. 2. 



I ClRCUMCISIO AB AbRAHAK INCE- 

PTA. •— Postquam autem consumma- 
ti, et impleti suni dies octo, scili- 
cet a nativitate Domini, utramque 
extremitatem computando, ut cir- 
cumcideretur puer, secundum Legis 
praeceptum; quia hoc erat tempus 
circumcisioni deputatimi, vocatum 
et declaratum est nomen ejus, esse 
Jesus, id est Salvator) quia in cir- 
cumcisione solebat nomen imponi, 
quod scilicet nomen jam ante im- 
positum est a Deo, vocatum, id est, 
praenuntiatum, est ab Angelo prius- 
quam in utero, scilicet Virginis coH' 
dpereiur, de Spiritu Sancto. Ritus 
circumcisionis a beato Patriarcha 
Abraham exordium sumpsit, quan- 
iio et ipse nominis amplificationem 
accepit. Nam cum signaculo cir- 
oimcisionis, augmentimi et inunu- 
tationem promeruit nominis, ut qui 
ppius dicebatur Abram, id est, pa-^ 



ter excelsus, deinceps ob meritum 
fidei diceretur Abraham, id est, pa- 
ter muliarum gentium. Nec solum 
ipse, sed etiam venerabilis uxor 
ejus augmentima cum nominis mu- 
tatione promeruit, ut quae prius di- 
cebatur Sarai*, id est, princeps mea 
et domus suce tantum, deinceps di- 
ceretur Sara, id est, princeps om^ 
nium recte credentium feminarum- 
Ex hoc ergo in consuetudinem ve- 
nit, quod ad hujus rei imitationem 
nomina imponerentur pueris in die 
circumcisionis eorum, et sic puero 
Jesu est factum. Ab humilitate ergo» 
quae est radix, et custos virtutum, 
Jesus sumens initium, circumcisio- 
nis accepit signaculum, ut pro 
te sanguinis pretium non tardang 
effiindere, se tuum verissimun^ 
Salvatorem ostendat, patribus tan^ 
verbo quam' signo repromissum, ei* 
que assimilatum, per omnia, prsr 



Digitized 



byGoogle 



DE CIRCUMCISIONE DOMINI. 



93 



ter ignorantiam et peccatum. 

2 Primum mysterium diei ciacuM- 

asioNis : iMPosiTio nominis Jesu, 

CUJUS INTERPRETATIO, DIGNITATES ET 

viRTus. — Duo magna hodie sunt 
facta. Primum, quia nomen scilicet 
Jesus est manifestatum , quod ab 
aetemo erat sibi impo^tum, et ab 
Angelo, priusquam in utero conci- 
peretur, vocatum, Angelus enim 
Gabriel , missus ad Mariam, ait : 
Ecce concipies in utero, et paries 
flliumj et vocabis, scilicet in circum- 
cisione, nomen ejus Jesum, scilicet 
a Deo Patre sibi impositum. Unde 
in Isaia : Et vocabitur iibi nomen 
novum, quod os Domini nominavit. 
Secundum Origenem, vocabulum 
Jesu dulce et gloriosum, omni ado- 
ratu cultuque dignissimum, nomen 
quod est super omne nomen, non 
decuit primum ab hominibus appel- 
lari , neque ab eis offerri^ in mun- 
dum, sed ab excellentiori quadam 
majorique natura. Hoc ergo nomen 
ei innatum est; ut enim Salvator 
sit, a propria natura habet. Et 
quamvis hoc nomen aliis ante fue- 
nt impositum, tamen fuit novum 
in Christo, in quantum fuit imposi- 
tum ab hac proprietate, quia est 
Salvator omnium, quae in aliis non 
fuit, licet salutem in aliquo facto 
particulari fecerint. Jesus enim He- 
braice, Salvator interpretatur La- 
tine. Dicitur autem Salvator : pri- 
mo, a potentia salvandi, et sic 
convenit ei hoc nomen ab aeterno; 
secundo, ab habitu salvandi, et sic 
fuit impositum ab Angelo, et con- 
venit ei a conceptionis suae princi- 
pio; tertio, ab actu salvandi, et sic 
fiiit vocatum nomen in circumci- 
sione, et convenit ratione passionis 
suae. Igitur secundum Chrysosto^ 
mttm hoc nomen Dei quo Jesus ex 
utero Virginis nuncupatur, non no- 
vum est ei, sed antiquum; quia Je- 
sus, id est Salvator, vocatus est 
secundum camem, qui erat Salva- 



tor secundum divinitatem. Unde 
considera dignitates hujus nominis : 
primo, quod hoc nomen fuit ab 
aetemo praeordinatum et consecra- 
tum ; secundo , fiiit divino ore 
nominatum; tertio, Patriarchis et Pa- 
tribus antiquis desideratum; quarto, 
a Prdphetis prophetatum; quinto, 
ab antiquo scilicet Jesu Nave, qui 
et Josue dicitur , praefiguratum; 
sexto , ab Angelo Virgini et Joseph 
praenuntiatum; septimo, a B. Vir- 
gine praedicatum; octavo, a Joseph 
hodie impositum; nono, ab Angelis 
divulgatum; decimo, ab Apostolis 
magnificatum; undecimo, a Marty- 
ribus testificatum; duodecimo, a 
Confessoribus coilaudatum; trede- 
cimo, a sanctis Virginibus tanquam 
oleum effusum praegustatum; deci- 
mo-quarto, a fidelibus veneratum. 
Est autem secundum Augustinum, 
differentia inter nomen Jesus et no- 
men Christus : quia nomen Jesus 
est nomen proprium; sed nomen 
Christus est nomen commune et 
sacramenti. Item, nomen Christus 
est nomen gratiae; sed nomen Jesus 
est nomen glorise. Sicut enim hic 
per gratiam baptismalem a Christo 
dicuntur Christiani, sic in ccelesti 
gloria ab ipso Jesu dicemur Jesui- 
tae, id est, a Salvatore salvati. Et 
quanta est differentia inter gratiam 
et gloriam, tanta differentia potest 
dici inter nomen Jesus et Christus. 
Moraliter secundum Bedam, sicut 
Christus in sua circumcisione cor- 
porali accepit hoc nomen Jesus, 
ita eiecti in sua clrcumcisione 
spirituali participant isto nomi- 
ne ; ut sicut ipsi a Christo di- , 
cti sunt Christiani, ita a Salvatore 
vocentur salvati. Quod etiam no-, 
men eis non solum priusquam ia 
utero Ecclesiae, per fidem concipe- 
rentur , sed ante secula a Deo vo- 
catum est. Hoc est ergo nometi 
quod est super omne nomen^ -^, 
Nec enim aliud nomen est sub co^^, 



Digitized 



byGoogle 



96 

lo datum hominibus, in quo opor- 
ieat nos salvos fieri, Nomen quod 
secundum Bernardum, est mel in 
ore, in aure melos, in corde jubi- 
lus; nomen quod instar olei lucet 
praedicatum , pascit recogitatum , 
lenit et ungit invocatum. Et secun- 
dum Petrum Ravennatem : <^Hoc 
est nomen quod dedit caecis 
visum , et surdis auditum , claudis 
gressum, sermonem mutis, vitam 
mortuis, totamque diaboli potesta- 
tem de obsessis corporibus virtus 
hujus nominis effugavit. » De hoc 
nomine dicit Anselmus : « Jesus 
est nomen dulce, nomen delecta- 
bile, nomen confortans peccatorem, 
et nomen beatae spei; ergo, Jesu, 
esto mihi Jesus. » Nomen Jesu est 
virtuosum, juxta illud Apostoli : 
Abluti estis , sanctificati estis, 
justificati estis in nomine Domini 
nostri Jesu Christi, Habet enim 
nomen Jesu virtutem ablutivam, 
quoad peccati maculam; virtutem 
sanctificativam, quoad culpam; et 
virtutem justificativam, quoad rea- 
tum. Cum igitur tria sunt in pec- 
cato, scilicet macula, culpa et rea- 
tus, patet quod quoad omnia ista 
peccatum remittitur per nomen Je- 
su. Unde dicit Joannes : Remittun- 
tur vobis peccata, propter nomen 
ejus. In hoc nomine omne genu 
flectitur, ccelestium, terrestrium et 
infernorum. Hoc nomen Domini 
quicumque invocaverit, salvus erit. 
De hoc quoque nomine ipse Do- 
minus ait : Quodcumque petieritis 
Patrem in nomine meo, dabit vo- 
bis. Hoc igitur nomine in omnibus 
orationibus uti debemus, ac pe- 
tiliones in nomine Christi formare, 
et propter hoc orationes Ecclesiae 
in fine formantur in Jesu Christi 
nomine , dicendo : Per Christum 
Dominum nostrum, vel aliquid si- 
mile. In hoc nomine ille non petit, 
c(ui contra Dei dispositionem, et 
contra suam vel aliorum salutem 



PRIMiE PARTIS CAPUT X. 



petit; imo vero qui taliter petit, 
contra hoc nomen eum petere du- 
bium non est. Vere ergo et pro- 
prie dictus est Jesus, quia nonnisi 
in hoc solo nomine salutem ob- 
tinere possumus. Unde de se ipso 
dicit : Ego sum a et iti^principium 
et finis. Quia sicut per Verbum 
aeternaliter dictum omnia produ- 
cuntur, sic per Verbum carni uni- 
tum reparantur, promoventur et 
finiuntur. 
3 Secundum mysterium hujus 

DIEI : PRIMA SANGUINIS ChRISTI EFFU- 

sio. — Secundum, quod hodie fa- 
ctum est, quia coepit hodie Dominus 
Jesus suum sacratissimum sangui- 
nem pro nobis fundere, cum ipsius 
caro cultello incideretur lapideo. 
Tempestive coepit pati pro nobis, et 
qui peccatum non fecit, poenam ho- 
die portare incepit pro peccatis 
nostris. Non solum enim in virili, 
sed etiam in infantili aetate san- 
guinem suum pro nobis voluit fiin- 
dere. Ploravit autem puer Jesus ho- 
die, propter dolorem quem in carne 
sensit; nam veram carnem et pas- 
sibilem, sicut ceteri homines ha- 
buit Sed eo plorante, credisne quod 
mater potuerit lacrymas continere ? 
Ploravit ergo, et ipsa. Compatere 
et tu sibi, et plora etiam cum eo, 
quia hodie ipse fortiter ploravit. 
Nam in solemnitatibus istis mul- 
tum gaudere debemus, propter sa- 
lutem nostram quam quaesivit; sed 
multum compati et dolere, propter 
suas angustias, quas pro nobis sus- 
tinuit. Multum etiam ex hoc ad- 
mirari debemus ad tolerandum pcB- 
nas pro peccatis propriis , cum 
cernimus ipsum tantas tolerasse 
pro alienis. Unde ait Bernardus : 
cc Quis non erubescat refugere 
multo minores poenas pro pec- 
catis suis , cum noverit Christum 
tanta pertulisse, non pro suis, sed 
alienis? » Et sciendum quod sex 



Digitized 



byGoogle 



DE CIRCUMCISIONE DOMINI. 



97 



vicibus fudit sanguinem suum pro 
nobis : primo, in circumcisione, 
et hoc fuit nostrae redemptionis 
initium; secundo, in oratione,et 
hoc fuit nostrae redemptionis desi- 
derium ; tertio, in flagellatione, et 
quarto in coronatione , et hoc fuit 
nostrae redemptionis meritum : quia 
livore ejus sanati sumusj quinto, 
in crucifixione, et hoc fuit nostrae 
redemptionis pretium , tunc enim 
quae non rapuit exsolvebat; sexto, 
in lateris apertione, et hoc fuit no- 
strae redemptionis sacramentum , 
per quod figuravit, nos per aquam 
Baptismatis debere mundari, qui 
quidem Baptismus habiturus erat 
efficaciam ^a sanguine Christi. — 
Per primum docemur nos spiritua- 
liter circumcidere, et peccata abji- 
cere; per secundum, mentis an- 
gustiam pro salute nostra sustinere; 
per tertium, carnem nostram do- 
mare ; per quartum , animam no- 
stram \irtutibus ornare ; per quin- 
tum, membra nostra mandatis Dei 
ligare ; per sextum, vulneratum cor 
in charitate Dei habere. Vides ergo 
quoties Christus suum fudit san- 
guinem, propter nostramjredemptio- 
nem : ubi tamen sunt nostrae lacry- 
mae, ubi gemitus, ubi fletus, ubi 
gratiarum actiones pro tam copiosa 
sanguinis effusione? Venite, adore- 
mus et procidamus ante eum, plore- 
mus coram Domino, quifecit nos, et 
tam copiose redemit; ut enim ait 
Bernardus : « Suffecisset ad redem- 
ptionem orbis una pretiosissimi 
sanguinis gutta, sed data est copia, 
ut in beneficii recordationem vir- 
tus diligentis claresceret, copiosa 
enim apud eum redemptio, » 

4 CUR CIRCUMCISIO INSTITUTA 

FUERAT? — Ut autem dictum est, 
ritus et religio circumcisionis ab 
Abraham sumpsit exordium; quia 
primus unius Dei confessus est fi- 
dem, et in signum hujus primo 
accepit circumcisionem , quae fuit 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



signum distinguens fideles ab in- 
fidelibus. Credens enim Abraham, 
adhuc in praeputio positus, filium 
se habiturum, quem Deus ei pro- 
misit, hujus rei signum circumci- 
sionem accepit, ut quod credens 
justificatus sit cerneretur. Fuit ergo 
data et instituta circumcisio : pri- 
mo, propter meritum fidei Abrahae, 
ut sicut fide distabat a nationibus 
ceteris , sic distaret etiam signo 
circumcisionis. — Secundo, ut popu- 
lus qui ex eadem progenie nasci- 
turus erat, per circumcisionis si- 
gnum peculiaris Deo agnosceretur, 
et ab aliis nationibus discerneretur, 
ac semen ejus, qui credens Deo hoc 
ipsum acceperat, esse sciretur. — 
Tertio, ut si qui ex eodem populo 
in praelio corruissent, hoc signo 
circumcisionis inter Gentes cogniti, 
quia de stirpe sancta descenderant, 
sepulturae traderentur. Et ideo in 
eremo non circumcidebantur , ubi 
soli sine Gentibus conversabantur. 
— Quarto, in remedium peccati 
originalis, et ad repressionem con- 
cupiscentiae carnalis. Data est etiam* 
circumcisio in praeparationem sus- 
ceptionis fidei, quia circumcisio 
est quaedam professio Mosaicae le- 
gis servandae, sicut et Baptismus est 
professio legis Evangelicae, et per 
professionem illam disponebantur 
ad istam. Circumcisio igitur prae- 
teriti temporis mandatum fuit, et 
signum promissi Christi, quam us- 
que ad Christum oportuit aucto- 
ritatem habere, ut tamdiu curreret, 
donec nasceretur promissus Abra- 
hae ; quo nato , et promissione im- 
pleta, oportuit circumcisionem et 
signum promissionis cessare. Unde 
ficbat cuhris petrinis, quia petra 
erat Christus. 

5 Decem rationes propter quas 
Christus circumcidi voluit. — 
Voluit autem Christus circumcidi 
ex causis pluribus, tanquam si es- 
set Legi subjectus. Primo, ut osten- 



Digitized 



byGoogle 



98 



PRIMiE PARTIS CAPUT X. 



deret se esse de gencre Abrahae, 
qui circumcisionis mandatum acce- 
pit, et cui de Christo repromissio 
feicta est. — Secundo, ut patribus 
assimilatus, Judaeis satisfacereil, ac 
scandalum et omnem excusationem. 
in se non credendi, et eum non re- 
cipiendi ipsis auferret, — Tertio, 
ut Legem veterem, et circumcisio- 
ncm quam Deus instituerat, appro- 
baret; ac eam sanctam, justam 
et bonam fuisse monstraret. — 
Quarto, ut obedientiae et humilita- 
tis virtutem, nobis suo commen- 
daret exemplo, praeceptum Legis, 
cui tamen subjectus non erat, ob- 
servando. — Quinto, ut Legem 
quam dedit aliis, etiam ipse impleret, 
et qui in similitudine camis peccati, 
non autem in came peccati vene- 
rat, remedium quo caro peccati 
mundari consueverat, non respue- 
ret. ~ Sexto , ut Legis onus in se 
sustinens, alios a Legis onere, quod 
portare nequiverant, liberaret, quia 
factus est sub Lege, ut eos qui sub 
Lege erant rtf^imere/. — • Septimo, 
ut pro nobis sanguinem suum non 
solum in aetate virili, sed etiam in 
infantia funderet, et tempestive pati 
inciperet. — Octavo, ut in se veri- 
tatem camis humanae ostenderet, 
et haereticos qui dixerunt eum non 
verum corpus, sed phantasticum 
habuisse, confunderet. — Nono, ut 
castitatem, quae a circumcisione 
actus illius membri est, commen-. 
daret, et concupiscentiam carnalem 
reprobaret. — Decimo, ut in ipso 
carnalis circumcisionis finem, et 
spiritualis exordium haberet, et nos 
fore spiritualiter circumcidendos de- 
monstraret, ut enim Apostolus ait : 
Finis Legis Christus adjustitiam 
omni credenti, 

6 BaPTISMUS CIRCUMaSIONKirEVA- 

cuAviT. — Hodiemo itaque 4ie ces^ 
sat circumcisio, et habemus pro ea 
Baptismum, qui est majoris gra- 
tiae et i^inoris poenae; nam gratia 



Baptismi superveniens carnis cir- 
cumcisionem evacuavh , quemad- 
modum, fructu adveniente, flores 
decidunt, et marcescunt. Unde 
Gregorius : « Quod apud nos valet 
aqua Baptismatis, hoc egit apud 
veteres, vel pro parvulis sola fides, 
vel pro majoribus virtus sacrificii, 
vel pro his qui ex stirpe Abrahae 
prodierunt mysterium circumci- 
sionis. r» Et secundum Bedam, 
idem auxilium curationis in Lege 
circumcisio, contra originalis pec- 
cati vulnus preestitit, quod nunc 
Baptismus tempore gratiae confert, 
nisi ' quod introitus in regnum non- 
dum patebat circumcisis, ut modo 
baptizatis. At vero non .solum Ba- 
ptismus hoc facit, sed etiam pas- 
sionis adjunctio, quae si circumci- 
sioni adjuncta esset, et similiter 
ibi fieret. Ideo autem in carne prae- 
putii fiebat circumcisio, quia in 
parte illa magis concupiscentia do- 
minatur, per quam originale pecca- 
tum propagatur. Ubi ergo via pec- 
cati est, ibi apte signabatur peccati 
remedium. 

7 MoRALrrsR, qruin sit ciRCUit- 
cisio? — Significatur autem per 
circumcisionem carnis, circumcisio 
mentis , qua mundatur anima a 
vitiis; et ideo debemus circumci- 
sionem spiritualem in omnibus in- 
tus et extra habere, et ex omni 
parte spiritualiter vitiis circumcisi 
esse. Circumcisus enim Christus 
est, ut omnia peccatomm vitiomm- 
que superflua hominem abscindere 
a se debere, doceret. Unde inquit 
Bernardus : « Duplex est circumci- 
sio, quae a nobis fieri debet, scilicet 
interior et exterior. Exterior in tri- 
bus consistit, scilicet : in habitu, ne 
sit notabilis ; in actu, ne sit repre- 
hensibilis; et in sermone, ne sit 
contemptibilis. Interior similiter in 
tribus consistit, scilicet : in cogita- 
tione, ut sit sancta; in affectione, 
ut sit pura; in intentione, ut sit 



Digitized 



byGoogle 



DE GIRGUMaSIONE DOMINI. 



Q9 



recta : » haec Bernardus^ Debemus 
igitur esse clrcumcisi corde, a cogi- 
tationibus noxiis et iromundis, a 
judiciis falsis et temerariis, ab in- 
tentionibus et voluntatibus iniquis, 
ut coram Deo pertinxescamus ver- 
sare in corde quod coram homini- 
bus enibesceremus dicere vel fe- 
cere ; quia quae dicta vel facta 
hominibus, h«c sunt cogitationes 
Deo. Debemus quoque esse circum- 
cisi lingua a verbis turpibus, de- 
tractoriis, mendosis, otiosis et su- 
perfluis; quia de omni verix) otioso 
etiam ignoranter prolato, sicut et 
de cogitadone minutissima, red- 
denda est ratio in die judicii. De- 
bemus etiam esse drcumcisi, omni- 
bus sensibus et membris corporis 
nostri, a prohibitis et iilicitis, a 
voluptuosis et superfluis omnibus 
abstinendo, et non solum a peccato, 
sed ab oomi occasione peccati nos 
subtrahendo; quia nisi qUis occa- 
sionem peccati vitaverit,. vix peccar 
tum dedinabit. 

8 CuR niB ocTAVA FiEBAT ? — Tali 
drcumdsione omnia vitia et peccata 
tolluntur et exduduntur, unde et 
octavo die drcumcisio merito fiebat, 
in qua et ultima resurrectio fiet, 
quando omnibus membris circum- 
cisis, id est, vitiis et peccatis abs- 
cisis totus ex integro innovatus, 
omnique superfluitate mundatus 
homo ad immortalitatem resurget. 
Octava dies ipsa est quae et prima. 
In hac enim mundus coepit, Chri- 
stus resurrexit ; in hac et universa- 
lis resurrectio erit. Sex etenim sunt 
hujus seculi aetates, in quibus pro 
Deo laborihus insistere, et pro adi- 
piscenda sempitema requie. ad tem- 
pus operari necesse est; septinia 
aetas non in hac, sed in alia vita t 
quiescentium usque ad tempus vor 
surrectionis omnium ; octava autem 
aetas ipsaest dies resurrection Ls sine ^ 
uUo temporis fine beata. Tunc au- 
tem non solum circumcisi , sed 



omnibus ab eis peccatis abscisis, 
mundi et immaculati aetemum no- 
men Sancti suscipient et heredita- 
tem. Qui ergo mala et vana cogita- 
re, vel loqui aut facere non appetit, 
iste interius et exterius perfecte 
circumcisus est. Parum autem prod- 
est drcumdsum esse, ex parte una 
et non ex alia , ut enim ait Pius 
Papa : « Nihil prodest horaini jeju- 
nare et orare, et alia religionis bona 
agere, nisi mens ab iniquitate, et 
ab obtrectationibus lingua prohi- 
beatur. Nihil quidem prodest, sci- 
licet quantum ad vitam aetemam; 
prodest enim quantum ad tempora- 
lia. » Unde et Beda : « Nemo sane 
cum drcumcisionem praedicari au- 
dierit, imius solum membri conti- 
nentiam autumet imperari, quasi 
vel a fornicatione tantum abstinen- 
tem , vel licito matrimonio tempe^ 
ranter utentem, vel virginitate gjo- 
riosum existere absque aliarum 
virtutum adjunctione suflidat, et 
non omnium potius quos corde, 
vel corpore gestamus sensuum ca- 
stigationem praedpi. Ule itaque vera 
circumcisione mundatus est, qui 
obturat aures suas, ne audiat sangui- 
nem, et claudit oculos suos ne vi- 
deat malum ; qui custodit vias suas 
ne delinquat in lingua sua, et at- 
tendit sibi ne gravetur cor ejus in 
crapula et ebrietate ; qui lavat inter 
innocentes manus suas, et ab omni 
via mala prohibet pedes suos, qui 
super omnia castigat corpus suum 
et servituti subjicit; omnique cu- 
stodia servat suum cor, quoniam ex 
ipsa vita procedit. Sed et ipsa bona 
actio sua quae in abscondito est cir- 
ciuncisione non minus indiget, ut 
cum ^ejuno, oro,,deemosynam facio, 
gloriam intrinsecus quseram. Qua- 
propter et Apostolus absconditam 
corde circumcisionem sedulo com- 
menddt, cui laus non ex hominibus, 
sed ex Deo est ; » baec Beda. Deber 
mus ergo omne peccatum intus et 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT X. 



extra vitare, et ex oilini parte spin- 
tualiter circumcisi esse. Toties etiam 
homo circumciditur , quoties post 
peccatum ad poenitentiam reverti- 
tur. 

9 MORALITER OCTO ILLUMINATIO- 
NES CIRCUMCISIONEM MENTIS PR£CE- 

DENTES. — Hanc autem circumci- 
sionem praecedere oportet octo 
spirituales illuminationes divinarum 
gratiarum, quae per octo dies intel- 
Hguntur, et sic octavo die circum- 
cisio in anima celebratur, videlicet : 
peccatoris ad Deum conversio, pec- 
cati recognitio, contritio, confes- 
sio, satisfactio, peccati detestatio, 
in futurum cautio, et ex tunc 
octavo sequitur impii justificatio, 
qua gratia infunditur, et pecca- 
tum expellitur; et in ipsa die 
octava, scilicet in justificatione impii 
celebratur circumcisio in anima 
poenitentis. Quae quidem circum- 
cisio non est aliud quam ampu- 
tatio vitiorum, quae habet fieri in 
cultello poenitentiae. Sicut enim in 
circumcisione corporali fit amputa- 
tio superfluae carnis, sic in circum- 
cisione spirituali fit amputatio vi- 
tiorum ct peccatorum, quae sola 
sunt homini superflua ; omnia enim 
alia creata in homine, sunt valde 
bona. Et nisi ista circumcisio fiat 
in anima, ipsa est filia perditionis, 
secundum illud Genesis : Mascu^ 



lus, cujus prveputii caro circumcisa 
7ton fuerit, delebitur de populo suo. 
Item isti octo dies sunt octo illumi- 
nationes Spiritus septiformis in 
septem virtutibus principalibus , 
cum perseverantia finali, quae est 
octava. Et quia nisi per Christum 
peccata non tolluntur, ipse est enim 
Agnus Deiqui tollitpeccata mundi; 
ideo, ut dictum est, circumcisio cul- 
tris fiebat petrinis, quia petra erat 
Christus, Haec illa Judaeorum cir- 
cumcisio significat, et sine hac si- 
gnificatione inutilis est. Et ideo 
Christus circumcisus est, ut circum- 
cisionis significationem nobis com- 
mendaret. Sicut enim nobis est na- 
tus, nobis baptizatus et passus, ita 
et nobis, non sibi, est circumcisus. 
Spiritualem ergo circumcisionem 
significatam per corporalem habere 
studeamus, ut illam spiritualem, 
quae in octava resurrectionis in 
nobis fiitura est , ab omni cor- 
ruptione culpae et poenae conse- 
qui mereamur. Tres itaque constat 
esse circumcisiones : una est sacra- 
mentum, scilicet circumcisio quae 
est in corpore ; duae vero sunt res 
illius sacramenti , videlicet circum- 
cisio a peccato, quae quotidie est in 
anima ; ac circumcisio a peccato et 
ab omni poena peccati, quae in 
resurrectione erit in anima et in 
corpore. 



ORATIO 



O Jesu clemens, qui de Virgine natus sub Lege circumcidi voluisti, cir- 
cumcide, Jesu misericors, cogitationes, verba et opera servi tui, ut nihil 
tuae voluntati contrarium cogitando, loquendo, operando, peragam ; et in 
sensu Dei sit mihi cogitatus, et omnis narratio mea in praeceptis Altis- 
simi, et in operibus mandatorum tuorum dirigantur omnesactus mei. Ecce, 
Domine, coram te sunt : cor meum, lingua mea, sensus et membra ; co- 
nantur quidem, sed per se non possunt. Fac tu quod ipsi non possunt, et 
perfice in bonis desiderium mei peccatoris, qui consuevisti desiderium 
suum dare justis. Amen. 



Digitized 



byGoogle 



DE EPIPHANIA DOMINI. 



CAPUT XI 



De Epiphania Domini facta tribus Magis. 



Matthaei cap. 2. 



I Manifestatio Christi ad Magos. 
— Tertiadecima vero die, puer Jesus 
manifestavit se Gentibus, id est, 
Magis qui erant gentiles. Propheta- 
tum quippe, seu vaticinatum fuerat 
per Balaam prophetam Gentilium, 
quod oriretur stella ex Jacob et con- 
surgeret homo de Israel; ubi os- 
tenditur quod ortus novae stellae 
apparentis erat signum Christi na- 
scentis. Isti ergo videntes novam 
stellam, cognoverunt per inspira- 
tionem divinam quod illa erat quae 
per Balaam praedicta fuerat; et ideo 
statim moverunt se de locis suis, 
ut ad venerandum Puerum natum 
venirent. Isti a Balaam genus duxe- 
rant, et non minus fidei quam ge- 
neris successores et haeredes erant, 
unde non a magica arte, sed a ma- 
gnitudine scientiae vocati sunt Magi, 
quasi in sapientia magni ; et erant 
in scientia astrorum periti : quos 
enim Hebraei scribas, Graeci philo- 
sophos, Latini sapientes, hos Persae 
Magos appellant. Et ideo erant 
Magi, non malefici; sed sapientes 
primitiae fidei nostrae : qui ideo etiam 
reges dicti sunt , quia illo tempore 
philosophi et sapientes regnare con- 
sueverunt. Unde de antiquorum 
temporum felicitate Seneca sic di- 
cit : « Summa felicitas erat gentium, 
in quibus non poterat potentior esse 
nisi melior. Illo ergo seculo quod 
aureum perhibetur, officium erat 
imperare non regnum : parum erat 



regi sine arte et difficultate sibi in- 
venire aliquod receptaculum. » Unde 
de quodam philosopho tunc regente 
statim subjungit : « Diogenes Cyni- 
cus cum vidisset puerum cava manu 
aquam bibentem, fregit protinus 
exemptum e perula calicem hac ob- 
jurgatione sui : Quandiu homo stul- 
tus supervacuas sarcinas habui ! Qui 
se complicuit in dolio, et in eo cu- 
bitavit : » haec Seneca. O quantum 
distat inter rectores hujus temporis 
et illius ! quia nunc omnia illis con- 
traria : divitias, honores et delicias 
quaerunt ; et ideo in futuro forte 
pejus Gentibus habebunt. 

2 CuR Magi ab Oriente vene- 
RUNT 1 — Et ecce venerunt Magi ab 
Oriente, id est , a partibus quae re- 
spectu Jerusalem et Judaeae sunt 
versus Orientem , ut , secundum 
Chrysostomum, unde dies nascitur, 
Inde procederet fidei initium, quia 
fides lumen est animarum. Et se- 
cundum Bernardum , merito ab 
Oriente veniunt, qui Solem justitiae 
novum nobis ortum annuntiant , 
laetisque rumoribus totum mundum 
illuminant. Venerunt autem specia- 
liter de finibus Persarum, Medo- 
rum, et Chaldaeorum, ubi fluvius 
est Saba , a quo et Sabaea regio illa 
dicitur ; juxta quam est Arabia, ubi 
Magi reges fuisse memorantur. Sunt 
autem Arabiae duae, una contermina 
et vicina Judaeae et respectu Jerusa- 
lem ab Oriente, de qua videntur 



Digitized 



byGoogle 



PRIIVLE PARTIS CAPUT XI. 



Magi venisse ; alia contermina In- 
diae, distans a Jerusalem quasi unius 
anni itinere, et de hac infra tre- 
decim dies non poterant venire. 
Unde Remigius : « Sciendum est 
quod aliqui solent dicere, quod Puer 
qui tunc natus est in tam brevi 
spatio temporis de ultimis finibus 
terrae eos ad se perducere potuit ; 
vel si fuerunt successores Balaam, 
regio istorum non longe distat a terra 
promissionis, idcirco in tam brevi 
spatio temporis Jerusalem venire 
potuerunt : » haec Remigius, Fa- 
ctum est autem ut visa stella quid^ 
quid per eam significabatur Sancti 
Spiritus illustratione mox intellige- 
retur. Christum igitur Deum et ho- 
minem in stella qu&rebant, quem 
divina inspiratione per stellam si- 
gnificari intelHgebant. 
3 Stella a Magis visa quatuor- 

DECIM MODIS AB ALIIS DIFFERT. — Ista 

autem stella difFerebat ab aliis mul- 
tipliciter. Primo , in substantia : 
quia aliarum stellanim materia est 
materiae coelestis et quintae essen- 
tiae; haec autem de substantia cor- 
ruptibili fuit. — Secundo, quoad 
ejus principium effectivum : quia 
aliae stellae a Deo per Verbum 
creatae sunt, nulla cooperante na- 
tura; sed ista ministerio Angeli a 
Verbo facta est. — Tertio, in dura- 
tione : quia aliae a principio mundi 
sunt conditae, et in aetemum ma- 
. nebunt ; ista Christo nato creata est, 
postea esse desinit. — Quarto, in 
situ : quia aliae sunt in ccelo; ista 
autem non fuit sita in firmamento, 
sed in aere non longe a terra. — 
Quinto , in magnitudine : quia se- 
cundum Ptolomceum, quaelibet stel- 
lartim firmamenti visibilis nobis, 
major est tota terra; forte ista non 
fuit uhra quantitatem duorum vel 
trium cubitorum. — Sexto, in motu : 
quia aliae moventur circulariter ab 
Oriente in Occidentem; haec autem 
ferebatur motu recto, ab Ortu in 



Meridiem. — Septimo, in statu : 
aliae moventur motu continuo, et 
nunquam stant; ista autem cum 
Magis euntibus ibat, et cum stanti- 
bus et quiescentibus quiescebat. — 
Octavo, in vicissitudine apparitionis 
et occultationis : cum enim intra- 
verunt Jerusalem , occultavit se ; 
deinde ubi 'Herodem reliquerunt, 
seipsam monstravit. — Nono, in 
tempore : quia aliae lucent solum 
de nocte; haec vero in meridie, sole 
lucente, apparebat, quam lux diurna 
non impediebat, quia secundum 
Chrysostomum , ipsos etiam solis 
radios proprio fulgore superabat. — 
Decimo, in significatione : quia aKae 
signant temporum et annorum dis- 
tinctionem; ista vero significabat 
Creatoris nativitatem. — Undecimo, 
in effectu : quia aliae habent ef&ca- 
ciam certam ad transmutationem 
istorum inferiorum; ista autem nul- 
lum habuit effectum, nisi quod no- 
tavit natum Salvatorem. — Duode- 
cimo, in ministerio : cetera enim 
astra creavit Deus in ministerium 
cunctis Gentibus; haec autem stella 
in ministerium solius Christi est 
edita. — Tertiodecimo , in singula- 
ritate apparitionis : quia quaelibet 
stella apparet omnibus qui sunt in 
hemispherio ejus; sed ista visa est 
tantum tribus Magis. — Quartode- 
cimo, in motore : quia aliae stellae 
non habent motores proprios ; ista 
autem habuit motorem proprium, 
scilicet Angelum, qui nativitatem 
Christi pastoribus nuntiavit. 

4 TrIA MAGNA IN DIE EPIPHANIiE 

FACTA. — Multa et magna hac die 
facta sunt per Dominum Jesum, et 
maxime circa ipsam Ecclesiam. Pri- 
mum est, quia ipsa hodie in per- 
sona Magorum ab eo in sponsam est 
recepta, quia est ex Gentibus ma- 
xime congregata. Nam die natalis 
sui in persona pastorum Judaeis 
apparuit, de quibus nonnisi pauci 
Verbum Dei receperunt; hodie vero 



Digitized 



byGoogle 



BE EPIPHANIA DOMINI. 



io3 



apparuit Gentibus quae Ecclesiam 
impleverunt, quia in stellae fulgore 
Dei gratia, et in tribus Magis voca- 
tio Gentium praecessitj ipsi enim 
Magi primitise Gentium fuerunt, et 
Gentes in Christum credituras si- 
gnaverunt ; unde festum hodiernum 
proprie est festum Ecclesiae, et 
fidelium Christianorum. — Secun- 
dum est, quia Ecclesia hodie sancta 
est ab eo desponsata, et eidem per 
Baptismum vere conjuncta, quem 
tali die anno suo xxx recipere di- 
gnatus est. Et ideo laetanter canta- 
tur : Hodie ccslesti Sponso jmcia 
est Ecclesia, quoniam in Jordane 
lavit Christus ejus crimina. Nam in 
Baptismo desponsatur anima Christo, 
qui virtutem sumpsit a Baptismo 
suo 'j et ideo animarum baptizatarum 
congregatio vocatur Ecclesia. — 
Tertium est, quia tali die, scilicet 
anno revoluto post Baptismum, fe- 
cit ad nuptias primum miraculum, 
quod etiam ad Ecclesiam, et spi- 
rituales nuptias adaptari potest , 
prout infra suo loco apparebit. His 
ergo, ut cantat Ecclesia, tribus mi- 
raculis ornatum sanctum diem co- 
Umus. Unde, ut dicit Maximus 
episcopus : « In antiquioribus libris 
dies illa dicitur pluraliter dies Epi- 
phaniarum, id est, plurium illu- 
strationum Christi ; Epiphanes enim 
illustrationem sonat. Has tamen 
tres manifestationes propriis qui- 
dem nominibus distinguunt : Epi- 
phaniam vocantes eam , quae per 
stellam est, quasi desursum fecta; 
Theophaniam eam, quae in Baptismo 
quasi aDeo, id est, a Patre factam; 
Bethphaniam eam, quae in nuptiis 
quasi in domo factam : Beth enim 
domum sonat. Recteque tria haec in 
uno die acta nobis mysteria praedi- 
cantur, qui Trinitatis ineflfiabilis ar- 
canum uno Dei sub nomine con- 
fitemur : » haec Maximus, Insuper, 
secundum Origenem, et jam hac die 
.pavit quatuor millia hominum de 



septem panibus, etpaucispiscicuHs, 
Vides itaque quam venerabilis est 
dies ista quam Dominus elegit, ad 
tot mirifica et magnifica facienda. 
Considerans ergo Ecclesia tot magna 
beneficia hodie sibi a Sponso exhi- 
bita , grata existere volens exsultat, 
jucundatur, et jubilat, ac diem hanc 
magnifice solemnizat. Dicamus ita- 
que nunc de primo, quia de aliis 
dicendum erit infra ordine suo. 

5 De ITINERE Magorum. — Cum 
ergo, secundum prophetiam Mi- 
chaeae, natus esset Jesus in Bethle- 
hemJudcs, quae est in tribu Juda, 
quod dicitur ad distinctionem alte- 
rius Bethlehem, quae est in Galilaea, 
in tribu Zabulon, in diebus Herodis 
regis, scilicet anno regni sui xxx, 
per quod ostenditur tempus praefi- 
nitum Christi nascentis; propheta- 
verat enim patriarcha Jacob illo 
tempore Christum fore nasciturum, 
quando deficeret sceptrum, sive rex 
et dux de populo Judaeorum : et hoc 
impletum est in Herode Ascalonita, 
qui fuit Idumaeus, et primus regna- 
vit alienigena. Ecce Magi, et gen- 
tiles universam Ecclesiam futuram 
ex Gentibus repraesentantes, a par- 
tibus orientalibus , venerunt Jero- 
solymam, civitatem regiam, ibidem 
de Christo nato inquirentes et di- 
centes : Ubi est qui natus est rex 
Judceorum? Ecce ergo titulus a 
Magis hic nuntiatus, a Judaeis re- 
probatus ibi : Noli scribere rex Ju- 
dceorum, a Scriptura confirmatus 
ibi : Quod scripsi scripsi, — Vidi- 
mus enim in Oriente stellam ejus, 
scilicet propriam, quia hanc creavit 
ad sui ostensionem ; et venimitb, per- 
sonaliter, adorare, humiliter, eum, 
singulariter. Veniunt pastores ut 
certificentur, ut supra; veniunt re- 
ges ut venerentur , ut hic ; veniunt 
senes ut gratulentur , ut infra. 
Primum pertinet ad praelatos; se- 
cundum ad activos; tertium ad 
contemplativos. Primi vident et 



Digitized 



byGoogle 



I04 



PRIMiE PARTIS CAPUT XI. 



praedicant j secundi venerantur et 
adorant; tertii amplexantur et te- 
nent. Secundum quosdam , Magis 
Judaeam intrantibus, stella dispa- 
ruit , ut amittentes itineris ducem , 
necesse haberent recurrere ad civi- 
tatem regiam , scilicet Jerusalem, et 
ibidem inquirere de rege nato. Se- 
cundum vero alios, cum Magi Jeru- 
salem ad quaerendum de Puero 
ingressi fuissent, stellae ducatum 
amiserunt, quoniam auxilium hu- 
manum requirentes juste perdere 
divinum meruerunt, quia recte di- 
vino deseruntur auxilio, qui huma- 
num praeponunt divino. Et potest 
stella ista illuminatio gratiae intel- 
ligi, quia dum boni a malis consi- 
lium quaerunt, veram illuminationem 
amittunt. 

6 DlSPARITIO STELhJE PROPTER QUA- 

TUOR RATioNES. — Sed sive ante in- 
gressum in Jerusalem, sive post 
ingressum disparuit. Factum est hoc 
a Deo pluribus de causis. Prima , 
propter ipsos Magos, ut qui prius 
fuerant commoniti coelesti signo, 
contirmarentur etiam dicto prophe- 
tico ex doctorum ibi residentium 
responso.— Secunda, propter Chri- 
stum, ut ejus nativitas in civitate 
regia publicaretur, et prophetia de 
loco nativitatis Christi impleta mon- 
straretur. — Tertia, ut studio Mago- 
rum, damnaretur pigritia Judaeo- 
rum, qui Gentibus sollicite Christum 
quaerentibus, ipsi in nullo moti sunt 
ad quaerendum. — Quarta, ut Judaei 
Christum non recipientes, inexcusa- 
biles de adventus ejus notitia rema- 
'nerent, cum Magi Judaeis tempus, 
et Jijttaei Magis locum nativitatis 
ostenderent. Per hoc etiam figura- 
batur quod fides Christi erat a 
Gentibus devote recipienda, et a 
Judaeis pro majori parte in infide- 
litate remanentibus refutanda. Isti 
Magi fixi fuerunt in timore Christi et 
fide firmati, quia non obstante quod 
scirent juxta edictum imperiale, ca- 



pitali sententia puniendum esse 
quicumque regem alium quam sub- 
jectum Romano imperio nominaret, 
Christum tamen intrepidi sunt con- 
fessi. Unde Chrysostomus : a Sed 
numquid nesciebant, quod in Jeru- 
salem regnabat Herodes > Numquid 
non intelligebant, quod quicumque, 
rege vivente, alterum regem pro- 
nuntiat aut adorat, punitur in san- 
guine > Sed dum considerabant 
regem futurum, non timelpant prae- 
sentem ; adhuc non viderant Chri- ' 
stum, et jam parati erant mori pro 
Christo. O beati Magi qui ante con- 
spectum crudelissimi regis prius- 
quam Christum viderent, Christi 
facti sunt confessores ! » haec Chry- 
sostomus, 

7 Herodis timor, et turbatio 
Jerusalem. — Audiens autem Hero- 
des.rex, talia de Puero nato, turba- 
tus est, timens ne regnaturus esset 
pro eo, Se tanquam alienigena de- 
stituto. Ubi Augustinus : « Quid erit 
tribunal judicantis, quando superbos 
reges cuna terrebatinfantis ? Timeant 
nunc reges ad Patris dexteram jam 
sedentem, quem rex impius timuit 
adhuc matris ubera lambentem. » Et 
non solum turbatus est ipse, sed 
et omnis Jerosolyma cum illo, no- 
vitate miraculi percussa, et favere 
volens Herodi, quem timebat, quia 
sibi subjecta. Saepe enim populus 
plus eis injuste favet quos crudeles 
sustinet : unde rex injustus omnes 
ministros habet impios et adula- 
tores. » Secundum ergo Chrysosto- 
mum, turbatur omnis Jerosolyma 
cum illo, vel causa adulationis, vel 
timoris. Turbantur etiam ille et 
isti, quia de adventu justi non ^os- 
sunt gaudere iniqui. Vel accipiendo 
hic partem pro toto, omnis Jeroso- 
lyma intelligitur illa pars, quae sibi 
favebat ; sic communiter dicitur 
quando majores civitatis aliquid fa- 
ciunt, quod tota civitas illud facit ; . 
sic in proposito, qui erant ibidem 



Digitized 



byGoogle 



DE EPIPHANIA DOMINI. 



io5 



majores , et in regalibus officiis 
assistentes, illi cum rege turbati 
sunt. Et congregans omnesprinci- 
pes sacdrdotum ei scribas populi, 
sapientes Judaeorum, scisciiabatur 
ab eis ubi Christus nasceretur. Quia 
enim volebat Christum perdere, 
ideo studuit de loco nativitatis 
Christi diligenter inquirere ab illis 
qui Scripturas Prophetarum prae- 
dictas de Christo noverant, et ge- 
nealogias descendentes a David 
sciebant. At illi dixeruni ei, quod 
in Bethlehem Judce, id est, quae sita 
esl in.terra Juda, prout scribitur 
in Michaea. Secundum Augustinum, 
Judaei in hoc facto, quo docent alios 
locum nativitatis, et tamen ipsi non 
vadunt, similes sunt fabricatoribus 
arcae Noe, qui aliis ubi evaderent 
praestiterunt, et ipsi diluvio perie- 
runt. Similes etiam sunt lapidibus 
milliarium, qui aliis viam indicant, 
nec ipsi per eam ambulant. De qui- 
bus etiam dicit ibidem Augustinus, 
quod ostenso aliis vitae fonte ipsi 
sunt mortui siccitate. Per scribas 
autem et sacerdotes qui locum na- 
tivitatis Christi ex prophetia decla- 
raverunt, et tamen ipsum Christum 
non adoraverunt, sed magis perse- 
cuti sunt, signantur doctores bonae 
doctrinae, sed malae vitae, cjui quem 
praedicant sana doctrina, perse- 
quuntur mala vita. 

8 SiMULATio Herodis. — Tunc 
Herodes, clam et occulte vocatis 
ad se Magis, didicit ab eis tempus 
stellce quce apparuit eis, Cognito 
enim loco nativitatis Christi ex Ju- 
daeorum responsis, voluit scire tem- 
pus nativitatis ab ipsis Magis, ut 
si ad ipsum redirent, ex temporis 
et loci cognitione posset Christum 
interficere : et cum esset alienigena, 
non confidebat de Judaeis, et ideo 
voluit consilium suum latere eos. Et 
mittens illos in Bethlehem dixit, do- 
lose, et eos volens decipere : Ite et 
interrogate diligenter de Puero, na- 



to, et cum inveneritis renuntiate 
mihi, ui et ego veniens adorem eum ; 
spondet falsum obsequium ut faci- 
lius eos decipiat , et ad redeundum 
per ipsum inducat. Falsa quippe 
fuitHerodis promissio, quia, secun- 
dum Chrysostomum , devotionem 
promittebat, sed gladium acuebat et 
malitiam cordis sui humilitatis co- 
lore depingebat. Talis est consuetu- 
do omnium malignorum, quando 
aliquem in occulto gravius laedere 
volunt, humilitatem illi et amici- 
tiam fingunt. Et secundum Raba- 
num, finxit Herodes, tam vultu 
quam verbis se adorare eum velle, 
quem invida cogitatione tractabat 
occidere, et hoc, ut vel ad ipsum 
Magi alacrius redirent, et ne Judaei, 
quorum rex erat futurus, ab eo 
ipsum absconderent : cujus perso- 
nam omnes hypocritae tenent, qui 
dum ficte Deum quaerunt, invenire 
illum nunquam merentur. Et sicut 
Herodes sub specie religionis voluit 
occidere Christum, sic hypocritae, 
quantum in eis est, occidunt eum, 
secundum illud Apostoli : Rursum 
crucifigentes in semetipsis Filium 
Dei, Nam, secundum Gregorium, 
simulata sanctitas est duplex ini- 
quitas; et secundum Chrysostomitm, 
Herodi similes csse probantur, qui 
sacra communione mysterii indi- 
gne abutuntur. Adorare quippe se 
fingunt, et eum, quantum in ipsis 
est, interimunt, juxta illud Aposto- 
li : Qui enim manducat et bibit in- 
digne, reus erii corporis et sangui- 
nis Domini, 

9 Stell^ reapparitio. — Cum 
autem Magi audissent regem, He- 
rodem , nihil mali suspicantes , 
abierunt recedentes, scilicet de Jeru- 
salem, ut irent versus Bethlehem , 
edocti de hoc per prophetiam. Et 
cum Jerusalem egressi fuissent, 
ecce stella quam viderant in Orien- 
te, quae disparuerat, iterum eis 
apparuit, quia auxilium deserentes 



Digitized 



byGoogle 



to6 



PRIMiE PARTIS CAPUT XI. 



humanum, memenint recuperare 
divinum. In ipso autem loco, quo 
eis reapparuit stclla,^ fecta est in 
memoriam hujus Bcclesia. Dein- 
de, antecedebat eos, et viam ostende- 
bat, usquedum veniens staret supra, 
locum et vicina domui, ubi erai 
Puer, Stabat quasi supra caput Pue- 
xi, ut quasi innueret et diceret : 
Hic est qui natus est Rex quem te- 
stabar,ut quem loquendo monstrare 
non poterat, testando monstraret. 
Et sic, stella duce, cum magno gau- 
dio ad tugurium, in quo Dominus 
Jesus natus est, pervenerunt. Ambi- 
guum est quod istorum fuerit, sci- 
licet an Magi in Oriente positi^ 
viderint stellam super Judaeam' 
existentem immobilem, vel viderint 
stellam in Oriente existere, quae 
eos perduxit in Judaeam. Potuit 
enim nasci in Oriente, et eos prae- 
cedendo in Jerusalem perducere, ut 
sentit Chrysostomus , et tenetur 
communius. Fulgentius tamen vi- 
detur velle, quod eam primo vide- 
rint immobilem super Judaeam, quae 
dedit eis signum veniendi in Ju- 
daeam; qui Jerusalem tanquam ca- 
put Judaeae adierunt, et ipsis egres- 
sis, tunc motu notabili eos praecessit, 
quae, peracto officio suo, in praeja- 
centem materiam reversa est. 

10 Magi domum intrant. — Et in- 
trantes, Magis scilice, domum, di- 
versorium, invenerunt Puerum cum 
Maria , Matre ejus, forte tunc se- 
dente et tenente super genua Pue- 
rum ; et valde gavisi sunt , quia 
a desiderio suo fraudati non sunt, 
nec inaniter laboraverunt. Unde 
Chrysostomus : « Propterea gratula- 
ti sunt, quoniam quod quaesitum est 
desideratumque repererant , quo- 
niam efiFecti fuerant nuntii veri- 
tatis, et quia non frustrata longae 
viae confecerant spatia, tam ar- 
denti quippe erga Christum cupi- 
ditateflagrabant. » Felix Maria : nam 
Jesus sine Maria non nascitur. 



quia ipsa ministra Incarnationis; 
sine Maria non invenitur, quia 
ipsa fieunula educationis^; sine Ma- 
ria xion crucifigitur, quia ipsa socia 
passionis. Joseph autem , secun- 
dum Chrysosiomum, idcirco tacetur, 
quia nuUum ibi de officiis ad nutri- 
cium pertinentibus commemora* 
tur. Vel, secundum Hilarium, et 
Rabanum , divina dispensatione 
actum est, ut illa hora absens 
esset, ne pater ejus crederetur. 
vel aliqua suspicionis occasio da- 
retur Gentibus, quod Deus non 
esset, qui primitias suas, statim 
nato Salvatore, ad eum adorandum 
miserunt. 

II QuAKMERiToaiA Furr Magorum 
ADORATio. — Ingressi itaque, et 
procidenies tam mente quam cor- 
pore, genua flectunt puero Jesu 
humiliter, et adorant in carne 
Deum venim, •adoratione scilicet 
latriae, reverenter. Honorant ut 
regem, et adorant ut Deum; vi- 
dent enim hominem et agno- 
scunt Deum : procidunt in si- 
gnum humilitatis, sine qua nullus 
vere adorat, quia omnis adorator 
omnem fastum , et confidentiam 
sui deponere debet, ut quam cor- 
pore dejectionem praefert in oculis 
Dei, animo gerat, contritique cor- 
dis et humiliati victimam ofie- 
rens Deo se curandum committat. 
Quanta tunc exsultatio tibi fuit, 
o Virgo beatissima, quis cogitare 
valeat, quando eum quem nuper 
genueras, tum quasi Deum ado- 
rare videbas ? O quam magna fuit 
horum Magorum fides ! Quid enim 
erat credere? Quod ille Puerulus 
sic viliter indutus cum pauper- 
cula Matre, et in loco sic abjecto, 
sine societate, sine familia, sine 
omni ornatu, inventus esset rex 
et verus Deus ; et tamen utrum- 
que crediderunt. Parvulum enim 
non adorassent et honorassent, si 
parvulum tantummodo credidis- 



Digitized 



byGoogle 



DE EPIPHANIA DOMINI. 



107 



sent. Tales duces, et talia primi- 
tiva nos habere oportebat. Ex quo 
patet quod cognoverunt Christi 
divinitatem per divinam revelatio- 
nem. Cum enim viderent Puerum 
pannis vilibus involutum gremio 
pauperis Matris positum, nullum 
regiae divinitatis habentem si- 
gnum , non est verisimile quod 
talem reverentiam ei exhibuissent, 
nisi in quo aliquid supra ho- 
minem cognovissent. Unde Ber^ 
nardus : a Adorant Magi, et o£fe- 
runt munera adhuc lactanti Matris 
ubera. Sed ubl est, o Magi, ubi 
est purpura regis hujus? Num- 
quid viles panni isti quibus in- 
volutus? Si rex est, diadema ubi 
est? Sed vos eum vere videtis in 
diademate quo coronavit eum Ma- 
ter sua, in sacco nostrae mortali- 
tatis, de quo cgnsurgens, ait : 
Conscidisti saccum meum, et cir- 
cumdedisii me lcetitia. » Et iterum : 
tt Sed unde vobis hoc, o alienigenae;, 
ut a vobis adoretur Christus ? Ne- 
que enim in Israel tantam fidem 
invenimus. Sic vos non offendit 
vilis habitatio stabuli, non pau- 
peres cunae praesepii. Non vos 
pauperis Matris prsesentia , non 
lactantis scandalizat infantia. Quid 
facitis, Magi, quid facitis ? Lactan- 
tem Puerum adoratis in tugurio 
vili , in vilibus pannis ! Ergone 
Deus est iste? Deus certe in tem^ 
plo sancto suo, Deus in coslo se- 
des ejus, et vos eum quaeritis in 
vili stabulo, in Matris gremio 1 
Quid facitis, quod et aurum offer- 
tis? Ergo rex est ipse? Et ubi 
aula regia, ubi thronus, ubi cu- 
riae regalis frequentia? Numquid 
aula est stabulum, thronus prae- 
sepium, curiae frequentta Joseph 
et Maria? Quomodo ita insipien- 
tes fiicti sunt viri sapientes, ut 
adorent Parvulum despicabilem , 
tam sua cetate quam paupertate 
suorum? Insipientes facti sunt, ut 



fierent sapientes, et praedocuit eos 
Spiritus quod postea praedicavit 
Apostolus : Qui vult esse sapiens, 
fiat stulius ut sapiens sit. Nonne 
timendum erat, ne scandalizaren- 
tur viri isti, et illusos se crede- 
rent, cum tanta indigna viderent? 
A regia dvitate ubi regem quae- 
rendum conjectabantur, ad Bethle- 
hem viilam parvulam diriguntur; 
ingrediuntur in stabulum; inve- 
niunt involutum pannis Infantu- 
lum. Non illis sordet stabulimi, 
non offenduntur pannis, non scan- 
dalizantur lactantis infantia; pro- 
cidunt ante eum, venerantur ut 
regem, adorant ut Deum. Sed pro- 
fecto qui illos adduxit , ipse et 
instruxit; et qui per stellam foris 
admonuit, ipse in occulto cordis 
intus edocuit : » haec Bernardus. 
Et Augusiinus : a Non sub poUice 
sella regalis, non de membris 
purpura, non in capite diadema 
fiilgebat, non pompa famiilantium, 
non terror exercitus, non glorio- 
sior fama praeliorum hos ad eum 
viros ex remotis cum tanto voto 
supplices attraxerat. Jacebat in 
praesepio Puer ortu recens, exiguus 
corpore , contemptibilis pauper- 
tate. Sed magnum aliquid late- 
bat in Puero, quod illi homines, 
non terra portante , sed coelo nar- 
rante, didicerant. » Unde et Chry- 
sostomus ■: « Et intrantes domum 
invenerunt Puerum cum Maria , 
Matre ejus, Matre, inquam ejus, 
non diademate coronata, non au- 
ro refulgente , aut in lecto au- 
Teo recumbente, sed vix tunicam 
unam habcnte , non ad ornar- 
mentum corporis , sed ad tegu- 
mentum nuditatis, qualem habere 
poterat carpentarii uxor pere- 
gre constituta. Si ergo regem ter- 
renum qusBrentes venissent, ma- 
gis fuissent confiisi quam gavisi, 
quia tanti itineris laborem sine 
causa suscepissent. Nunc autem 



Digitized 



byGoogle 



io8 



PRINLE PARTIS CAPUT XI. 



quia coelestem regem quaerebant, 
etsi nihil regale videbant in eo, 
tamcn , solius stellae testimonio 
contenti, gaudebant oculi eorum 
contemptibilem Puerum aspicere, 
quia spiritus in corde eorum ter- 
ribilcm eum monstrabat. » Unde 
et Leo Papa : « Nec immerito cum 
tres ad adorandum Puerum novi 
sideris daritas deduxisset, non 
eum imperantem daemonibus, non 
mortuos suscitantem, non caecis 
visum, aut claudis gressum, aut 
mutis eloquium reformantem, vel 
in aliqua divinarum virtutum 
actione viderunt, sed Puerum silen- 
tem , quietum , sub Matris sol- 
licitudine constitutum. In quo 
nuUum quidem apparet de pote- 
state signum, sed magnum prae- 
betur de humilitate miraculum. 
Tota enim vita Salvatoris, quae et 
diabolum superavit et mundum, 
humilitate est concepta, humilitate 
est confecta. Dispositos dies sub 
persecutione finivit. Nec Puero to- 
lerantia passionis, nec passuro 
defuit mansuetudo puerilis : unde 
tota Christianae sapientiae disci- 
plina , non in abundantia verbi, 
non in astutia disputandi, neque 
in appetitu laudis et gloriae , sed 
in vera ct voluntaria humilitate 
consistit , quam Dominus Jesus ab 
utero Matris , usque ad suppli- 
cium crucis pro omni fortitudine, 
et elegit et docuit : » haec Leo Papa. 
Ut ergo possis et tu diabolum et 
mundum vincere, coneris, pro vi- 
ribus, humilitatis ac patientiae vir- 
tutes exemplo Christi senrare, quia 
his munitus poteris faciliter adver- 
sarios et inimicos tam visibiles, 
quam invisibiles, superare. 

12 QUiE ICUNERA OFFERUNT. — 

Et Magi, invento Puero,,aperue- 
runt thesauros suos, in quo mo- 
raliter informamur y ut thesauros 
nostros in via non pandamus , do- 
nec praeteritis hostibus soli Deo 



ex occultis cordium ofFeramus. Et 
obiulerunt singuli puero Jesu, au^ 
rum, thus et myrrham. Traditio 
fuit antiquorum , ut nullus ad 
Deum, vel ad regem, reniret va- 
cuus y et sine muneribus. Arabes 
autem auro et diversis generibus 
aromatum abundant, et talia mu- 
nera offerre consueverunt, et ideo 
Magi ista obtulerunt. Et licet mo- 
rem suae gentis in donis offeren- 
dis sequerentur, hoc tamen divina 
inspiratione est factum, ut aliquid 
mysterii muneribus demonstrarent, 
et fidem suam mysticis rebus pro- 
fiterentur : tum scilicet Trinitatis 
fidem et mysterium- revelantes, et 
in Christo Trinitatem adorantes; 
tum eum Regem et Dominum Deum, 
sed mortalem significantes ; et 
Christi regiam potestatem, ac di- 
vinam majestatem et humanam 
mortalitatem venerantes. Haec enim 
tria Magi de Christo cognoverunt, 
ut supra dixerunt : Ubi est qui na- 
tus est, ecce humanitas, rex Ju- 
dceorum, ecce regia potestas, vewi- 
mus adorare eum, ecce divinitas. 
Significatur enim in Christo regia 
potestas per aurum, quod regi sol- 
vitur in tributum , nam aurum 
propter sui nobilitatem munus est 
regale, et ideo ostendit Puerum re- 
gem esse, et se illud decere. Si- 
gnatur rero divina majestas per 
thus, quod Deo offertur in sacrifi- 
cium, et ideo ostendit Puerum esse 
Deum, quod etiam erat oblatio sa- 
cerdotalis, et Puer ille erat sacerdos, 
cui nullus unquam fuit aequalis. Si- 
gnatur quoque humana mortalitas 
per myrrham , qua condiri solent 
corpora mortuorum, et Christus, 
rex et sacerdos, roluit mori pro 
salute omnium. Unde Augustinus : 
a Aurum ergo solvitur quasi regi 
magno , thus immolatur ut Deo , 
myrrha praebetur tanquam pro sa- 
lute omnium morituro. Unusquis- 
que autem eorum praedicta tria 



Digitized 



byGoogle 



DE tPIPHANIA DOMINl. 



109 



obtulit, quia, ut dictum est, myste- 
rio congruit. NuUus enim vere 
Christianus dicitur, qui non Qiri- 
stum et Deum, et regem, et passum 
confiteatur, quod illis tribus mune- 
ribus significatur. » Unde ct Remi- 
gius : tt Isti Magi non singuli sin- 
-gula obtulerunt, sed singuli tria, et 
singuli eum suis muneribus regem 
Deum et hominem praedicave- 
runt : » haec Remigius. Hos om- 
nis vere Christianus imitatur, qui 
Christum verum Deum esse, regem 

Net passum confitetur. OfFeramus 
ergo ei aurum, ut eum omnium re- 
gem esse, et ubique regnare cre- 
damus; thus, ut Deum verum et 
creatorem omnium esse A)nfitea- 
mur; myrrham, ut sic illum Deum 
esse credamus, quem hominem, et 
xnortalem propter nos factum esse 

^on dubitemus. Omnia enim hapc 
sancta fides veraciter Christo ofFerre 
non desinit, dum unum eumdem- 
que Deum verum, verumque ho- 
minem credit, et vere pro nobis 
mortuum vef aciterrecognoscit. Habe- 
mus itaque, secundum Hilarium, in 
liis non modicam sacramentorum 
cognitionem, in homine mortis, in 
Deo resurrectionis, in rege judicii. 
Et ego, Domine Jesu, in extremo 
vestigio servorum tuorum, adoro 
te sedentem in gloria Dei Patris, 
ubique regnantem , et offero tibi 
splendorem fidei, qua te credo Re- 
gem omnium seculorum, Deum de 
Deo, et hominem de Virgine, mor- 
luum pro peccatis nostris. Secun- 
dum Bernardum, obtulerunt auri 
pretium ob paupertatem, scilicet ad 
pauperis Matris et Filii sustentatio- 
nem ; thuris ad ornamentum, ob sor- 
iiidam stabuli mansionem, et contra 
3oci foetorem; myrrhae unguentum 
ob Infantuli, ut assolet, corporis 
teneritudinem , et debilium mem- 
brorum Pueri consolidationem. 

l3 MORALITER, TRIA IIUNERA IM 

>ioBis Deo grata ipsxque offerenda. 



— Quia ergo obtulimus Christo 
sua, offeramus ei et nostra. Quia 
enim regem, et Deum, et homi- 
nem eum esse credimus, suum est : 
nostra vero sunt quae nobis a Deo 
donata sunt. Sunt enim in nobis 
tria munera Deo placentia, et haec 
offeramus. Primum est, anima no- 
stra, quae notatur per aurum; quia 
sicut auro nihil nobilius est, vel 
pretiosius aut pulchrius, sic nihil 
nobilius vel pretiosius ,aut pul- 
chrius, quam anima coram Deo re- 
putatur. Secundum est , corpus 
nostrum, quod per myrrham desi- 
gnatur; myrrha enim est amara, 
et corpus est amaricandum per 
castigationes et passiones. Tertium 
est, conversatio sancta et honesta 
in utroque, scilicet in corpore et 
anima, et hoc designatur in thure; 
thus autem non redolet nisi in 
igne cremetur, sic conversatio no- 
stra non reddit odorem Deo, nisi 
^(:remetur igne tribulationis. Debe- 
mus etiam offerre Christo aurum 
dilectionis, eo quod pro nostra sa- 
)ute subiit poenam passionis; ac 
thus devotae laudis, per gratiarum 
actionem; myrrham compassionis, 
.per mortis ejus recordationem. Ha- 
bet etiam Ecclesia moraliter aurum, 
in perfecta sapientia, et doctrina, 
ac recta fide; thus, in devota ora- 
tione vel bona cogitatione, ac san- 
cta ac bene Deo redolente conversa- 
tione; myrrham in poenitentiae 
amaritudine et carnis mortificatione, 
ac bona operatione. Aurum ergo 
offerunt doctores, thus martyres et 
confessores, myrrham jam poeni- 
tentes peccatores. Omnis enim 
oblatio in his tribus muneribus 
continetur. Talia ergo munera 
Magi obtulerunt, in quibus fidei 
veritatem et totam ecclesiasticam 
disciplinam significaverunt. Unde 
ait Bernardus : a Aurum offerimus 
Salvatori, cum pro nomine ipsius 
ex integro derelinquimus substan- 



Digitized 



byGoogle 



PRINLE PAB.TIS CXPUT XI. 



tiam hujus mundi. Jam vero ne- 
cesse est, ut qui terrena contem- 
psimus, fiagranti desiderio coelestia 
requiramus. Sic enim offerimus 
thuris odoramentum, quo nimirum 
designantur orationes Sanctoruro. 
Oportet et jam, non solum ut prae- 
sens seculum contemnas, sed et 
camem ipsam castiges ac servituti 
subjicias. Duas igitur aias habeat 
oratio, et contemptum mundi, et 
affiictionem cordis; nec dubium 
quin coelos penetret, et in conspe- 
ctum Dei sicut incensum dirigatur, 
in qua cum auro et thure myrrha 
quoque ei offertur r » haec Bemar- 
dus. 

14 MuNERA Magoruk Tttnm tria 
DE TRiBUS. — Sic ergo Magi Ghri- 
stum honoraverunt de substantia 
triplici , scilicet : corporali , quia 
prociderunt; spirituali, quia adora- 
verunt; temporali, quia munera ob- 
tulerunt. Pius quippe non habet 
homo, nisi corpus, animam, et 
temporalia. Bene autem tres Magi 
fiiisse dicuntur, quia qui ad fidem 
veniunt , individuam Trinitatem 
confiteri debent; sive quia qui 
Deum adorant, tres principales vir- 
tutes, scilicet : fidem, spem, et cha- 
ritatem debent habere; sive quia qui 
Deum videre desiderant, cogitatio- 
nem,locutionem et operationem, seu 
memoriam, intellectum et volunta- 
tem debent a malis observare, et in 
bonis occupare. Unde, secundum 
Gregorium, sancti viri pene re- 
ges vocantur, quia cunctis motibus 
camis non consentiendo succum- 
bere, sed bene regendo, praeesse 
noverunt. Unde et secundum Isido- 
rum, reges a recte regendo vocan- 
tur : et ideo recte faciendo regis 
nomen tenetur, peccando amitti- 
tur : et hi veniunt et recedunt ab 
Oriente, per quod inteWigitur pro- 
speritas humana, quae est triplex, 
scilicet divitiarum, deliciarum, et 
honorum. 



i5 Mtstice, Qmo sit Magorubc 
STELLA? — Per stellam autem quae 
Magis apparait, significari potest 
Virgo Maria, quae interpretatur ma- 
ris stelia. Haec autem stella appa- 
ret Magis, seu regibus, condescen- 
dendo sibi devotis , seque bene 
regentibua; et eos per hujus mundi 
mare turbulentum navigantes diri- 
git ad portum salutis, qui est Chri- 
atus; et ipsum invenientes, ve- 
nerantur, munera ei offerentes, 
scilicet aurum charitatis, et thus 
devotae orationis, ac myrrham mor- 
tificationis camis. Eodem autem 
die cum Christus in Judaea esset 
natus, prtus ejus Magis in Oriente 
est nuntiatus. Videbant namque 
stellam novam, in qua puer appa- 
rebat, supra cujus caput crux aurea 
splendebat; audierunt vocem sibi 
dicentem : Ite in Judaeam, et in- 
venietis ibi natum novum regem. 
Igitur in Judaeam festinaverunt , 
et audacter eam intrantes , Regi 
coeli nato munera obtulerunt. 

i6 FiGua^ Magorum. -r Hi ergo 
tres Magi per tres robustos prae- 
figurati fuerunt, qui regi David 
aquam de cistema Bethlehem at- 
tulemnt. Tres robusti exercitum 
inimicomm non timentes, sed vi- 
riliter castra eomm transeuntes, 
aquam hausemnt; sic tres Magi 
potentiam Herodis non formidan- 
tes, sed audacter Judaeam intrantes, 
de novo rege interrogavemnt. Tres 
robusti perrexerunt in Bethlehem 
pro aqua cistemae , quam hausc- 
mnt de cisterna terrestri ; tres Magi 
venemnt in Bethlehem pro aqua 
gratiae aeternae, quam suscepemnt 
de pincerna coeiesti. Figurabat ergo 
illa Bethlehemitica cistema quod 
in Bethlehem nascitums erat ccb- 
lestis pincema , qui propinaret 
aquam gratiae omni sitienti, et daret 
aquam vitae non habenti. Figura 
hujus novi regis et hujus novae 
oblationis, praemonstrata fuit in 



Digitized 



byGoogle 



DE EPIPHANIA DOMINI. 



regno Salomonis. Salomon reside- 
bat in throno de ebore candidis- 
simo, qui vestitus erat auro purisr- 
simo. Universi reges terrae regem 
Salomonem videre cupiebant, et ei 
mimera pretiosissima apportabant. 
Sed et regina Saba talia et tanta 
munera -ei oflFerebat, quanta et qua- 
lia in Jenisalem visa non erant. 
Thronus vero Salomonis est Beata 
Virgo Maria, in quo residebat Jesus 
Christus vera sapientia ; hic thro- 
nus factus de ebore candido et auro 
puro. Ebur propter sui candorem 
et frigiditatem , designat virginalis 
munditiae castitatem, sed ebur an- 
tiquum in ruborem vertitur : sic 
longa castitas martyrium reputa- 
tur. Aurum, quia in valore praecel- 
lit omne metallum, significat cha- 
ritatem, quae est mater omnium 
virtutum. Maria ergo dicitur ebur- 
nea, propter virginalem castita- 
tem; et auro vestita, propter per- 
fectissimam charitatem; et pulchrc 
virginitati conjungitur diritas , 
<}uia sine charitate coram Deo ni- 
hil reputatur virginitas. Thranus 
Saiomonis super sex gradus erat 
exaltatus, et Maria superexcellit 
Beatorum sex status , scilic^ : Pa- 
triarcharum, Prophetarum, Apo- 
^olorum, Martynmi, Confessorum, 
&t Virginum. Duodecim leunculi 
super sex gradus thronum exorna- 
bant, quia duodecim Apostoli Ma- 
rise tanquam Reginae coeli ministra- 
bant, vel quia duodecim Patriarchae 
progenitores Mariae erant. Summitas 
throni erat rotunda, quia Maria erat 
sine angulo sordium et tota munda, 
Duae manus sedile hinc inde tene- 
bant, quia Pater et Spiritus a Matre 
Filii nunquam recedebant, 

17 Magorum reversiq» — Tan- 
dem Magi reverenter ac devote pe- 
des Pueri deosculati sunt, et ado- 
rato Domino , omnique obsequio 
peracto, et devotione completa , ac 
benedictione accepta, inclinantes se 



cum magno gaudio, recesserunt. 
Qui cum de reditu deliberassent , 
responsum acceperunt in somnis 
per divinam revelationem , ne ad 
Herodem i^cUrent, quia, cognita 
veritate, non licet retroire. Per hoc 
etiam admonemur, quod cum ma- 
lis hominibus sodetatem aliquam 
non contrahamus, et cognitos er- 
rores vitemus. Unde Seneca ,: 
cc Non est ievitas a cognito errore 
discedere, non est turpe cum re 
mutare consilium. » Quia ergo in- 
tus in conscientia quaerebant quid 
vellet divina voluntas de reversione 
ad Herodem, sicut enim Moyses 
tacens clamabat , sic isti pio affectu 
interrogabant quid divina voluntas 
juberet; ideo Dei meruerunt re- 
sponsionem, scilicet internam, vel 
Angeli ministerio factam. Et de- 
scendentes ad mare, per navem 
transfretantes, in Tharsis Ciliciae 
abienmt , et sic per aliam viam 
in regionem suam reversi suni, 
quia, secundum Hieronymum, in- 
fidelitati miscendi non erant Ju- 
daeorum. Propter quod factum 
Herodes iratus, postea naves Thar- 
sensium incendit, secundum pro- 
phetiam David dicentis : In spiritu 
vehemenii conieres naves Tharsis, 
Unde Ckrysostomus : « Intuere 
autem Magorum fidem , qualiter 
non scandalizati sunt in seipsis 
dicentes : Si magnus est Puer hic, 
quae necessitas fiigae et occultae re- 
cessionis? Hoc cnim est verse fi- 
dei, non quaerere causas eonim 
quae vere praedpiuntur , sed sua- 
deri solum ab eis : » haec Chry- 
sosiomus. 

18 VlTiB KUTANDJE RATIONEM IN- 
NUUNT PER ALIAH VIABC REVERTENDO. 

— In hoc ergo forma datur cre- 
dentibus, ut devoti ad Deum ve- 
niant, et in omnibus operibus suis 
quid jubeat attendant, scilicet ne 
ad diabolum redeant, sed per Chri- 
stum, qui est via, veriias et viia. 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT XI. 



et per semitas virtytum ad patriam 
revertantur. Hic itaque admone- 
mur omnem salutem et spem in 
Christo locare, et ab itinere prioris 
vitae abstinere, et per aliud iter in- 
cedere.""TJnde Angusiinus : « Non 
qua venimus via redeamus, nec 
prioris nostrae conversationis ve- 
stigia repetamus : via mutataest. » 
Unde et Gregorius : « Magnum vero 
nobis aliquid Magi innuunt, quod 
in regionem suam per viam aliam 
revertuntur. Regio quippe nostra 
paradisus est, ad quam, Jesu cognito, 
redire per viam qua venimus, pro- 
hibemur. A regione etenim nostra 
superbiendo , inobediendo , visibi- 
lia sequendo, cibum vetitum gu- 
stando discessimus; sed ad eam ne- 
cesse est ut flendo, obediendo , 
visibilia contemnendo, atque ap- 
petitum carnis refrenando, redea- 
mus. Per aliam ergo viam in 
regionem nostram regredimur, quo- 
niam qui a paradisi gaudiis per 
delectamenta discessimus, ad haec 
per lamenta revocamur : » haec 
Gregorius. Ad hoc etiam signifi- 
candum quod per aliam viam in 
regionem nostram redire debea- 
mus, Dominus Papa in processio- 
nibus redit per aliam viam, ab ea 
per quam est egressus. ~ Magi ve- 
ro reversi studiose plus quam prius 
Deum colentes glorificaverunt , et 
praedicantes multos erudierunt. 

19 AURUM MARIiE DATUM EGENTI- 
BUS, UNDE PAUPERTATIS PRJECONIUM. 

— Pie autem credi potest, quod 
Domina paupertatis amatrix, ze- 
lans fortiter pro paupertate, et 
intelligens Filii siii voluntatem , 
totum aunim infra paucos dies pau- 
peribus erogavit. Unde quando in- 
travit templum, non habyit de quo 
agnum emeret , quem ofFerret pro 
Filio, sed emit turtures vel colum- 
bas, quae erat pauperum oblatio. 
Vides haec praeconia paupertatis in 
duobus : primo, quia hodie puer 



Jesus eleemosynam accepit ut pau- 
per, et Mater sua similiter; secun- 
do, quia non solum non procurabat 
acquirere, sed etiam quae dabantur 
nolebat retinere. Increscebat desi- 
derium paupertatis; si autem bene 
attendisti, et profunditas crevit hu- 
* militatis. Sunt etiam qui se viles 
et abjectos in animo suo reputant, 
et in oculis suis non extoUuntur ; 
sed sic esse nolunt in oculis alio- 
rum. Non sic puer Jesus Dominus 
omnium ; etiam aliis suos defectus 
et vilia patere voluit, et non parvis 
et paucis, sed regibus et eorum so- 
ciis, quos in comitatu suo adduxe- 
rant, et in tali casu et tempore, in 
quo multum timendum erat. Nam 
cum illi venirent, ut regem Judaeo- 
rum, quem etiam Deum esse cre- 
debant, invenirent, dubitare pote- 
rant, ne talibus de ipso visis, 
reputantes se delusos , sine fide et 
devotione recederent. Sed nec 
propterea dimisit humilitatis ama- 
tor, dans nobis exemplum, ne sub 
specie alicujus apparentis boni re- 
cedamus ab humilitate , et quod 
discamus etiam in aliorum oculis 
viles et abjecti velle apparere. 

20 PlA CONTEMPLATIO MARI^ IN 

pR^SEPio. — Expeditis igitur Ma- 
gis , et versus patriam suam regres- 
sis, adhuc stat Domina mundi cum 
puero suo Jesu, et nutritio ejus 
Joseph apud praesepe, in illo locel- 
lo patienter et humiliter usque ad 
quadragesimum diem, ac si quaevis 
mulier alia de populo, et puer Jesus 
homo purus esset, et ipsi Legis ob- 
servatione indigerent. Stabat igitur 
Domina vigilans,et attenta superdi- 
lecti Filii sui custodia. O cum quan- 
ta sollicitudine et diligentia ipsum 
gubernabat, ne vel in minimo de- 
fectum haberet! Cum quanta etiam 
reverentia, cautela, et pio timore 
ipsum contrectabat , quem suum 
Deum et Dominum esse sciebat! 
Flexis quidem genibus, accipiebat 



Digitized 



byGoogle 



DE EPIPHANIA DOMINI. 



ii3 



ipsum de cunis, et reponebat in 
eis. Cum quanta etiam jucunditate, 
confidentia et auctoritate materna 
ipsum amplexabatur, et osculaba- 
tur, stringebat dulciter, et in eo 
delectabatur, quem Filium suum 
cernebat , et certissime sciebat ! 
Quam saepe, quam curiose et pru- 
denter tenella membra ipsius fa- 
scians componebat ! Sicut enim fuit 
humillima, sic fuit et pnidentis- 
sima. Unde in singulis officiis et 
obsequiis sedule ministrabat, vi- 
gilanti et dormienti, non solum in- 
fantulo , sed etiam grandaevo. O 
quam libenter eum lactabat! Vix 
fieri potuit quin magnam et aliis 
feminis inexpertam dulcedinem in 
talis Filii lactatione sentiret! Ipsa 
Virgo Infantem hunc concepit sine 
pudore, peperit sine dolore, lacta- 
vit coelesti rore. Virgo ante par- 
tum, in conceptione; Virgo in par- 
tu, in prolis enixione ; et Virgo post 
partum, in Pueri dulcissima la- 
ctatione. Unde Augustinus ipsam 
Virginem matrem dulciter allo- 
quens, ait : a Lacta, Mater, Chri- 
stum , et Dominum nostrum et 
tuum; lacta panem de coelo ve- 
nientem; lacta eum qui talem fecit 
te, ut ipse fieret in te. Tibi et mu- 
nus fecunditatis attulit conceptus, 
et donum virginitatis non abstulit 
natus. » Unde Anselmus : « Verum 
dum hunc Parvuhim inter manus 
suas versari, et ad ubera sua pen- 
dere, atque ad parvas Pueri corpo- 
ris laesiones parvulonim more vagi- 
re conspiceret, quo, precor, affectu 
movebatur piissimus animus ejus, 
quove studio ad occurrendum cun- 
ctis quae incommoda illi fore time- 
bat, parabatur castissimum corpus 
e|us? » Sed et de sancto sene Joseph 
refert Bernardus, quod puerum Je- 
sum super genua sua tenens eidem 
frequenter arrisit. Stante igitur anle 
praesepe Domina, sta et tu juxta 
praesepe cum ea, et delectare cum 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



puero Jesu , quia virtus exit ab 
illo ! Qualibet anima fidelis, et ma- 
xime religiosa, deberet a die nati- 
vitatis Domini usque ad purifica- 
tionem, saltem semel in die apud 
dictum praesepe Dominam visitare, 
puerum Jesum, et Matrem ejus ado- 
rare; de paupertate et afflictione, 
humilitate et benignitate ipsorum 
afFectuose meditari. Vidisti quo- 
modo beata Virgo in sordenti sta- 
bulo patienter multis diebus cum 
puero Jesu, et Joseph persevera- 
bat; unde non deberet nobis grave 
esse, nec magnum videri, in mo- 
nasterio et secreto nostro consi- 
stere. 

21 SOLEMNITATIS EpIPHANI-« MA- 

GNiTUDo. — Considera nunc quanta 
sit solemnitas hodierna, et laetare 
in ea, quia hodie apparere coepe- 
runt fidei nostrae initia. Unde Leo 
Papa : « Agnoscamus ergo, dilectis- 
simi, in Magis adoratoribus Chri- 
sti vocationis nostrae . fideique pri- 
mitias, et exsultantibus animis beatae 
spei initia celebremus. Honoretur 
a nobis sacratissimus dies, in quo 
salutis nostrae Auctor apparuit ! Et 
quem Magi venerati sunt in cuna- 
bulis, nos Omnipotentem adore- 
mus in coelis; et sicut illi de 
thesauris suis mysticas Domino 
munerum species obtulerunt, ita et 
nos de cordibus nostris quae Deo 
sunt digna promamus. Sacramen- 
tum enim praesentis festi oportet in 
nobis esse perpetuum, quod utique 
sine fine celebrabitur, si in omni- 
bus actibus nostris Dominus Jesus 
Christus appareat : » haec Leo, 

22 MlRACULA IN NATIVITATE Do- 

MiNi PATRATA. — Vidisti ergo quam 
multa nova in nativitate Domini 
concurrerunt, quae eum natum pro- 
baverunt. Unde Chrysostomus : 
a Omnia itaque nova, et supra mo- 
dum admirationis humanae in Do- 
mini nativitate occurrerunt : Ange- 
lus in templo Zachariae loquitur; 

8 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT XII. 



utunim Elizabeth filium repromit- 
tit; non credens Angelo sacerdos 
obmutescit; sterilis concipit; Joan- 
nes in utero matris exsultat; Virgo 
parit, Christus Dominus natus ab 
Angelo nuntiatur, et quod salus 
mundi sit pastoribus praedicatur; 



gaudent Angeli; exsultant pastores, 
magna in coelo et in terra laetitia 
hujus admirandae nativitatis exori- 
tur; noYum signum stellae de coelp 
Magis ostenditur, per quod Domi- 
nus coeli et terrae rex Judaeorum no- 
scitur natus : » haec Chrysostomus. 



ORATIO 

O Jesu bone, qui de Virgine natus teipsum Magis, stella duce, revelasti, 
et eos per aliam viam in regionem suam redire fecisti; iiJuminet, Jesu 
misericors, lumen gratiae tuae tenebras conscientiae meae, et per tuam lae- 
tam apparitionem, da mihi plenam tui et mei cognitionem, ut intus te 
videam, intus te inveniam ; ibique myrrham compunctionis internae, thus 
orationis devotae, aurum dilectionis piae, tuae majestati ofFeram ; et qui per 
viam tenebrarum et culpae ^recessi a patria felicitatis supernae, per viam 
veritatis et gratiae ad eam redeam, te ducente. Amen. 



CAPUT XII 



De Prcesentatione Domini in Templiitn. 



Lucae cap. 2. 



I JOSEPH ET MaRIA RELINCiUENTES 
Bethlehem Jerusalem PROFICISCUN- 
TUR. — Adveniente autem quadra- 
gesima die, quando, secundum Le- 
gem, itnpleti sunt dies purgationis 
Marice, exiit ipsa de stabulo cum 
Joseph et Puero ut Legem impleret, 
in qua nihil purgandum erat, quia 
sine peccato conceperat. In circum- 
cisione quidem purgabatur puer ab 
originali, quod a parentibus contra- 
xerat ; in purificatione vero purgaba- 
tur mater a peccato, quia in libidine 
conceperat; sed nihilhorum in hoc 
Puero, vel in Matre erat. Et tulerunt 
Puerum prius circumcisum deBeth- 
ehem, in Jerusalem, ut secundum 



Legem sisterent, id est, ofFerrent, 
seu ofFerendo praesentarent *eum 
Domino in templo, et ut darent ho- 
stiam, scilicet par turturum, aut 
duos pullos columbarum pro eo. 

2 LeGIS PRJECEPTA CIRCA PURIFI- 
CATIONEM MtnLIERUM ET PRIMOGENITO- 

RUH OBLATIONEM. — Ad evidentiam 
hujus sciendum, quod de prole nata 
duplex erat praeceptum. Unum ge- 
nerale quantum ad omnes, ut sd- 
licet completis diebus purgationis 
matris, puer ad templum deferre- 
tur, et pro eo hostia daretur. Lex 
autem purificationis erat, quod mu- 
lier quae suscepto semine peperis- 
set masculum, immunda esset se- 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



ptem diebus, separata a consortio 
hominum, et ab ingressu templi, 
et a tactu sacronim, et die octavo 
circumcideretur infantulus, et ipsa 
quidem munda efficeretur quoad 
consortium hominum, sed adhuc 
XXXIII diebus immunda esset quoad 
ingressum templl et tactum sacro- 
rum ; et his diebus non licebat egre- 
di domo, etc Completis xxxin die- 
bus cum septem prsecedentibus, ex 
tunc quadragesima die mulier in- 
trabat templum, et praesentabat na- 
tum puerum, Domino ofFerens sa- 
crlficia pro se et pro puero. Si 
autem feminam peperisset, dupli- 
cabantur dies quoad consortia ho- 
minum, et quoad templi ingres- 
sum. Aliud erat praeceptum speciale 
de primogenitis, tam in hominibus 
quam in jumentis, ut sancta Do- 
mino fierent, quia Domino conse- 
crata erant. E!x eo tempore quo 
primogenita iEgyptiorum Dominus 
interfecity filios Israel salvans, 
omnia primogenita filiorum Israel 
sibi vindicavit, sibique offerri prae- 
cepit. Sicut enim voluit sibi offerri 
primitias fructuum, ita et primo- 
genita hominum, et aliorum ani- 
malium mundorum. Sed quare hoc, 
nisi ut omnia prima, et maxime 
omnia meliora et cariora Domino 
offeramus ? 

^ QUINQUE RATIONES PROPTKR 
Q.UAS ChRISTUS PRiESENTAltl VOLUIT. 

— Quia ergo Christus ex muliere 
natus, et primogenitus, sub Lege 
fierj voluit, haec duo praemissa circa 
eum observata fuerunt. Non suffecit 
magistro humilitatis perfectae, cum 
per omnia Patri coaequalis esset, 
se subdere humili Virgini, nisi et 
subderet se Legi. Hoc autem pluri- 
bus de causis fecit : primo, ut ve- 
terem Legem approbaret; secundo, 
ut eam servando in semetipsum 
consummaret et terminaret, osten- 
dens ex hoc quod ad ipsum ordi- 
nata erat; tertio, ut Judaeis ca- 



lumniandi occasionem sublraheret; 
quarto, ut homines a servitute Legis 
liberaret; quinto, ut exemplum hu- 
miiitatis et obedientiae nobis daret. 

4 ItEM Q.UINQ.UE RATIONES PROPTER 

Q.UAS Maria purificationi subdi vo- 
LUiT. — Quamvis etiam beata Vir- 
go ad Legem mulierum non tenere- 
tur, nec purificari indigeret, quia 
non concepit suscepto semine, sed 
Spiritus Sancti mystico spiramine, 
voluit tamen subdi purificationi, 
propter plures rationes. Prima, ut 
se in hoc aliis mulieribus confor- 
maret, sicut et Filius per omnia 
fratribus assimilari voluit. Unde 
Bernardus : a Vere beata Virgo 
non habes causam, nec tibi opus 
est purificatione. Sed numquid Filio 
tuo opus erat circumcisione ? Esto 
inter mulieres tanquam una illa- 
rum, nam et Filius tuus sic est in 
medio puerorum. » ~ Secunda, se- 
cundum Bedam, sicut Christus, sic 
et beata Virgo Legi est sponte sub- 
jecta, ut nos a Legis vinculo solve- 
remur, — Tertia, ut occasionem 
scandali vitaret, nondum enim erat 
notum ipsam sine semine pepe- 
risse; unde si non observasset dies 
purificationis suae, fuisset Judaeis 
occasio scandali, et murmurationis 
contra ipsam. — Quarta, ut Legem 
purificationis terminaret, advenien- 
te scilicet Christo, qui est nostra 
purificatio, per fidem nos purifi- 
cans. — Quinta, ut nobis exem- 
plum humilitatis daret. Nam hu- 
miliavit se etiam in his ad quae 
non tenebatur, ut humilitatem do- 
ceret : ut enim Mater Doctoris 
omnium et ipsa Doctrix existeret, 
cum non posset propter sexum pu- 
blice docere verbo, ideo voluit do- 
cere exemplo. 

5 HUJUS MYSTERII FIGUItE. — Ma- 

ria igitur licet purificatione non in- 
digeret, purificationem tamen per- 
agere voluit, quia omnia quae Legis 
erant diligentissime observabat, et 



Digitized 



byGoogle 



[i6 



PRIMiE PARTIS CAPUT XII. 



ideo ipsa est per Arcam Testamenti 
praefigurata , in qua inclusa erant 
Legis mandata. Ibi enim erant duse 
tabulae, in quibus decem praecepta 
scripta erant, quae Maria diligeAter 
observabat. Arca etiam librum Le- 
gis continebat, et Maria libros sa- 
crae Scripturae libenter legebat. In 
arca erat virga Aaron quae floruit, 
et Maria floruit, et benedictum fru- 
ctum ventris sui protulit. Arca 
etiam urnam auream cum manna 
coeli continebat , et Maria verum 
manna coeli nobis ofFerebat. Arca 
de ligno cethim imputribili erat 
facta, et Maria in putredinem, vel 
in pulverem non est redacta. Arca 
• quatuor circulos aureos in lateribus 
habebat, et Maria quatuor virtutes 
cardinale», quae omnium virtutum 
radices et initia sunt, in se gerebat. 
Arca habebat duos vectes, quibus 
portabatur, per quos duos, duplex 
charitas in Maria designabatur. Ar- 
ca tam intrinsecus quam foris deau- 
rata erat , Maria intus et foris 
virtutibus resplendebat. Quapropter 
ipsa etiam pulchre figurata est in 
candelabro aureo, quod lucebat Je- 
rosolymis in templo Domini, supra 
quod septem lampades ardentes sta- 
bant, quae septem opera misericor- 
diae, id est Mariam figurabant, quae 
Regina misericordiae, et Mater pie- 
tatis erat. Hoc candelabrum et ejus 
candelam honoramus, quando in 
festo Purificationis, accensas can- 
delas bajulamus. Maria enim can- 
delam Domino in sua purificatione 
ofFerebat , quando Simeon lumen 
ad revelationem Gentium concine- 
bat; Christus Mariae Filius est can- 
dela accensa, propter tria quae in- 
veniuntur in ea, scilicet : ligmen, 
jgnis, et cera; et in Christo sunt 
tria, scilicet : caro, anima et deitas 
vera. Haec candela, pro humano ge- 
nere Domino est oblata, per quam 
nox tenebranim nostrarum est il- 
luminata. Oblatio hujus beatissimae 



candelae praefigurata fuit in puero 
Samuele. Annae sterili,.contra mo- 
rem naturae Deus filium dedit, et 
Mariae Virgini supra cursum na- 
turae, Filium inspiravit. Anna obtu- 
lit filium, qui Judaeos erat prppu- 
gnaturus; Maria obtulit Filium, qui 
mundum erat protecturus. Filius 
Annae postea a Judaeis est refuta- 
tus; Flius Mariae est ab eis turpis- 
sima morte condemnatus. Hoc est 
quod Simeon Mariae prophetando 
praedicebat, quod Filii ipsius gladius 
animam suam pertransire debebat. 

6 QuiD Nos Christus hic doceat? 
— Ibant igitur parentes Jesu in 
Jerusalem, ut Legis mandata perfice- 
rent, et quamvis timerent Herodein, 
tamen non sunt ausi transgredi 
Legem , quin ad templum Pue- 
rum deferrent. Et forte adhuc omnia 
quieta erant, adhuc Herodes Magos 
expectans nondum sui cordis ma- 
litiam revelaverat. Dominus itaque 
Jesus Christus cum Matre, in his 
et aliis Legem observans, ostendit 
cum quanta sollicitudine et vigi- 
lantia debemus observare Evangelii 
praecepta, quando ipse praecepta le- 
galia, quae per servum dederat, cum 
tanta observavit diligentia. 

7 CUR TURTURES AUT PULLOS CO- 

LUMBARUM OFFERUNT ? Adduxerunt 
ergo Dominum templi ad templum, 
ut facerent secundum consuetudi- 
nem Legis pro eo. Cumque intras- 
sent templum, emerunt duos tur- 
tures, aut duos pullos columbarum, 
ut pro eo ofiFerrent, sicut pro pau- 
peribus erat consuetum. Et quia 
pauperrimi erant, credendum est 
magis quod de pullis columbarum 
emerunt, quia facilius et pro mi- 
nori pretio inveniuntur, et ideo in 
Lege, ultimo loco ponuntur. Et ta- 
cet Evangelista de agno, quia erat 
divitum oblatio. Vide quia tam pau- 
peres parentes Dominus elegit, qui 
non haberent agnum, quem pro eo 
ofFerrent; sed tantum par turtu- 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



117 



nim, aut duos pullos columbarum, 
quae erat oblatio pauperum. In Lege 
enim Dominus praeceperat, ut die 
quo parens infantem in templo 
praesentaret, pro sua et sobolis pu- 
rificatione, agnum anniculum im- 
maculatum in holocaustum,acetiam 
turturem, sive pullum columbae, 
pro peccato, quia in libidine con- 
ceperat, offerret. Qui vero non suf- 
ficiebant ad offerendum agnum, 
duos turtures offerebant, vel duos 
pullos columbarum ; unum loco 
agni in hoiocaustum, quod totum 
incensum dicitur, quia totum incen- 
debatur ; et alterum pro peccato, qui 
cedebat in partem sacerdotis, qui 
orabat pro muliere, et sic munda- 
batur; Hanc hostiam et oblatio- 
nem pauperum, voluit Dominus pro 
se dari, et cum dives esset, pro 
nobis pauper dignatus est fieri, ut 
nos sua paupertate ditaret, et divi- 
tiarum suarum donaret esse parti- 
cipes, et nos faceret hic in fide di- 
vites, et in coelo regni haeredes. 
Sicut enim mortalitatem nostram 
assumpsit, ut per eam nobis im- 
mortalitatem conferret, sic pauper- 
tatem nostram voluit assumere, ut 
per eam nobis aeternas divitias tri- 
bueret. Imitemur ergo nos Domi- 
num nostrum, et spontaneam pau- 
pertatem amemus , ut habentes 
victum et vestitum , his contenti 
simus! Cur autem pulli columba- 
rum, et non simpliciter columbae, 
sicut turtures, in sacrificia Domini 
permittebantur offerri, declarat Ber- 
nardus, dicens : « Et licet alias qui- 
dem per columbam Spiritus San- 
ctus soleat designari, quia tamen 
libidinosa avis est, non decuit offer- 
ri eam in sacrificio Domini, nisi ea 
sane aetate quae nesciret libidinem. 
At turturis non designatur aetas, 
quoniam agnoscitur castitas : in 
quacumque enim aetate compare 
uno contenta est; quo amisso, alte- 
rum non admittit, numerositatem 



in hominibus nuptiarum redar- 
guens. Cernere est turturem tem- 
pore suse viduitatis sanctae viduita- 
tis opus strenue ac infatigabiliter 
exequentem; videas ubique singu- 
larem , ubique gementem audias, 
nec unquam in viridi ramo resi- 
dentem prospicias; et tu ab ea di- 
scas voluptatum virentia virulenta 
vitare. Adde quod in jugis mon- 
tium, et in summitatibus arborum, 
frequentior illi conversatio est, ut 
quod vel maxime propositum pu- 
dicitiae decet , doceat nos terrena 
despicere, et amare coelestia : » haec 
Bcrnardus, 

8 SiMEONis ELOGiUM. — Et eccc 5i- 
meon, inter sacerdotes famosus et 
nominatus, qui jusius erat in omni 
operatione boni, ei timoratus in 
cautela mali ; vel justus, recte se 
habendo ad proximum, et timora- 
tus quoad Deum, quia difl&cile ju- 
stitia sine casto et filiali timore 
Domini custoditur : timor enim 
Domini, justitiae et ceterarum vir- 
tutum custos est, quia quanto ju- 
stus ardentius Deum diligit, tanto 
solertius offendere cavet. Illorum 
enim operationem comitatur justi- 
tia, quorum mentes timor Dei illu- 
minat, testante Psalmista, qui ait : 
Beatus vir qui timei Dominum, etc; 
et Salomone, qui dicit : Qui timet 
Deum, nihil negligit, Et bene ju- 
stus erat; ad proximum se recte 
habebat, quia non suam solummo- 
do, sed et totius populi salutem 
quaerebat, expecians consolationem 
Israel, in desiderio et spe boni 
promissi, quoad fidei et spei recti- 
tudinem, quam habebat. Minores 
quidem expectabant consolationem 
temporalem, per promissum salutis 
auctorem, ut qui ab Herode pressi 
fuerant, in adventu Salvatoris libe- 
rati, consolationem acciperent. Ma- 
jores vero, ut Simeon et hujusmodi, 
etiam spiritualem consolationem, 
et redemptionem a diabolo expecta- 



Digitized 



byGoogle 



ii8 



PRIMiE PARTIS CAPUT XII. 



bant. Consolatio quippe Israel, id 
est, videntis Deum, Domini adven- 
tus in carne fiiit; sancti enim pa- 
tres, quos metus originalis peccati 
contristabat, per Domini Incarna- 
tionem consolari credebant. Hanc 
consolationem Simeon , qui obe- 
diens interpretatur , expectabat , 
quem matura 'setas de mundo exire 
compellebat ; tamen propter deside- 
rium videndi Dominum, in carne 
manebat. Et Spiritus Sanctus, et 
sanctificator ex praesentia summi 
boni erat in eo, quantum ad gratise 
plenitudinem, quam possidebat, qui 
non solum habuit gratiam justifi- 
cantem, prout communiter habetur 
a justis, sed etiam quantum ad il- 
luminationes, et consolationes divi- 
nas speciales. Dicturus Evangeli- 
sta de Simeone , quia Spiritus 
Sanctus erat in eo, praemisit quod 
erat justus et timoraius, quoniam 
illorum corda Deus inhabitat, qui 
timentes Deum justitiam servant, 
unde ipse ppr Prophetam dicit : 
Super quem quiescet Spiritus meus, 
nisi super humilem et quietum, et 
irementem sermones meos ? 

9 Ejus videndi Christi deside- 
RiuM. — Et ab ipso, Spiritu Sancto, 
qui per inhabitantem gratiam in eo 
erat, responsum in orationibus suis 
devotis acceperat, invisibiliter in 
mente, per occultam inspirationem, 
et intellexit de Christi adventu , 
quod Christum quem videbat ocu- 
lis mentis, videret oculis corporis, 
antequam praesentem finiret vitam. 
Ex quo patet quod pro hoc prius 
oraverat ; quia hoc sperabat, et con- 
solationem Israel expectabat. Tunc 
enim erat opinio communis apud 
intelligentes quod imminebat adven- 
tus Christi, secundum signa a Pa- 
triarchis et Prophetis data. Et ideo 
Simeon de hoc ferventius Deum 
orabat ; et in Spiritu, id * est per 
revelationem Spiritus Sancti, et ipso 
Spiritu Sancto qui in eo erat ju- 



bente, vetiit in templum, ut, sicut 
responsum et promissum ab eodem 
Spiritu acceperat, Christum Do- 
mini, id est uncturh a Domino, an- 
tequam moreretur, videret. O quanta 
desiderio videndi Dominum, senex 
iste beatissimus aestuabat, quem jam 
aetas de hoc seculo exire cogebat 1 
Sed Dei responsio retinebat, quia 
non erat mortem visunis, id est, 
sentiturus vel experturus, nisi prius 
videret Christum Domini, Messiam 
promissum , oculis corporalibus. 
Hoc ergo desiderabat, hoc mente 
tractabat, hoc semper cogitabat, di- 
cens : Scio quia veniet, scio quia 
videbo eum. Sed quando veniet i 
quando eum videbo ? Veni, Domine 
Jesu, solve mihi haec vincula, et me 
jam nunc in pace ire permitte. Dum 
autem haec secum diceret, dum hoc. 
desiderio aestuaret, dictum est ilii a 
Spiritu Sancto : Ecce adest quem 
expectas, quem quaeris; nunc eum 
videbis; surge', propera, festina,. 
vade ad templum. 

lo Christum in ulnas accipiens 
ADORAT. — - Cum autem festinanter 
veniens templum intraret, et eum 
videret, statim eum Spiritu prophe- 
tico cognovit. Eadem quippe Spi- 
ritus gratia, qua olim praecognove- 
ratventurum,etiam nunc venientem, 
jamjamque mox a se videndum, 
cognovit Salvatorem. Et acceleran- 
do, occurrens genua flexit, et eum 
inter brachia Matris adoravit, bra- 
chiaque sua extendit, et parentibus 
ait : Mihi eum date, mihi debetur, 
mei ofiicii est, ad hoc missus sum, 
huic obsequio reservatus sum ! Ma- 
ter vero intelligens voluntatem Filii,. 
porrexit eum Simeoni. IUe autem 
iaetus et exsultans, cum'maximo cor- 
dis gaudio, in ulnas suas, et inter 
brachia eum suscepit. O quam bea- 
tae manus, quae Verbum vitae palpa- 
verunt, etulnaequaeipsumamplexatae 
sunt ! Et cum Puerum in ulnas ac- 
cepisset, surrexit, et mox senectus. 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



119 



fiigit, ac juvenilis vigor et fortitudo 
afFiiit. Magna hic Domini potestas, 
sed non minor ejus claret humili- 
tas. Qui coelo terraque non capitur, 
grandaevi hominis ulnis gestatur ; 
qui prius seipsum feire vix poterat, 
nunc leviter Puenimferens eisultat, 
Ipse enim portabat a quo portaba- 
tur, et qui verbo ^irtuiis sucB omnia 
portat ; ille portabat Christum in 
humanitate, a quo portabatur per 
divinitatem. Eleganter igitur dictum 
est : Senex Puerum portabat, Puer 
autem senem regebai, Ferebat senex 
Christum in£antem, qui illum rege- 
bat in senectute degentem. Feliz 
quidem Simeon iste, qui non solum 
videre, sed etiam Christum in came 
meruit portare l Felix nimium, qui 
tantam consolationem meruit, quam 
desideravenmt Patriarchae et Pro- 
phetae, et non acceperunt ! Et non 
dubium quin ex hujusmodi am- 
plexu Jesu Christi, multas consola- 
tiones receperit, et singularia cha- 
rismata gratiarum. Unde et dicit 
doctor Grascus, quod Infantis inef- 
fabile jubar adeo illustravit senem, 
ut processu temporis, fiitura mox 
sibi £erent nota. Non minus felices 
sunt, qui non viderunt et credide- 
runL 

II SiMEQNis CANTicuM. — Bcne- 
dixit quoque et laudavit Deunt, 
gratias agendo pro tanto beneficio, 
scilicet de impletione promissionis, 
et de exhibitione Salvationis ; ac 
viso Redemptore, aperit revelatio- 
nem in secreto dialogo sibi factam, 
dicens : Nunc dimittis, Domine , 
servum tuum in pace : quia viderunt 
oculi mei Salutare tuum, etc, per 
totum, Te, inquit, Domine, bene- 
dico : promissio tua completa est, 
completum estet desiderium meum ; 
quia video Christum Salutare tuum 
Dominum meum, Jesus enim Sal- 
vator, sive salutaris interpretatur. 
Viderunt quidem oculi carnis ho- 
minem ; sed oculi mentis cognove- 



runt eum esse Deum. Dimittis ergo, 

id est, dimittes vel dimittas, ut in- 

telligatur optative, id est, utlnam 

dimittas, jam nunc et de cetero, 

servum iuum, abire, in pace, et de 

hac vita transire in cordis quiete, 

quieturum in sinu Abrahae. Quasi 

secure morior, quia praesens est, et 

in proximo passurus, quo redimar. 

Sciebat quam beati oculi qui Chri- 

stum essent visuri ; et ideo donec 

iUum videret, nolebat morte dis- 

solvi. Mox autem ut vidit, optabat 

solvi a corpore, et in sinu Abrahae 

pacem habere. Laetanter enim de- 

scendere volebat ad limbum pa- 

trum, ex quo sdebat Salvatorem 

natum. Sed quomodo in pace di- 

mittitur, cum omnes tunc sternerent 

lectum suum in tenebris? In pace, 

inquit, quietis, non in pace frui- 

tionis Dei. Ecce Simeon perfectus 

fuit, habens vitam in patientia, et 

mortem in desiderio. Adeo ergo, 

secundum Bedam, in quibusdam 

perfecti fuerunt patres Veteris Te- 

stamenti, ut Novi. 

12 Tenere Christum et am- 
plexari volentibus quie siht ne- 
CESSAaiA. — Qui vult tenere Jesum 
manibus et amplexari, et in pace 
dimitti, omni labore nitatur ut ha- 
beat Spiritum ducem ; veniatque in 
Jerusalem, conversando in coelesti- 
bus ; veniat in templum, aptando se 
exemplo illerum in quibus habitat 
Deus, suspirando, et unam petendo, 
ut inhabitet semper in domo Do- 
mini ; expectet Dominum et adven- 
tum ejus.Sicenim et ipsum Verbum 
Dei in manibus accipere, et fidei ac 
spei, et charitatis brachiis merebi- 
tur amplecti ; et tunc dimittetur, ut 
non videat mortem aeternam, quia 
vidit vitam. Multum enim felix mor- 
tem videbit carnis, quicumque sic 
Christum Dominum satagerit prius 
videre oculis cordis. Unde Bemar^ 
dus: « Dimittetur in pace, qui Chri- 
stum habet in pectore; ipse enim 



Digitized 



byGoogle 



120 

estpax nostra.Tn quo exibis, anima 
misera, quae ducem itineris Jesum 
ignoras ? » Moraliter, Simeon, qui 
obediens interpretatur, bonum re- 
ligiosum significat ; et hic manet 
in Jerusalem, quae interpretatur pa- 
cifica, quia manet in pace interna 
et fraterna, qui est justus ad proxi- 
mum, timorosus ad Deum, expe- 
ctans consolationem Israel, id est, 
divinae visionis; quia Israel videns 
Deum interpretatur , et Spiritus 
Sanctus est in eo, per gratiae suae 
beneficium. Et tali datur Jesus ad 
amplexandum, et sic cum Simeone 
de tanto beneficio benedicit Domi- 
num, et desiderat exire de mundo, 
ut ei detur ad perfecte fruendum, 
s^cundum Apostolum, desiderium 
habens dissolvi, et esse cum Chri- 
sto, — Moraliter etiam hic instrui- 
mur de multis : primo, quod per 
virtuosa opera, quae per brachia in- 
telliguntur , Jesus apprehenditur ; 
secundo, in hoc quod senex Infan- 
tem suscepit, instruimur quod de- 
posita culpae vetustate, debemus in- 
duere vitae novitatem ; tertio, in hoc 
quodChristus qui omniaportat, vo- 
luit portari , habemus exemplum. 
humilitatis; quarto, in hoc quod 
Simeon benedixit Deum , instrui- 
mur ad agendum gratias Deo de 
omnibus bonis nostris. 

i3 Christus in cantico Simeonis 

QUATUOR NOMINIBUS MAGNIFICATUR. 

— Possumus etiam dicere quod in 
hoc cantico magnificatur Christus, 
quoad quatuor, secundum quatuor 
nomina, quibus Simeon Christum 
appellat. Commendatur enim Chri- 
stus ut pax, ut salus, ut lumen, ut 
gloria. Pax est, quia mediator; sa- 
lus , quia redemptor ; lumen , quia 
doctor; gloria, quia praemiator. Et 
sic in his quatuor consistit perfecta 
Christi commendatio , imo totius 
Evangelicae historiae quaedam bre- 
vissima comprehensio : ea namque . 
quae respiciunt ejus incarnationem 



PR1M.E PARTIS CAPUT XII. 



comprehenduntur in pace : Ipse enim 
est pax nostra, qui fecit utraque 
unum, quia utramque naturam, in 
uno supposito univit, duos populos 
in unum copulavit, dans pacem his 
qui longe et his qui prope, Deum 
etiam homini reconciliavit. Ea vero 
quae respiciunt ejus praedicationem, 
et suae vitae conversationem, ac mi- 
raculorum operationem , compre- 
henduntur in luce. Unde ipse di- 
cit : Ego sum lux mundi. Quae 
autem respiciunt redemptionem et 
passionem , comprehenduntur in 
nomine salutis ; sed quae respiciunt 
resurrectionem et ascensionem , 
comprehenduntur in gloria. Et quia 
canticum istud sic continet laudis 
Christi plenitudinem, et senis mo- 
rientis consolationem ;. ideo in sero 
et in fine cantatur in completorio. 

14 SlMEONIS BENEDICTIO. — Et 

erat pater ejus, scilicet putativus, 
id est Joseph, qui meruit vocari pa- 
t€r Christi, eo quod fuit nutritius 
ejus, et Mater ejus vera, scilicet Ma- 
ria, mirantes, non dubitando, sed 
assentiendo et congaudendo, super 
his quce dicebantur de illo, scilicet 
Jesu. Mirabatur Virgo, de his quae 
audierat ab Angelo in annuntia- 
tione, ab Elizabeth in salutatione 
et Joannis exsultatione, et a Zacha- 
ria in Joannis nativitate. Item mi- 
rabatur ipsa et Joseph, de exsulta- 
tione Angelorum, nato Christo, ct 
de cantico novo ; item de adventu 
pastorum, et de reverentia Mago- 
rum ; item de adventu Simeo- 
nis, et laude ejusdem : quae omr 
nia erant mira et admiratione 
digna. Unde Ambrosius : cc Non so- 
lum ab Angelis et Prophetis, a pa- 
storibus et parentibus, sed etiam a 
senioribus et justis, generatio Do- 
mini accepit testimonium. Omnis 
aetas, et uterque sexus, eventorum- 
que miracula, fidem astruunt : Vir- 
go generat , sterilis parit , mutus 
loquitur, Elizabeth prophetat, utero 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



dausus exsultat, Magus adorat, vi- 
dua confitetur, justus expectat. » Et 
ex virtute Pueri quem gestabat in 
ulnis, benedixit Simeon illis, scili- 
cet Mariae, et Joseph, cum affectu 
et gaudio, ac Deo gratias referendo. 
Quamvis enim Maria et Joseph es- 
sent majores in sanctitate, ille ta- 
men praecellebat quantum ad sacer- 
dotis oflBcium , ad quem spectat 
benedicere populum. Mos quippe 
erat in Lege, quod quando parentes 
praesentabant puerum in templo, sa- 
cerdos benedicebat illis, scilicet pa- 
rentibus et puero ; et ideo benedixit 
Simeon parentibus Christum prae- 
sentantibus, id est, beatos eos dixit, 
et benedictos praedicavit, vel benedi- 
ctionem a Deo cis optavit. Hujus 
autem benedictionis formam non 
habemus expressam, sed potest ista 
benedictio intelligi, laudationis et 
gratiarum actionis; sicut dicimus 
quod creatura benedicit Creatori, 
ipsum cum gratiarum actione lau- 
dando. Benedixit paretitibus, pro- 
pter filium, sicut e converso plc- 
rumque benedicuntur filii propter 
parentes. Et nota quia in Joseph 
patris similitudo erat, quia nutri- 
tor ejus; ideo non est communi 
benedictione privatus ; Maria virgo, 
quia vere ejus Mater erat, et de 
Puero magis ad eam pertinebat; 
ideo ad eam singulariter se vertit, 
revelando ei occultorum praesagia. 
1 5 Prophetizat de Christo , ut 

SIGNO CONTRADICTIONIS. — CogUO- 

vit enim, illo docente, quem gesta- 
bat in ulnis , divinum illud non 
esse ex Joseph, sed ex Virgine : 
ideo ad eam dirigit sermonem. Et 
non solum benedixit; sed etiam 
prophetando, futura praedixit, di- 
cens : Ecce positus est hic, per 
adventum suum, et a Deo statutus 
et ordinatus in ruinam, scilicet su- 
perborum se stare putantium; de 
quibus ipse dicit : Si non venis- 
sem et locutus eis non fuissem, pec- 



catum non kaberent. Addit : Et in 
resurrectionem multorum , scilicet 
humilium, se non stare reputan- 
tium, qui in eum credentes, resur- 
rexerunt a peccatis per eum. Et 
dicit in Israel; quia multi Judaei a 
veritate cadentes, fuerunt excaecati, 
et multi prius simplices et ignoran- 
tes illuminati; et in signum, sci- 
licet foederis et reconciliationis 
inter Deum et hominem, cui con- 
tradicetur primo a Judaeis; deinde 
a Gentibus, seu paganis; postea ab 
haereticis , hoc non credentibus. 
Ubi notandum, secundum Orige- 
nem, quod in omnibus quae de 
Christo narrantur a fidelibus , con- 
tradictionem passus est falso ab 
incredulis , de quibus ipse conque- 
ritur in Psalmista, dicens : Insur- 
rexerunt in me testes iniqui; et 
mentita est iniquitas sibi. Potuit 
enim Christus impugnari, sed non 
expugnari. Sed et pravi Christiani 
contradicunt ei in moribus et operi- 
bus; etsi non in fide et sermoni- 
bus, qui confltentur se nosse Deum, 
factis autem negant, Venit ergo 
Salvator, in ruinam non creden- 
tium et superborum , et hoc per 
occasionem; et in resurrectionem 
credentium et humilium , sed per 
causam. Non solum autem aliis in 
ruinam, et aliis in resurrectionem 
venit; sed etiam uni eidemque ho- 
mini in ruinam, pariter et in resur- 
rectionem apparet : in ruinam, sci- 
licet vitiorum , et resurrectionem 
virtutum. Nec fit resurrectio virtu- 
tum, nisi praecedat ruina vitiorum. 
Unde Bernardus : a Non potest 
virtus cum vitiis pariter crescere; 
ergo ut illa vigeat, ista crescere 
non sinantur. ToIIe superflua, et 
salubria surgunt. » Unde notan- 
dum quod Christus deslruxit re- 
gnum peccati, et construxit regnum 
virtutum : propter quod dicitur 
positus in ruinam et resurrectio- 
nem. Ruit enim superbia, ex ejus 



Digitized 



byGoogle 



PRlMiE PARTIS CAPUT XU. 



humilitate» Ruit avaritia , ex ejus 
paupertate. Ruit luxuria , in ejus 
castitate. Ruit invidia, in ejus be- 
nignitate. Ruit gula, in ejus sobrie- 
tate. Ruit ira, in ejus patientia. 
Ruit acedia, in ejus labore et vigi- 
lia. Et sic Ghristus, construendo 
regnum virtutum, destruxit regnum 
vitiorum ; ita quod eisdem venerit 
in ruinam et resurrectionem. Nam 
secundum Chrysostomum , cum 
superbus humilis efl&citur; lasci- 
vus, castus; avarus, misericors, et 
ita de aliis ; tunc in eadem persona 
est ruina vitii, et resurrectio virtu- . 
tis. Et ad hoc a Deo positus fuit hic 
in mundo, tanquam signum ad sa- 
gittam ; ut quilibet quasi pro libito 
jaculum mitteret in eum. 

l6 ItEM DE PCENIS B. V. MARIiE. 

— Et prophetizans Simeon de 
Christi passione, ait :. Et tuam 
ipsius animam pertransibit per 
compassionem gladius ; id est pas- 
sio, seu dolor passionis ipsius. 
Non enim absque magno af- 
fectu • materni doloria , potuit 
videre crucifigi Filium; etsi spe- 
raret mortem devicturum, ac re- 
surrecturum, et post mortem vi- 
cturum. Unde dicit Hieronymus, 
quod quia in parte impassibili pas- 
sa est, plus quam martyr fuit. Do- 
lores quippe quos pariens effugit, 
hos tempore passionis Christi sus- 
tinuit. Unde Anselmus : a Nunc 
reposcit debitum atrox vis naturae, 
quod tibi detinuit olim pariturae; 
poenasque cum foenore aestimant 
usurae, quae communi matribus de- 
bebantur jure. » Ut revelentur ex 
multis cordibus cogitationes; Chri- 
sti namque passio, multorum cor- 
dium cogitationes revelavit; quia 
Prophetarum dicta, cogitationes, et 
occuha mysteria ibi revelata sunt, 
et consummata. Et hoc quidem ve- 
lum templi significavit, quod, eo 
moriente, scissum est, ut sancta 
sanctorum omnibus apparerent. 



Vel multorum cordium, scilicet bo- 
norum et raalorum, cogitationes 
tunc revelatae sunt; quia Christo 
passo alii crediderunt, alii credere 
noluerunt. Et secundum Bedam, 
antea incertum erat qui Judaeorum 
eum recepturi erant, et qui non; 
postea certum fuit. Mystice, ut di- 
cit Beda, usque ad finem seculi , 
gladius tribulationis animam Ec- 
desiae pertransit, cum signum fi- 
dei, ab impiis et reprobis contra- 
dicitur ; cum multos ruere videt ; 
cum revelatis cordium cogitationi- 
bus, ubi bonum.semen seminave- 
rat, zizania germinare conspicit. Et 
hotandum quod illud ut, non tene- 
tur hic causaliter; non enim pro- 
pter hoc principaliter pati voluit 
Christus, ut revelarentur homi- 
num cogitationes ; sed tenetur hic 
consecutive ; quia hoc quod est re- 
velare cogitationes, secutum est ad 
passionem ChristL Sicut si dice- 
rem : Exivi ad campos, ut caperer 
ab hostibus. Capi ab hostibus , 
non fuit de intentione mea, sed 
quoddam consecutivum ad exitum 
meum. Et est similis modus lo- 
quendi, cum dicitur saepe in Evan- 
gelio ; Hoc factum est, ut imple- 
rentur Scripturce. Hoc enim non 
fuit principalis intentio Christi , 
quod talia fecit, vel passus est, ut 
implerentur Scripturae; sed post- 
quam talia evenerunt , consecutive 
Scripturae sunt impletae. Non enim 
prophetia est causa eventus rei ; sed 
ipsa res est causa prophetiae. Ali- 
ter exponit Origenes, revelatione 
occultorum peccatorum in confes- 
sione; ut revelentur cogitationes 
malae per confessionem, quae prius 
occultabantur , quae per effectum 
passionis in sacramento poenitentiae 
operantis, sanantur. 

17 AnNuE PROPUETISSiE OCCURSUS. 

— Et ipsa eadem hora , qua scilicet 
Simeon loquebatur de Qiristo, te- 
nens eum in ulnis , superveniens et 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



123 



Anna prophetissa, non a casu, vel 
ex dispositione humana, sed Spi- 
ritus Sancti revelatione, sicut di- 
ctum est de Simeone : et adorans 
eumy confitebatur Domino, confes- 
sione laudis et gratiarum actionis, 
laudans Deum de tantis beneficiis 
adimpletis, et in Incarnatione et 
Nativitate exhibitis; perhibensque 
testimonium de Filio, et instruens 
populum, loquebatur de illo, omni- 
bus qui expectabant redemptionem 
Jerusalem, et Israel, annuntians eis 
natum esse Redemptorem, et hu- 
mani generis Salvatorem; et quod 
iUe diu desideratus esset , qui eos 
redimere et liberare deberet. Omni- 
bus fidelibus , qui jugo Herodis 
alienigenae gravati , liberationem 
ciyitatis et populi, ac etiam spiri- 
tualemexpectabant, per adventum 
Christi in proximo fieri redemptio- 
nem a tyrannide Herodis et daemo- 
nis promittebat. Haec mulier vene- 
labilis, cujus nobilitas extollitur, 
continentia laudatur, aetas commen- 
datur, religio praedicatur, idonea 
etvalde digna erat, quae Dei Filio 
incarnato testimonium perhiberet. 
Unde et prophetissa describitur, ut 
ejus testimonium authentizetur , 
quia prophetiae inspiratio vel reve- 
latip divina esse perhibetur. Unde 
Origenes : « Juste sancta mulier 
spiritum prophetandi meruit, quia 
longa castitate, longis etiam jeju- 
niis, ad hoc culmen ascenderat. » 
Quiaergo omnem sexum,et omnem 
aetatem, et gradum, et omnem pro- 
fessionem Dominus redimere vene- 
rat, dignum erat ut omnes, in ejus 
nativitate , testimonium perhibe- 
rent. Sunt enim tria gene^-a, in 
utroque sexu commendata : puta de 
virginibus, scilicet Maria et Chri- 
stus; ac de viduis, scilicet Anna et 
Simeon, cujus aetas comparatur An- 
nae; et etiam tertium genus, nem- 
pe de conjugatis, scilicet Eliza- 
beth et Zacharias. Nullus ergo 



gradus Christianorum fidelium 
praetermissus est , de quo non ha- 
beret testimonium salus omnium. 
a Ideo autem, dicit Anselmus, obla- 
tus est in templo, et a sancta vidua 
susceptus, ut fideles suos domum 
Dei frequentare, et ut eum merean- 
tur suscipere, studio sanctitatis in- 
tendere moneret; a Simeone sene 
susceptus, atque laudatus est^ ut 
vitae gravitatem , et morum matu- 
ritatem, se diligere patefaceret. 
Exsulta ergo et tu cum illo sene Si- 
meone et Anna longaeval Procede 
in occursum Matris et Parvuli! 
Vincat verecundiam amor! Timo- 
rem expellat affectus! Accipias et 
Infantem in ulnas, dicasque cum 
sponsa : Tenui eum, nec dimittam ! 
Tripudia cum illo sanctissimo sene, 
et concine : Nunc dimittis servum 
tuum, Domine , secundum verbum 
tuum, in pace ! » haec Anselmus. 

i8 Sensus moralis hujus histo- 
niiE. — Moraliter nota, quod in- 
opinatus concursus istarum perso- 
narum , de quibus hic fit mentio , 
non sine mysterio instinctu divino 
factus est. Unde nos spirituaiiter , 
in mente debemus istarum qua- 
tuor personarum processionem ce- 
lebrare : per Simeonem, qui inter- 
pretatur audiens, qui et responsum 
acceperat a Spiritu Sancto, men- 
tali scilicet revelatione, significatur 
verbi Dei studiosa auditio ; per An- 
nam , quae interpretatur gratia, et 
quae non discedebat de templo, si- 
gnificatur crebra oratio ; per Joseph, 
qui interpretatur appositio , vel 
augmentum, qui et sollicitam cu- 
ram habuit de puero Christo, intel- 
ligitur bonorum operum continua 
appositio ; per Mariam vero , quae 
interpretatur illuminata , quae et 
Christum portavit in utero, signi- 
ficatur divinae conformitatis per- 
fectissima unio. Hae autem qua- 
tuor personae Christum offerentes , 
in mente debent portare quatuor 



Digitized 



byGoogle 



124 



PRIMiE PARTIS CAPUT XII. 



luminaria. Simeon portat lumen 
sanctae meditationis ; Anna gestat 
lumen internae devotionis; Joseph 
defert lumen virtuosae progressio- 
nis; Maria vero portat lumen su- 
pernae contemplationis. Haec qua- 
tuor innuuntur in Psalmista , cum 
dicitur : Memor fui Dei, et dele- 
ctaius sum, et exercitatus sum , et 
defecit spiritus meus, et patent, re- 
ferendo singula singulis. Et consi- 
derandum est quod praesentationi 
Domini interfuerunt quinque per- 
sonae : ipse Jesus, per quem signi- 
ficantur innocentes; Maria, scilicet 
amarum mare, per quam poeniten- 
tes; Joseph, scilicet accrescens, 
per quem proficientes ; Simeon, per 
quem perfecti in vita activa; Anna, 
per quam perfecti in vita contem- 
plativa. In quo significantur illi qui 
sunt digni vuhus Dei, in templo 
Dei coelestis Jerusalem , praesen- 
tari. 

19 Processio in templo Jerusa- 
LEM. — Tandem Simeonpuerum Je- 
sum Matri reddidit quem illa laetan- 
ter reaccepit. Postea vadunt ad 
ahare, facientes processionem, quae 
hodie repraesentatur per universum 
orbem. Procedunt alacriter illi duo 
venerabiles senes , Joseph et Si- 
meon, cum exsultatione magna ju- 
bilantes. Sequitur Mater, portans 
Regem Jesum, cum ineffabili cor- 
dis laetitia; et Anna associat eam, 
vadens ex latere , cum reverentia 
jubilans; et ipsa cum indicibili 
gaudio et laudans Dominum afFe- 
ctu immenso. Ab istis ergo fit pro- 
cessio venerabilis, paucis quidem, 
sed valde magnis et quasi de omni 
genere hominum repraesentantibus. 
Sunt enim inter eos de masculis et 
feminis, senibus et juvenibus, vir- 
ginibus et viduis. Maria quidem et 
Joseph, tanquam parentes, puerum 
Jesum in templo praesentaverunt ; 
Simeon vero et Anna, ut prophetae, 
praeconiis propheticis laudaverunt. 



Sic et nos in ista die, missarum 
solemnia celebrantes, cereum ac- 
censum, per quem significatur 
puer Jesus, in manibus bajulamus, 
et processionem facientes usque ad 
altare deferimus et offerimus, re- 
colentes illud lumen ineffabile 
quod Maria et Simeon hodierna die 
portaverunt in manibus. Sunt enim 
tria in cereo, per quae significantur 
tria quae fuerunt in Christo. Nam 
cera significat carnem Christi, quae 
nata est de Virgine Maria sine cor- 
ruptione ; sicut apes ceram gignunt, 
sine aherutrorum commixtione. 
Lichnus autem in cera latens, si- 
gnificat animam Christi candidis- 
simam, in carne latentem. Ignis 
vero, sivelumen, significat divinita- 
tem ; quia, Deus nosier, ignis con- 
sumens est, Per haec etiam tria po- 
test Trinitas designari. Unde hic 
versus : 

Cera, locus, lichnum, tria sunt 
[ monstrantia irinum. 
Cum autem perveniunt ad ahare, 
Mater cum reverentiagenuaflectit,et 
dilectissimum Filium suum Deo Pa- 
tri suo super akare offert. Praesen- 
tabat ipsa beata Virgo Puerum Do- 
mino, gratias agens Deo Patri de 
munere tanto , quod ipsa Virgo 
eum conceperat et pepereratj et 
quod ipsa in tali prole dignissima, 
Deo Patri communicabat. 

20 Pr^SENTATIONIS CAUSiE. — 

Praesentatio enim puerorum ad 
templum, praecepta erat propter 
tres causas : tum ut ex hoc infans 
Domino consecraretur ; tum ut per 
hoc divinae custodiae commendare- 
tur; tum ut gratiarum actio Deo 
redderetur, a quo tale donum pa- 
rentes acceperunt, etc. Sed primae 
duae csiusae non habebant locum in 
Christo; quia mox conceptus in 
utero, fuit plenissime Deo conse- 
cratus, et divinae custodiae, per di- 
vinitatis unionem commendatus ; 
sed tertia causa praecipue locum 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATlONE DOMINI IN TEMPLUM. 



125 



habuit in Christo pro qua beata 
Virgo gratias agere debuit Deo Pa- 
tri prae omnibus matribus, utpote 
quae eum singulari privilegio con- 
cepit et peperit. Quid autem ipsa 
tunc oraverit, quidve dixerit, scri- 
ptum non habemus; sed forte si- 
milia his verba, saltem ore cordis, 
dicebat : Ecce, Domine, sancte Pa- 
ter, praesento tibi Filium tuum, a 
te aeternaliter genitum, et de me 
temporaliter natum, ego praesento 
tibi eum, qui tibi semper est prae- 
sens. Gratias tibi ago, quod eum 
tuo munere sic concepi mirabili- 
ter, et ineffabiliter peperi. O sancte 
Patir, hunc Filium tuum et meum, 
tibi ofFero oblationem novam , 
Deum caro factum, qui pro salute 
mundi oblaturus est tibi semetip- 
sum ! O qualis est ista oblatio ! 
Nunquam talis facta a seculo. Unde 
Bernardus : « OfiFer Filium, Virgo 
sacra, et benedictum fructum ven- 
tris tui Domino repraesenta. OfFer, 
ad nostram omnium reconciliatio- 
nem, hostiam sanctam Deo placen- 
tem : » haec Bernardus. Voluit au- 
tem Christus Deo Patri praesentari, 
qui nunquam ab ejus aspeclibus 
latuit, nobis in exemplum ; ut sicut 
non gratia sui Deus factus est ho- 
mo, sed ut nos per gratiam faceret 
deos; nec propter se circumcisus 
est in carne, sed ut nos spiritualiter 
circumcidamur; sic propter nos 
sistitur Domino, ut discamus Deo 
praesentare nosipsos. 

21 DOMINUS QUINQUE SICLIS REDI- 

HiTUR. — Deinde advocantur sacer- 
dotes, et redimitur Dominus om- 
nium , tanquam servus , quinque 
sidis argenteis, quia erat primo- 
genitus. Quisque siclis argenteis 
redimebatur primogenitus. Et erat 
siclus genus monetae, obolos vigin- 
ti habens. Praecepit enim Lex 
omne masculinum primogenitum 
tam hominis quam pecoris, sanctum 
Domino vocari, id est Domino sancti- 



ficari et praesentari, ac sanctificatum 
et dedicatum Domino dici, et sa- 
cerdotis esse; ita quod primogeni- 
tus de tribu Levi non redimeretur, 
sed in ministerio et servitio domus 
David, scilicet templi, semper et 
perpetuo teneretur; primogenitum 
vero de aliis undecim tribubus, sa- 
cerdos redimi faceret ; et pretio ac- 
cepto illud ad propria a parentibus 
referri permitteret ; primogenitum 
quoque animalis mundi, Deo ofFer- 
ret ; immundi vero aut pretio re- 
dimi aut mundo mutari, aut occidi 
faceret. Est autem animal mundum 
ad ofFerendum, mundum ad esum. 
Immundorum vero, aliud est im- 
mundum ad ofFerendum, sed mun- 
dum a natura, ut asinus, ideoque 
aut pretio redimebatur, aut agno 
commutabatur ; aliud immundum 
ad ofFerendum et redimendum, seu 
commutandum, videlicet canis, et 
ideo pretium aliquod non habens 
occidebatur, et ex toto ab usibus tem- 
pli projiciebatur. Cum igitur Chri- 
stus de tribu Juda, unadeundecim, 
fuerit, patet quod redimi debuit, 
et ideo redemptusfuit. Accepitetiam 
Mater de manu Joseph aves prae- 
dictas, et genua flectens, offert eas 
super altare, Deo Patri. Obtulit ergo 
beata Virgo, tanquam paupercula, 
par turturum aut duos pullos co- 
lumbarum, unum in holocaustum 
pro Filio, alterum pro peccatb ; in 
hoc se subdens Legi peccatricum, 
quamvis nullum haberet peccatum. 
Facta ergo oblatione et redem- 
ptione, Mater Filium recepit, et eum 
secum domum reportat. Unde Ber- 
nardus : « Oblatio ista, fratres, sa- 
tis delicata videtur , ubi tantum 
sistitur duobus, redimitur avibus, 
et illico reportatur. Veniet tempus 
quando jam non offeretur in tem- 
plo, nec inter brachia Simeonis, sed 
extra civitatem inter brachia crucis. 
Veniet quando non redimetur alie- 
no, sed redimet alios sanguine pro- 



Digitized 



byGoogle 



126 



PRUMiE PARTIS CAPUT XII. 



prio ; quia Redemptorem misit eum 
Deus Pater populo suo. Istud est 
sacrificium matutinum ; illud autem 
vespertinum : » haec Bemardus. 

22 Mystica et moralis significa- 
tio oblationis primogenttorum. — 
Mystice, per primogenita anima- 
lium, significatur ille qui unigeni- 
tus Dei dignatus est nasci, primoge- 
nitus, scilicet dignitate , omnis 
creaturce, qui est vere sanctus Do- 
mino, quia sine peccato. — Mora- 
liter autem per primogenita, signi- 
ficantur bonae actionis initia, quae 
quasi corde gignimus, ex Dei gra- 
tia. Commonemur ergo hic , ut 
omnia primogenita nostra Deo of- 
feramus, quidquid bonumet justum 
in nostris operibus invenimus, ejus- 
que gratiae non nostris meritis de- 
putemus, dicentes : Non nobis, Do- 
mine, non nobis ; sed nomini tuo da 
gloriam, Si autem immundum ali- 
quid parimus, id est, si peccatum 
in opere perpetramus, occidamus, 
id est malum per emendationem 
radicitus evellamus, aut certe mute- 
mus illud mundo , declinantes a 
malo, et facientes bonum ; aut red- 
imamus quinque siclis bona opera, 
et dignos fructus poenitentiae per 
quinque sensus corporis fiacientes. 
Commonemur etiam hic, ut si in 
grege operum nostrorum, agnum 
innocentiae, vel principales virtutes, 
qualis est charitas, castitas, humi- 
litas, patientia, et hujusmodi inve- 
nimus, Deo ofPeramus, id est, quod 
digne vivimus, non nostris meritis 
deputemus, sed illius qui ait in 
Evangelio : Sine me nihil poiestis 
facere; — ipse enim operatur velle 
et perficere. Si autem tam pauperes 
sumus, ut in opere nostro agnum 
et divitias innocuae vitae, vel princi- 
pales virtutes non inveniamus , 
offeramus sahem duos turtures , 
vel duos pullos columbarum, id 
est , duo genera compunctionis , 
videlicet timoris et amoris ; et 



non solum pro nostris aliorum- 
que diluendis peccatis, sed etiam 
pro impetrandis virtutibus, et desi- 
derio patriae ccelestis quotidie de- 
fleamus. Et sic unum pro peccato 
ofiTerimus, dum de malis perpetra- 
tis gemimus; alterum in holocau- 
stum , quando amore coeiestium 
inflammamur. 

23 MORALITER NOTANDA CIRCA 
MTBTERIUM PURGATIONIS MaRLE. — 

Moraliter, hic attendenda sunt tria, 
scilicet mysterium purgationis Ma- 
riae, sacramentum delationis Domi- 
nicae , et significantia oblationis 
factae. Quantum ad primum, scien- 
dum quod Maria, quae interpretatur 
stella maris, vel amarum mare, de- 
signat animam, sive sit in lumine 
vitae contemplativae , sive in ama- 
ritudine vitae activae. Et utrique ne- 
cessaria est purgatio; quod videli- 
cet anima contemplativa purgetur a 
superbia, quod fit per timorera; 
et anima activa a negligentia , 
quod fit per rigorem et labo- 
rem. In Jerusalem enim , quae 
interpretatur visio pacis, et signi- 
ficat vitam beatam, nemo infertur, 
nisi prius dies purgationis ejus im- 
pleantur. Quia nisi quis sit plene 
purgatus, et ita purus, sicut fuit in 
Baptismo, non potest pervenire ad 
istam Jerusalem, vel etiam in tem- 
plum coeleste. Talis autem purgatio 
celebratur, vel hic in praesenti per 
poenitentiam, aut tribulationes, et 
hujusmodi, vel post mortem in 
poenis purgatorii. 

24 Circa sacramentum delatio- 
Nis Christi. — Quantum ad secun- 
dum, sciendum quod legimus Chri- 
stum delatum in Jerusalem, ut hic : 
et legimus eum delatum in iEgy- 
ptum. In quo docemur , quod 
proles mentis nostrae, quae est in- 
telligentia, nunc elevanda est ad 
contemplationem aeternorum, quae 
per Jerusalem designatur , quse vr- 
510 pacis interpretatur ; nunc vero 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



"7 



deprimenda est ad consideratio- 
nem propriorum defectuum, quae 
per iEgyptum designatur : iEgy- 
ptus enim, tenebrce interpretatur. 
Possumus etiam aliter quinque nu- 
merare loca, in quae Christus por- 
tatur vel ducitur, scilicet : in Jeni- 
salem, iuiEgyptum, in desertum, in 
montem excelsum , et in templi 
pinnaculum. Et ista quinque loca, 
significant quinque status, in qui- 
bus invenitur Christus. Jenisalem 
significat vitam contemplativam , 
ubi est visio pacis; iEgyptus signi- 
ficat vitam activam, in qua est moe- 
ror et angustia tribulationis; deser- 
tum significat religionem, in qua 
insistitur jejuniis; mons excelsus 
significat fastigium prselationis ; 
pinnaculum Templi est sedes ma- 
gistralis. Et in his statibus inveni- 
tur Jesus; quia in omni statu Ec- 
desiae, potest inveniri Jesus, scilicet 
salus. Sed considera quis portavit 
eum in Jerusalem et afibi ; et inve- 
nies quod in Jerusalem et in Mgy- 
ptum, tulerunt Christum Maria et 
Joseph, siella mariSj et augmen- 
tum : fides scilicet et charitas. In 
desertum, ductus est a Spiritu San- 
cto; sed in montem excelsum, et 
super pinnaculum, tulit eum diabo- 
lus. Et ideo timere debent praelati 
et magistri, ne eos portaverit diabo- 
lus in montem excelsum, scilicet 
praelationis, et in cathedram magi- 
strationis. 

25 ClRCA SIGNIFICATIONEH OBLA- 

TiONis FACT^. — Quantum ad ter- 
tium, est notandum, quod oblatio 
indeterminate fiebat de turture vel 
columba. Per turturem quae est so- 
livaga et casta, intelligitur vita con- 
templativa. Per columbam vero quae 
gregatim volat, et fecimda est, si- 
gnificatur activa. Et utraque avis 
gemitum habet pro cantu; sed ali- 
ter et aliter. Gemitus enim turturis 
competit contemplativis, et hic ge- 
minatur, unde dicitur par turtu^ 



rum. Primus gemitus est amoris, de 
quo dicit Apostolus, quod intra nos 
gemimus, adoptionem filiorum Dei 
expectantes; secimdus est devotio- 
nis, de quo dicit idem Apostolus, 
quod Spiritus postulat pro nobis, 
gemitibus inenarrabilibus. Gemitus 
vero cohimbae, competit activis, et 
hic est duplex, unde dicitur, duos 
pullos columbarum, Unus est pro 
peccatis propriis, secundum illud 
Isaiae : Quasi columbce meditantes, 
gemimus; alius est pro peccatis alie- 
nis, secundum illud Threnorum : 
Omnes portce ejus destructce; sa- 
cerdotes ejus gementes. Hunc qua- 
druplicem gemitum offerre debent, 
qui agnum , id est , innocentiam, 
non habent. Praedicta igitur recolli- 
gendo, dicendum quod in hac pur- 
gatione, delatione et oblatione, si- 
gnificatur, quod qui purgatus est 
a superbia et negligentia, et dispo- 
situs est ut ascendat ad contempla- 
tionem Dei, et descendat ad consi- 
derationem sui, et rursus ascendens 
gemat ex amore et devotione; et 
deorsum rediens gemat ex contri- 
tione et compassione : in his con- 
sistit perfectio fidelis animae Deo 
devotae. Et quia utraeque istae vitaB 
Deo sunt acceptae, non est defini- 
tum, utrum pro Domino, turtures, 
an columbae sint oblatae; sed indif- 
ferenter est dictum, par tariurum, 
aut duos pullos columbarum. 

26 HUMILITATIS ChRISTI INCRE- 

«ENTA. — Vidisti ergo in praedictis, 
Christi et parentum ejus pauperta- 
tem, quia pauperum tantum habe- 
bant oblationem. Si autem vis in- 
formari de humilitate, considerata 
oblatione et redemptione, ac Legis 
observatione, de facili poteris adver- 
tere. Adverte etiam hic de Christi 
humilitate, quomodo a praeceden- 
tibus sit aucta successive. Nam in 
nativitate se habuit ut pauper ho- 
mo ; in circumcisione, ut pauper et 
peccator homo; sed hodierna die, 



Digitized 



byGoogle 



128 



PRIM^ PARTIS CAPUT XII. 



ut pauper, et peccator, et servus. Ut 
pauper quidem in eo quod paupe- 
rum oblationem elegit; ut peccator 
vero, in eo quod ipse cum. Matre 
per oblationem expiari voluit; ut 
servus autem, in eo quod redimi se 
fecit. 

27 Templum ingredientibus tria 
sunt necessaria : purgatio, unio 
cum ecclesia et recta intentio. — 
Et quia, ut visum est, post circum- 
cisionem Filii, et purgationem Ma- 
tris, tulerunt Jesum in Jerusalem, 
ut sisterent eum Domino; sciendum 
est et diligenter advertendum, quod 
ex praedictis tribus moraliter in- 
struuntur fideles, ut cum templum 
Dei materiale, id est ecclesiam, 
ingredi voluerint, in ipsis tribus 
circumstantiis se debeant beatae Vir- 
gini et Christo conformare : ut vide- 
licet sint a peccatorum scoria purga- 
ti et circumcisi, quoad primum; 
sint brachiis sanctae matris Eccle- 
siae deportati , quoad secundum ; 
sint rectae intentionis fine ordinati, 
quoad tertium. Primo ergo, ingres- 
suri ecclesiam, debent a peccato- 
rum scoria esse purgati, et circum- 
cisi. Nam beata Virgo, antequam 
ingrederetur in templum, post par- 
tum sui immaculati Filii, dies pur- 
gationis implevit; ipse etiam Filius, 
antequam induceretur in templum, 
circumcidi voluit. Non quod Mater 
purificatione indigeret, aut Filius 
circumcisione ; cum illa non susce- 
pto semine conceperit, et ipse ei^ 
intacta Virgine natus fuerit; uter- 
que tamen in hoc Legem servare 
voluit, ut nobis daretur forma pur- 
gationis et circumcisionis spiritua- 
lis; quia purificari et circumcidi de- 
bemus a vitiis, antequam ecclesiam 
ingrediamur , et Deo ofFeramur , 
si volumus quod ei nostra pla- 
ceat oblatio ; quia , secundum 
Bedam, nemo, nisi purificatus et cir- 
cumcisus a vitiis, Dominicis est di- 
gnus conspectibus. Ex quo trahitur 



documentum quod nullus ingredi 
debet ecclesiam, cum conscientia 
mortalis criminis , nisi prius sit 
confessus, vel saltem contritus, si 
non adsit copia confessoris; et quod 
ingressuri ecclesiam, prius debent 
purificari a peccatis, saltem genera- 
li contritione, ptiamsi non habeant 
conscientiam certi peccati , cum 
bonarum mentium sit culpam ti- 
mere, ubi culpa non existit, exem- 
plo beatae Virginis , purificatione 
minime indigentis. Propter quod 
consuetudo est, quod aqua bene- 
dicta habetur ante fores Ecclesiae, 
ut ingressuri, ejus aspersione puri- 
ficentur, etiam a venialibus, qui de 
mortalibus sibi conscii non o^i- 
stunt. In cujus figura labium, cum 
aqua, erat ante ostium tabernaculi, 
et ibi Aaron et filii ejus ingressuri 
tabernaculum , lavabant manus et 
pedes. — Secundo, debent esse bra- 
chiis sanctae matris Ecclesiae sup- 
portati, sicut Christus portatus est 
in templum brachiis suae Matris, ut 
de fidelibus digne ecclesiam ingre- 
dientibus, dicat ipsa mater Exclesia, 
illud Oseae : Portabam eos in bra- 
chiis meis, Extra ista autem brachia 
unitatis Ecclesiae, sunt haeretici, qui 
aberrant a fide ; schismatici, qui da- 
viant a charitate, et omnes excom- 
municati , qui praescissi sunt ab 
unitate Ecclesiae. Hi enim omnes 
quia non portantur in brachiis ma- 
tris Ecclesiae, non sunt idonei ad 
ingressum ejus : nam, ut dicit Cy- 
prianus, non potest habere Deum 
patrem, qui matris Ecclesiae non 
tenet unitatem. Frustra ergo et in- 
digne ecclesiam materialem ingre- 
ditur, qui inter brachia Ecclesiae 
mysticae non constringitur. — Ter- 
tio, debent esse rectae intentionis 
fine ordinati, ut videlicet causa de- 
votionis et orationis, ingrediantur 
ecclesiam : non causa vanae simula- 
tionis, sicut hypocritae; non causa 
ostentationis et inanis gloriae, sicut 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATION? DOMINI IN TEMPLUM. 



129 



illi qui se ornant in vestibus et 
aliis , ut appareant hominibus ; 
non causa lasciviae, sicut qui va- 
dunt ad ecdesiam, ad videndum 
mulieres vel viros , ut et con- 
cupiscant et concupiscantur ; non 
causa vanitatis et solatii , sicut qui 
vadimt ad ecclesiam, ut vacent va- 
nis coUoquiis, cachinnis, et levitati- 
bus ; non causa quaestus et avaritiae , 
sicut clerici qui vadunt ad ecde- 
siam, solum propter praesentias sibi 
dandas ; vel qui vadunt ad negotia- 
tionem, et causa lucri temporalis. 
Hi enim omnes, quia finem debitum 
non intendunt, non sunt digni in- 
gredi in templum ; quia ingredien- 
tes non sistunt se Domino , nec 
veniunt spiritu in templum. Unde 
non vident Christum, nec eum am- 
plexari possunt spiritualibus animae 
brachiis. Et nota, secundum Bedam, 
quod ille post circumcisionem Je- 
rusalem allatus, et Domino oblatus 
est, qui juxta eum qui dixit : Z)e- 
clina a malo et fac bonum, post- 
quam desiit a peccatis, bonis coepit 
operibus abundare, qui dicere' po- 
test : Oculi mei semper ad Domi- 
• num, ut audiam vocem laudis tuce ; 
qui dicit : Christi bonus odor su- 
mus; et : Levavi manus meas ad 
mandata tua, et converti pedes meos 
in testimonia tua; qui sive man- 
ducat, sive bibit, sive aliud quid 
agit, omnia in gloriam Dei facit, et 
dicit : Quam dulcia faucibus meis 
eloquia tua, Domine ; et ad extre- 
mum : Cor meum , et caro mea 
exsultaverunt in Deum vivum, 

28 Templi sanctificatio per Chri- 
STUM. — Quare autem Salvator in 
templum portari vokiit, praeter ra- 
tiones alias, potest esse ratio, ut per 
suam praesentiam templum sancti- 
ficaret; sicut baptizatus est, ut ipse 
aquas sanclificaret. Unde, sicut per 
Baptismum Christi , non solum 
sanctificata est iila pars aquae Jor- 
danis,. quae tetigit carnem Christi, 

VrrA Jesu Christi, tomus I. 



sed et omnes aquae; sic per ejus de- 
lationem in templum illud in Jerusa- 
lem, sanctificata sunt omnia templa 
in ejus nomine dedicata. Propter 
quod statutum est quod in ecclesiis, 
debet haberi etiam corporalis Chri- 
sti praesentia , videlicet in Sacra- 
mento ; unde etiam ibi reconduntur 
reliquiae Sanctorum; ibi etiam 
ministeria fiunt Angelorum. Et ideo 
dignum est ut ecclesiae in vene- 
ratione habeantur , et non nisi 
cum summa reverentia et de- 
votione frequententur; unde, se- 
cundum Psalmistam : Domum Dci 
decet sanctitudo. 

29 TeMPLI MENTALIS SEU ANIMil-: 
DIGNITAS QUATUOR EX CAUSIS. — 

Possunt autem haec exponi de tem- 
plo mentali, in quod Verbum 
aeternum quotidie inducitur a de- 
votis fidelibus, de quo ait Apo- 
stolus : Templum Dei sanctum est, 
quod estis vos, Et quia nobilitas 
cujuslibet rei, ex ejus causis col- 
ligitur ; hinc est quod hujus tem- 
pli nobilitas colligatur ex quatuor 
causis, scilicet : ex efficientis di- 
gnitate, ex materiae pretiositate, ex 
formae speciositate , et ex finis 
honorabilitate. Primum patet, quia 
hoc templum, quod est mens ani- 
mae rationalis, est ab ipsomet Deo 
immediate creatum. Et hoc ar- 
guit maximam animae nobilitatem; 
nam ad creandam animam, Deus 
non advocavit aliquam creaturam, 
sed ipsa Trinitas semetipsam in- 
vitavit , dicens : Faciamus homi- 
nem, Non enim hoc verbum di- 
rexit Deus ad Angelos, ut dicit 
Augustinus, sed ipse Pater ad 
alias personas in divinis; et ex 
hoc ostenditur hoc esse opus sin- 
gulare ipsius Trinitatis. — Secun- 
dum patet, quia non ex aliqua 
praejacente materia facta est anima, 
sed ex nihilo. In omnibus enim 
rebus creatis, non inveniebatur 
aliquod materiale ita nobile, ut ex 



Digitized 



byGoogle 



i3o 



miMM PARTIS CAPUT XiL 



eo posset fieri antma rationaUs» 
Non quidem tcrra , vd aliquod 
Sliorum elementorum, nec coelum, 
puta sol, luna, stelis seu aiiquod 
corporum coelestium fait dignum 
intrare in ownpositionem animae 
rationalis, ut materiaie principium 
ejus esset, quae k>nge altior et no- 
bilior eis extitit. Et ideo fticta est 
ex nihik), quod ad maximam no- 
bHitatem ei cedit. — Tertium pa- 
tet, nam forma rationalis animae 
est nobilissima, cum sit imagine 
Dei insignata. Non enim Deus im- 
pressit animas imaginem alicujus 
rei creatae, sed formam sui ipsius, 
ita quod ipsa forma animae ra- 
tionalis, non est aliud quam qriae- 
dam relucentia ipsius beatrssimae 
Trinitatis. Nec poterat beata Trini- 
tas magis animam rationalem no- 
bilitare, quam quod eam sibi as- 
similavit, et proprtae imaginis 
formam ei impressit, ut quia si- 
miiitudo est causa dilectionis, sic 
et anima omnem affectum dile- 
clionis in ipsum converteret, cum 
nihil sibi simile in rebus creatis 
inveniret. — Quartum patet, nam 
Deus non ad alium finem creavit 
animam, quam propter seipsum, 
ut videlicet esset habitaculum 
suum, juxta illud Psalmtstae : Quo- 
niam elegit Dominus Sion, id est 
animam speculatricem, elegit eam 
in habitationem sibi, Et quoniam 
ad hoc eam clegit, summe ejus 
inhabitationem concupiscit, juxta 
illud Proverbiorum : Prcebe, fili, 
cor tuum mihi ; et alibi : Delicice 
meas esse cUm filiis hominum. 
Unde quandocumque Deus, hu- 
jusmodi animam digne praepc^a- 
tam invenerit, quasi voto potitus, 
dicit illud Psalmistae : Haa: re- 
quies mea in seculum seculi : hic 
habitabo; quoniam elegi eam, 

3o Unde exhortatio ad nom peo- 
CANDUM. — O igitur fidelis anima, 
si nobilitatem tuaro, ex omnibus 



praemissis causis attenderes, uti- 
que nunqroam. peocares l Unde 
Bernardus itt Si nobilitstfem tuam. 
; oognoscis, o aoima mea, pecca- 
tum abominaris» » Etcerte intan- 
tum cDnaidera^o nobiIitati& animae, 
ducit in Sibominaiicmem. pcccati ,. 
quod etiam non habendo respe- 
ctimi ad praemia veL ad paenaa ,. 
adhuc induceret adnon peccandnm;: ' 
quia anima nobilis,. omnia ista:car^ 
duca rcputat nimis vitia et indi~ 
gna ad hoc, ut ipsa eis velit co-» 
inquinari. Et haec est qu^edam 
sancta et nobilis superbia anima& 
generosae, quam etiam habuitiile 
gentilis Seneca, qui dixit : a Si sci- 
rem Deos ignosdturo& et homines 
ignoraturos, adhuc, propter peccatr 
vilitatem^ peccare dedignarer. » Uoc 
igitur templtim Dci mentale de- 
bet esse ornatum et depictum 
variis coloribrus virtutum , videli- 
cet : colore albo castitatis, rubeo 
voluntacic pro Christo passionis, 
eroceo spiritualia jucunditatis, vi- 
ridi virtuosi exerdtii, blaveo coe- 
kstis desiderii, aureo charitatis,. 
demum nigro humilitatis, In istud 
igitur templum sic compositum, sic 
omatum , debemus inducefe pue- 
rum Jesum Vcrl)uni aeternum, 
ibique debemus ofere pro eo par 
turturum, aut duos pullos colum- 
barum, id est geminam dilectio- 
nem , Dei videlicet et proximi; 
vel solitudinem contemplationis, et 
publicum actronis; aut castitatem 
mentis et corporis, quia turtures 
sunt aves castissimae; aut multi- 
plicationem bonorum operum, quia 
columbae sunt aves in prole fc- 
cundae. Debemus etiam eum cum 
Simeone portare in ulnis , am- 
plexando cum brachiis veri amoris. 
Debemus nihik>minus eum benedt- 
cere, pro omnibus beneficiis menti, 
in hujusiBodi praegustatione divin« 
duicedinis exhibitis; ut sic desi- 
derio dissolutionis affecti, beatam 



Digitized 



byGoogle 



DE PRiESENTATIONE DOMINI IN TEMPLUM. 



i3i 



fruitionem Verbi aeterni expectc- 
mus, cantantes canticum jubilosum 
cum Simeone, et dicentes : Nunc 
dimittis senntnt tuum , Domine , 
secundum verbum tuum in pace, 

3l SOLEMNITATIS HODIERN^ MA- 

GNiTUDo. — Magna est ergo pEa&- 
sens solemnitas propter multa quae 
in ea facta sunt , quam tamen 
tria specialiter attollunt : primum 
est, Christi in templum inductio 
praesentialis ; secundum est , pa- 
rentum ejus pro eo oblatio lega- 
Ks ; tertium est , Simeonis senis 
consolatio salutaris. Et secundum 
haec tria , festum istud sortitur 
tria vocabula. Nam ratione primi, 
dictum est Hypapantis, Graece quod 
idem est quod praesentatio ; eo 
quod ipso die Christus praesenta- 
tus est in templo. Ratione secundi, 
dicitur festum Purificationis ; eo 
quod tunc beata Virgo pro sui 
purificatione secundum Legem , 
licet non indigeret , oblationem 
fecit. Ratione tertii, dicitur et Can- 
delabra, vel festum luminis; eo 
quod hodie candelas benedictas et 
accensas in manibus gestamus , 
repraesentantes et sectantes in hoc 
devotionem Simeonis. 

32 Templi Jerusalem in monte 
moria constituti pr^conia. — hoc 
templum Domini sanctum, de quo 
hic dicitur, in monte Moria est 
constitutum, in quo voluit Abra- 
ham immolare Isaac filium suum ; 
in quo etiam loco Jacob dormiens, 
vidit scalam erectam usque ad coe- 
lum. In hoc quoque monte, vi- 
"dens David Angelum stantem et 
caedentem populum , in terram 
corruit; et poenitens graviterque 
se affligens a Deo veniam meruit. 
In hoc monte, area Areunae Je- 
busei erat, quam David ad con- 
stituendam ibi domum Domini 
emerat, eo quod misericordiam 
in illo loco consecutus fiierat. 
• In hoc sancto loco cum Salo- 



mon , opere consummato , Do- 
mino sacrificia offerret, nebula 
implevit domum, et apparuit glo- 
ria Domini, et ignis descendens de 
coslo , devoravit holocausta, Cum 
autem ibi, flexis genibus et ma- 
nibus ad coelum expansis, Salomon 
Dominum orasset , ut quicumque 
beneficia petiturus ingrederetur , 
preces ejus a Domino reciperentur, 
apparuit ei Dominus, dicens : Au-' 
divi orationem tuam; elegi enim 
et sanctificavi locum istum, In hoc 
loco Heliodorus a rege Antiocho 
missus, ut locum sanctum violaret 
et spoliaret, flagellatus, et sine"in- 
termissione multis plagis vulneratus, 
verberatus est. Templum autem Do- 
mini vocatur, quia in eo sacrificia 
Domino offerebantur ; sed modo 
consecratum est in honorem Salva- 
toris mundi, et Genitricis ejus Ma- 
riae. Quod licet primo a Babyloniis, 
et postea a Romanis fuerit destru- 
ctum, a fidelibus tamen et religio- 
sis viris, opere rotundo, in eodem 
loco, magnifice et miro artificio est 
iterum reparatum. In hoc loco beata 
Virgo, cum aliis virginibus, dicitur 
ministrasse, templi cortinas et ve- 
stimenta sacerdotalia prasparando , 
litteras sacras addiscens, jejuniis, 
vigiliis, orationibus et divinarum 
lectionum studiis vacans. In hoc 
loco, dum sanctus Zacharias incen- 
sum Domino offerret, apparuit el 
Angelus, nuntians sibi orationem 
suam esseexauditam, et Joannis nBt 
tivitatem futuram. In hoc loco, ut 
hic dicitur, Dominus noster Jesus 
Christus a parentibus est oblatus, a 
Simeone- susceptus, a sancta Anna 
vidua, omnibus qui expectabant red^ 
emptionem Israel, annuntiatus. In 
hoc templo Jesus, cum jam duode- 
cim esset annorum, inventus est, 
ad disputationem sedens, in medio 
doctorum. Supra pinnaculum hujus 
tempH, Jesum diabolus statuit, et 
ut se deorsum mitteret, tentando 



Digitized 



byGoogle 



l32 



PRIMiE PARTIS CAPUT XII. 



suggessit. Ab hoc templo, vendentes 
et ementes ejecit, ac mensas num- 
mulariorum, et cathedras columbas 
vendentium evertit. In templo hoc, 
dum moraretur in Jerusalem, doce- 
bat Judaeos, licet eum aemulantes. 
In templo lioc, liberavit adulteram 
ab accusantibus eam. Imminente 
etiam ejus passione , tota die erat 
in templo hoc docens, et vespere in 
Bethaniam secedens. Hujus templi 
velum in morte ejus scissum est a 
summo usque deorsum, ut pateret 
introitus ad sancta sanctorum. Ab 
hujus templi pinnaculo, versus me- 
ridiem, beatus Jacobus Apostolus, 
primus sub gratia, Jerosolymorum 
Episcopus, praedicans praecipitatus, 
pertica fullonis percussus, martyrio 
est coronatus. Inter hoc templum et 
altare, quod est ante templum, foris, 
in atrio, ad meridiem, Zacharias fi- 
lius Barachiae, martyr occubuit. 
Ipsum vero templum rotundum 
constat ex octo parietibus conclu- 
sum, exterius per circuitum , inte- 
rius vero ingentibus columnis mar- 
moreis per trivium ; in medio 
quoque, ipsa altitudine, in modum 
fornacis est obductum. Est autem 
intrinsecus scriptum in supremo 
ordine : Audi, Domine, hymnum et 
oraiionem, quam servus tuus orat 
coram te hodie, ut sint oculi tui 
aperti super domum istam, die ac 
nocte. In unoquoque vero pariete, 
extrinsecus scripti sunt singuli isto- 
rum versuum in circuitu, ita ut per 
totam civitatem legi possint. Contra 
civitatem ; Pax aeterna, ab aeterno 
Patre, sit huic domui, Contra tem- 
plum militum : Bene fundata est 
domusDomini, suprafirmam pe- 



tram, Contra Bethaniam : Non est 
kic aliud nisi domus Dei, et porta 
coeli, Contra moittem Oliveti : Beati 
qui habitant in domo tua, Domine. 
Contra vallem Josaphat : Benedicta 
gloria Domini de loco sancto ejus. 
Contra claustrum templi : In templo 
ejus omnes dicent gloriam,^ Contra 
montem Sioh : Templum Domini 
sanctum est; Dei agricultura est; 
Dei cediflcatio est, Item contra dvi- 
tatem : In domum Domini laetantes 
ibimus, Hoc templum in parie urbis 
inferiori et vicina muri ad orientem, 
nec longe a muro, ad meridiem est 
situm. In hujus templi ecclesia, so- 
lebant esse cum abbate canonici re- 
gulares , secundum regulam beati 
Augustini, Domino servientes. -Non 
longe autem abhoc temploDomini, 
est templum aliud immensae quan- 
titatis, et altitudinis, quod domus 
saltus, id est de lignis Libani dici- 
tur, et templum Salomonis vocatur : 
quia Salomon ibi docebat, et judi- 
cia faciebat ; et ad distinctionem al- 
terius praedicti, quod specialiter ap- 
pellatur templum Domini. 

33 JosEPH ET Maria a Jerusaleu 
RECEDUNT. — Ut ergo Maria et Jo- 
seph perfecerunt omnia quae secun- 
dum Legem debebantur, nihil omit- 
tentes, quamvis non tenerentur, 
recesserunt de Jerusalem volentes 
reverti in Galilceam, in civitatem 
suam Naiareth. Erat quidem, ut 
dicit Theophilus, eorum civitas Beth- 
lehem sicut patria; Nazareth vero 
tanquam habitaculum. Vade et tu 
semper cum eis, et adjuva puerum 
Jesum, et servias eis in quibus pote- 
ris. 



ORATIO 

O Jesu desiderabilis, qui in templo te justo Simeoni, te ad videndum 
desideranti, ad amplexandum misericorditer tribuisti, veni, Jesu dulcissisme, 
et toto desiderio te exspectanti, teipsum clementer indulge, et quidquid im- 



Digitized 



byGoogle 



DE FUGA DOMINI IN iEGYPTUM. 



i33 



puritatis in me inveneris, per gratiam purificantem expelle ; et cor meum 
templum tuum, dignanter inhabitando, perfice : ibi'te brachiis desiderii 
amplexer et teneam. Da mihi semper desiderare te fontem luminis, qui es 
apud Patrem; et non prius de hac vita exeam, quam te oculis cordis vi- 
deam, qui es amor et desiderium, vita et prsmium te desiderantium. 
Amen. 



CAPUT XIII 



De fuga Domini in jEgyptum, et necc Innocentium. 



Matthaei cap. 2. 



I Apparitio Angeli ad monendum 

JOSEPH DE PERVERSO HeRODIS CONSI- 

Lio. — Cum ergo Maria et Joseph 
pergerent versus Nazareth, nescien- 
tes adhuc super hoc consilium Do- 
mini, et timor jam de Puero in- 
ciperet dilatari, Angelus Domini 
apparuit in somnis Joseph, dicens ei, 
ut surgens acciperet Puerum, et 
Matrem ejus, et fugeret in iEgyptum; 
fuiurum est enim ut Herodes quas- 
rat Puerum ad perdendum eum, 
Quoniam ad humilitatem perfe- 
ctam, trium specialiter adornari de- 
cet comitatu virtutum, scilicet : 
paupertatis in fugiendo divitias, ut 
fomenta superbiae; patientis vero in 
aequanimi perpessione contemptus ; 
obedientiae quoque in alienis paren- 
do mandatis ; ideo supernae revela- 
tionis oraculo , Jesus in iEgyptum 
transfertur, ut peregrinusetpauper; , 
in parvulis, ipsius causa occisis, 
occiditur et quasi in quolibet tru- 
cidatur; et ad patriam reductus 
adeo erat subditus parentibus, ut 
nunquam vel ad momentum sece- 
deret, nisi cum duodecim factus 
annorum remansit in Jerusalem , 
non sine .Matris dolore quaesitus , 
nec sine gaudio inventus.Joseph ve- 
To evigilans, Matrem excitat, et quae- 



cumque ipse ab Angelo audierat, 
ei narrat. Ipsa vero incontinenti, et 
nuUa mora contracta, surrrexit, 6% 
ad iter arripiendum se disposuit. 
Concussa sunt enim ad hanc vocem 
omnia viscera ejus, et etiam circa 
salutem Filii, nolebat negligens sal- 
tem inveniri. Conspice et meditare 
ista, et quomodo puerum Jesum 
dormientem Mater elevat, et Puer, 
sic importune excitatus, plorat; et 
compatere ipsis, si qua in te sunt 
viscera pietatis ! Cogita quae conso- 
latio Matri esse poterat, quando ipsa 
puella delicata, quae de partu recen- 
ter surrexerat, in terram longin- 
quam , per vias asperas et incog- 
nitas, cogebatur fugere, quando 
Puerum tenellum , sic per vias lon- 
gas cogebatur circumferre; quando 
inter idololatras compellebatur ma- 
nere. 

2 CUR ChRISTUS IN iEOYPTUM FU- 

GERiT i — Igitur de nocte versus 
partes ^Egypti ire cceperunt, quia 
nox magis quam dies fugae compe- 
tit; ut sic negotium magis occulte 
tieret, et secretius pericula eminen- 
tia evaderent, ne scilicet fuga a 
videntibus accusari apud regem 
posset. Licet enim de hoc haberent 
revelationem divinam, non tamen 



Digitized 



byGoogle 



i34 



PRIIVLE PARTIS CAPUT XIIL 



propter hoc debebant omittere, quod 
poterant fiacere secundum viam 
humanam. Ecce fugit Christus et 
nocte fiigit, ut fuga quae per se 
dif&cilis est, noctis obscuritate dif- 
ficilior fiat. Fugit autem in iEgy- 
ptum, ut eos specialiter illuminaret 
prae ceteris et sanaret. Unde Augu- 
stinus : « Audi etiam magni mysterii 
sacramentum. Moyses quandoquein 
iEgypto , perfidis clauserat diem ; 
illuc Christus adveniens, sedentibus 
in lenebris reddidit lucem. » Unde et 
Chrysostomus : « Sed quare in Mgy- 
ptum ? Recordatus est enim Domi- 
nus, qui in finem non irascitur, 
quanta mala fecerat super ^Egy- 
ptum; ideo misit Filium suum in 
eam, dans illi reconciliatiQnis si- 
gnum et perpetuae amicitiae pignus, 
ut decem plagas ^gypti \ma medi- 
doa sanaret O mutatio dexteras 
Excelsi, ut populus qui ante fuerat 
persecutor populi primogeniti post- 
ea fieret custos Filii Unigenitil » Et 
jterum : « In ^Egyptum Parvulus mit- 
titur, ut illam regionem quae prae 
pmnibus terris , flamma impietatis 
ardebat, igne potius fidei succende- 
ret, ex his persuadens etiam, de aliis 
mundi partibus speranda esse me- 
Uora, et ut etiam addiscamus quod 
ab ipsis vitae initiis, ad tentationes 
debeamus atque insidias praeparari* 
Nam ab ipsis cunabulis Christi istud 
effectum est, ut tu videlicet hoc au- 
diens, cum videris te tribulationes 
varias et mille sustinere discrimina, 
nihil omnino turberis; sed ut isto 
munitus exemplo viriliter cuncta 
sustineas, sdens tribuJationes ma- 
ximas inseparabiles quasdam comi- 
tes essevirtutum : » haec Chrysosto- 
fnus. Ideo etiam fugit in iEgyptum 
magis quam in aliam terram, ut 
ostenderet se verum Moysem : ut 
sicut Moyses populum Dei de Pha- 
raone et ^Egypto liberans in terram 
duxit promissionis, ita ipse populum 
fidelium de diabolo et inferno libe- 



rans, secum ad regnum duceret bea- 
titudinis. 

3 HlC CONSIDERANDUMf PKIMO, QUOD 
DOMXNUS Ui SUA PERSQNA SUSCEPIT 
ADVERSA £QUE AC PROSPER A. — Multa 

quidem bona considerare potes in 
praesenti negotio et materia. Primo, 
considera quemadmodum Dominus 
in sua persona sicut prospera, sus- 
cepit etiam adversa. Etenim in na- 
tivitate sua, magnificatus fuit a 
pastoribus , tanquam Deus ; et pa- 
nim post circumcisus fuit, tanquam 
peccator. Deinde venientes Magi 
eum plurimum honoraverunt ; et 
ipse nihilominus, in stabulo rema- 
nens, inter bestias stabat, et ut 
cujusdam homunculi filius plorabat. 
Postea praesentatum in templo, Si- 
meon et Anna extulerunt quam 
plurimum; et tunc ab Angelo di- 
citur quod fugiat in iEgyptum. £t 
multa talia in vita sua poteris per- 
pendere, quae ad nostram instru- 
ctionem possumus retorquere. Unde 
Chrysostomus : « Misericors Deus. 
xnoestis rebus quaedam etiam jucun- 
da pcrmiscet, quod certe in Sanctis 
omnibus £idt, quos neque tribula- 
tK)nes, neque jucunditates sinit 
habere continuas; sed tum ex ad- 
versis, tum ex pro^^eris justorum 
vitam, quasi admirabili quadam 
varietate contexit : quod hic quo- 
que eum fecisse considera. Videndo 
quippe sanctus Joseph gravidam 
sponsam, in turbationem incidit 
maximam. Sed affuit repente Ange- 
lus, suspicionem solvens, et timo- 
rem prorsus extinguens. Deinde 
videns Puerum signo natum, ma- 
xima exsultatione repletus est. Sed 
rursus huic gaudio periculum gran- 
de successit, cum tota civitas tur«- 
baretur, et ipse rex fureret. Sed et 
hunc moerorem rursus laetitia subse- 
cuta est , apparitio videlicet stellae, 
et adoratio Magorum. Post hanc 
quoque jucuaditatem , iterum peri- 
culum, iterumque formido. Quaerit 



Digitized 



byGoogle 



DE FUGA DOMINl IN iGGYPTUM. 



i35 



&rode8 animam Pueii^ et &igere 
necesse est, et in loginqua pertrans- 
ire : » haec Chrysostomus, Cum ergo 
consolationem habueiis, tribulatio- 
nem exspecta, et e coayerso. Unde 
nec in consolationibus debemus 
cxtoUi, necin tribulationibus frangu 
Dat enim nobis Deus consolationes, 
ad spem subkvandam ne defida- 
mns; et tribulationes ad humilita- 
tem conservandam, ut cognoscentes 
nostram miseriam, aemper in suo 
timore stemus. 

4 SbCUNDO, QUOD J06EPH ET aioH 

Matxi fuga mjNTiATUR. — Sccundo, 
«onsida^ circa Dei consolationes et 
i)eneficia, quod qui ea perdpit, non 
percipienti se praeferre non debet : 
et qui non percipit, non dejidatur 
«nirao, nac perdpienti invideat. Nam 
<A Angelorum locutiones £ebant 
Jos^h, et non Matri, cumtamen 
longe esset ea inierior. Item et qui 
perdpit, si non pordpit pro suo 
-veUe, non debet esse ingratus, vel 
imxrmurare, cum etiam Joseph, qui 
itantus erat apud Deum, non palam, 
sed in somnis, tales locutiones ac- 
<iperet. 

5 l^ERTIO, QUOD AFFLICnONES 

£TiAx suis Deus ixmittit. — Tertio, 
<onsidera qualiter Deus pcrmittit 
suos persecutionibos et tribulationi- 
bus vexari. Et vere magna crat tribu- 
iatio Matri et Joseph, cum viderent 
pTxerum Jesum ad occistonem quaeri. 
■Quid enim gravius audire poterant ? 
in hoc etiam tribuiatio erat, quod 
:terram loginquam quam ignorabant, 
^ per vias asperas eos ire oporte- 
bat, cum essent inhabilcs ad eun- 
^um, Domina propter juventutem, 
Joseph vero propter senectutem , 
ipsc etiam Puer quem portare ha- 
."bebant, adhuc tenerrimus crat. Pe- 
regrinari quoque habcbant in terra 
aliena, pauperes et quasi nihii ha- 
-bentes. Omnia enim ista sunt affli- 
xtionum materia. Tu qux>que cum 
-turbaris, paticntiam habe, nec cre- 



das tibi a Deo privilegium dari, 
quod nec sibi tribuit, nec Matri. 

6 QUARTO, QUOD BENIGNinc D0MINU8 

SE osTENDiT. — Quaito, considcra be- 
nignitatemDominL Vides quam cito 
persecutioitem patitur, et fugatur de 
tena nativitatis suae, et quam beni- 
gne cedit furori iilius, quem poterat 
in momento perdere. Magna patien- 
tia Domini, sed non minor ejus 
humilitas. Ille enim ante faciem 
persecutoris fugit, cui Angeli mini- 
strant. Deus est ; sed ut homo fugit 
Herodem miserum, qui refugium 
est omnium. Profiinda hsec ejus 
humiHtas,et mira patientia : nolebat 
persecutori vicem reddcre, nec eum 
olfendere, sed fogiendo insidias 
vitare. In quo dedit nobis exem- 
plum, ut et Dos sic facere conemur, 
sdlicet adversantibus vel persequen- 
dbus non resistere , vel de ipsis 
vindictam expetere : sed patienter 
expectare, ct furori ipsorum cedere, 
et quod phis est, ut alibi docet, 
pro eis orare. Quia enim Dominus, 
xfcc ocdderetur, sublatus est in 
j£gyptum , significat dectos saepius 
roalorum improbitate, suis e sedi- 
bus effugandos, vei etiam cxilio 
damnandos. In quo etiam debilibus 
exemplum rdiquit, et eos ad pa- 
tientiam confortavit. Nam quod 
fu^t, sacri fuit exempli, non timo- 
lis, utexemplum daret suis, maxime 
cum fuga et conservatio prsdati prod- 
est Ecclesiae, ut Pauli; ct quando 
grex aon periditatur de fiiga prse- 
iati. 

7 MoiULITEa QUID SIGNIFICET FUGA 

IW^Ni ? — Jdoraliter pcr fugam 
istam in iEgjptum, significatur fuga 
justi a pericuio et perditione peccat 
in statum poenitentise, ubi debet ma- 
neie usque ad obitum Herodis , 
id est, donec cessent impugnadoncs 
hostis. Fugiebat quoque Dominus 
ante fedem servi sui imo potius 
serW diaboli, non quod mortem 
timeret, sed vt tempore congruo 



Digitized 



byGoogle 



i36 



PRIM/E PARTIS CAPUT XIII. 



sustineret. Non enim fugit mortem, 
qui mori venerat, nec insidias ex- 
pavit, qui insidias et versutias dia- 
boli aperire venerat. 

8 LONGITUDO ET DIFFICULTAS ITI- 

NERis. — Portavit eum Mater tenera 
et juvenis valde , et sanctus Joseph 
muitum senegc in iEgyptum, per 
viam silvestrem, obscuram, nemo- 
rosam, et inhabitatam , et per viam 
valde longam. Dicitur enim quod 
ad iter cursoris sunt duodecim 
vel quindecim dietae, pro eis autem 
forte erat duorum mensium vei 
plurium. Fuerunt autem, ut dicitur, 
per desertum illud , per quod filii 
Israel transierunt, in quo et qua- 
draginta annis steterunt. Sed quo- 
modo de victu secum portando fa- 
ciebant ? Ubi .etiam et quomodo de 
nocte hospitabantur et quiescebant? 
Raro enim domos in illo deserto 
inveniebant. Compatere ergo eis; 
quia labor difficilis, magnus et lon- 
gus , et tam Puero quam ipsis ; et 
vade cum eis, et adjuva portare pue- 
rum Jesum, et in omnibus quibus 
poteris, exhibe eis ministerium. 
Non debet videri nobis labor poe- 
nitentiam agere pro nobis ipsis, 
pro quibus labor tantus ab aliis 
et a talibus et toties est assum- 
ptus. Unde Anselmus : a Noli in 
tua meditatione fugientem in JEgy- 
ptum relinquere in comitatu. In- 
spiciat oculus devotionis parvulum 
Jesum dulces mammillas glorio- 
sae Virginis, Matris suae, dulciter 
sugentem , et mammillas maternas 
filiali more tractantem. Quid visu 
jucundiusi' Quid delectabilius ? Quid 
suavius ? Cerne illum qui immensu» 
est, parvulis brachiis ad materna 
colla pendentem, et dicas : Felix 
sum, feliciorque, dum illum video 
quem reges voluerunt videre, et 
non viderunt, Dignus est visu, qui 
speciosus est forma prce filiis ho- 
rninum. Cogita et recogita, quo ani- 
mo, et qua cogitatione tenebatur 



illa dulcissima Mater ejus, cum it- 
lum Dominum, tantum ac tantillum 
in brachiis suis, exsultans et laeta, 
teneret; cum ei ut infantulo ge- 
stienti, dulcibus osculis ac frequen- 
tibus congauderet, cum eum lacry- 
mantem super genua sua, quibus 
poterat modulis consoiaretur, cum 
denique aliis atque aliis studiis, ad 
quae ipsam materna pietas informa- 
bat, ei pro qualitatum vicissitudini- 
bus sedula blandiretur. 

9 Maria et Joseph in latrones 
iNCiDUNT. — Item ulterius notandum 
est, qualiter Maria in via apprehensa 
est cum puero Jesu a latronibus. 
Opinare verum esse quod dicitur 
eum esse a latronibus comprehen- 
sum in via, et adolescentuli cujus- 
xiam beneficio ereptum. Erat is, ut 
dicunt, principis latronum filius, 
qui praeda potitus, cum Parvulum 
Matris gremio aspexisset, tanta in 
ejus speciosissimo vultu splendoris 
majestas apparuit, ut eum supra 
hominem non esse ambigens, inca- 
lescens amore, amplexatus est eum. 
Et : O, inquit, Beatisssime parvulo- 
rum , si aliud se tempus obtulerit 
rursus miserendi , tunc mementg 
mei, et hujus temporis noli oblivi- 
sci! Ferunt hunc latronem fuisse, 
qui ad dextetam Dei crucifixus, al- 
terum blasphemantem corripuit, 
dicens : Neque tu times Deum quod 
in iadem damnatione es. Et nos 
quidem juste : hic vero nihil mali 
gessit. Conversus vero ad Domi- 
num, eum in illa, quae in Parvulo 
apparuit, intuens majestate, pacti 
sui non immemor : Memento , in- 
quit , mei, dum veneris in regnum 
tuum. Itaque ad incentivum amoris, 
hac non inutile arbitror uti opi- 
nione, remota omni affirmandi te- 
meritate : » haec Anselmus. 

10 De nece puerorum Bethlehe- 
MiTARUM. — Herodes autem, cum 
Magi quos sestimabat per eamdem 
viam regressuros, ad eum non re- 



Digitized 



byGoogle 



DE FUGA DOMINI IN iEGYPTUM. 



i37 



verterentur, et nihil sibi renuntia- 
rent, putavit eos visione stellae de- 
ceptos, et erubuisse ad eum redire, 
et ideo cessavit a Pueri inquisitione; 
vel tot et tantis occupationibus regia 
cura distendebatur, ut a Pueri inqui- 
sitione averteretur vel impediretur. 
Sed cum postmodum audiret quae 
in tempio gesta essent, quid Simeon 
dixerit, et quid Anna prophetaverit, 
tunc fama Pueri nati crescente, tur- 
batus ex his , magis timuit. Et vi- 
dens quoniam illusus esset a Magis, 
ad ipsum non redeuntibus, iratus 
est valde : tum propter sui contem- 
ptum, tum propter timorem amit- 
tendi regnum, ideo de morte puero- 
nim Bethlehemitarum tractavit, ut 
cum illis occideretur ille qui incog- 
nitus sibi fuit. Putabat enim quod 
si omnes pueri occiderentur , unus , 
quem quaerebat, evadere non pbsset; 
non aestimans, infelix, quia non est 
consilium, non est sapientia, non 
est prudentia contra Dominum.Dum 
ergo de nece puerorum disponeret, 
per epistolam hortatus est a Cxsare 
Augusto ut Romam veniret. Qui 
cum iter faceret per Ciliciam, au- 
diens naves Tharsensium Magos 
transvexisse, iratus valde in spiritu 
vehementi, id est in ira, comburi 
et conteri fecit naves de Tharso 
Ciliciae quibus Magi credebantur 
occulte rediisse, secundum quod 
David prophetaverat, dicens : In spi- 
ritu vehementi, conteres naves Thar' 
sis. Et de Roma reversus Jerosoiy- 
mam, misit spiculatores, et jussit 
occidi omnes pueros , qui erant in 
Bethleh^m Judce, et in omnibus fi- 
nibus ejus, et locis adjacentibus , 
a bimatu et infra, id est biennes et 
minoris aetatis, usque ad puerum 
diei , seu noctis unius , secundum 
tempus quod a Magis de ortu stellae 
exquisierat ; ut nec loco, nec tem- 
pore celaretur qui natus erat , quo- 
rum maxima pars, tertio milliario a 
Bethlehem, ad Austrum, sepulta 



est. Bimatus, spatium duonim an- 
norum dicitur, a bis et uixaTO^ 
Graece quodest^/inu^Latine : etinde 
bimatus, quasi binus annus appella- 
tur; unde dicitur, bimus, bima, bi- 
mum, scilicet animal duorum anno-» 
rum , et trimus , trima , trimum, 
annorum irium. Inter opiniones di- 
versas, plurium sententia, et usita- 
tior haec est, quod Herodes, evoluto 
anno post Christi nativitatem , oc- 
cidit infantes,et quod stellam eadem 
die qua natus erat Dominus, ortam 
didicerat, et secundum ortum stellae 
Dominum anniculum , et insuper 
aliquot dierum esse sciebat : ideo- 
que supra aetatem ejus, usque ad 
bimos et infra, usque ad unius diei 
seu noctis, in infantes desaevit pue- 
ros ; timens ne Puer cui sidera fa- 
mulabantur, paulo supra aetatem 
suam, vel infra speciem suam trans- 
formaret, ut aetatem sui temporis 
occultaret. Sic ergo post annum , et 
quatuor a nativitate Domini dies, 
verisimile est eum occidisse infan- 
tes. 

II Impletio propheti^ Jeremi^. 
— Tunc impietum est illud Jere- 
miae : Vox in Rama audita est, 
ploratus et ululatus, etc. Rama non 
est hic proprium nomen loci, sed 
est hic nomen commune, ac in- 
terpretatur et significat excelsum, 
Ut sit sensus : Vox in excelso au- 
dita est , id est , longe lateque 
dispersa : quia muitum exaltata , 
circumquaque diffundebatur , prae 
sua magnitudine immensa. Mul- 
tus enim ploratus , quantum ad 
fletum parvulorum , et ululatus , 
quantum ad lamentum matrum, ibi 
erat, ubi tot parentes, tot homines 
utriusque sexus, visa tanta crude- 
litate, etiam si vellent voce cohi- 
bere , non poterant. In parvulis 
autem, mors faciebat finem doio- 
ris ; in matribus vero, semper per 
memoriam reparabatur ; et ideo di- 
cit : Ululatus multus, Vel in excelso 



Digitized 



byGoogle 



i38 



PRIMiE PARTIS CAPUT XIIL 



4Uidiia est, quia de moite Innocen- 
tium mittebatur, quorum sanguis 
usque ad coelos oontca interfectores 
eorum clamavxt, secundum illud : 
Vox pat^peris peneirat nubes, 
Quamyis autem Bethlehem sit in 
tribu Juda, orta de Lia ; et Jerusa* 
lem in tribu Benjamin, orta de Ra- 
chel ; ploraxe tamen dicitQr Rachel 
filios^Judse, id est Bethlehem, quasi 
suos, sive quia juxta Bethkhem in 
Ephmta sit sepulta, ac ratione se- 
pulturee, et ex matemi corpusculi 
faospitio, nomen matris aocepit, et 
dicta est mater ipsius Bethl^iem, 
et habitantium in ea ; sive quia Juda 
et Ben)amin duae tribus junctae ac 
vidns sibi et prozims erant ; quia 
juxta se haereditatem acceperant ; et 
funicuius sortis Benjamin prope Je- 
rusalem perveniebat, et Herodes 
praeceperat, non solam in Bethle- 
hem, sed et in onmibus finibus ejus, 
inter&ci pueros. £t per occisionem 
Bethlehem, intelli^niBS muhos Ra~ 
chel filios de Beniaznin, pro victima 
fuisse occisos, quod Evangelista in* 
sinuat, ad exaggerandum soelus 
Uerodis, quod ex ef&enata cmdeli- 
tate hoc £edt. Unde dkit Rabamts : 
« Crudelitas in nulio modum te- 
nuit : non est contenta vastadone 
Bethkhem, sed adjaoeotia loca va- 
stavit. » 

12 RaCHEI. n.ORAlfS ECCLBSIAX 

«nrsTiCE siGNmcAT. — Pioravitautem 
fiacbel fiUos , et noUUt consolari, 
qnia non smii, id est, de hoc quod 
non essent, et super hoc quod mor- 
tui erant ; quia in aetemum victuros 
.esse sciebat. Rachei, quc owis vei 
yidens principimmdidtur^ Ecdestam 
signihoit^ cujus tota intentio, ut 
J>Mm contempletur, invigtlat, et 
ipsa est ovis oentesima, quam pa- 
stor in humeris ad caulas repcotat. 
liaec ergo filioa suos pk>f«vit, quia 
pro persecutione lidelium gemit. 
Non vult autem consolationem re- 
cifcre de .hoc, 4111« non smmt, id «st, 



quia non sunt mortul, ut qui vice- 
runt secuium morte, rursus ad se^ 
culi certamina, secum toleranda» 
redeant iterum pugnaturi ; sed gau- 
det potius quia feliciter sunt, et 
regnant cum Christo per martyrium 
coronati. Piorat ergo Ecclesia bonos, 
ut martyres, quia videt eos injuste 
cruciari ; sed quia sdt iUos beatos, 
non vult temporaliter, sed aefiema- 
liter consolari. Plorat insuper etiam 
malos, ut impaenitentes, quia videt 
eos danuiari; et quia videt illo6 
irremediabiliter perditos, non vuit 
consolarL 

i3 MARTmuH CTrrns TaiPLEX. — 
Ubi sciendum quod tripkx est ge- 
nus martyrum. Quidam enim pa- 
tiuntur voiuntate et actu, ut Ste- 
phanus. Quidam voiuntate non 
actu, ut Joannes evangelista. Tertii, 
non voluntate, sed actu, ut Innocen- 
tes, in quibus Christus, cu^us vice 
mortui sunt, suppievit, si quid de- 
fuit voiuntatts. Unde ordinantar 
eorum lesta post nativitatem Do^ 
mini, secundum nu^orem martyrii 
dignitatem : primo,Stephani; secun- 
do, Joannis; tertio, Innoceatiuoi. 
Nam dilectus Ecdesi» Christus^ 
candidusin Joanne ; rubicundus, in 
Stepiiano; dectus ex millibus ia 
Innocentibus. Innocentes ergo etst 
usum radonis non habeant, et sic 
testificari non poterant, ChristuB 
taraen, cujus vice mortui sunt, sup- 
plevit si quid defiiit voluntatis ; tpn 
autem non loquendo, sed moriendo, 
testificati sunt. Laxato i^tur vooik 
bulo, martyres Christi, id est teaxm 
dicuntur. Quos enim testes Latineifi- 
cimus , Grece Mipvjpeq appenan» 
tur, non quia proprie testes (^risti 
sunt, quia nec pro fide Christi, nec 
pro justitia occubuerunt ; sed quift 
pFO ^de Clnisti, id est kco Chriati^ 
ocdsi sunt ; quia in eomm numero 
Christus quaerebatur occidi : in quo 
eum, etsi non loquendo, tamen mo- 
riendo, suntoonfessi. Muitisverodc 



Digitized 



byGoogle 



DE FUGA DOMINI IN iEGYPTUM. 



i3q 



catrsis potest quis martyT fieri , «ci- 
Iket: pro justitia, nt Abel; proLege 
Dei, ut Macchabaei ; pro assertionc 
veritBiti«, ut Isatas et ieremias; pro 
ai^ione peccati, ut loannes Ba- 
ptista; pro saiute popuH, ut Chri- 
stos; pro fide et nomine Christi, 
ut Stephanus ; pro iibertate Eocle- 
sia, ut Thomas; pro Christo, aeu 
looo Christi, ut iii pueri. Unde et 
Eodflsia pro his pueris solemaizat, 
qoamyis ad in^eros descenderunt, 
et ob hoc quaedam cantica ieetitiae 
pfaetermittuntur. Unde Chfysosto- 
mta r a In Bethlehem, omnes occi- 
dimturin&ntes, quidum innocenter 
pro Christo moriuntur, primi Christi 
maityres extiterunt, et perfectae lau- 
dis martyrium oonsequuntur. Unde 
Qon immerito infantes iili beati per 
om&ia extiterunt, qui primi mori 
pro Cliristo meruerunt. » Unde et 
AMgustinus : n O parvuli beati, 
iQodo nati, mmquam tentati« non- 
dom luctati, iam coronati ! » Et ite- 
ram : « Nunquam pro&nus hostis, 
beatis pervulis tantum prodesse po- 
ttttsset (^Mequio, quantum pro^it 
odio. Nam quantum contra eos ini- 
qititas abuadavit, tantum gratia di- 
vi&ae benedictionis effulsit. £t dum, 
iBfieqidmr Christum, Regi nostro 
CQsevum procuravit exercitum stolis 
fictricibi» ca&didatom : r> haec Au-- 
guitinus^ 

14 HsftODis xiOTATosss. — Cousi- 
d^a hic qoomodo Cluistus, adhuc 
in£uis tenendmus, yam coepit pati 
inse et suis ; et vdiementer ei com- 
pitene, ai qua in te sunt viscera 
ptetatis. Unde Anselmus : c Sed et 
aeneUa bsQc, Christe, tua in£antia a 
persecutorum giadiia tuta non fiiit. 
Adhuc enim inter dulda Matris 
obera sugens dependebas, quando 
appaniit Angelus in aomnb Joseph, 
dicens : Surge, et acdpe Puenm 
et Matrem ejtis, etfuge iu JEgy- 
ptmm ; et esto ibi, laque dum dicam 
t^; futunau euitn est ut^ Herodes 



qucerat Puerum adperdendum eum. 
iam ex tunc, bone Jesu, pati coe- 
pisti. Non solum autem illam ani- 
mae in^tiae vexationem in teipso 
pertuiisti, sed etiam mortem in pu- 
sillistuis, quorum muita milHa inter 
mammillas matrum pro te Herodis 
trucidavit immamtas, ex<»pisti : y> 
haec Anselmus, In rege Herode, cru- 
deiitas impiorum existimantiummar- 
tjrrum caede posse religionem Chri- 
stianam extinguere, et in occisione 
parvulorum cunctorum martyrum, 
qui parvuli, id est humiles ct inno 
centes, occisi sunt tib impiis, forma 
preecessit. Sed non sic reiigio in 
Christo fundata extinguitur ; quia, 
ut Leo ait, non minuitur persecu- 
tionibus Eccksia, sed augetur. Unde, 
secundum Bedam et Bemardum, 
Herodiana malitia, et Babylonica 
crudelitas, est nascentem velie re- 
ligioQem extinguo^ , et parnUos 
Israelis aliidere. Si quis enim quid 
ad sahitem pertinens, si quis reli- 
gionis et sanctitatis ortum, vel pro- 
fectum, vel consunmiationem im- 
pedit, vel persequitur, talis plane 
cum iGgyptiis parvulos Israelitict 
germinis necare conatur, imo cum 
Herode nascentem Salvatorem per- 
sequitur. Quod autem nato Domino 
persecutio coepit, significat per omne 
teropus vitae praesentis, non deesse 
futuros, qui electos Dei perseque- 
rentur, sicut Dominus in Evangdio 
ait : Si me persecuti sunt, et vos 
persequentur. Et Apostolus : Omnes 
qui pie volunt vivere in Ckristo, per^ 
sectttionempatientur, Quod vero pue* 
ri pro Domino occisi sunt, signi-^ 
ficat per humilitatis tneritum , ad 
coronam martyrii esse veniendum; 
quia, ut Dominus ait : Qtd se humi' 
Uat, exaltabitur, Puerorum enim 
innocentia humilitatem «gnificat 
simplicium, de quibus ait Dominus 1 
Simte panmlos venire ad me, ta-- 
lium est enim regnwn caelorum, 
Qnod autem occisi sunt, sed Chri- 



Digitized 



byGoogle 



140 



PRlxVLE PARTIS CAPUT XIIL 



stus evasit, insinuat corpora marty- 
rum, ab impiis posse perimi ; sed 
Christum, pro quo persecutio saevit, 
nullatenus posse a fidelibus auferri : 
Sive enim vivimus, sive morimur, 
Domini sumus. 

1 5 QUID MORALITER SIGNIFICET PUE- 

RORUM TRUciDATio ? — Moralitef 
occidunt pueros multos , et mul- 
tipliciter , Pharao submergendo , 
Herodes detruncando , Antiochus 
suspendendo, Medi sagittando. In flu- 
mine submergente, significatur dele- 
ctatio praesentis voluptatis; in gladio 
detruncante, inflictio praesentis ad- 
versitatis ; in sagitta de ionge percu- 
tiente , timor luturae asperitatis ; in 
suspendio spes, sive ambitio futurae 
prosperitatis. Sic ergo diabolus, qui 
Pharao, id est dissipans per invi- 
diam ; qui Herodes, id est glorians 
per superbiam ; qui Medus, id est 
mensurans, scilicet cuipae pcenam 
per malam intentionem ; qui Antio- 
chus, id est silentium paupertatis 
per fraudulentiam ; paupertatem 
enim celat, et divitias suggerit. Hic 
occidit pueros secundum quatuor 
affectiones, quae sunt gaudium prae- 
sentis prosperitatis, et spes futurae, 
tristitia praesentis asperitatis, et ti- 
mor futurae. £t est notabile quod 
interflciuntur pueri, in quo stulti- 
tia; in Bethlehem, in quo abun- 
dantia ; a bimatu et infra, in quo 
superabundantia : et hoc compa- 
tiendo, luget Ecclesia. 

16 IdOLA CONTERUNTUR, IN iEOY- 
PTUM INTRANTE DoMINO. — Cum aU- 

tem Maria et Joseph cum puero Jesu 
intrarent iEgyptum, omnia idola 
illius provinciae in tempiis suis cor- 
ruerunt, sicut per prophetam Isaiam 
fuerat prophetatum. Tradunt enim, 
quod sicut in exitu iiliorum Israel 
de iEgypto, non fuit domus iEgypti, 
in qua, Deo procurante, non jaceret 
mortuus primogenitus, ita nec modo 
fuit templum in iEgypto, in quo 
non corruisset idolum ; sicut et ante 



arcam Domini corruit Dagon ido* 
lum, cum arca appropinquasset ad 
ipsum. Spiritualiter etiam comiunt 
vitia, ingrediente Domino domum 
cujusque, prius desertam per pec- 
cata. Ut etiam dicitur in Scholastica 
historia, quando Jeremias in iEgy- 
pto per captivitatem ductus fuerat, 
prophetavit eis quod in futuro, quae- 
dam Virgo paritura esset, et tunc 
omnes dii, et omnia idola iEgypti 
ruerent. Egyptii ergo imaginem 
Virginis cum Puero sculpebant, et 
ipsi honores exhibebant. Haec autem 
prophetia, modo quando Christus 
cum Matre intravit iEgyptum, est 
impleta, nam omnia idola iEgypti 
corruerunt, et Virginem, sicut prae- 
dictum fuerat, peperisse indicave- 
runt. Hoc idem praefiguratum fiiit 
in Moyse et Pharaone, in confra- 
ctione Dei sui Hammonis, et co- 
ronae. Ut enim in Scholastica histoiia 
dicitur, Pharao rex ^Egypti, coro- 
nam regalem habebat, in qua imago 
Dei sui Hammonis ^Egyptii sculpta 
fuerat. Filia ergo Pharaonis, quae 
Moysem puerum in fiiium adopta- 
verat, postea quadam vice decre- 
vit , ut eum Pharaoni rcgi vi- 
dendum praeberet. Cui Pharao 
alludens, coronam suam imponebat, 
quam ille in terram projiciens pe- 
nitus confringebat. Et cum eum 
occidere voluisset, dixerunt quidam 
quod puer hoc ex insipientia fecis- 
set. Moyses, nutu Dei, salvatus est a 
nece Pharaonis ; sic Christus, nutu 
Dei, saivatus est de gladio Herodis. 
Moyses natus est, ut filios Israel 
educeret de iEgypto ; Christtis 
homo factus est, ut eriperet nos de 
inferno. Moyses deum regis iEgypti 
cum corona confregit ; Christus 
omnia idola iEgypti, et deos in 
nihilum redegit. Hanc ruinam ido- 
iorum illa statua portendebat, quam 
rex Nabuchodonosor in somno vide- 
bat. De monte autem sine manibus 
quidam lapis est abscissus, et ia 



Digitized 



byGoogle 



DE FUGA DOMINI IN iEGYPTUM. 



pedes illius statuae, seu imaginis et 
idoli, est illisus, contrivitque eam, 
et in pulverem redegit, et postea 
idem lapis in montem magnum ex- 
crevit. Lapis iste significat Chri- 
stum, qui abscissus est de monte 
sine manibus; quia natus de Maria 
sine tactibus maritalibus. Lapis iste, 
5cilicet Christus, contrivit in JEgy- 
pto omnia idola, de quacumque 
erant materia. Et, confracta statua, 
lapis ille in montem magnum ex- 
crevit, quia destructa idololatria, fi- 
des Christi per totum mundum ino- 
Jevit. Et Christus crevit in montem 
talem et tantum, quod summa im- 
mensitate replevit tam coplum quam 
mundum. 

17 Sensus mysticus transitus Do- 
MiNi iN iEoYPTUM. — Pcr twnsitum 
Domini in iEgyptum, propter per- 
secutionem Herodis , significatus 
fuit transitus Apostolorum ad Gen- 
tes, propter persecutionem eis mo- 
tam a Judaeis. Per reditum autem 
ejus in Judaeam, defuncto Herode, 
significatur illuminatio Judaeorum 
in mundi fine. Unde, secundum 
Remigium, per Joseph designantur 
praedicatores ; per puerum, fides et 
notitia Salvatoris ; per Mariam, 
Ecclesia et sacra Scriptura; per per- 
secutionem Herodis, persecutio facta 
a Judaeis ; per fugam Joseph in 
-^Egyptum, transitus praedicatorum 
ad Gentes, ad quas fidem Christi et 
Ecciesiae tulerunt, relicto Herode, id 
est Judaeorum infidelitate ; per tem- 
pus autem quo fuit in -^gypto, 
spatium temporis ab ascensione Do- 
mini, usque ad adventum Antichri- 
sti ; per obitum Herodis, extinctio 
invidiae in cordibus Judaeorum in 
fine. Tunc itaque Dominus in 
-figypto ignorantiae tenebras effuga- 
vit, et idolorum vanitate discussa, 
Dei veri cultum venerationemque 
reparavit. Ubi ignis fidei succensus 
in tantum excrevit, quod etiam de- 
serta ejus repieverit; Domini enim 



141 



praesentia, postmodum eremus iEgy- 
pti meruit, ut paradiso melior, et 
ccelo clarior efFecta videretur. Unde 
Chrysostomus : « Denique si quis 
nunc ad MgypXi veniat solitudines , 
paradiso prorsus omnem illam vi- 
deat eremum digniorem, et innu- 
merabiles Angelorum coetus in cor- 
poribus fulgere mortalibus. Estenim 
cernere tota illa regione difFusum 
exercitum Christi, et admirabilem 
illum regium gregem, virtutumque 
ccelestium conversationem in terris 
micantem. Non ita variis astrorum 
choris coelum refulget, ut iEgyptus 
innumeris monachorum distingui- 
tur atque illustratur habitaculis. 
Noctes quidem sacris hymnis et vi- 
giliis, dies vero orationibus, ma- 
nuumqueoperibusexercent, Aposto- 
licae cursum virtutis imitantes : » 
haec Chrysostomus. 

18 Maria et Joseph se cum puero 
Jesu Heliopolim conferunt. — 
Iverunt ergo ad quamdam civitatem 
Thebaidae, quae vocatur Heliopolis, 
et ibi aliquam domunculam condu- 
centes, habitaverunt perseptem an- 
nos, tanquam advenae et peregrini, 
pauperes et egeni. Sed unde et quo- 
modo isti tanto tempore vivebant ? 
Numquid mendicabant ? Legitur au- 
tem de Domina, quod colo et acu 
quaerebat sibi et Filio necessaria. 
Suebat ergo et filabat Domina mun- 
di pro pretio, paupertatis amore et 
zelo. O quot et quantae hujusmodi 
advenis fiebant injuriae, quas Domi- 
nus vitare non venit, sed suscipere ! 
Quid etiam si aliquando Filius famem 
patiens, panem petiit, nec unde da- 
ret Mater habuit.^ Nonne in his et 
similibus, totaliter concutiebantur 
viscera ejus ? Consolabatur verbis 
Filium, prout poterat, et nihilomi- 
nus opere victum procurabat, et si- 
bi forte aliquando de vicLu subtra- 
hebat, ut Filio reservaret. Et si ex 
opere manuum oportebat quaerere 
victum, quid dicemus de vestimen- 



Digitized 



byGoogle 



142 



PRLMM PARTIS CAPUT XIV. 



tts, quid de utcnsiUbiis. , sctKcet 
lectts et aliis intra domum oppor- 
tunis? Numqtxid dupKcia? Num- 
quid superflua? Numquid coriosa 
habebat? Hatc contra paupertatem 
sunt^ et haec, si habere posset, not- 
let ea paupertatis amatrix. Sed 
mimqaid Domina saendoy y6L alia 
opera £icicndo, faciebat more quo^ 
rumdam opera curiosai Absit. Est 
enim periculosum ct valde ma- 
gnum vitium propter muita, de quo 
latius dicetur infra. Conspke nunc 
Dominam in laboribus et operibus 
suis, filando^ suendo, texendo sot- 
licitam, quomodo facit ea fideiher 
atque humiliter cum diligentia se 
habendo, et nihilominus super Fi- 
lio et gubematione domus, ctiram 
dfligentissimsm habendo , vigi- 



liisque eC orationrbus juxta pos6e 
sempcr intendendo; et toto afle- 
ctu compatere sibi; et considera 
qaiod non habmt omnino gratis 
regnnm Dei Domina regni. Sed et 
Joseph sanctua, faber Hgnarius ^ 
aliquid cperabatur in arte ligns* 
minis* Uhde qoia compessionis oc- 
corrit matcria, tandcm cura alt~ 
quam moram cum eis contraxeris, 
pete recedendi licentiamy et bene- 
dictione accepta, primo a puero 
Jesu, deinde a Matre, postea a Jo- 
seph, genibus flcxis, et cum laoy- 
mis compassione magna yalefocias 
eis, quia tanquam exules a patria, 
sine aliqua causa, et cxbanniti, re- 
manent ad peregrinandum ibidem, 
per annoa septem, in sudore vuftus- 
sui victuri. 



ORATIO 

Domine Jesu Chrrste, qui adhuc iinfans, persecutiones et exilia pati^ et 
infi^ntes tunc pro te occidi voluisti, da mihi misero haec omnia, ac etiam 
mortem, si oportet, pro te patienter tolerare, cunctaque prospera mundi 
despicere, et nulla ejus adversa formidare. Et vos, o sanctissimi Innocen- 
tes, flores et primitiae martyrum, qui per innocentiam et martyrii palmam 
Dei Filio infanti adhaesistis, dignemini de plenitudine gratiae et innocentiae 
vestrae, infirmitati et miseriae peccatorum meorum veniam^ et gratiam ab 
eodem Dei Filio benignisaimo obtinere» Amen. 



CAPUT XIV 

De reditu Domini ex JEgypto, et initio pcsmtentia^ 
Joajtnis Bapiistce, 

Matthaei cap. 2. 



1 JOSEPH CffiLITUS MONETUR DE 

REDiTu Ex iEoYPTo. — Gompletis 
autem fere septem annis , quibus 
Dominus peregrinatus est in iEgy- 



pto, et defuncto Herode, vocatus 
est Dominus ex iEgypto, quia sic- 
ut dicitur in historiis, tricesimo 
anno regni Herodis, natus est Chrl- 



Digitized 



byGoogle 



DE REWTU DCMDHl EX ^GYPTO. 



14J 



stus, et tncesimo octsvo anno re*> 
gni sm, mortmis est Herode& Hoc 
autem fiMmnn est, ut oonsecutrve 
acBmpleretur quod dictum est a 
Domino per Oseam prophetam : 
Ex JEgypto vocojH FUium meum, 
scilicet copsubstantialem. Hoc au~ 
tem de vocatione et exitu Isra^ de 
^gypto , ad litteram legitur, qui 
etiam quandoque puer et filius a 
Domino appellatur. Ista ergo au- 
ctoritas habet duplicem sensum Ht- 
teralem, quia verificata est ad lit- 
teram, de populo Israel, vocato a 
Domino de ^Egypto; perfectius ta- 
men de 'Oomino nostro Jesu Chri- 
sto , quia ipse est Filiua Dei na- 
turalis , alii autem sunt filii per 
adoptioncm. Primo ergo anno Ar- 
chelai, senioria filii Herodis, et 
anno Domini octavo, apparuit An- 
gelus Domini Joseph in sonmis di- 
cens ei : Tolle Puerum et Matrem 
^us, et vade in terram Israel, sci- 
Hcet in Judaeam; defuncti snnt 
enim, qui qucerebant animam Pueri, 
id est vitam corporalem, scilicet 
Herodes et complices ejus, et fau- 
tores in mortem Domini, scilicet 
Scribae et Pharisaei; quia, secundum 
Josephum, Hcrodes praecepit in 
morte sua, plures de nobilibus Ju- 
daeorum interfici, ut sic cogeret 
Judaeos qui eum oderant, flere in 
sua morte; vel Herodes mortuus 
est ad litteram , alii quoad potesta- 
tem. Ex hoc ergo loca, secundum 
Hieronymum, intelligimus non so- 
him Herodem, scd et sacerdotes et 
scribas, codem tempore, necem 
Domini fuisse meditatos. Ut au- 
tem ait Remigius, per hoc quod 
Angelus in somnis Joseph appa- 
ruisse dicitur, mystice dcsignatur, 
quod illi qui a curis terrenis et se- 
cularibus negotiis requiescunt, pcr- 
fini Ahgelica visione mcrentur. Igi- 
tur Joseph consurgens, tanquam 
proroptus obediens, accepit P»e- 
rum, tanquam nutritius sollicitus> I 



et Mairem ejus, tanquam comcs 
obsequiosus, et coepit redire in ter- 
ram IsraeL 

2 Per desertuk TRANsrr. — Va- 
dunt crgo et transeunt per dcser- 
tum, pcr quod venerunti Vadc et 
tu cum eis, auxiKum et servitium 
exhibens, et impendens ipsis in 
quibus poteris. Et in ipso itinere 
poteris compati eis et respicere 
ipsos fatigatos et labore devictos, 
et tam de die quam de nocte, pa- 
rum quietis habentea. O quantum 
Puer egrcgius ac delicatus, Rex 
coeli et terrae, pro nobis kboravit,, 
et quam cito coeperit 1 Unde et Pro- 
pheta in ejus persona praedixit : 
Pauper sum ego, et in lahoribus a 
juventMte mea, Penurias magnas:, 
labores arduos, et afflictiones duras 
corporis, constanti^ime assumpsit, 
et seipsum quasi odio pro amore 
nostri habuit. Certe solus hic labor, 
de quo nunc tractamus,. ad plenam 
redemptionem nostram suf&cere 
debuisset« 

3 HlC JAM PCElfrnENTIAIC AGEBAT 

JoANNEs RAFnsTA, — Dicitur au- 
tem quod prope finem praedicti 
deserti, jam puer Joannes Baptista 
pcenitentiam agere coepcrat, cum 
tamen nullum peccatum haberet, 
quia dicitur petiisse desertum, dum 
septem annorum esset, et quod lo— 
cus Jordanis, ubi baptizavit ipse 
Joannes, esi ille ubi transicrunt fr- 
lii Israel , quando venemnt de 
iEgypto pcr ipsum desertum : pro- 
pe quem locum, in eodem deserto, 
Joannes fecit poenitentiam. Praedi- 
cator poenitentiae futurus, quanto 
citius potuit, aspera solitudinis ele- 
git et petiit, ubi primaevam aetatem 
transegit, ut vivens in desertis, vi- 
tam austeram duceret, et ab amore 
et iUecebris mundi, et se et audi- 
tores suos suspenderet facilius, et 
revocaret, et ut ibi contemplationi 
vacaret liberius, divinam sapien- 
tiam hauriendo, quam po^tea effu- 



Digitized 



byGoogle 



144 



PRIMiE PARTIS CAPUT XIV. 



dit praedicando. Bonum est igitur 
ejus exemplo, ab adolescentia ju- 
gum Domini portare; et dum na- 
tura tenera est, bonis se assuescere, 
et in praedicandis auditores actu 
praecedere. Ex quo sumitur ar- 
gumentum , quod antequam quis 
perfectus fuerit, aliorum magi- 
sterium obtinere non debet. Ma- 
nebat Joannes in deserto , ubi est 
aer purior, coelum apertius, et fa- 
miiiarior Deus, ut quia nondum 
baptismi et praedicationis tempus 
advenerat, orationibus vacaret, et 
cum Angelis conversaretur, et extra 
multorum malitiam nutriretur, et 
neminem vereretur arguere, nihil 
sibi conscius, et esset fide dignus, 
qui Christum erat praedicaturus , 
et de ipso testificaturus. Nemo enim 
alterius testis esse potest idoneus, 
nisi prius fuerit suus. Fugit igitur 
turmas et tumultum populi; ne ex 
cohabitatione contraheret infamiam, 
vel vila aliquam maculam scandali 
vel deiicti. Qui si in mundo man- 
sisset, forte malitia et conversa- 
tione hominum depravatus fuisset. 
Mundum itaque fugit, ut sanctita- 
tem suam custodiret , et ne levi 
saltem verbo, vel peccato , vitam 
macularet. Nam, secundum Chry- 
sostomum, sicut impossibile est 
arborem juxta viam positam , fru- 
ctus usque ad maturitatem servare; 
sic hominem juxta mundum posi- 
tum, usque in finem vitae innocen- 
tiam custodire. Sunt autem quae- 
dam arbores, quae licet in horto 
sint plantatae, ita quod ad stipitem 
transeuntes non possunt attingere, 
tamen ramos suos per viam expan- 
dunt, et ideo molestantur a trans- 
euntibus; sic est de religiosis in 
negotiis secuiaribus se implicanti- 
bus. 

4 Laus Joannis Baptist-e mona- 
CHORUM PRiNciPis. — Excellens val- 
de et mirabilis est puer iste Joan- 
nes. Ipse enim fuit primus eremita. 



ac principium , et via religiose vi- 
vere volentium. De cujus singulari 
conversatione Petrus Ravennas ita 
scribit : « Infra teneritudinem anno- 
rum beatus iste puer, Spiritu du- 
cente, ad eremum ductus est, nec 
obstetit aetatis infirmitas, quam 
majestas Domini fecundavit. Re- 
liquit Joannes mundum, homines 
fugit, patriam nescit), parentes 
aspernatur, et in solius divinitatis 
apicem beatae contemplationis figit 
obtuitus. Mira rerum conversatio , 
hominem vix mundum ingressum, 
mundi gloriam fugere, et secuii cu- 
piditates non solum oblivisci , sed 
et nescire, perpetuum cum divini- 
tate stabilire consortium! Reces- 
sus montium, silvarum anfractus, 
et vallium subterjacens vastitas, 
puero patriarchae domicilia, cum 
nox coegerat , praebuerunt. Sic 
Joannes aetatis supergressus infan- 
tiam, et nobilioris generis genero- 
sitatem oblitus, soli vacat divini- 
tati , forma vitae , monachorum 
propositum, anachoretarum prin- * 
cipium, totius religionis assertio. » 
Unde et Chrysostomus : « Sicut 
sacerdotum principes sunt Aposto- 
li, sic monachorum princeps Joan- 
nes Baptista est, quantum tradit 
Hebraeorum scriptura, et usque ho- 
die in memoria est. Considerate, 
monachi , dignitatem vestram : 
Joannes princeps vestrae est digni- 
tatis. Ipse monachus, statim ut na- 
tus est, in eremo vivit, in eremo 
nutritur, Christum expectat in so- 
litudine , non vult cum hominibus 
conversari, in eremo cum Angelis 
probatur; felix ista conversatio de- 
spicere homines, Angelos quaerere, 
urbes deserere, et in solitudine Chri- 
stum invenire. Christum non quae- 
rebat in templo, sed in deserto; 
separavit se a multitudine. Oculis 
expectantibus Christum nihil aliud 
dignum est aspicere nisi Christum ; 
I felicessunt qui imitantur Joannem, 



Digitized 



byGoogle 



DE REDITU DOMINI EX iEGYPTO. 



145 



quo major inter natos mulierum 
non fuit : » haec Chrysostomus, 

5 MONACHI NOMEN UNDE 81T, ET 
QUALIS VITA ESSE DEBEAT. — Infell- 

ces ergo monachi sunt, qui Joan- 
nem principem suum non sequen- 
tes, solitudinem suam desenint, et 
in urbibus cum hominibus conver- 
santur; quibus solitudo carcer est, 
et oppidum paradisus. Non sic 
Hieronymus sentiebat, qui dice* 
bat : o Viderint alii quid sentiant , 
unusquisque sensu suo dicitur , 
mihi oppidum carcer est, et solitu- 
do paradisus : » haec Hieronymus. 
Agnoscat ergo monachus nomen 
suum : jx^vo? enim Graece, unus La- 
tine, et Sypq Graece, tristis Latine 
dicitur : et ideo monachus, quasi 
unus et tristis interpretatur. Sedeat 
solus et tristis, et officio suo vacet, 
alienumque officium non usurpet. 
Qui tamen si docere vult, audiat 
consilium Hugonis , qui dicit : 
<c Vilitas habitus tui , et simplicitas 
vuitus, et sanctitas conversationis 
tuae docere debent homines. Melius 
fiigiendo mundum doces , quam 
sequendo. » Qui etiam, secundum 
consilium Gregorii , reverentiam 
sui habitus, in cogitatione, in locu- 
tione, semper circumspiciat; ut ea, 
quae mundi sunt, perfecte deserat; 
et quod ostendit humanis oculis 
habilu, hoc ante Dei oculos mori- 
bus praetendat. Non ergo glorieris, 
quod in solitudine vel religione sis, 
aut longo tempore fueris, nisi in 
ea bene vixeris , quia nihil tibi 
proderit : imo magna damna pa- 
tieris , si eremita vel religiosus vo- 
catus, et vitam non agis : ut enim 
ait Hierony^uSf non Jerosolymis 
fiiisse, sed Jerosolymis bene vixis- 
se, laudandum est. Unde Augusti- 
nus ad fratres eremitas : « Non 
enim satis prodest, quod istum lo- 
cum expetivimus, si tales simus, 
quales in seculo esse poteramus. 
Numquid nobis habitatio hujus se- 

ViTA Jesu Christi, tomus L 



creti aliquid prodest, quando ty- 
rannico dominatu malitia in nobis 
regnat, quando ira superequitat , 
quando majorem nobis victoriam 
humanus oculus quam divinus in- 
ducit , quando laudabiles eremitae 
extra mundum nos esse credimus , 
et per diversarum passionum vitia , 
mundum intra nos inclusum te- 
nemus, ita ut qui putabamus nos 
precibus nostris seculo ipsi suc- 
currere, pene necesse sit ut videa- 
mur magis seculi intercessoribus 
indigere? Dubium quippe non est, 
quod ilM anima quae concupiscen- 
tia voluptatum possessa, efficitur 
mundanae conversationis , non pos- 
sit effici regnum divinitatis. Ideo- 
que, fratres, videte vocationem ve- 
stram, Venirequidem ad eremum, 
summa perfectio est; sed non per- 
fecte in eremo vivere, summa 
damnatio est. Quid enim prodest, 
si locus corporaliter quietus tenea- 
tur, et inquietudo in corde verse- 
tur? Quid, inquam, prodest, si in 
habitatione silentium , in habitato- 
ribus sit vitiorum tumultus, et col- 
luctatio passionum, si exteriora no- 
stra serenitas teneat, et interiora 
tempestas? Non enim ideo ad lo- 
cum istum venimus, ut nobis mun* 
dus famuletur, ut rebus omnibus 
abundantes , omni quiete fruamur, 
non utique ad requiem, nec ad se- 
curitatem; sed ad pugnam huc ve- 
nimus, ad agonem processimus, ad 
exercenda cum vitiis bella prope- 
ramus, ut linguae gladio retunda- 
mur, ut non solum non inferamus 
injurias, sed nec statim sentiamus 
illatas : » haec Augustinus, Sed 
heu ! pauci hodie religiosi reperiun- 
tur, qui de bono in melius profi- 
ciunt, et de virtute in virtutem as- 
cendunt. Unde Bernardus : a Multo 
facilius reperies multos seculares 
converti ad bonum, quam unum 
de religiosis transire ad melius. 
Rarissima avis in terris est, qui 



Digitized 



byGoogle 



146 



PRIMiE PARTIS CAPUT XIV. 



de gradu quem in religione se- 
tnel forte altigerit , tel parum as- 
cendit. Aut ascendas, necesse est, 
aut descendas : si attentas stare, ut 
ruas, necesse est. » Et iterum : a Mi- 
jiime pro certo est bonus, qui me- 
lior esse non vult , et ubi incipis 
nolle fieri melior, ibi desinis esse 
bonus : » haec Bernardus. 

6 JOSEPH JORDANEM TRANSIT. — 

Joseph autem et Maria, cum puero 
Jesu transeuntes Jordanem, vene- 
runt in terram Israel, secundum An- 
geli jussionem. Non enim determi- 
naverat Angelus, in quo Iqco terrae 
Israel, nec nominaverat aliquam ci- 
vitatem determinate, ut, dubitante 
Joseph, iterum revertcretur, et ex 
reversione Angeli instruentis eum 
de loco, Joseph ex frQquentiori vi- 
sitatione Angeli, et locutione cum 
eo, certior redderetur, et magis con- 
solaretur. Quod Jesus in patriam 
suam reverteretur, nos quoque in 
patriam nostram festinare admonet. 
Audiens vero Joseph quod Arcbe- 
laus, filius Herodis senior, regnaret 
in Judcea pro Herode, patre suo, ti- 
muit ilh ire, prae Archelao, paternae 
crudelitatis haerede, quia iile tan- 
quam principalis magis pro patre 
zelabat, et omnis impetus persecu- 
tionis in Bethlehem ejusque iinibus 
desaeviebat. Judaea aliquando acci- 
pitur pro tota terra duodecim tri- 
buum , ut ibi : Notus in Judaea 
Dcus; aliquando pro sola terra tri- 
bus Judae, utibi : Judcea etJerusa- 
lem, nolite timere; aliquando pro 
terra duarum tribuum,sciIicetJudae 
et Benjamin, ut hic dicitur quod Ar- 
chelaus regnaret in Judcea, 

7 DlVISIO JUDiEiE POST UORTEM 

Herodis. — Divisum ergo erat re- 
gnum, ct jam a pluribus regebatur. 
Ad cujus evidentiam est sciendum 
quod, secundum opinionem magis 
probabilem, Herodes moriens con- 
didit testamentum, in quo ordinavit 
Archelaum filium suum regni sui 



successc^rem, ita tamen quod coro- 
nam sibi non imponeret, nisi per 
Romanum Imperatorem. Ad sumen- 
dum igitur diadema, Romam venit, 
sed et £ratres ejus duo, scilicet He-* 
rodes Antipas, et Philippus , qui 
cum ipso post mortem patris super- 
stites erant, quia alios tres filios, 
scilicet Antipatrem suum primoge- 
nitum, et Alexandrum et Aristobu- 
lum pater ante mortem suam mise- 
rabilem necaverat, etiam Romam 
venerunt, et paternae hereditatis 
partem petierunt. Tandem Impera* 
tor et Senatus Romanorum, voien- 
tes frangere Judaeorum superbiam, 
et auferre eis rebellandi occasionem, 
abstulerunt eis regium nomen, et 
diviserunt regnum in quatuor par- 
tes , scilicet tetrarchias, quarum 
duas, scilicet Judaeam et Abilinam 
dederunt Archelao, filio seniori; 
tertiam vero, scilicet Galilaeam re- 
gionem transfluentem,dederuntHe- 
rodi Antipae, sub quo Joannes est 
decollatus, et Dominus passus ; sed 
quartam, scilicet Ituraeam et Traco- 
nitidem regionem, dederunt Philip- 
po, cujus uxorem abstulit ipse He- 
rodes Antipas, frater ejus. Et sic 
Archelaus erat Diarcha; sed alii 
duo fiierunt Tetrarchce, Adhuc prae- 
ter Herodem Ascalonitam, et Hero- 
dem Antipam, supradictus etiaxu 
tertius Herodes, dictus Agrippa, &-- 
lius Aristobuli, filii Herodis Asca- 
lonitae fuit, qui Jacobum fratrem 
Joannis gladio occidit, et Petrum in- 
carceravit. Et quia Archelaus fuerat 
a patre, quantum in se erat, in toto 
regno Judseorum substitutus; ideo 
magis favebot factis a patre, propter 
quod Joseph iimuit ir*e in Judaeam. 

8 JOSEPH SECESSIT IN PARTES GaU- 

LiEiE Nazareth habitaturus. — Et 
admonitus in somhis, per Angelum 
scilicet, ivlt cum Puero et Matre 
ejus in Galilaeam ubi dominabatur 
aliusfilius, scilicet Herodes, qui por- 
tione sibi debita a patre, quantum 



Digitized 



byGoogle 



DE REDITU DOMINI EX iEGYPTO. 



H7, 



in se erat, ante privatus fuerat, Pro- 
pter quod Joseph ibidem cum Puero 
securius mansit ; quae et ipsa terra 
Israel erat, quia eam Israel incole- 
bat. £t veniens, habitavit in civiiate 
qwB vocattir Nai^areth : ut ibi 
Christus nutriretur, ubi fuerat con- 
ceptus, licet in Bethkhem fuerat 
natus. Ibi enim securius habitare 
poterat quam in Jerusakm , vel 
Bethlehem, ubi Archelaus manebat. 
Unde Chrysostomus : a Venit igitur 
Jesus in Nazareth, non solum peri- 
culi timore, verum etiam patriae 
amore cogente, scilicet ut securius 
ibi habitaret, et gratius. » Hoc autem 
€Ktum est ut adimpleretur quoddi- 
ctrnn est per Prophetas : Quoniam 
Na^forceus vocabitur, Hoc tit, tene- 
tur consecutive, non causalitcr, quia 
prophetia non est causa eventus rei, 
scd eventus est causa impletionis 
prophetiffi. Na:(arceus autem Chri- 
stus est nuncupatus, tam ex loci ap- 
pellatione, ubi conceptus est et nu- 
tritus, quam ex sacramento Legis, 
secundum quam Nazaraeus Sancius 
interpretatur , et Dominum omnes 
Scripturae Sanctum dicunt, et te- 
stantur. Sicut ergo elegit locum in 
quo nasceretur, sic et civitatem, in 
qua coadolescens nutriretur. Cujus 
nomen est indicio, quod essentia- 
liter ipse fons sanctitatis in sancti- 
tate nutritus, Sanctus sanctorum, 
quasi Nazaraeus Nazaraeorum, recte 
dicitur. Nazareth enim flos campi, 
vel germen novellum, vel sanctitas 
interpretatur, de cujus radice ger- 
minis, Sanctus sanctorum, id est 
Nazaraeus, ascendisse legitur. Unde 
«t ex hoc quod Christus dictus est 
Na^^arceus, discipuli ejus et Chri- 
stiani, prius communi nomine coa- 
sueverunt Nazaraei vocari. Sed post- 
quam Petrus Antiochenam sedem 
tenuit, communi consilio Graeco no- 
mine, a Christo Christiani dicti sunt. 
In Nazareth ergo concipi et nutriri 
Christus voluit^ ut per hoc daret in- 



telligi, quod florida fuit et ejus con- 
ceptiov quia sine peccato originali ; 
et ejus conversatio, quia sineactuall. 
Unde dicit Bemardus, quod amat 
florigeram patriam, flos de radice 
Jesse. In hoc autem quod dereliquit 
iEgjptum , et venit in Galiiaeam» 
halntavitque in Nazareth, datur no- 
bis exemplum, quod statum culpee 
debemus deserere, et de vitiis ad 
virtutes transire, in pcrseverantia- 
que bonorum operum florere, ut 
sic ad patriam coelestem valeamus 
pervenire. 

9 De sedulitate Mari^e in Filium. 
— Ecce reduximus puerum Jesum 
de iCgypto. Eo reverso, sorores Do- 
minae, aliique consanguinei et amici 
concurrunt, et ad visitandum eos 
festinant. Ipsi autem Nazareth re- 
manent, et pauperem vitam ducunt. 
Ubi, more solito, Joseph operas fa- 
briles locavit, et Maria filando, et 
suendo, et alias, prout potuit, labo- 
ravit, ac nihilominus circa Fiiium 
suum diligens et sollicita fuit. Ut 
enim ait Anselmus : « Nec est aliqua 
scientia, quae possit penetrare, nec 
eloquentia, quae possit praedicare, 
quanta dulcedinis sedulitate Parvu- 
lum foverit, quanta diligentia obse- 
quioque Adolescentem, et in robur 
aetatis provexerit vadentem. "Et ut 
ipsamet cuidam devotae personae re- 
velavit, multoties cum Filium suum 
gremio confoveret, prae nimia devo- 
tionis dulcedine, caput suum capiti 
Filii acclinans, tantas lacrymas effu- 
dit, ut caput et totam ejus faciem 
lacrymis amoris rigaret, et dicebat : 
O salus et gaudium animae mesl 
Quis haec audiens, vel mente tra- 
ctans, se a lacrymis poterit conti- 
ncre? » ^ 

lo Christi infantis offioa. — 
Exinde usque ad duodecimum an- 
num pueri Jesu, non iegitur aiiquid 
dc ipso, vel cjus parentibus. Dicitur 
tamen, et verisimile est, quod in 
Nazareth adhuc est fons parvus, ad 



Digitized 



byGoogle 



148 



PRIMiE PARTIS CAPUT XV. 



quem Domina aliquando ibat, et de 
quo puer Jesus frequenter aquam 
hauriebat, et Matriministrabat, ut- 
pote qui subditus illi erat. Pro sum- 
mis ergo deliciis, interdum aquam 
tribuit suae Matri, qui dat escam 
omni carni. Ubi etiam herbas in 
agris coUegit, de quibus Mater olera 
conficeret. Faciebat hujusmodi ser- 
vilia Matri humilis Dominus ; non 
enim habebat alium servientem, vel 



juvantem in necessitatibus. In hu- 
militate se tempestive exercere coe- 
pit, de quapostmodum prae ceteris 
virtutibus gloriando, dixit : Discite 
a me, quia miiis sum, et humilis 
corde. VndQAnselmus: a Nihilvesa- 
nitatis sestimes tibi accessurum, si 
eum apud Nazareth puerum inter 
pueros contempleris , si obsequen- 
tem Matri, si operanti nutritio assi- 
stentem intuearis. )> 



ORATIO 

O Jesu mitissime, qui de Virgine natus in partes iEgypti secessisti, et ab 
iEgypto vocatus, in terram Israel rediisti,revocame, Domine, servumtuum 
a vultu oculorum tuorum in iEgypto hujus exilii projectum, in hujus per- 
egrinationis tenebris exulatum, ab iEgypti partibus, a mundanae conver- 
sationis tenebris reduc corpore, reduc mente, reduc et voluntate : fac me 
vitia deserere, et ad virtutes transire et in terram promissionis me digneris 
introducere, modo fide, spe, et charitate, in futuro vero re, specie, glorifi- 
catione et veritate. Amen. 



CAPUT XV 

De eo quod puer Jesus remansit in Jerusalem, 
et inventus est in Templo. 

Lucae cap. 2. 



I Quo SENsu Christus crevisse 
DiciTUR? — Puer autem Jesus cre- 
scebat in augmento, et confortaba- 
tur, in vigore scilicet, quantum ad 
corpus. £t ne^ quis imaginetur ita 
eum crevisse secundum animam , 
sicut crevit secundum corpus, ideo 
subdit quod «rat plenus sapientia, 
scilicet quantum ad animam; et 
gratia Deierat in iV/o, scilicet quan- 
tum ad utrumque. Unde, secundum 



Bedam : « Quia in Christo habitat 
omnis plenitudo divinitatis corpo- 
raliter, ideo Puer iste erat plenus 
sapientia, nec secundum hoc indi- 
guit augeri vel confortari, utpote 
Verbum Dei et Deus, sed in quan- 
tum fuit homo, erat in eo gratia. 
Magna enim gratia illi homini 
Christo donata est, ut ex quo homo 
fieri coepisset, perfectus esset et 
Deus. » £t secundum eumdem Be- 



Digitized 



byGoogle 



QUOD PUER JESUS INVENTUS EST IN TEMPLO. 



-49 



Aamy huic simile est quod scribit 
Joannes eum plenum gratice et veri- 
iatis, eamdem ipse divinitatis excel- 
lentiam nomine veritatis, quam Lu- 
£as sapientise nomine commendavit. 
Habuit quippe Christus plenitudi- 
nem omnium virtutum, donorum 
Spiritus Sancti, exceptis fide et spe, 
pro quibus habuitcertam scientiam 
et firmam possessionem : quia ab 
instanti suaeconceptionis beatus fuit. 
Quoties ergo Christus crescere et 
confortari, vel tale aliquid agere di- 
citur, omnia ad corpus referuntur. 
Nam secundum animam ab instanti 
conceptionis totaliter perfectus fuit, 
sed hanc perfectionem non ostende- 
bat,nisi prout convenientiatemporis 
exigebat. Unde Bernardus : a Vir 
erat Jesus nondum natus, sed sa- 
pientia, non aetate; animse vigore, 
non corporis maturitate; integritate 
sensuum, non corpulentia membro- 
rum. Neque enim minus habuit 
scientiae Jesus conceptus, quam na- 
tus, parvus, quam magnus. Sive er- 
go latens in utero, sive vagiens in 
praesepio, sive jam grandiusculus 
interrogans Legis doctores in templo, 
sive jam perfectae aetatis docens in 
populo, aeque perfecte fuit plenus 
Spiritu Sancto. » De his et ejusmodi 
habes etiam infra in iine hujus ca- 
pituli. 

2 FESTrVITATES LEGALES JUD^O- 

RUM. — Ei ibant parentes ejus, tan- 
quam devoti et religiosi Legis obser- 
vatores, per omnes annos, ut essent, 
in Jerusalem in die solemni Pa- 
schce, scilicet Parasceve , ut Legem 
audirent, sacrificiis participarent , 
solemnitati interessent; et ejus adhuc 
umbrae serviebant, cujus jamverita- 
tem tenebant. Ubi nota quod lega- 
les festivitates Judaeorum quaedam 
erant communes et continuae, quae- 
dam anniversariae. Communes et 
continuae erant duae, scilicet : Sab^ 
batum, quo vacabant ab omni opere, 
quod illo die Deus requievit ab omni 



opere creationis; aliaest Neomenia, 
in principio scilicet novae lunae , ad 
laudem Creatoris, qui creavit omnia 
tempora. Anniversariae vero festivi- 
tates erant quinque, scilicet : festum 
Paschce, quod celebrabatur decima 
quarta luna mensis primi ; erat haec 
festivitas in memoriam liberationis 
de iEgypto. Secunda erat festivitas 
Pentecostes, quae celebrabatur quin- 
quagesima die a Pascha, eo quod 
tunc data fuit Lex Judaeis in monte 
Sinai a Deo. Tertia festivitas erat 
Tubarum et Clangorum, quae erat 
prima die mensis septembris, tunc 
enim buccinabant cornibus peco^ 
rum, in memoriam quod eadem die 
fuit Isaac liberatus ab immoiatione 
patris, pecore substituto pro eo» 
Quarta festivitas erat Propitiationis, 
ct celebrabatuivdccima die mensis 
septembris ; quia eadem die venit 
ad eos Moyses referens Dei iram 
placatam de offensa conflationis vi- 
tuli quem adorabant. Quinta erat 
Scenopegia, scilicet festum taber- 
naculorum, quod erat decima quar- 
ta die septembris, et tunc iliis die- 
bus habitabant in tabernaculis, in 
memoriam quod patres eorum qua- 
draginta annis in deserto fuerunt 
sub umbraculis habitantes. Inter 
has quinque festivitates solae tres, 
scilicet Paschae, Pentecostes, et Sce— 
nopegiae erant solemniores, et pro- 
tendebantur septem diebus. In his 
tribus omne masculinum, secundum 
praeceptum Legis, ascendebat in Je- 
rusalem,utappareretcoram Domino : 
qui tamen erant remoti, ex rationa- 
bili causa de Pentecoste et Sceno- 
pegia se poterant excusare, sed de 
Pascha non nisi infirmitate cogente. 
Ista autem Lege mulieres non erant 
adstrictae, sed tamen plurimae ve- 
niebant ex devotione. Unde et beata 
Virgo ascendebat singulis annis , 
nolens Puerum dimittere sine cura, 
maxime quandiu regnavit Arche- 
laus. Quamvis ergo parentes time- 



Digitized 



byGoogle 



i5o 



PRIMiE PARTIS CAPUT XV. 



rent Archelaum, ibant tamen in Je- 
rusalem ad diem festum ; quia 
poterat fieri ut tunc inter tam in- 
gentem turbam latenter ascenderent 
mox reversuri, ut, nec solemnitate 
praetermissa, essent irreligiosi, nec 
longa mansione conspicui. 

3 Christus duodenis ascendit in 

JeRUSALEM AD DIEM PASCHiE. — Et 

cum facttis essei Jesus annorum 
duodecim, ascendit cwn parentihus 
suis,secundum Legis consuetudinem, 
ad diem festum, in Jerusalem, Per 
hoc ostendit, quod a pueritia de- 
bent homines assuescere ad divina^ 
et ad idem facit quod, aliisreceden- 
tibus, in loco divini cultus reman- 
sit. Laboravit ergo etiam nunc puer 
Jesus itineribus longis, et vadit ut 
honoret Patrem suum coelestem in 
festis suis, observanS humiliter Le- 
gem Dominus Legis. Quia enim £>o~ 
minus venit ut daret omnis perfectio- 
nis et humilitatis excmplum, voluit 
Legem, quandiu statum habuit, con- 
servare. Ubi Beda : « Servavit ipse 
Legem quam dedit, ut nobis qui 
homines sumus puri , ostende- 
ret servandum per omnia quidquid 
Deus jubet. Sequamur ergo iter 
humanae conversationis ejus, si dei- 
tatis gloriam delactamur intueri : » 
haec Beda. Nos itaque servi , ad 
exemplum Dominl debemus magno 
studio bonorum operum et praeve- 
nire solemnitates, et celebrare, ac 
sollicite divina praecepta observare. 
Unde quidam ^ter tam magnae de- 
votionis ad festa Qiristi et beatae 
Virginis , et ad festum Omnium 
Sanctorum erat, quod ante quodli- 
bet festum jejuniis, ac orationibus, 
et castigationibus, ad suscipiendum 
ipsum festum se praeparabat, et 
quamdiu aliquod festum duravit, 
tamdiu circa illud meditationibus, 
et orationibus se occupavit. 

4 MORALITER , DE FESTIS CELE- 
BRANDIS; ET MY8TICE, DE iBTATE DUO- 

DENE. — Mpraliter hic instruimur. 



quod spedaliter in diebus festivis^ 
quiiibet Christianus debet ire ad 
locum quem elegit Dominus, id 
est, ad Ecdestam, non ad thea- 
trum, vel tabemam. Debet vacare 
divinis iaudibus, non choreis et v»- 
nitatibus. Dd^et insistere eleemo- 
s}rnis, non usuris, vel spoliis. De- 
bet intendere bonis operibus, non 
commessationibus et ebrietatibus. 
Nam de bis qui secus faciunt dicit 
Dominus in Isaia : Solemnitates 
vestras et neomenias vestras odi- 
vit anima mea. Postquam ergo Je- 
sus ad aetatem duodecim annorum 
venit, suam sapientiam mani^tare 
coepit, et aperire quid Patri coele- 
sti, quid terrenae Matri deberet^ 
^tas enim duodenis typus erat 
duodecim Apostolorum, per quos 
divinitas et humanitas ejus erat 
per orbem nuntianda universum; 
recte ergo in duodenario numero' 
jubar perfectionis efus declarari in-> 
cepit, pcr quem quasi per duo- 
decim tribus, et per duodecim 
Apostolos universitas saivandorum 
significatur. 

5 Christus, parentibus insciis, nr 
Jerusalem kemanet. — Consumma- 
tis autem diebus festis, et completa 
solemnitate quae per dies octo du- 
rabat, recedentibus parentibus, re- 
mansit Puer in Jerusalem; non a 
casu, nec parentum negligentia vel 
oblivione, sed sua voluntate et or- 
dinatione, ut a puerrtia zelum suunt 
ostenderet circa spiritualia,. et sicut 
parentibus quod debebat exhibue- 
rat, ascendens cum eis tanquairr 
homo cum hominibus ad offerenda 
Deo sacrificia, sic etiam Patri de- 
bitura spiritualis doctrinae vacando 
exhiberet. Et non cognovertmt pa- 
rentes ejus, id est, non adverterunt 
quod in Jerusalem remaneret, exi- 
stimantes illum esse in comitatu, 
id est, inter eos qui simul fuerunt 
comitati. Secreto autem et eis igno- 
rantibus, remanere voluit, ne aut 



Digitized 



byGoogle 



QUOD PUER JESUS INVENTUS EST IN TEMPLO. 



i5i 



eis obediendo recedens retrafaeretur 
a dtsputatione, aut non obediendo 
remanens videretur eos contemne- 
re. Hinc habetur argumentum , 
quod filius absque cujus praesentia 
pater et mater vitam possunt trans- 
igere, ipsis etiam nescientibus eut 
nolentibus, potest ad religionem et 
ad stat^m perfectionis evolare, se- 
que divino cultui mancipare, dis- 
cretionis judicio comite. Et im- 
peditoribus ait Dominus : Sinite 
parvulos venire ad me, taHum est 
enim regnum coehrum, Sed quae- 
ritur hic, quomodo parentes ejus 
obliviscendo eum relinquere po- 
tuerunt, qui tanta cura eum nu- 
triverunt? Ad hoc dicendum, quod 
mos erat filiis Israel ad festa con- 
fluentibus, vel ad propria redeun- 
tibus, ut seorsum viri et seorsum 
mulieres, propter munditiam casti- 
tatis incederent, ut ab invicem 
continentes, magis religiose secun- 
dum Legis dationem, festa celebra- 
rent, et ne eorum mixta societate 
aliquid inhonesti contingeret; pue- 
rS autem cum quolibet parente in- 
difFerenter ire poterant. Unde Jo- 
seph videns puerum Jesum non 
esse secum, putabat eum esse cum 
Maria, in comitatu mulierum ; et 
e converso, Maria putabat eum esse 
cum Joseph, in comitatu virorum. 

6 MARIiE DOLOR DE AMISSIONE Fl- 

Lu. — Sic evgo venerunt iter unius 
diei a Jerusalem sine Puero, cum 
hac existimatione quod esset in 
comitatu virorum vel mulierum. Et 
cum in sero venissent ad locum 
ubi hospitari debebant, videns Do- 
mina ipsum Joseph sine Puero, 
quem cum eo rediisse credebat, do- 
lore vehementi concussa cum la- 
crymis per domos quam decenter 
poterat sero circuibat, et de ipso 
Puero quaerebaL Joseph vero se- 
nex, cum fletu eiim sequebatur et 
associabat. Vade et tu semper cum 
eis et quaere puerum Jesum donec 



invenias. Puero autem a parentibus 
tunc non invento, qualem quietem 
habere poterant tu ipse cogita, et 
maxime «Mater quae ipsum arctius 
diligebat. Et licet a notis conforta- 
retur, tamen consolari non pote- 
rat : quid enim erat perdere Je- 
sum ? Conspice bene ipsam , et 
vehementer ei compatere; quia in 
magna angustia est nunc anima 
sua. Nunquam, ex quo nata est us- 
que tunc, fuit in tanta. Non ergo 
turbemur quando tribulationes ha- 
bemus, cum etiam Matri suae non 
pepercerit Dominus. Ad suos enim 
eas venire permittit, et per ipsas 
signum suae dilectionis suis osten- 
dit. Tandem Domina in cameram 
se recludens et ad orationem et 
planctum se convertens per totam 
noctem illam angustiabatur super 
dilecto Filio suo. Mane vero sequen- 
ti, tempestive domum exeuntes, 
eum etiam per circumstantia loca 
quaerebant, nam reditus per plures 
vias patebat. Circumeundo igitur 
eum in utraque comitiva require- 
bant, id est iterum et iterum quae- 
rebant, maxime inter cognatos et 
notos amicos qui in utroque co- 
mitatu erant. Quo etiam tunc non 
invento, Mater sine spe anxiabatur, 
et consolari non poterat. Haec dili- 
genter recogita, quantis vulneribus 
et cruciatibus cor beatae Virginis 
tunc sauciatum fuerat; quae suspi- 
ria , quae lamenta , quas anxietates 
pertulerit, cum quaesitum Filium 
non invenit! Jam experiri coepit, 
qualis esset futurus dolor ejus, de 
quo praedixit ei Simeon dicens : 
Tuam ipsius animam pertransibit 
gladius, Nesciebat Virgo quid age- 
ret, quia thesaurum sibi pie com- 
missum a Deo, perdiderat. Unde 
iamentabiiiter potuit dicere illud 
Genesis : Puer vero non comparet, 
et ego quo ibo? Considera hic quod 
beata Virgo, de terra sua expulsa et 
in iEgyptum fugata , in tanta tri- 



Digitized 



byGoogle 



ib% 



PRIMiE PARTIS CAPUT XV. 



bulatione posita Filium non perdi- 
dit, sed postquam ad festivitates 
ivit ipsum amisit : per quod datur 
intelligi quod Jesus saepe in adver- 
sitate custoditur, et in prosperitate 
perditur. 

7 CUR POST TRIDUUM INVENTUS 

EST Christus? — Tertia vero die 
regressi sunt in Jerusalem, a qua 
per unam dietam recesserant, ibi- 
dem eum requirenies. Puta quod 
cum labore multo itineris, et lacry- 
mis plurimis Virgo iterato rediit 
Jerusalem , et appropriate potuit 
dicere illud Cantici : Qucesivi quem 
diligit anima mea; qucesivi illum 
et non inveni, scilicet inter cogna- 
tos et notos. — Surgam ergo eundo 
de loco ad locum, e/ circuibo civi- 
tatem per vicos, et plateas, et quce- 
ram quem diligit anima mea, Et 
post triduum amissionis ejus , in 
quo praefiguratum est triduum mor- 
tis ejus, in quo credebatur amis- 
sus, quarto die mane, invenerunt 
eum in templo, ut secundum Am- 
hrosium daret indicium, quia post 
triduum triumphalis passionis re- 
surgeret, qui credebatur mortuus, 
et tunc cum gloria immortalitatis 
est inventus. Invenerunt ergo eum 
ii(i templo, in loco utique devoto, in 
loco Dei sancto. Non invenerunt 
eum in theatro, aut foro, vel ludo, 
sicut solent pueri inveniri, sed in 
loco deputato doctrinae sacrae et 
orationi. Filius libenter in domo 
patris sui manet. IUe igitur qui 
Hbenter stat in ecclesia, signum est 
quod sit filius Dei^ quia stat in domo 
Patris sui; ille vero qui libenter 
stat in taberna, signum est quod 
filius sit diaboli, quia moratur in 
domo patris sui. 

8 QuiD Christus in templo fa- 
ciEBAT ? — Invenerunt , inquam , 
eum in templo, non huc atque illuc 
leviter, prout mos estpueris, dis- 
currentem, sed tanquam sapientiae 
fontem, in medio doctorum, ut me- 



lius omnes audire et cum eis con- 
ferre posset, composite sedentem, 
et tanquam exemplar humilitatis» 
prius audientem illos et interro^ 
gantem, quam docentem. Ille do- 
ctores interrogat in templo , qui 
Angelos docet in ccelo. Ille doceri 
interrogando voluit , qui verbum 
scientiae ipsis suis doctoribus mi- 
nistravit. Interrogabat non quia in- 
digeret, vel ut addisceret, sed ut 
nobis addiscendi et zelandi Scri- 
pturas sacras formam daret, et ut 
ea quae non intelligimus interro- 
gare non erubescamus, de quo ta- 
men erubescunt multi superbi, eli- 
gentes potius in errore permanere, 
quam instrui. Ad exemplum quo- 
que humilitatis prius audire, quam 
instruere volebat, docens quod etiam 
homines docti promptiores debent 
esse ad audiendum, quam ad do- 
cendum. Quia qui prius respondet 
quam audiat, stultum se esse de- 
monstrat. Ad probandum etiam 
quod Deus esset, eosdem homines 
subtiliter interrogat, et eis sapien- 
ter respondet, ita ut audientes inde 
stuperent. Unde dicitur : Stupe-' 
bant autem, id est, valde miraban- 
tur, omnes qui eum audiebant su- 
per ejus prudentia, interrogando 
et opponendo, et in responsis sol- 
vendo ; quia alias inauditum fuerat, 
quod puer talis aetatis tam sapienter 
locutus esset. Stupor quippe est 
vehemens admiratio rei omnino in- 
consuetae, et sic fuit hic : audivit 
enim humiliter, quaesivit pruden- 
ter, et respondit sapienter, cum ta- 
men esset puer. Ipse interrogabat, 
ipse respondebat, ipse suas et illo- 
rum quaestiones solvebat, morem 
agens peritissimi magistri , qui 
nunc interrogando , nunc respon- 
dendo discipulos instruit. Unde, se- 
cundum Bedam, ad ostendendum 
quod homo erat, homines magi- 
stros humiliter audiebat ; et*ad pro- 
bandum quia Deus erat, eisdem lo- 



Digitized 



byGoogle 



QUOD PUER JESUS INVENTUS EST IN TEMPLO. 



i53 



quentibus sublimtter respondebat. 
Stupebant autem videntes ejus in- 
£antiam, et tamen sic sublimia lo- 
quentem ; videntes eum corpore et 
aetate parvum, sed interrogationibus 
et responsis magnum ; hominem et 
non Deum considerantes, et inter 
alta quae audiunt, et infirma quse 
vident dubia admiratione turban- 
tur. Nos autem non cum senioribus 
Judaeorum, super prudentia et re- 
sponsis ejus stupeamus, neque mi- 
remur ; sed ipsum verum Deum ve- 
rumque hominem esse credamus, 
a quo est omnis sapientia, et cum 
quo fuit semper et est ante aevum, 
scientes secundum Prophetiam quod 
sic Parvulus natus est nobis, quod 
permanet Deus fortis. 

9 Maria interrogat Filium cur 

IN TEMHLO REMANSERIT. — Et pa- 

rentes ejus, videntes eum in tem- 
plo, in medio doctorum sedentem, 
admirati sunt, valde propter rei 
inexperientiam ; quia nunquam fe- 
cerat rem talem vel similem. Mater 
autem ejus, quasi reviviscens, exhi- 
larata, Deo gratias egit immensas. 
At puer Jesus, videns Matrem, venit 
ad eam; quem ipsa suscipiens et 
dulcitcr osculans, ac deinde respi- 
ciens in faciem ejus decoram, dixit 
ad illum : Fili, quid fecisti nobis 
sic? Quasi diceret : Desideratissime 
Fili, quare hoc fecisti, ut, nobis 
ignorantibus et nescientibus, hic re- 
maneres ? Qui tam dilectae, et tam 
diligenti Matri tantam materiam 
doloris inferre potuisti? Peto, Fili, 
hoc mihi indicari, ut dolor meus, 
ex hac re conceptus, valeat miti- 
gari. Quem Virgo mater per tri- 
duum anxio doiore quaesierat, post 
inventionem inter moerorem et gau- 
dium posita, pia correctione incre- 
pavit. Jofeeph autem, licet pater ejus 
diceretur, non fuit ausus illum ar- 
guere, cum firmiter crederet ipsum 
Dei Filium esse, sed Mater, ex ma- 
xima dilectione quam habebat ad | 



Filium quem sic quaerebat, sic ar- 
guebat illum, quia amor excellens 
nescit modum. Loquitur ergo ipsa, 
et non Joseph : quia in ea fuit ma- 
jor doloris afFectus. Unde Grego- 
rius : a Maria, maternis affecta 
visceribus, quasi cum lamentis in- 
quisitionem dolorosam ostendit, et 
omnia sicut mater fiducialiter, et 
humiliter, et affectuose exprimit 
dicens : Fili , quid fecisti nobis 
sic ? » Unde et Anselmus : « Quid 
si duodenem per triduum cum Ma- 
tre quaesieris ? O quanta copia 
fluent lacrymae, cum audieris Ma- 
trem dulci quadam increpatione 
Filium verberantem et dicentem : 
Fili, quid fecisti nobis sic ? » Vel 
posset dici quod non fuit increpa- 
tio, sed pia de ejus absentia con- * 
questio. Ecce pater tuus, scilicet 
nutritius, et ego dolentes, scilicet 
de amissione tua et absentia; quce- 
rebamus te , cujus praesentia est 
nobis dulcissima. 

lO MORALITER , DOLOR ANIMA 

Q.UiE Christum perdidit; et modus 

Q.UO DEBET EUM Q.U^RERE. — In qUO 

moraliter instruimur; quod dolere 
debemus cum Jesum, id est salu- 
tem aeternam, amittimus, quod per 
peccatum fit , cum peccamus, Et 
tunc eum quaeramus per triduum 
poenitentiae , scilicet per contritio- 
nem cum dolore, per confessionem 
cum pudore , per satisfactionem 
cum labore, et reinveniemus eum. 
Sed heu ! multi plus dolent de amis- 
sione rerum transeuntium , quam 
de amissione aeternae salutis suae 
et aliorum. Unde Bernardus : 
tt Cadit asina j et est qui sublevet; 
perit anima, el non est qui succur- 
rat. » Sacrata Virgo patrem ejus ap- 
pellat Joseph, tum propter Judaeo- 
rum suspicionem, tum propter ejus 
educationem, tum propter genealo- 
giae explicationem. Et nota quod 
nunquam legimus Joseph Domino 
fuisse locutum, sed hoc Virgini di- 



Digitized 



byGoogle 



i54 



PRIMiE PARTIS CAPUT XV. 



mittebat; quia ad ipsam, sicut ad 
veram Matrem, magis pertinebat. 
Quserendus est Jesus, socialiter cum 
Maria et Joseph, quod notatur cum 
dicitur : Pater iuus et ego, Joseph 
enim interpretatur augmenium, et 
significat opera bona quae semper 
debent augeri. Maria interpretatur 
illuminata, et significat fidem quse 
est illumlnatio mentis ; interpretatur 
et stella maris, et significat chari- 
t-item, quia sicut ceteris stellis oc- 
cidentibus illa non occidit, sic ce- 
teris virtutibus deficientibus illa 
non deficit. Cum tali igitur socie- 
tate Jesus est quaerendus, scilicet : 
cum fide bona , operatione solli- 
cita, et charitate succensa, et tunc 
invenietur; Si enim alterum isto- 
rum defuerit, inveniri non poterit. 
Debet etiam quaeri lacrymabiliter, 
quod notatur ex eo quod Virgo di- 
xit : Dolentes qucerebamus te, 

1 1 Responsio CHRisxr q.ualis fue- 
RiT? — Et ait ad illos, non Matrem 
exasperando, sed potius instruendo, 
dicens : Quid est quod me qucere- 
batis? scilicet inter cognatos et 
consanguineojs, cum potius debe- 
retis me quaerere in templo , quod 
est domus Patris mei, et in occu- 
patione circa spiritualia. Non est 
vox indignantis, sed humiliter se 
excusantis et mysteria detegentis. 
Non enim increpat et vituperat, 
quod eum quasi filium quaerunt; 
sed quasi corrigendo verbum Ma- 
tris, quis sibi verus Pater sit, et 
quid potius aeterno Patri debeat, il- 
lis et nobis insinuat, subdens : Ne- 
sciebatis, quia in his quce Patris 
mei, scilicet Dei, sunt oportet me 
esse, scilicet in templo, in doctri- 
na, et in operibus quibus manife- 
stetur Pater meus; quasi dicat : 
Potius debeo respicere eum cujus 
sum aeternus Filius secundum na- 
turam divinam, quam te cujus sum 
filius secundum naturam humanam, 
et Joseph cujus tantum sum filius 



nutritius; unde non debetis roirtlri, 
si vos dimisi propter Patrem aeter- 
num, cui plus teneor. Magis afficie- 
batur Jesus ad Patrem naturalem ot 
aetemum, quam ad matrem natu- 
ralem et patrem putativum. Quam- 
vis cnim parentes diligeret et eis 
obediens esset, tamen principaKus 
Deum honorare voluit. 

12 DeUS PAKENTIBUS PRiEPEREK^ 

DUS. — In quo datur doctrina, quod 
pietas ad Deum, pietati respectu pa- 
rentum est praeferenda. Discas igi- 
tur et tu Deum et parentes diligere 
et honorare , cis obedire , sed in 
omnibus Deum praeferre. Nota etiam 
moraliter, quod per hoc quod 
Christus interrogationi respondit , 
quasi corrigendo verbum Matris , 
quae ipsum cum dolore inter cogna- 
tos et notos quaesierat, omissionem 
vinculorum sanguinis aperte sugge- 
rit, ostendens quod non contingit 
metam perfectionis attingere eum, 
qui adhuc vagatur in his quae cor- 
pori conferuntur; et quod homo 
deficit a perfectione, propter afPe- 
ctum cognatorum. Et hoc innuit 
per primam clausulam, cum ait : 
Quid est quod me qucerebatis? sci- 
licet inter cognatos , et carnaliter 
propinquos. Per hoc vero quod ad- 
dit : Nesciebatis, etc, docet nos, 
4ion debere per infima gradi, sed ad 
superiora debere mentis oculos at- 
tollere. Moraliter per hoc quod 
Christus cum correptus esset hic a 
Matre, se dulciter et humiliter ex- 
cusavit, alibi autem, scilicet in nu- 
ptiis cum invitatus est, ad miracu- 
lum dure respondit, dedit nobxs 
exemplum et formam humilitatis 
ut malimus corripi quam laudari. 

1 3 PRIMUM VERBUM ChRISTI SCRI- 

PTUM Hic HABEMUS. — Et nota quod 
istud fuit primum verbum quod 
ab ore Salvatoris prolatum esse le- 
gitur, in quo suam divinitatem ei- 
pressit. Et ipsum verbum tantae 
fuit altitudinis, quod Maria et Jo- 



Digitized 



byGoogle 



QUOD PUER JESUS INVENTUS EST IN TEMPLO. 



i55 



s^H ipsum non intellexerant. Et 
boc est quod subditur : Et ipsi non 
mteUexenmt yerbwn, qmd hcMttts 
eatad iUos, sciHcet quod de Patre 
«iizerat, et quid per hoc Terburo in- 
suere yeliet. Volebat enim eis in- 
nuere, quod sicut ad Patrem, ita ad 
ipsum pertineret cura templi , et 
spiritualium et omnium quae Patris 
sont gubernatio; quia amborum 
una est ma^tas, gloria, et operatio, 
ac una sedes, et domus, n<m solum 
materialis, sed et spiritualis. Cum 
Maria et Joseph Jesum Dei Filium 
crederent, non tamen animadver- 
tont quid dicat, nec diyinae naturae 
aicanum inteiiigunt, quia talia ab 
eo «udire adhuc assueti non erant, 
et de divinitate sua nondum ad eos 
loquentem audierant ; vel inteJlexe- 
ront quid dixit, sed non ita piene, 
ut postmodum. Ipse vero ad Matris 
requisitionem et voluntatem rediit 
cum iiiis Nazareth, ad ecNrum con- 
aolationem, ubi erat conceptus et 
educatusy unde et Ncu[arenus est 
vocatus. Nam quia Deus et honK> 
est, utramque suam naturam nobis 
hic commendat, et nunc excelsa 
deitatis, nunc infirma humanae fra- 
gilitatis praefert. Itaque quasi homo 
cum parentibus Jerusalem ascendit, 
sed quasi Deus, illis nescientibus, 
in templo remansit; quasi homo 
seniores interrogabat , sed quasi 
Deus quae seniores mirarentur re- 
spondebat ; quasi Dei Filius in tem- 
plo Patris et suo commoratur, sed 
quasi filius hominis cum paren- 
tibus quo Jubent revertitur. 

14 De Christi subbtissionb nr pa- 
KKNTBS. — Et erat subditus itlis, 
ad Dostram instructionem et super- 
biae nostrae confusionem, qui fre- 
quenter renuimus subjici superiori- 
bus nostris. Erat quippe subditus 
illis, scilicet in ea natura qua Pa- 
tre minor est. Quia, ut dicit Augu- 
stinus , secundum formam servi 
paer Christus minor erat etiam pa- 



rentibus stiis. Et tu erga subditus 
esto proptcr illum, ut ad eum per 
obedientiae IabcH*em redeas, a quo 
per inobedientiae desidiam recesse^ 
ras. Hic enim exemplum, et fbr- 
mam obedientis et humilitatis 
Christos nobis praebuit et ostendit, 
diMn ipse imperator mundi, et cm 
mundus subjectus est, parentibus 
suis et eonim imperio humiliter 
subdi voluit. Audiant ergo haec sub- 
diti, et subditi esse non dedignen- 
tur, siquidem omnibus praelatis 
subditus fieri non est dcdignatus. 
Praelati quoque non superbiant, et 
in Joseph praelato, et in Christo 
subdito inteBigant quia saepe fit ut 
maforis meriti sint subditi quam 
praeiati. Quod si intellexerit, non 
elevabitur superbia, qui est subli- 
mior dignitate, sciens meliorem si- 
bi subjectum esse. Et adverte quan- 
ta fuit dignitas Virginis, quod ei 
ille subjectus est, cui omnis crea- 
tura subficitur. Unde Augustinus : 
« Hoc singulare privilegium habuit 
Vii^, ut haberet sibi subjectum, 
qucm non solum humana creatura, 
verum etiam Angelica reveretur, et 
adorat multitudo. » Unde Bernar- 
dus, pertractans hoc idem verbum, 
et erat subditus illis : « Mirare, in- 
quit, utraque, et elige id quod 
amplius mireris, sive Filii beni- 
gnissimam dignationem , sive Ma- 
tris excellentissimam dignitatem. 
Utrumque stupor, utrumque mira- 
culum ! Quod feminae Deus obtem- 
peret, humilitas absque exemplo; 
quod femina Deo principetur, su- 
blimitas sine socio. » Et subdit : 
« Disce ergo, homo, obedire; disce, 
terra, subdi; disce, puhris, obtem- 
perare; erubesce , superbe cinis. 
Deus se humiiiat, et tu te exaltas; 
Deus se hominibus subdit, et tu 
dominari gestiens hominibus, tuo 
te praeponis Auctori! Quoties enim 
hominibus praeesse desidero, toties 
Deum praeire contendo, et tunc vere. 



Digitized 



byGoogle 



i56 



PRIMiE PARTIS CAPUT XV, 



non sapio ea quae Dei sunt : » haec 
Bernardus. £t nota quod filius mul- 
ta debet parentibus : primo, amorem 
cordis; secundo, honorem operis; 
tertio, in necessariis sustentatio- 
nem; quarto, in obsequiis famula- 
tionem; quinto, reverentiam in 
verbis; sexto, obedientiam in ho- 
nestis; septimo, veniam in ofifensis; 
octavo, tolerantiam in adversis. 

i3 Christus mendicasse asseri- 
TUR IN Hoc TRiDUo. — Sed quid fe- 
cit puer Jesus, in illo triduo ? Con- 
spice eum, attende quomodo se ad 
aliquod hospitale pauperum reducit, 
et cum verecundia se ibi hospitari 
petit, et ibi cum pauperibus Jesus 
pauper hospitatur, et comedit. Men- 
dicat etiam ostiatim cum pauperi- 
bus, quod et alias quandoque fecis- 
se creditur. Unde Bernardus, hoc 
quaerens a Domino, eum alloqui- 
tur : a Domine, inquit, quis te in 
triduo sustentavit? » Et respondet 
sibimet, sic dicens : a Ut te, Domine 
Jesu Christe, nostrae paupertati per 
omnia conformares, quasi unus in 
turba pauperum stipendia per ostia 
mendicans quaesisti. Quis dabit mi- 
hi buccellarum illarum mendicata- 
rum participem fieri, et illius sacri 
edulii reliquiis saginari ? » haec Ber- 
nardus, — Conspice eum etiam inter 
doctores, vultu placido, sapienti et 
reverenti , et quomodo eos quasi 
ignorans' interrogat, et audit : quod 
ex humilitate facit , et etiam ne 
illi super mirabilibus responsis ejus 
verecundarentur. 

l6 MORALITER, TRIA NOTANDA VO- 
LENTI DeO ADHiERERE. — Conside- 

rare autem potes moraliter in prae- 
dictis tria valde notabilia. Primum 
est, quod qui vult Deo adhaerere, 
non debet inter consanguineos con- 
versari, sed potius ab eis discedere. 
Nam et puer Jesus dimisit a se di- 
lectissimam Matrem, cum operibus 
Patris intendere voluit, ac etiam 
postea inter cognatos ct notos quae- 



situs inventus non fiiit; quia caro 
et sanguis eum non revelavit, nec 
invenitur in carnali societate. Unde 
Bemardus : « Puer Jesus inter cog- 
natos et notos quaeritur, nec inve- 
nitur. Fuge fratres tuos et tu, si 
tuam vis invenire salutem. Et obli- 
viscere populum tuum, et domum 
patris tui, et concupiscet rex deco- 
rem tuum, » Et iterum : a O bone 
Jesu, si non inventus es inter cog- 
natos tuos, quomodo te inveniam 
inter meos? Qualiter te inveniam in 
gaudio, quem vix Mater tua dolens 
invenit? » haec Bernardus, Nec in- 
veniri potest in comitatu multorunn; 
quia non invenitur in multiplicitate 
mundanorum, sed in intimo corde 
mentis, ubi Dei est templum. — Se- 
cundum, quod qui spiritualiter vi- 
vit, non miretur si aliquando mente 
arida remanens videatur sibi quod 
a Deo derelictus sit, cum etiam hoc 
Matri Dei contigerit. Non ergo 
mente tabescat, sed per continuum 
exercitium in sacris meditationibus 
et orationibus , ac bonis operibus 
persistendo diligenter eum quaerat, 
et eum si sollicitus fuerit, reinve- 
niet. Nam, secundum Origenem , 
oportet eum qui quaerit Jesum, non 
negligenter et dissoiute transire, sic- 
ut multi quaerunt et non inveniunt, 
sed cum labore et dolore. Unde 
Bernardus : a Si nolumus frastra 
quaerere, quaeramus veraciter, ut 
non pro illo aliud; ferventer, ut 
non cum illo aliud ; perseveranter, 
ut non ab illo ad aliud converta- 
mur. Facilius enim ccelum et terra 
transire possunt, quam ut sic quae- 
rens non inveniat, sic petens non 
accipiat, sic pulsanti non aperia- 
tur. » — Tertium, quod non debet 
quis esse proprii sensus, vel pro- 
priae voluntatis. Nam cum Domi- 
nus Jesus dixisset, oportere eum 
operibus Patris intendere, mutavit 
consiiium, et Matris voluntatem se- 
cutus, recessit cum ea et nutritio 



Digitized 



byGoogle 



QUOD PUER JESUS INVENTUS EST IN TEMPLO. 



ib7 



suo, ei erat subdiius illis, Hinc 
etiam perpende quantum debent 
homines obedire Deo, quandoqui- 
dem ipse Deus obedit hominibus. 
Si enim exemplo Domini obedien- 
dum est hominibus, muho magis 
oportet obedire Deo. Obediamus 
igitur non solum Deo, sed et ho- 
minibus; quia Dei Filius obedi- 
vit non solum Deo Patri ccelesti, 
sed et parentibus. 

17 Maria ohnia in corde suo 
coNSERVAT. — Et Mdter ejus con- 
servabai, quasi magna, omnia ver- 
ba hssc, quae nunc et alias audierat 
ab eOi et hoc in corde suo, quasi 
sub sigillo scilicet recondens, et si- 
gnaculo. Nisi enim ipsa conservas- 
set, nos ea non haberemus : de ejus 
namque thesauris nos ista suscepi- 
mus. Omnia quippe quae de Domi- 
no, vel a Domino dicta vel facta 
cognoTit, sive intellecta, sive non- 
dum intellecta, in corde et me- 
moria, quasi ruminanda et dili- 
gentius scrutanda, recondebat, ut 
tempore suo universa prout gesta 
crant intelligeret, ac Evangelistis et 
quaerentibus sufficienter explicaret; 
et his tanquam regula et lege per 
totam vitam utebatur, docens ut 
nos crebra factorum et dictorum 
Domini meditatione importunas 
cogitationes repellamus , et alios 
instruere laboremus. Et ideo si quis 
indiget bonis sermonibus, ad eam 
recurrat, quia facta et verba Chri- 
sti in custodia conservat. — Morali- 
ter ex isto habemus exemplum, qua- 
Hter audiri debeant yerba djvina, 
scilicet ut in corde conserventur, et 
ibidem ruminentur, non ut intrent 
per aurem unam et exeant per 
aliaxn. 

18 Proficere in gratia et sa- 
i^ientia potest aliquis dupliciter. 
— Et Jesus proficiebat sapientia, 
et ceiaie, et graiia apud Deunt ei 
homines. iEtas pertinet ad corpus, 
sapientia ad animam , gratia ad 



utriusque salutem ; proficiebat uti- 
que aetate, sicut carnis est statis 
incrementa suscipere; quia de in- 
fantia ad pueritiam, de pueritia ad 
juventutem , consueto hominibus 
crescendi ordine pervenit. Porro in 
sapientia et gratia potest aliquis 
proficere dupliciter. Uno modo se- 
cundum ipsos habitus sapientiae et 
gratiae augmentatos, et sic Christus 
in eis non proficicbat; quia ab in-» 
stanti conceptionis, sapientia et gra- 
tia plenus fuit. Alio modo secun- 
dum efFectus, in quantum scilicet 
aliquid sapientiora et virtuosiota 
opera facit; et sic Christus profi- 
ciebat sapientia et gratia, sicut et 
cetate, secundum quod per proces- 
sum setatis perfectiora opera facie- 
bat, in his quae sunt ad Deum et 
ad homines; et hoc est quod addi- 
tur, apud Deum et homines, Vel 
aliter secundum Anibrosium, pro^ 
ficiebat sapientia quoad manifesta- 
tionem et usum ejus, quia suam 
sapientiam et gratiam paulatim ma- 
gis et magis patefaciebat. Vel secun- 
dum Gregorium, proficiebat in illis, 
qui doctrina ejus et exemplo pro- 
ficiebant, sicut magister in schola- 
ribus dicitur proficere, quia schola- 
res sub eo proficiunt. Et hoc apud 
Deum, id est, ad laudem Dei, et 
apud homines, id est ad utilitatem 
hominum ; vel secundum Theophi- 
lum, apud Deum et homines, quia 
prius debet placere Deo, et postea 
hominibus. Et licet Jesus in se non 
proficiebat sapientia et cognitione 
habituali; quia haec in eo augmen- 
tata non sunt , ab instanti cnim 
conceptionis plenitudinem hujus 
habuit; proficiebat tamen et in se 
cognitione sensuali et experimen- 
tali, quia sensus ejus convertebatur 
de novo ad aliquid, ad quod antea 
non cbnvertebatur. Unde, secundum 
Apostolum : Didicit ex his quce 
passus est obedientiam, Non tamen 
de novo aliquid didicit quod prius 



Digitized 



byGoogle 



i38 



PRIALE PARTIS CAPUT XV. 



nesciret, quia quod dididt, piius 
noverat scientia divina et inspirata. 
Unde Bemardus .- « Ut ob alie- 
nam miseriam cor miserum ha- 
beas, oportet ut tuam prius cogno- 
scas, ut proximi mentem in tua 
invenias, et ex te noveris qualiter 
illi subvenias. » Verus quippe Dei 
Filius, priusquam se exinanisset 
formam servi acdpiens, sicut mi- 
seriam et subjectionem expertus 
noa erat, sk misericordiam , vel 
obedientiam experimento non no- 
verat. Sciebat quidem per naturam, 
non autem sciebat per experien- 
tiam. At ubi minoratus est usque 
ad illam formam, in qua et pati et 
subjici posset, in passione expertus 
est miseriam, et in subjectione obe- 
dientiam^ per quam tamen expe- 
rientiam, non illi sdentia, sed no- 
bis fiducia crevit, dum in hoc 
misero genere cognitionis is a quo 
longe erraveramus factus est pro- 
pinquior nobis. Quando enim illi 
appropinquare auderemus in sua 
impassibilitate manenti ? Nunc au- 
tem monemur cum fiducia adire ad 



throBum gratiae ipsias, quem nimi- 
rum languores nostros tulisse et 
dolores portasse cognoscimus, et in. 
eo in quo passus eftt ipse, nobis com- 
pati non dubhamus : v haec Ber^ 
nardus, — Moraliter acut ipse Jesus 
proficiebat sapientiay 4jetate, et ^r^ 
tia, apmd Deum et homines, et pafr- 
sus, et resurrexit, et ita intravit in 
gk>riam suam; sic etiam suos s&- 
quaces ostendit pro&cere TirCutibus, 
et per passiones ad gaudia transmi- 
grare debere. 

19 OVITATIS NaZAXETH »tYILS- 

GiUM. — Haec autem sancta et Deo 
amabilis civitas Nazareth, in qua 
Verbum caro factum est, et flos 
omnia vincens aromata in utero 
Virginis germinavit, unde et meri- 
to flos interpretatur; in hoc super 
omnes alias speciali gaudet privile* 
gio, quod salutis nostree Dominus 
in ea principium procreavit, et ipse 
praeterea nutriri, et parentibus sub- 
)id dignatos est, cui Pater onmia 
quae sunt in coelo et in terra sub- 
)edt. 



ORATIO 

Domine Jesu Christe , Fili Del vivi , qui per triduum a parentibus tuis 
dolentibus quaesitus , tandem in tempk) es inventus ; da mihi misero te 
desiderare, desiderando quaerere, quaerendo invenire, inveniendo amare, 
amando mala mea redimere, redempta non iterare. Et qui petenti largiris, 
quaerenti inveniris , pulsanti aperiris , non deneges mihi minimo, quod 
omnibus promittis. Quique ad voluntatem parentum Nazareth rediens, 
et subditus eis existens formam ostendisti obedientiae, da mihi duro vo- 
luntatem propriam frangere, ut subjectus sim tibi, et propter tc oroni 
humanae creaturae. Amen. 



S^ 



Digitized 



byGoogle 



FACTA CHRISTI AB AN^O XII USQUE AD ANNUM XXX. 169 



GAPUT XVI 

Quid fecerit Dominus Jesus ab anno duodecimo, 
^sque ad principium anni trigesimi. 

Lucae cap. 2. 



I QuiD Christus ab anno duode- 

CIMO USQUE AD TRIGESIMUM FECERIT ? 

— Reversus ergo Dominus Jesus a 
teraplo et Jerusalem cum parentibus 
suis in Nazareth,- erat, ut dictum 
est, subditus illis. Et ibidem cum 
eis usque ad principium anni tri- 
gesimi habitavit : nec in Scripturis 
reperitur quod in toto tempore isto 
aliquid fecerit ; quod valde videtur 
mirabile. Quid igitur meditabimur 
ipsum fecisse? Stetitne Dominus 
Jesus otiosus tanto tempore, ut nil 
faceret dignum scriptura et recita- 
tione ? Si enim fecisset , cur , sicut . 
reliqua facta sua , non scriptum 
fuisset ? Omnino stupor videtur. 
Forte ideo Scriptura tacet, ne acta 
juniorum nimis se publicent. Sed 
attende hic bene, quia patenter po- 
teris videre, quod nihil faciendo fecit 
magnifica. Nihil enim de factis ejus 
a mysterio vacat ; sed sicut virtuose 
loquebatur et operabatur, sic vir- 
tuose tacebat et se subtrahebat. Cre- 
dendum est enim, sicut dicit doctor 
Gregorius, quod ante et deinceps, 
absque ostensione alicujus famosi 
et publici miraculi taliter inter ho- 
xnines conversatus fiierit, quasi 
imus cx illis, donec ad virilem per- 
venit aetatem. Un<le de ipso dicit 
Joannes Bapdsta : Medius autem 
vestrum sietit, quem vos nescitis, 
Et totum istud tempus breviter 



complexus est Lucas sub his verbis: 
Et descendit cum eis, et erat subdi- 
tus iUis. Unde et Thomas : « Medio 
tempore, scilicet a nativitate usque 
ad Baptismum nuUum miraculum 
Christus operatus est, sed conformis 
conversationis aliis erat, et sua vir- 
tus ignota omnibus existebat. Ideo 
autem non fecit miracula medio 
tempore, ut non putaretur myste- 
rium Incarnationis phantasma esse, 
si non se habuisset sicut alii setate 
infantes, et ideo demonstrationem 
scientiae et virtutis suae ad id distu- 
lit tempus , in quo alii homines 
scientia et virtute vigere consueve- 
runt : » haec Thomas, Magister hic 
summus, aliquando docturus virtu- 
tes et viam vitae, ccepit a sua juven- 
tute opera virtuosa facere, sed modo 
mirabili et incognito ac retroactis 
temporibus inaudito, videlicet se in 
conspectu inutiiem et abjectum et 
insipientem reddendo, ut devote et 
sine omni temeraria assertione co- 
gitari et meditari potest. Et cum 
hac modificatione omnia tibi affir- 
mo, quffi per auctoritatem sacrae 
Scripturae non probantur, prout 
etiam supra in prologo recitatur. 
Subtrahebat ergo se a consortio 
hominum, et tumultus eorum de- 
vitabat, crebrisque orationibus in- 
tentus erat. Ibat ad synagogam, 
id est ecclesiam, et stabat ibi mul 



Digitized 



byGoogle 



ibo 



PRINLE PARTIS CAPUT XVL 



tum in oratione, ponens se in loco 
viliori et magis humili. Redibat 
domum, et cum Matre ac nutritio 
suo stabat, et aliquando hos adju- 
vabat. Pertransibat eundo et re- 
deundo inter homines, ac si non 
inveniret homines. 

2 MODESTIiE ET HUMILITATIS COM- 

MENDATio. — ' Mirabantur cuncti , 
cernentes Juvenem tam speciosum 
nihil facere, quantum apparebat, 
laude dignum. Expectabant quod 
faceret magnifica, et probi viri opera. 
Cum enim puer erat, prqficiebat 
cetate et sapientia et gratia apvd 
Deum et homines. Sed ecce crescens 
et perveniens usque ad vigesimum 
annum , et etiam usque ad vigesi- 
mum quintum et uhra, nulla facie- 
bat opera, aliquam speciem probi- 
tatis et virilitatis praetendentia. 
Stupebant vehementer eum et deri- 
debant, et apud omnes communiter 
vilis et abjectus reputabatur. Quod 
bene per Prophetam in persona 
ipsius dictum fuerat : Ego sum ver- 
mis et non homo, opprobrium ho- 
minum et abjectio plebis, Omnes 
videntes me deriserunt me, locuti 
sunt labiis, et moverunt caput, Red- 
debat se vilem omnibus et abje- 
ctum. Sed an tibi parum hoc vide- 
tur? Ipse quidem non indigebat, 
sed certe in operibus nostris nullum 
majus aut difficilius reputatur; ad 
ahissimum gradum pervenisse vi- 
detur ac difficillimum , qui ad hoc 
pervenit , ut corde et animo vere et 
non ficte ita se vincit ac dominatur 
animo suo , et superbo carnis suae 
supercilio, quod noUt alicujus mo- 
menti reputari , sed ut abjectus et 
vilis sperni. Usquequo igitur ad 
hunc gradum perveneris , nihil tibi 
fecisse videaris. Nam cum in veri- 
tate, juxta verbum Domini, omnes 
sumus inutiles, etiam cum bene fe- 
cerimus, quousque in hoc abjectio- 
his gradu non sumus, nondum in 
veritate stamus, sed in vanitate con- 



sistimus et ambulamus. Unde non 
seducamus nosmetipsos, quia, se- 
cundum Apostolum : Qui se exi- 
stimat aliquid esse cum nihil sit, 
ipse se seducit. In omni quidem 
cura quam pro salute tua geris, non 
est uUum officium vel medicamen- 
tum utiUus tibi quam teipsum vitu- 
perare atque contemi\ere. Quicum- 
que ergo hoc facit, adjutor tuus est ; 
hoc enim agit quod tu agebas, aut 
agere debebas ut salvus fieres. Ad 
eum itaque qui injuriam tibi fecit, 
privatum magis te exhibe et afFabi- 
lem; ad eum vero cui tu fecisti, 
supplicem et erubescentem. Adver- 
sarium tuum et eum qui tibi mole- 
stiae aliquid irrogat , amicum et 
adjutorem aestima; damnum tibi 
illatum et contumeUas, lucrum et 
profectum tuum depula, et pro his 
gratias Deo et inferentibus referre 
non cessa. 

3 HuMiLis ANiMi iNDiciA. — Nam, 
secundum quemdam, humiUs gau- 
det cum despicitur, dolet si hono- « 
ratur, gemitin prosperis, exsultatin 
adversis , timet in divitiis , luget in 
deUciis, cruciatur in abundantia, et 
in penuria gioriatur, laudes con- 
temnit transitorias, et omni honore 
aestimat se indignum , abhorret hy- 
pocrisim , nescit simulationem , sed 
diUgit veritatem, temporalia obUvi- 
scitur, et aeterna concupiscit ; nescit 
quae mupdi sunt , ut coelestia me- 
reatur ; nunquam de se praesumere 
consuevit; vires suas vel gratias, si 
quas habet, nunquam sibi tribuit; 
merita sua non suis viribus vel suo 
sensui adscribit, sed divinae clemen- 
tiae dona humiiiter recognoscit. 
Idem latere desiderat, si fieri possit 
sine damno proximi, ne possit vel 
modico jactantiae seu elationis vitio 
inquinari. Quis est lalis, et iauda^^ 
bimus eum? Unde Bernardus z 
a Appetere de humilitate laudem 
humilitatis, non est virtus, sed sub- 
versio. Verus humilis viUs vult 



Digitized 



byGoogle 



FACTA CHRISTI AB ANNO XII USQUE AD ANNUM XXX. l6t 



reputari, non humilis praedicari; 
gaudet in contemptu sui , hoc soio 
sane superbus quod laudes con- 
temnit : » haec Bernardus, Si ergo 
quaeras quare Dominus sic vivebat, 
respondeo tibi, non quia indigeret; 
sed ut nos instrueret. Unde si non 
discimus , inexcusabiles sumus. 
Abominabile est prorsus, si se 
erigit vermiculus, et vermium esca 
futurus, ubi se humilians abjecit 
Dominus majestatis. Si autem ab- 
surdum alicui videatur quod sic 
inutiliter staret, et quod Evange- 
listae multa de factis ejus omiserint, 
et alia similia forte dicat, responderi 
potest, quod non erat inutile facere 
et praebere tantae virtutis exerci- 
tium ; imo erat valde utile, et 
t)mnium virtutum rectum et stabile 
fundamentum. Hoc autem quod dico 
videtur etiam Bernardus sentire, 
prout habes infra in tractatu de 
Baptismo Domini circa finem. Quo- 
niodocumque autem se habet veri- 
tas rei , pium et utile videtur sic 
meditari. 

4 Christus ccepit prius facere 
QUAM DOCERE. — Habes ergo quo- 
modo Dominus Jesus ccepit prius 
facere quam docere, Docturus enim 
erat : Discite a me, quia mitis sum, 
et humilis corde, Hoc ergo primo 
facere voluit, et non ficte, sed ex 
corde faciebat, sicut vere, et ex 
corde humilis et mitis erat. Non 
poterat in eum simulatio cadere, 
sed potius intima fundavit et pro- 
fundavit se in humilitate, vilitate et 
abjectione, et sic se in conspectu 
omnium annihiiavit; quod etiam 
postquam praedicare, ac divina et 
altissima loqui, miracula quoque 
magnifica opere facere coepit, non 
eum reputabant, sed vilipendebant, 
dicentes : Quis est hic ? Nonne hic 
est fabri filius ? Et muha alia de- 
risoria et despectiva dicebant. Veri- 
ficatum est ergo, secundum hunc 
intellectum, verbum Apostoli : Ex- 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



inanivit semetipsum formam servi 
accipiens, et non solunl cujuscum- 
que servi per Incarnationem , sed 
etiam inulilis servi, per humiiem et 
abjectam conversationem. 

5 QUOMODO ACQUIRITUR HUMILITAS ^ 

— Considera singulos ejus actus : 

semper in eis relucet humilitas. 

Hic igitur ipsam fabricavit, id est, 

ostendit qualiter acquiri possit, 

Bcilicet per ivilificationem et abje- 

ctionem suiipsius in conspectu suo 

et aliorum, ac per continuum eXer- 

citium operum viiium et humilium, 

Si enim vis adipisci humilitatem, 

oportet quod praecedat humiliatio, 

et exercitium operum humilium. 

Unde Bernardus : « Humilitas ad 

quam utique ducit humiliatio, totius 

est spiritualis fabricae fundamentum. 

Siquidem humiliatio via est ad 

humilitatem, sicut patientia ad pa- 

cem, sicut lectio ad scientiam. Si 

virtutem appetis humilitatis , viam 

non refugias humiliationis. Nam si 

non poteris humiliari, non poteris 

ad humilitatem provehi, Prodest 

itaque mihi meam insipientiam 

sciri , et a scientibus jure confundi, 

cui saepe contingit a nescientibus 

injuste laudari. Grande revera peri- 

culum, audire quemquam de se, 

supra quam sentit in se. Quis dabit 

mihi apud homines tantum de veris 

digne humiliari , quantum yel de 

falsis datum est indigne exaltari? 

Illam vero vocem propheticam jure 

assumerem : Exaltatus autem hu- 

miliatus sum et conturbatus, Et il- 

lud : Ludam, et viliorfiam, Ludam, 

scilicet ut illudar. Bonus ludus quo 

Michoi irascitur, et Deus delectatur! 

Bonus ludus, qui hominibus qui- 

dem ridiculum, sed Angelis pul- 

cherrimum spectaculum praebet ! 

Bonus, inquam, ludus, quo effici- 

mur opprobrium abundantibus et 

despectio superbis, Hoc casto et 

religioso ludo ludebat, qui dicebat : 

Spectaculum facti sumus mundo, 



Digitized 



byGoogle 



l6z 



PRIMvE PARTI^ CAPUT XM. 



Angelis et hommbus, Hoc ludo et 
nos intenm ludamus, ut illudamur, 
^onfundamur, humiiiemuTy donec 
yeniat qui deponit poteples, et exal- 
tat humiles, qui nos Isetificet et 
glorificet, et in^ternum exaltet. » Et 
iterum : a Oportet namque huroiUter 
sentirs de se nitentem ad altiora, ne 
dum supra se attoUitur cadat a se« 
nisi firmiter per veram humilitatem 
fuerit solidatus. Mmma enim nisi 
humilitatis merito minime obtinen- 
tur. Propterea qui provehendus est, 
correptione humiliatur , humilitate 
gr^tiam meretur. Ju ergo, cum 
te humiliari videris» habeto id 
signum in bonum., onmino est ar- 
gumentum gratiae propinquantis '" 
nam sicut mU ruinam exaltatur 
spiritus, ita et ante exaltationem 
humiliatur. Sane utrumque legis : 
Deum scilicet et superbis resi^tere, 
^t humilibus gratiam dare, ac pa- 
rum est cum per seipsum humiiiat 
nos Deus, si t\inc libenter accipi- 
mus, jiisi et quando per aljum hoc 
facit, sapiamus similiter. Qji^mob- 
rem accipe hujus rei mirabile do- 
cumentum de sancto Pavid. Ali- 
quando maledictum est iili et a 
servo. At ille nec cumuiatw sensit 
injuriam , quia praesensit gratjam. 
Qjiid mihi, ait, et vobis, fiUi Sar- 
vic^? O vere iiominem secundum 
cor Dei, qui se ulcip(penti potius 
quam exprobranti succensendum 
putavit ! Unde et secura conscientia 
loquebatur : Si reddidi retribuen- 
tibu^ mihi mala^ d^cidam mgrito ab 
inimicis meis inanis, Vetuit ergo 
prohiberi maledicum conviti^ntem, 
qu8e$tum aestimans maledicta, 3ae- 
viebat lingua maledicta, et iile in- 
tendeb^t quid in occulto ager^t 
peus. Vox maledicentis in auribus, 
et animus inclinabat se ad benedi*- 
ctionera. Etideo dicit : Bontm mihi, 
quia humiliasti me, ut discam ju- 
stificationes tuas, Vide», quia humi- 
litas justifiicat nos. Humilitas dixi. 



et non humiliatio. Quanti humi- 
liantur, qui humiles non suntl 
Alii cum rancore humiliantur; alii 
patienter; alii et hbenter. Primi rei' 
sunt; sequentes innoxii; ultimi 
justi. Quanquam et innocentia pars 
justitiae est, sed consummatio ejus 
apud humilem; non humiUatis, 
sed humilibus dai graUam, Est 
autem vere humilis, qui humilia- 
tionem convertit in humilitatem, et 
hic cum Davide potest dic^re Deo ? 
Bonum mihi, quia humiliasti me : » 
haec Bemardus. 

6 De ex^citxo humilitatis per^ 
Q.uiNQUE. — Sunt autem plura quae 
ad humiliationem , et Jaumilitatis- 
exercitium valent, de quibus ibidem 
Bemardus sic dipt : «l Ad exerci*- 
tium humilitatis quinque prodesse 
possunt. Amor vilitatis, ut ea quae<^ 
rat homo in quibus et locus quidam 
videatur injuriae. Assiduitas subje- 
ctioAis, ut semper velit esse cumali^ 
quo, quem revereatur et timeat; ut 
discat frangere suam voluntatem» 
Tertio , in humilitatis exercitio est 
comparatip melioris, ut eum semper 
attendat homo, in quo inveniat 
gratiam quae ei desit, oblitus quae 
retro sunt^ et in ea quae ante sunt 
extentus. Quartum est assidua 
meditatio propriae conditionis, ut 
ad omnem ^aitionis motum sta* 
tim occurrat : Quid sujperbis, terra 
et cinis? Quintum est considera- 
tio occulti inspectoris. Quomodo 
enim qui saepius confessionem 
fecerit fiicui de verbis quae arro-^ 
ganter dixerit, si forte contingat, 
ut parvus simile aliquid loquens 
illum videat audientem , valde con- 
funditur, ita qui considerat occultum 
inspectorem , cui cogitatio omnis 
confitetur, non poterit non erube- 
scere, si elatum quid meditetur ; pro* 
pterea non solum contra superbiam, 
sed et contra vitia universa vald^ 
utile est homini semper videre 
videntem se , et $ic attendere ocu- 



Digitized 



byGoogle 



FACTA CHRIST.I AB AN»0 Xn^lBQlffiAD ANNUM XXX. i63 



006 ejuB hi cordeBuo, ac «i tisBC 
«ola cura sk Deo contemplari quid 
'agat, aut quemadmodum -te habeat 
opse ; in faflec Bemardus, Mumilita- 
tem igitur pro posae «ectare , «ine 
-qua non 'poteris proficet e, aut vir- 
•tutem dliquam pofisidere. Unde 
iterum Bemardus : « HumilitaB ce- 
^erisvirtutibus in tarttumtest neces- 
5Baria, ut absque ista iltoe nec ease 
^wtutes videantur. ^empe ut iJha- 
Titas srve queeque alia virtos detur, 
liumiUtas meretur; quoniam humi" 

libus Deus dat grdtiam. Servat ac- 
tccptas ; quia non requiescit Spintus 

nisi super quietum et humilem. 
^rvatas consummat, nam virius in 

infirmitate, hoc est, in humilltate, 

perflcitur-: nhsec 'Bemardus, 

•7 TarA XIVSE lOERETUIt HUMILrrJW. 

— 'Hutnilitas «rgo meretur prrmo 

gratiae impltttionem ; unde in Psal- 

mo : Qui emitiis fontes in * eonvtilli- 

bus, id est, gratiam tuam pmstas 

humiiibus, ^iVrfa* medimnmorttium 

yertransiburtt 'oquee. Duo enim 

montes sunt duee «pecies ^peH>ise, 

'quarum una nascitur ex re tempo- 

rali, alia ex re spirituali , et inter 

istos duos montes c«t ^llis himiili- 

tatis , noti declinans «d Aliquam 

'speciem supcrbitt, et in isto medio 

transeunt i»qu« gratianim.— Se- 

ncundo humiiltas tneretur implere 

^tiae augmentatronem, ^ ideo vo- 

leits uheriorem gratiam recipere a 

Deo, non sestimet ftenaagnum; sed 

humiliet ^eipsam. Qtiod autemho- 

•^mo non clevet «e de gratta qu«n 

habet, sunt tria srgna : prinfmm,<6i 

non vult tit 'proptcr gratkm vt\ 

perfectionem quam habet, exhibea- 

tur sibi majus commodum quam 

alii ; sccundum, si paratus est con- 

temptum , incommodum , et lateo- 

'Tem pati sicut alii; tertium qwd 

'fecto sibi tncommodo, credit in hoc 

Tion sibi fieri injuriam, sed justi- 

^tiam. — T^ertio ' humilitas mcretar 

^grati^ augmfcntate coRtcrvatioscBi. 



SicutBnim xtnis conservat ignem; 
sic hxmiilitafi :gzatiam, quse est 
ignjs :^>iiJtualis. 'Conaervatur etiam 
ignis 4>0r lignoimm appasitioaem ; 
sic uet ^ratia ipsr bonQrum [Operum 
mubiplicatLonein., quae e&t .quasi 
lignocum xippoaitio. Item xonser- 
vatur ignis pfir insufiOationcm,; ^sic 
et gratia per fenrentem meditatio- 
nem , quae ^t quasi queedam Insuf- 
fiatio. Item conservatur ignis .per 
praesewationem a contrario.; sic xt 
gratiarper joccasionum.et societatum 
mdlarum deivitationem , quae est 
quasi qusdam a contrario preQser- 
vatio. 

8 JG1IRISTU6 PROPRIIS MANIBUS LA- 

-BORAT. — Sed redeamus ad intuen- 
dum.actus et vitam Domini Jesu 
speculi rnostri, quod est principale 
nostri propositi. Igitur in omnihus 
-cxhibeas te praesentem, et conside- 
ra ilhun super omnes alias benedi- 
ctam iBnniliam parvam, sed vaJde 
excelsam , pauperem , et humilem 
tvitem ducentem. Felix Joseph -se- 
ncx qu«rebat de arte li^iami-ois 
^uad:poterat; Domina vero colo ,et 
acu pTO prctio labotabat, victum 
^ponso.et Filio parabat,, et aHa ex- 
pHBdientia domus obtequia , quae 
multa sunt, faciebat, quia servien- 
tem nonitabebat. Compatere igitur 
:sibi quam --sic oportet laborare, et 
suis manibus joperari. Compatere 
etiam Bosnino Jesu , quia eam ad- 
juvat iideliter, ct laborat in his, 
quae ipotast i .FUius emm kominis, 
ut rpse ait, non venit ministravi, 
Md mtnistrar e.lnXuere igitur bene 
:eum , huiDilia obsequia domus ia- 
.cientem , et nihiloniinus intuere 
etiam JDomtnam et Joseph senem 
pro vitae necessariis laborantcs. 
Unde ^Basilius ; tcAb jpsa autem 
primaewa astate parentibus obe- 
iieafi,, iquantum labocem corpo- 
rexim Jiumilitier et . rcverenter susti- 
anit. .Cuoi enim homines essent 
^ioiiflstiy .-^ justi, .^eni tameii.et 



Digitized 



byGoogle 



r64 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVI. 



necessariorum penuriam patientes, 
teste praesepi, manifestum est quod 
sudores corporeos frequentabant , 
necessaria vitae sibi inde quaerentes; 
Jesus autem obediens illis etiam in 
sustinendo labores subjectionem 
plenariam ostendebat : » haec Basi- 
lius, Conspice etiam qualiter ipsi 
tres comedunt ad unam mensam 
simul per singulos dies, non lau- 
tas et exquisitas, sed pauperes et 
sobrias coenas sumentes; et quali- 
ter postea simul colloquuntur, non 
rnania et otiosa verba, sed plena 
Spiritu Sancto et sapientia , nec 
minus mente reficiuntur quam 
corpore et qualiter post aliqualem 
recreationem convertunt se in cu- 
bilibus suis ad orationem, non 
enim erat eis domus ampla, sed 
parva. Meditare etiam tria cubilia 
in aliqua camerula, scilicet unum 
pro quolibet eorum, et intuere Do- 
minum Jesum super unum sero 
post orationem se componcre per 
singulas noctes , tam longissimi 
temporis spatio , sic humiliter , sic 
viliter, sic etiam perseveranter , ut 
faceret quicumque alius paupercu- 
lus de populo. Quolibet sero in hoc 
strato deberes sibi compatiendo 
eum aspicere, et te eidem humili- 
ter, et devote recommendare. 

9 LiETITIA MARIiE DE TANTI FlLII 

pRiESENTiA. — In tanta tamen cor- 
porisafBictioneet penuria,pia Mater 
replebatur mentis laetitia de tanti 
Filii praesentia. Unde Anselmus : 
« Quo vel quali gaudio replebatur 
tota substantia ejus, quando eum 
quem tantoperc diligebat, quem 
Creatorem atque Dominatorem om- 
nium rerum esse sciebat, secum 
degentem, secum edentem, seque 
quaecumque nosse volebat dulci af- 
fatu docentem haberet, quis capiet ? 
Quantumvis mirabilis itaque et 
ineffabilis amoris affectus conside- 
rari queat, inter hunc talem tantae 
Matris Filium, et hanc talem tanti 



Filii Matrem perpendant hi saltem 
quoquo modo, qui unico dilectionis 
fervore saepe altrinsecus amant, Ma- 
ter scilicet Filium.etFiliusMatrem. 
Nec putetur ab aliquo', vel parum 
quid sentire in se quemlibet de af- 
fectu istius Matris in Filium suum. 
Nullo siquidem modo crediderim 
quod is qui ad eum intelligendum 
provehi meruerit ab amoris ipsius 
dulcedine extraneus usquequaque 
fieri possit. Qui autem in hujus di- 
lectionis suavitatem transit, nullo 
pacto defendendum , quin et in re- 
tributionis ejus participium trans- 
iturus sit : » haec Anselmus, 

10 Sequendum est Christi se 

HUMILIANTIS EXEMPLUM. — Vidisti 

quantam paupertatem, vilitatem et 
asperitatem, vigilando, dormiendo, 
abstinendo, et in omnibus suis acti- 
bus Rex regum, et Dominus aeter- 
nus per tam longissimi temporis 
spatia pro nobis sustinuit. Ubi sunt 
ergo quaerentes otia et commoda, 
quaerentes superflua et ornata, quae- 
rentes curiosa et vana? Non didici- 
mus in scholis Magistri hujus, qui 
talia volumus. Sed numquid sa- 
pientiores eo sumus? Ipse nos do- 
cuit verbo et exemplo humilita- 
tem, paupertatem, ac corporis et 
laboris afflictionem. Sequamur er- 
go summum Magistrum, qui nec 
fellere vult, nec falli potest, et ha- 
benies, juxta doctrinam Apostoli 
vicium, et quibus tegamur ad con- 
gruentem scilicet necessitatem, non 
superabundantiam , his contenti 
simus, Aliis etiam virtutum exer- 
citiis et studiis spiritualibus, con- 
tinue, indesinenter et vigilan- 
ter, pro posse , insistamus. Ex 
hoc ergo facto Domini, accipe do- 
ctrinam in tuam parvitatem resi- 
liendo; ac teipsum non soium in 
tuo, sed etiam in aliorum conspe- 
ctu vilificando et per exercitium 
vilium et humilium operum abji- 
ciendo. Videas continue defectus 



Digitized 



byGoogle 



FACTA CHRISTI AB ANNO XII USQUE AD ANNUM XXX. i65 



tuos, et peccata tua, et ea aggrava 
quantum potes. Aliorum vero de- 
fectus post tergum projicias, et non 
videas ; quod si videris , allevies et 
excuses, et ipsis compatiaris et suc- 
curras pro viribus, cogitans semper 
quod tu faceres pejus, nisi sola sua 
gratia te conservaret Jesus Chri- 
stus. Averte oculos tuos et mentis 
et corporis ab aspectu aliorum, ut 
in lumine vultus Dei conspicere 
possis teipsum. Nihil enim ad te 
humiliandum utilius reperire pote- 
ris, quam si teipsum bene inspexe- 
ris. Unde Bernardus : « Volo pro- 
inde animam primo omnium scire 
seipsam, quia talis scientia non in- 
flat, sed humiiiat, et est quaedam 
praeparatio ad aedificandum. Nisi 
enim super humilitatis stabile fun- 
damentum spirituale aedificium 
stare minime potest. Porro ad se 
humiliandam nihil anima invenire 
vivacius seu accommodatius potest, 
quam si se in veritate perspexerit ; 
tantum non dissimulet, non sit in 
spiritu ejus dolus^ statuat se ante 
faciem suam, nec a se avertere ab- 
ducatur : » haec Bernardus. Unde 
et Augustinus dicit, quod non est 
parvus ad beatitudinem accessus, 
cognitio infelicitatis suae. Teipsum 
ergo sine cessatione considera, et 
semper sine simulatione dijudica. 
In omni actu tuo, in omni locutione 
tua , et in omni cogitatione tua 
teipsum reprehende, et in te semper 
compunctionis materias studeas in- 
yenire, cogitando quod etiam bona 
quae facis non sunt ad plenum ex- 
cocta, nec illo fervore quo debe- 
rent facta, sed multis inquinata ne- 
gligentiis, ut merito omnis justitia 
tua panno menstruatae comparari 
debeat mulieris. 

II CONSIDERANDUM QUOD OMNIS 
APTITUDO AD BONUM PROFLUIT A MISK- 
SICORDIA DeI, ET DE SEIPSO DIFFI- 

DENDUM. — Considera etiam dili- 
genter , et cum magno pavore 



firequentissime rumina, quod om- 
nem aptitudinem ad bonum , et ad 
omnem gratiam, seu quamcumque 
sollicitudinem circa virtutum acqui- 
sitionem, a teipso non habeas, sed 
Christus tibi dedit sola sua miseri- 
cordia : qui si voluisset , potuisset 
ita con^rre cuicumque ribaldo, te 
in luto faecis et lacu miseriae dere- 
licto. Quomodo enim sibi aliquid 
tanquam suum attribuet, ac si ab 
ipso proveniat, qui multoties suam 
impossibilitatem in quibuscumque 
bonis operibus magnis et parvis est 
expertus, qui toties cognovit se non 
posse dum voluit ; et quando, ut ita 
dicam, non vpluit , nec curavit , 
nec super talibus cogitavit, sen- 
sit se subito divinitus excitatum , 
•fervore mirabili ad illa opera fa- 
cienda quae prius cum omni suo 
conatu implere non potuit ? Nam et 
talem impossibilitatem iidcirco Deus 
tam longo tempore dominari in 
homine permittit, ut discat humi- 
liari , et nunquam in seipso inani- 
ter glorietur; sed Deo omne bonum 
attribuat, non solum consuetudine 
quadam et labiis, sed potius ex in- 
timo sui cordis. Cogita etiam quod 
non est ribaldus, vel quicumque 
peccator, qui non magis assisteret 
i>eo suo quam tu, et qui non ma- 
gis recognosceret Dei beneficia 
quam tu, si recepisset gratias quas 
tu, sola Dei gratuita bonitate, et non 
propriis meritis, recepisti; propter 
quod potes teipsum viliorem et in- 
feriorem omni homine judicare; et 
ne propter ingratitudinem tuam a 
suo conspectu te Christus foris ab- 
jiciat, non immerito formidare, et 
peccata aliorum in te sub quadam 
similitudine transformare, sic te in 
tua conscientia increpando : ecce 
ille est homicida , et ego miser 
multoties occidi animam meam; 
iste fornicator est et adulter, et ego 
tota die fornicor et adulteror, a Deo 
meo oculos meos avertendo, et dia- 



Digitized 



byGoogle 



l^ 



PRM^ PARTIS GM»UT XVL 



boUcis su^estionikiis supponendo ; 
et sic de aliis »ia modo^ Debes^ 
etiam habere in proprio^ tuO' send- 
mento duo^ yidelicet quo«fc sentias 
de teipso sicut de una oocpoce mor- 
tuo fcetenti, pleno vermibus>, er 
male olenti, et sicut de uno cada- 
vere quod homines: dedignantur 
yidere, imo daudunt nares propter 
ejus pessimum. fistacem, et ayer- 
tant fiicies ut ram videant: tdem ac 
tantam abominationem* Er quod. si 
quis de tuo' ooirpore justitiam. fece^ 
ret, scii#as quod justum^ esset ut 
tibii oGuksfr erueret, ac nasum^ aa- 
ms, et 08^ absdnderelii, et sic de ailis. 
sensybus- et membFia^ corpoms ', qioia 
Deum offendisti cum cis, «t quod 
taBEtum de h»c gauderess ut nun»- 
quam aiusd de te tanfum ^sidieTa^ 
res, aur veiles, et quod omnia 
vku^na, verecundias, et diffiimf^o- 
xm» plusquai» posficnc inmgiina]?! ,. 
vd eogitari, ut vinura b&eres,. m 
cmn summo' gaudio et Isetitia CKMdis 
revipere», imo in facie-ridenS) splen^ 
dfens, et aftecer appfflrere». Et quod 
omnes tte videntes fiiceres admirsHri, 
etfad' seipsos converti, et quod ev&- 
dlsrent non posae sine Dieo hoc fie- 
ii, Deinde oportet quod di£&das de 
teipso totaliter, et de omnibus bonis 
tni^ et db tota vita tu», et convcrtasp 
tte' totum, et reclines super brachia 
Jfesui Chrretii pauperrhnr, ftumiifi- 
mi, improperari', despecti, et mortui 
propter te, usquequo tu sia mortuus 
in omnrbus tuis switimentis hn- 
manis, et quod Jesus Chrfetcw cru- 
dfixusrvivat in tuo c«rde, et in aniw 
ma tua, et totus tranaformatas et 
transfignratus et vivusj et haec cor- 
dialiter sexrtias in. te, in tantom ut 
nunquam videas vel audias nisi so- 
him Jesum stantem rn cruce sus- 
pensum , et mortuum propter te , 
ad exemplar beataer VTtginis mor- 
tows mundo et vivens in fide; et 
quad in illa fidc vivattatEt tua vita, 
usque ad resurrectiicmrera , in qtna 



Deus> mitlet gaudium. spiatuale etc 
donum Sancti Spiritaia, in anim». 
tua,et in illis^iM diligunt acbtenium 

L2. SlC GSBBBtAXUR mSUlUTA&Y. OIC^ 
NnJlC VIROiUTW liAXBR. — Ex hift 

prasmisfiis g^nerabitur iui te virtusi 

illa^, quae est meJsQn et origo <mxi>-< 

nuim virtutum^ scilicat kijmrilitek&y» 

quee inteciQrea oculos.^emt ad Deik 

conspecUim , coc humaoum. abj 

omiii superflua. cogitatione pur^anr 

dok, Namdumj homet m auam par^ 

vitaleni residut,. sr vili£candov se 

inccepandb „ se detestaEndo , saami 

mkilitatemi (Conaidfirandor ^ sibiipsii 

intienl!isftim« diapliceado;,, pec hsBC 

et suniita m tantufs dnza pcopriai 

ocaupatui7 ncgrMCia», quxxi omsixs ^ia 

iautailiaiCQgitalio; aii^cic, et sic dxnn 

omnia. alia audite, visa, et tempo^ 

nditec opecata a se repeliit,. et ta 

oiifiTvionem adducit, iaicipit adl 

se^somi oedise, et modo> mtfabilif 

inj seipsum cevolvitur, et sic ad 

onginalem} jostitiam et codestem^ 

qtB^aaimod«i puritatem sncipit pcoH 

pinquare; Sic^ dum in seipsuzn 

ceflectitur, <Dnliemplliidnais oculus 

dilbeajtcir, et in se scalam erigit, per 

quam transeat ad! contempland^ina 

et angdicum spnritum, et divimmr. 

Ad quoif opDTtet uf anima materia>- 

]«ar omnia ah oaxfis suis exehidac^ 

sicuti^uis vt>lens solem vrsibiifeni 

mtueri-, neeesw- es« ut ab omnibus 

aRis vssibrlfbus oculbs averfat. Ht 

, ex' tafi- coiTtemprflctiione anrnms' ad 

bona coelestia inardescit,, et onmia 

temporalTa tanqteam nihil et dls 

Tonge ppDSpidt. Per hoc iHap chari* 

tas in mente fervescere ntcipity 

^tt^ velat ^nis omnem robig iiiem 

vitionim consasirf. Sic totami ani-<* 

mam in tantum occupat charitas, 

quod non: est qua intret vanftas. 

Jant quidquid cogrtat, quidquid lo-* 

quitur vel operatur, totum pro- 

venit ex rfictaraine charitatiis. Xft 

crgo rn bono fugiter perseveres, sta 



Digitized 



byGoogle 



FACTA CHRISTr ABf Al^NO XH tJSQtJE AD ANNUM XXX, 167 



jugiter in timore, et a Deo totaliter 
.recognosce, et ab ipso perseveran- 
tiam pete. Et si non vis corruere, 
noli alios judicare, nec contra> eos 
indignationis spiritu movearis, si 
eos vides in aliquibus deficere, 
.ct eis compatiaris ex corde, ac pro 
eis suppliciter ora, et eos m corde 
tuo,quantum potes, excusa, cogitan- 
do quod non potes aliquid, nec ipsi 
possunt, nisi quantuni Christi gra- 
tia manum suam porrigit, qui non 
pro meritis, sed pro suae voluntatis 
beneplacito tribuit. Si hiec cogitave- 
ds, firmus eris. Nam quas est causa' 
quod multt quandoque incipiunt! 
multa in' ab^nentia, et in aiiis §&*-- 
cefe, quj non pcrfleverawf, corpor© 
languente , vel apiritu friiigescente l 
Certe nulla alia causay msi pr^pter 
eorum elationemtet praesumpAonem,, 
dum de se praesumentes, aiiis indi^ 
^antur,. et eos in cortdibus sutB ju^ 
<iicant, et. Deu&subtrahit ab eis d&^ 



num suum, efficiunturque defectuosi 
plus quam alii, quos primitus judi- 
cabant. Nam communiter istud ac- 
cidi% quod quicumque alium in ali- 
quo judicat, Deus tandem eum in 
eodem defectu , vel majori cadere 
permittit. Ergo servias Deo in ti- 
iflore, et & quando te sentias in 
exaltatione quadam ob memoriam 
beneficiorum quae tibi donat Al- 
tissimus, apprehende disciplinam 
increpationis et propriae reprehensio- 
nis, ne quando tibi irascatur Domi' 
uus, et pereas de via justa, et cadas, 
Et breviter sequere utilen A^selmi 
doctrinam :« Omnia,, inquit, inte-^ 
Fiora tua, et ea: quee agis inspicias,. 
et ad cpiem finem quaeque perven* 
tjura ant videas. Et credo, nisi in^ 
sanus si*v ea fades tuide feiicitateitt 
et gaudium recipies-; ea vero dimit 
tes, unde tormenta et tristkiam me^ 
Feftris : i> htfc. Anseknue^ 



ORATIO 

O Jesu, mitis er vetae patientiae fofma, et humiHtatis escemplutft, fepeHe a 
me omnes fa^tus superbiae, cunctosque appetitus inanis glbriae, otnnia si- 
ttiul genera tantae pestis, tantaeque malitias. Nort sit^ Domine, neque videri. 
possit ullum tanti maii, tanfaeque perditionis signum in servo tuo, neque 
.iti moribus meis, neque in verbis, lieqfue in factis, neque coram te in cogi- 
tationibus meis. Funda me in vera et profunda humilitate, ut nullus in me 
j>ateat locus inimicorum insidiis, et plraesta ut sim parvulusin oculismeis, 
^uafenus plenam gratiam inveniam ini ocufis tuae majestatis. Amen, 



m 



Digitized 



byGoogle 



i68 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVII. 



CAPUT XVII 



De officio et vita Joannis Baptistce. 



Matthaei cap. 3, et Lucae cap. 3. 



1 Transit auctor ad officium 
JoANNis BAPTisTAi:. — Praetermissis 
omnibus aliis infantiae Salvatoris 
actibus , cura fuit deinceps ipsis 
Evangelistis describere facta et dicta 
Christi, quae gessit secundum aetatis 
plenitudinem et secundum virum 
perfectum; et primo de Baptismo 
quo a Joanne baptizatus fuit. Prae- 
mittendum est igitur mysterium et 
officium Joannis baptizantis, et Ba- 
ptismum poenitentiae praedicantis. 

2 StaTUS POLITICUS JuDiE^. — Itl 

diebus itaque illis, quibus adhuc in 
Nazareth Jesus habitabat, vel quan- 
do haec quae sequuntur contigerunt, 
secundum quod dicitur in principio 
Evangeiiorum in Ecclesia, in illo 
iempore, scilicet : Anno quintodeci- 
mo Tiberii Ccesaris, qui successit 
Octaviano Augusto, sub quo natus 
est Christus; procurante et regente 
Pontio Pilato Judceam; Tetrarcha 
autem, adhuc, Galilcece Herode; et 
Lysania Abylince Tetrarcha; PhiU 
ippo, etiam adhuc, Tetrarcha Itu- 
rceae et Trachoniiidis regionis, Ubi 
sciendum quod, ut tupra dictum est, 
regnum Judaeorum in quatuor Te- 
trarchias divisum fuerat, quarum 
duas, sciiicet Judaeam et Abylinam 
habebat Archelaus, tertiam vero, et 
quartam Philippus. Accidit autem 
ut Archelaus , ty^rannidem exercens 
apud Augustum accusaretur, qui ob 
haec ab Augusto depositus in ex« 



ilium est missus decimo anno sui 
principatus. Et ex tunc una pars 
principatus sui, scilicet Judaea, coe- 
pit per Procuratores et Officiales 
Romanorum administrari, quorum 
quintus Pontius Pilatusfiiit, sic di- 
ctus a Pontia insula, in qua stetit. 
Unde non erat princeps ordinarius, 
sed fuit vicarius, vel delegatus, et 
ideo Procurator est dictus. Si ergo 
quandoque legilur Praeses fuisse, 
intelligendum est de Procuratore; 
quia, ut videtur, nunquam Praeses 
fuit, sed eo Procuratore existen- 
te , Vitellius Praeses Syriae , cu- 
jus pars Judaea est , extitit. Et 
forte ideo Praeses dici poterat quia 
quandoque Praesidis officium exerce- 
bat.Altera vero pars principatus sui, 
scilicet Abylina, tradita estLysaniae, 
sub nomine Tetrarchiae. Istum Ly- 
saniam dicunt quidam fuisse filium 
Herodis Ascalonitae, sub quo natus 
est Dominus; sed Josephus dicit 
quod fiierit nepos ejus , natus ex 
Alexandra, sorore ipsius Herodis,et 
ex patre Ptolemaeo de Libano, et 
hoc magis videtur. Et subditur : 
Sub principibus sacerdoium Anna 
et Caipha. Isti affinitate erant con- 
juncti, et vicissim Pontificatum ad- 
ministrabant, sed Annas quo anno 
Dominus est baptizatus, et Caiphas 
illo quo est passus, inter quos in 
illis tribus annis, tres alii, scilicet : 
Isma^l , Eleazarus , et Symon fue- 



Digitized 



byGoogle 



DE OFFICIO ET VJTA JOANNIS BAPTISTiE. 



169 



runt, qui hic tacentur; et tangit 
Evangelista solum illos sub quibus 
praedicatio incepit Joannis, et passus 
est Christus. Quod autem praedica- 
tio Joannis tam solemniter describi- 
tur, scilicet per Imperatoris, et Pon- 
tificum, et Principum tempora, est 
ad designandum excellentiam ejus 
quem nuntiare veniebat, utpote qui 
summus Imperator et Pontifex , et 
Gubernator omnium existebat. 

3 FlT VERBUM DeI AD JoANNEM. 

— Tunc ergo factum est verbum 
Domini, id est, superna mentis in- 
spiratio, quae dicitur verbum, quia 
intus in mente loquitur, secundum 
illud Psalmi : Audiam quid loqua- 
tur in me Dominus Deus; super 
Joannem Zacharice filium in deser- 
to, qui tunc in anno erat trigesimo, 
quod tempus praedicationi debitum 
est ; quia tunc aetas virilis viget ; ut 
baptizans et praedicans Christi ad- 
ventum , et redemptionis solatium 
annuntiaret. Audivit Joannes perin- 
ternam inspirationem, ac revelatio- 
nem divinam et auditu mentis, ver- 
bum Domini sola gratia desuper ei 
loquentis. Unde, secundum Chry- 
sostomum, verbum Dominihicman- 
datum, seu praeceptum Dei dicitur, 
quia non a semetipso Joannes, sed 
Deo illum monente, ad ministerium 
iHud accessit. Unde et ipse ait : Qui 
me misit bapti^are in aqua, etc. Et 
ne propter defectum aquae differre- 
tur baptismus eorum, qui in ejus 
praedicatione convertebantur, et ut 
praedicando magis proficere posset, 
exivit de deserto, ubi jam poeniten- 
tiam agendam praedicare coeperat; 
£t venit in omnem regionem, circa 
Jordanem, ubi copia aquarum et 
loca populosa erant, baptizans et 
prcedicans baptismum poeniientice in 
remissionem peccatorum. Et in hoc 
diedit exemplum praedicatoribus ut 
loca fhictificationis verbi divini quae- 
rant, non recreationis. 

4 Baptismus Joannis non munda- 



BAT SINE PCENITENTIA. — BaptismuS 

Joannis disponebat homines ad sus- 
cipiendum Christum , ideo non ba • 
ptizabantur ab eo , nisi Judaei, qui- 
bus principaliter promissus fuit 
Christus. Mulieres etiam non ba- 
ptizabantur, quia ipsae erant in- 
struendae a viris. Nec infantes ba- 
ptizabantur , quia mysterium non 
intelligebant et cognitio necessaria 
erat. Baptismus vero Christi datur 
omni sexui,omni genti, omni aetati 
in remissionem peccatorum. Quod 
ergo hic dicitur, iw remissionem 
peccatorum, noij est referendum ad 
baptismum Joannis, sed ad poeni- 
tentiam quae baptismo annectebatur, 
sola enim ipsa poenitentia ea remit- 
tebat. Baptismus quidem Joannis, 
baptismus poenitentiae erat, quia ad 
poenitentiam baptizandos monebat, 
et non nisi adultos , quos poeniten- 
tes videbat , baptizabat. Unde licet 
baptismo ipsius non dimitterentur 
peccata, susceptio tamen illius erat 
quaedam protestatio agendi poeniten- 
tiam, per quam dimittuntur pecca- 
ta. Erat etiam baptismus Joannis 
in remissionem peccatorum, non ef- 
fective, sed praeparative, quia prae- 
parabat ad Christi Baptismum , in 
quo fiebat remissio peccatorum. Ba- 
ptismus ergo Joannis erat baptismus 
poenitentiae, quia poenitentiam deli- 
ctorum habebat; sed ea relaxare 
non poterat : Baptismus aulem Chri- 
sti est Baptismus gratiae,quia in 
Christo datur, et peccata relaxan- 
tur. Unde Chrysostomus : « Illud 
datum est in poenitentia, hoc in 
gratia; ibi venia, hic victoria. » 
Etnotandum,3ecundum Gregorium 
Na\ian\enum, quod quintuplex est 
differentia baptismatum : est enim 
quoddam figurativum, quo baptiza- 
vit Moyses, sed in aqua solum, sci- 
licet in nube et mari ; aliud est prae- 
parativum, quo baptizavit Joannes, 
de quo hic dicitur; tertium estper- 
fectivum, ut Baptisma Christi, quod 



Digitized 



byGoogle 



lyo 



PKmJE PARTIS CAPUT XVII. 



fuit in Spiritu; quartum est supef- 
erogativum, quod scilicet fit in safi'- 
guine per mart)rrium, et hoc cst 
venerabilius ceteris, quia iferatis 
non fcedatur contagiis; qjLiintum est 
culparum actualium abateFSivum, 
quod fit quotidic in lacrymis, et est 
laboriosius ceteris. 

5 EraT SOLUMMODO WRXPMWnh- 

Rius BT FiGURATivus^ — Joanms qui^ 
<iem baptismus erat praiparativus, 
quia necessarium erat homtacs ptc^ 
parari ad Chrtscum baptismo qus ; 
et secundum hoc ita se habet ban 
ptismus Joannis ad Christi Bapti- 
smum , sicut catechismus in quo 
baptizandi instruuntur de fide , et 
pra3paranfur ad Baptismtmi, schabet 
ad Baptismum verum. Undet Remu- 
ghis : « Baptismus Joaxinis %unnn 
gerebat catechumenorom. Nam sictit 
modo catechizantur pueri ut digni 
fiant ad sacramentum Baptismatis, 
ita Joannes baptizabat, ut baptizala 
ab eo, poste» devote vlvendo digai 
fierent accedere ad Christi: BoptiH 
smum. » Unde et Chysosiomm i 
« Apte ergo cum dixisset quod ve^ 
nit pradiccats tvqrttsmum potmten^ 
tiagy adjedt in remissienem pecaato^ 
rum : Quasi drcex^t: tdcsreo auadebat 
illis poeniter&, ut subacquentemi §a^* 
cilius impetrareot credcntes in Chri- 
stum , uude biq>tisma! UJud QuHaiiv 
aham faabuit causatm,, nisi quod 
praeparaitorium erat ad fidem : » hae^ 
XJtrysostomius. Unde et baptizaban- 
tur in. Jordane^ cQxi descensio intep- 
pretatur, de superbia vel)eri& homir» 
ns ad humilkatem confessioni» ct, 
emendatiDQfs descendentes^ qfuate' 
nu9, abdicata vita veteri^ rcnovari 
mererentur in Christo^ Meo etiam 
convenieater baptissu» Joannis Sa^ 
ctus est in ^danc; qoia eratcpsas'* 
dam protestatio poenitentiaB^ ssgeitdeSf 
per quam appropinquat regnum cee- 
lorum ,. et transitiis ad tenEami v»- 
ventium^ stcut fiiii Israel adi tervam 
promissioais tranaieruiit pet Josda^ 



nis fluvium. Bapthsa^it autem Joan*- 
nes ptn^xer plurcs rationcs : prinui 
est, sccundum Augusiinum^ ut si-» 
gni^caret Bapfismum Christi*) et sic 
fuit sacromentum \ secimda est, s»« 
cundum Chrjrsostomum^ ut cx no- 
mine baptizandi pimres ad Joamieitk 
convenirent, quibus de Chri^ an** 
nuntiaret } tertia est, secunduni 
Gregorium^ ut perbaptismnm Jo«n<*^ 
nis homines assuescerent ad Baf 
ptismum Chrisd ; qtwrta, secundum 
Bedam^ ut per bi^^ismum Joacmi» 
hofAincs prsBpararentur ct humiii»» 
renturad Baptismum Chriati; f^vof^ 
ta^est, sectmdum ipsum Joannem^uc 
manifestaretur Chrislus ia israel ia 
baptismate Joamnsy -roct Patrss et 
Spirittis 3a»icti. 

6 Qum PB^iCABAr Joa3«nes ? -^ 
Drcebat ergo prius in deserto^ cK 
postea circa Jordaixem ad eos qoi 
moti coffversatione vitse ejus^ cx— 
ibantad ipsfum tPogniientiam agite, 
id est, pQsnitsat unusquisque mala. 
prioris vitae, appropinquMt emnt 
regnum cmlorumisc^^ex posniten^ 
tiam' agenci. Secundami Remigim». 
regtmm cmlonimi quatuor modia di^ 
citur, scilket : Christus^. secundum 
illud : Regnum Dei intra vos esti 
sancta Scriptura, aecundum iiUud u 
Attferetur cu vobis regnum Dei, et 
daiHtw genHfaciend fructum ejusi^ 
sancta Eodema,. secundum illud t 
SimHe est regnum^ cmlorum decem^ 
virginidus:; supemum soliimx, s&^ 
cundum ilhid : Mulii ab Orienie, et 
Ocoidente vsnient et recumbent im 
regno emhrum.Et hoc tetum potest 
hic intelligi; Agend» est psenitentitt 
etnon serav qjusc eac damnatorum ; 
non coaGta,i qufl^ est latronum ^ 
non ficta., quae est hypocritarum ;, 
nofi desperatsy qus est perditomm i, 
sed vesa, qus,, aecundum Chrys&s- 
tomumi, cor mundat, sensus- illumi*^ 
naty et ad susceptiooem Christi hu» 
mana praecordia pssepaiTat. Ut autem» 
ait Bieroj^mus.:ii^rnrAum Baptisca 



Digitized 



byGoogle 



DE OFFKrrO ET VTTA JOAWNHS BAPTISTiE. 



Joannes regimm corfonam fyraedicat, 
ut praecarsGf EtoHrfnri hoc honof etup 
privile^. w Unde Petrus Rapen' 
nas dictt, quod post pcccatumAdac, 
et rHius drhivfi vastftatent solem- 
nem ekcta estjustorumrnfinitapltt- 
raRtas , cum quibits Deus fecfe ad 
faciem locutus^ fuisse dignoscitur. 
Et envnnenrtis praecfpuis Patriar- 
chis, PatrilnM, et Prophetis Veteris 
Testamenti snbinfert,. quia ab- ers" 
nulla mentiofacta fnilt cfe regni coe- 
lestis perpetua mansione;^ et m his 
omnibu» memotia hujus regni nec 
nonwnertur, nec aiKlftrar, niMIique 
de coelestis Fegn? gloria pfopheler- 
tur. Et subdit : «'Qiaad plura? A 
^ncipib mundr usque ad Jbannem 
universitatis huKMmfle efectionem 
recolfige, nec in seraKMie Tel opere 
iflius regm caBtestis poteris repcrire 
(krFce^nemv Veni crgo ad Joonitem, 
et wabdk Tocem exsuffiatipoms, yocem 
laetPeise, mffsericofdiae verbum, ser- 
raonem glori», gratiae liai^grtatem^ 
quod? celfiiveFat ID^s, fiacuerat An- 
gehiff, lataeratPatriaEFchas,PFoph&- 
tai nesdepant. Foswikntiamy inquit, 
a^ffite : 0ppropinquaM emm regnmm 
eoshrum. Verbum poendtentiae- dtulce 
et glbriosum, veFfeum- regnff ceelb^- 
rum laetum et advocandum illi soli 
primo conTenienS) qui prmiius Novi 
TestsHtten-Ci posuit ftradiamentaL » Et 
addit : a A c^bus Adae usqnr ad 
JTosRinem,^ cfFganmai notfHf U'i3i versum 
esr jn vocem flentram, quia ufei pec- 
catomm frequentht, nec pQeniteRtiee 
locus, dtkplex erat pIoFandtma<l!eFia. 
Josnnes natus ostendit medicaimen 
v«lneri , peccato peenatoitiani', v«- 
niam iniquitati. HaeeesC pFimavos, 
'quam clamans in deseFto prerposuit, 
et vox' furtaris audiitc esi iw Han^a 
nostra, — * et trnic hnm^sit in «r no- 
strum cofttieum uovufit, carmstf I^eo 
nostrcr; et Fesonat m ore nostFO 
gratiartmi actBov et>ox kiu«^^ Suh 
perexartator miserfcordta, peccafo^- 
Fifens parcrttir, n^natpiettis', forstMa 



171 

dls8imufe«ur, et miserendi, »on* fe- 
Frewcft quaerit occasjonem misericors. 
et msfserator^ Dommm t )» kaec Pe^ 
trm Raifennas. 

7 SANCTtTiKS JbANNlS COiinBKDATtm» 

— Et t!t ostewdatUF' idoneiias Joffi»* 
nis ad testrficandum de Christo, ex 
sanctitate vitae descFibit Evangelistel 
▼ftam Joannis. Prima ab aspeFitate 
vestis, quia utebatOF veste aspeta, 
scilicet cilick> seu tunica de duris 
camelarwn. pilis. In qoo monemur, 
ut ad Fefrenationem caFnis asperis 
otamur. Unde Hheronynm$: « D« 
pilis, inquit, ha^ebat vestimentum^ 
non; de lana. AliaKl austeFiitatis in- 
didum est, alisui hixuriae moUio»» 
cis. n Ubdtt etiam Ckrxsosiomus^ : 
• Servia acvtem Dei non convenit 
habere vestAmeni3im ad speciem vi- 
sianisv vd ad caFnis delectamen^ 
tum, sed tantum ad audiisMas^ teg- 
mentum. Habebat enim Joannes 
mestexo non mollem xsequs delSca- 
tsacaii, 9cd cilicinam, gFavem et aspe- 
ram, et contCFentem corpus potius 
qnaom. fbvei&tenr, izt de viFtute an*- 
fliac ejua ipse babitus corporis k»*- 
^tteretuF.)!' — Secundo a ccmtuientia 
constFingenter carniis hrsciviam^ qula 
bafeetiait ;fmam ptHiceam aspCFaai^ 
id est coFrtgtam d& siccis ct CFudis 
«nimaiium: peilibus> fsictam, circa 
t mmb\2S m cpxibus» cst sedea luxs^ 
rcaev ^ camem et lusurian mor- 
tilkaiidam , quia camem suam 
crucifixit cmm v^tUs. ct cmcnpi^ 
scenMs, quod eotum est proprivm 
fit smntJesa CJ^istf. Unde Cfay^ 
sexftcnsMs : «t €(msaetado* cmm eraft 
apisdl JMeeos uC 2oms laneis ut^ 
rentur, idlso» tste qaasi duvius ati^ 
qisid feceFs volens 2onfa pellicea 
ci>ngebatuF. » (^vd tumca et zona 
Joenms alfegoFice sigfnificent, patet 
per Chrysostbmttm, qui alifei sifi 
ait : tt Emt Jbannes, hoc est Lex hl 
Jbanne, vestitus pi<l$s> cameli. Noa. 
potetat hafeere tuuFcam de agno, de 
quo dfcitoF r Ecce Agmts Dei, ecce 



Digitized 



byGoogle 



lya 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVII. 



qui tollit peccata mundi; sed :(onam 
pelliceam habebat circa lumbos 
suos, quia Judaei hoc solum putant 
peccatum esse quod opere pec- 
cant. Ceterum Dominus noster 
Jesus Christus in Apocalypsi Joan- 
nis qui videtur inter septem cande- 
labra, habebat zonam auream, non 
in iumbis, sed in pectore. Lex in 
lumbis cingitur, ceterum Christus, 
hoc est Evangelium, et monachorum 
virtus, non solum in libidine, sed 
et in mente commendatur. Hic nec 
cogitare quidem expedit, ibi qui for- 
nicatus fuerit tenetur in crimine. » 
— Tertio ab abstinentia et victus 
parcimonia, locustas enim, id est, 
herbas sic appellatas, et mel silvestre 
edebat, qui cibus pauperum est in 
terra illa. Ubi sciendum quod lo- 
custae plura significant, de quibus 
iste versus extat : 

Radices, herbas et aves, dic esse 
[locustas. 

Sunt enim parva animalia per mo- 
dum sahus volitantia, quae repe- 
riuntur in deserto Judaeae, et frixa 
cum oleo sunt cibus pauperum, sed 
non videtur quod Joannes locusta- 
rum carnes manducavit, qui pane 
etiam vesci renuit, et quod frixuris 
usus sit, qui nihil coctum accepit; 
et ideo magis videtur probabile de 
aliis intelligi debere, unde in parti- 
bus illis quamdam herbam langu- 
stae, id est locustam, nominant : 
quae dicitur illa esse quam beatus 
Joannes edebat. Mel autem silvestre 
ex apibus in truncis arborum repe- 
ritur; vel, secundum Rabanum, sunt 
folia arborum alba et tenera, quae 
manibus contrita saporem habent 
quasimellis; invenitur etiam ibidem 
mel ex calamellis, quae calamellae 
sunt caiami pleni melle, id est, de 
succo dulcissimo : vocantur etiam 
alio nomine cannamelles, quod no- 
men ex canna et melle componi- 



tur, eo quod cannis sive arundini- 
bus hujusmodi calami sunt similes. 
In hoc itaque beatus Joannes aperte 
demonstrat, quod pro nihilo mun- 
dum istum omnesque ejus blandi- 
tias duceret , qui tam vilissimo 
indumento ciboque tenui, et impa- 
rato utebatur. Sola enim hujus vita& 
necessaria quaerebat qui sic vivere 
disposuerat. Hujus exemplum illi 
sequuntur, qui dicunt : Habentes 
alimenta, et quibus tegamur, his 
contenti sumus. Propterea enim 
quia poenitentiam praedicabat, qua- 
liter poenitentes vivere debeant, ut 
boBus magister eis in seipso exem- 
plum et regulam dabat. Erat ei 
terra cubile, antra domus, pilus 
vestis, pellis zona, aqua potus, lo- 
custa cibus. Et sic non solum mun- 
dum et blanditias ejus contemnere, 
sed etiam totius generis humani pec- 
catadefiere seostendit, etexemplum 
utile posteris dereliquit. Totum 
ergo quod erat in Joanne, poeniten- 
tiam praedicabat : et nomen, quia. Dei 
gratia ; et locus, quia desertum ; 
et habitus, quia cilicium ; et cibus, 
quia locustarum ; et sermo, quia 
poenitentiae verbum ; et operatio, 
quia baptisma assuefaciens ad bo- 
num. 

8 Per ipsum figuratur pr^dica- 
TOR EVANGELicus. — In Joanne de- 
scribitur Evangelii praedicator : et 
primo quantum ad doctrinam, de- 
bet enim exemplo Joannis praedi- 
care poenitentiam, et ea quae recedere 
faciunt a peccatis, et ea quae faciunt 
accedere ad consecutionem regni 
coelestis ; secundo quantum ad con- 
tinentiam, quia zona dicitur esse 
circa lumbos, ut praedicator conti- 
ncntiam habeat, unde Dominus Je- 
remiam mittens praedicare ait : AC" 
cinge lumbos tuos ; tertio quantum 
ad vitam, et hoc dupliciter, scilicet 
quantum ad vestitum et victum, in 
quibus etiam a Joanne accipiat 
exemplum. Qui ergo poenitentiam 



Digitized 



byGoogle 



DE OFFICIO ET VITA JOANNIS BAPTIST/E. 



173 



£t aspera injungit vel praedicat et 
x:orfipit, habitum poenitentiae prae- 
tendat, aspera veste tegatur, et parce 
reficiatur, ut in eo viiitas vestis et 
cibi laudetur, quorum usus in di- 
yite arguitur. Austeritas enim vitae 
requiritur in Evangeliipraedicatore; 
ideo dicit Apostolus : Castigo cor~ 
pus meum, et in servitutem redigo, 
ne forte cum aliis prcedicaverim ipse 
reprobus efficiar, Unde Hierony- 
mus : « Vestis quippe et cibus et 
potus totam austeram vitam praedi- 
cantium ostendebat. » Ubi et Chry- 
sostomus : « Talem esse oportebat 
Praecursorem Domini Prophetam et 
Apostolum Christi, qui totum se 
coeiesti Deo, contemptis rebus mun- 
di, praestaret. Unde non immerito a 
Domino etiam Angelus nuncupatur, 
quia in hoc mundo positus mun- 
dum ipsum angelica vita calca- 
bat. Si autem iile qui purus ita 
erat et coelo clarior, et Prophetis 
celsior, et quo nulius hominum 
major fuit, quique tanta apud Deum 
familiaritate gaudebat, ita seipsum 
ad omnem patientiam durabat labo- 
rum, fluxa deliciarum cum divitiis 
despiciens, atque ad omnem se vitae 
rigorem coarctaijs ; quam nos habe- 
bimus excusationem, qui post tot 
Christi beneficia, post tanta et infi- 
nita onera peccatorum, neque mi- 
nimam particulam illius castigatio- 
nisimitamur; sed commessationibus 
et ebrietatibus dediti, ac peregrino 
odore fragrantes, vel potius foeten- 
tes, ac undique nosmetipsos rela- 
xantes et mollificantes in praedam 
diaboli praeparamur, et ei captabiles 
nos facimus ? » haec Chrysostomus. 

9 CONCURSUS POPULI AD JOANNEM. 

— Tunc, audita Joannis fama, ex- 
ibat adeum omnis Jerosolyma,qu3Ln- 
tum ad habitantes in civitate iila, et 
omnis Judcea, quantum ad circum- 
jacentes in ea, et omnis regio circa 
Jordanem, quantum ad duas tribus 
tx dimidiam, omnis, inquam, id 



est multi de omnibus, ut sit hyper- 
bolica, id est, multum expressiva 
locutio, et ponitur ibi continens 
pro contento : et bapti^^abantur ab 
eo in Jordane baptismo suo, con- 
fitentes peccata sua, et se aptantes 
Baptismo Christi suscipiendo. Ba- 
ptismus enim Joannis ad hoc erat 
ordinatus, quasi quaedam praepara- 
tio et praefiguratio Baptismi ipsius 
Christi de proximo venturi, et ideo 
Joannes non solum praedicabat, sed 
etiam baptizabat; quia sicut sua 
praedicatione nuntiabat Christum de 
proximo venturum, sic suo bapti- 
smo assuefaciebat homines ad li- 
bentius suscipiendum Christi Ba- 
ptismum. Unde baptismus Joannis 
erat quaedam protestatio credendi in 
Christum venturum , et feciendi 
opera poenitentiae, ut devotius acci- 
perent ipsum. Et hoc est quod in 
Actibus dicitur, quod Joannes ba~ 
pti!{avit baptismo poenitentics popu- 
lum, dicens : In eum qui venturus 
esset post ipsum, ut crederent, hoc 
est in Jesum, et ideo dicitur hic, 
confitentes peccata sua, delenda 
scilicet per Christum venturum ; 
quia non poterat hoc facere Joan- 
nes, sed denuntiabat hoc per Chri- 
stum fiendum. 

10 QUOMODO JOANNES CUM PhaRI- 

s^is ET Saduc^is egerit ? — Videns 
autem multos Pharisceorum et Sa- 
ducceorum, non confitentes peccata 
sua, venientes, cum turbis ad bapti- 
smum, non ex vera religione, sed 
populi timore, ac ficte et insidiose, 
dixit eis : Genimina, seu progenies 
viperarum, id est, venenati et ve- 
nenatorum filii, quis ostendit vobis, 
non poenitentibus, fugere a ventura 
ira, et evadere severitatem futuri 
judicii ? Quasi dicat : Nullus, nisi a 
malitia vestra recedatis, et poeniten- 
tiam faciatis. Licet enim faisitas 
vestra lateat in conspectu populi,. 
non tamen latere poterit in judicio 
Dei, quia tunc erunt manifesta abs- 



Digitized 



byGoogle 



174 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVH. 



condita cordis ifeakii. Sic ees ar- 
guebat, ut a>fnaH8 fiuis f^stpisceffles, 
per ^stam pcenitenftam futuri }u- 
dicii p«Bafasaevaciepent; iiam,«eciin- 
dum jQregormm, vestora ira efit 
eytrf«»w Dei «vindicta, quam tunc 
fogere peccator non valet, qui QUiic 
ad lamenta paenkeDtiae non mcmi^ 
Pharisei dicuntur a Pharea, quod 
est Mvisio, quasi ad? aliis divasi, vel 
se dividentes, sciiicet iud»omm aa- 
cerdotes, qui ia faabitu, et in victu, 
et in gestu erant quodamiaodo dis* 
tiadi ab aliis in signum ja^iajoris 
r^igionis. Sadncgt ddcuiTtur a Sa> 
doch, qaiasi justi, Tel se jusiifiean" 
tes, apii quinque libros Mc^nsts 
recipiunt, Prophetas respuunt, r-e- 
surrectionem et Angelos «sse nau 
credujxt. Hos quoque, qui inter 
Jud^Bos mi^ores esse videbantur, 
videns Joannes ad suum venire 
baptimuim, eos incriq^abat, et^nfi* 
denter vitia eorum «rguens, utros- 
que g£Himina et progenies vipe^ 
rarum vocabat, quia 'venenum 
hypocrisis «t erroris « suis traxe- 
ruwt progeiritoribus, et qu»a ina- 
k>rura acta imitantes eis invident, 
eos peraequuntur , et ita venenaiti 
fiiii de venenatiB parentibus sunt 
nati. Nam, secundum Remigium, 
consuertudo Scripturarum est ab 
imitatione operum uoratna impo- 
nere. Sic et isti ab imitatione vipe- 
rarum progenies viperarum di- 
cuntur. Cum igitur panitentia et 
correctione maxime i»digerent, in- 
crepantur ; quia non prius ven«na 
deponunt, ut sic ad Bi^tisftium ve* 
Biant,uadesubjungitur: Fadteergo, 
sciiicet in praesenti et cito, dignos 
fructus pcsnitetaiaa, idest, poenitea- 
tiam dignam et ^iictuosam per con- 
tritioncm, per confessionem, per 
satisfactionem, ut fugiatis iram ven- 
turam, quia hsec est sola viaevadendi 
illam. Ubi Chtysostomms : « Non 
enim satis est poenitentibus peccata 
dinaittere, sed opus est poeai4]3nti« 



ferre -fouctus, «ecuadum illud : De^ 
cHna a mii^, et fat bmum. ^icut 
non fittfficfttKl sanationem sa^ttam 
evellerc, 'sed oportet ulceri medi- 
camentmB apponere. Non -autem 
dicft ^fruetum, sed fcictus, topram 
designans : » h«c Chty^stfmtus, 
Fructus vero dicit, -non qualescum- 
que,-8ed dignos frudus posnHentieBy 
id est, secundum exigentiam culpae ; 
ut^ secundum ^regorium, quanto 
quisgravius ptccavit, tanto ampiius 
proqualitate culp« poeniteat; ettanto 
majora quswat bonorum operum ki- 
cra iper poBoitentiam, quaoto ^ra- 
viora sibi intulaFt damna per culpam. 
Unde in Apocalypsi : Quantum gle- 
rificavit se, et in deUciisfuit, tan- 
tum date illi tormentum et iuctum. 
Ubi Petrus Canior JParisiemis : 
« Sed qaid iaciendum irretito pilu^ 
ribus facinoribus, -confitenla ta<men 
et paenitenti qualitercumque , no- 
lenti autem subire «ypus et fractnm 
pOBnttentise dignum -culpee ? Ergone 
a se repelleret charitatem per impo- 
sitionem gra^ioris poenitentiae, re*- 
spuens eam per 'teedium, modicam 
ei «n^ngere *p«mtentiam ? M^Uus 
enim •est oit in purgatorio supf^ea- 
tur quod minus b^ agitur, quam 
quis in infemo aeternaiiter puniai^. 
Aiut enim Deus , aut homo panit. 
Sed qiud si confessor mihi non in- 
jungit 6ructum dtgnum poendtent^ , 
scilket pro quantitate culpse ? Ego 
supptebo, qma «ecundum quantita- 
tem et qoaiivatem culpte metiri de- 
bet quantitas peense, quod £t ex 
^scretione, quse «lecessaria est ptt^ 
nitenti, sdcut et confessori z » haec 
Peirus Cantor. 

1 1 Gix>itiATio sr conrmstmA tha- 
N18 KSPKEimtfaifmtim. — Sed quta 
Judaei de generis nobitttate etsanai^ 
tate gloriantes, sciticet quia de 
Abcaham des(»nderunt <k proaais^ 
sione facta Abrahae, aine operibus 
salutem consequi praesumebant, tdeo 
subjungit Joannas: Etnoiite dicere, . 



Digitized 



byGoogle 



DE OFFiaO ET VITA JOANNIS BAPTISTiE. 



175 



Terbo vd mente inira vos , per 

fid»am scilicet antimationeni , pa- 

trem habemus Abraham, de ejus 

justitia confideQdo, et ex hoc vos 

justos reputando, credentes vos sal- 

Tari aine operibus poenitentiag : quia 

sine fructu poenitentiae nuUus San- 

iitonuti poterit peccatores salvare. 

Sic autem videtur de pluribus Ghri- 

^anis, qui devotionem specialem 

«d aliquem Sanctorum habentes , 

per eorum merita salvari credunt 

sine operibus bonis. Hsec est enim 

gloriatio quorumdam religiosorum, 

qui gloriantur de bonitate et sancti- 

tate fiindatorum et patrum suorum, 

quibus dici potest : Si 61ii Abrahc 

estis , opera Abrahae facite. Haec 

etiam est stultagloriatio quorumdam 

miserorum, qui vane gloriantur de 

statu suorum natalium. Ubi Chry^ 

sgstomus : « Quid enim prodest ei 

quem sordidant mores, generatio 

dara ? Aut quid nocet illi generatio 

vilis, quem mores adornant? Nam 

et aurum de terra nascitur, et non 

^t terra; aurum quidem eligitur, 

et terra contemnitur. Melius est enim 

de vili genere clarum fieri, quam de 

claro genere contemptibilem nasci. 

Melius est alicui ut in eo glorientur 

parentes, quia talem filium habent, 

quam ut ipse in parentibus glorie- 

tur. Sic et vos nolite gloriari dicen- 

tes, qui^LpatremhabemusAln-aham; 

sed magis erubesclte, quia 61ii estis 

ejus, et sanctitatis ejus non estis 

haeredes. X)e adulterlo enim natus 

videtur qui non assimilat patrem ; 

et qui sanctitati sui generis non 

respondent, amittunt generis di- 

gnitatem : » haec Chrysostomus, Et 

ideo non de propagatione carnali, 

sed de imitatione spirituali est con- 

fidendum ; nec in carne, sed in fide 

gloriandum ; non enim qui semen 

sunt Abrahae, omnes filii sunt, sed 

qui fidem ejus imitantur. Nam san- 

ctitas non venit per propagationem 

natursB, sed per gratiam virtutis di- 



vin». Judaei quidem filii Abrahae 
erant secundum carnem, sed non 
secundum fidei imitationem, etquia 
fidem Abrahse de Christo respue- 
runt, ideo nomen filiationis Abra- 
h« perdiderunt. E contrario Gen- 
tiles, quia fidem Ghristi devote ad 
praedicationem Apostolorum rece- 
perunt;, ideo filii Abrahae facti sunt. 
£t hoc est quod subdit Joannes : 
Dico enim vobis, quia potest Deus 
de lapidibus istis, id est, de Genti- 
libus per hos lapides signatis , 
suscitarefilios Abrahcs, fide et imita- 
tione, id est imitatores fidei Abra- 
hae. Qui enim fidem atque opera 
Abrahae fuerit secutus, ille Abrahae 
meretur dici filius. Potest etiam 
Deus de lapidibus fUios AbrahcB 
suscitare, id est, de duris et pecca- 
toribus devotos facere, quod uti- 
nam in me dignetur ostendere. 

12 Lapipes a Joanne monstrati, 
et q.uid uystige significent ? — 
Dicitur autem quod Joannes digito 
ad litteram demonstravit et osten- 
dit eis duodecim lapides illos, quos 
Josue per duodecim duces tribuum 
Israel de medio et fundo Jordanis 
in aridam transportari praecepit, 
qui etiam totidem in ejusdem al- 
veo ex terra reponi fecit : per pri- 
mos ariditatem et excaecationem fi- 
gurans Judaeorum, per secundos, 
fidem Gentiumper Baptismum; vel 
per primos emersionem Gentium 
in lucem fidei, per secundos sub- 
mersionem Judaeorum in infidelita- 
tem. Et merito per lapides signan- 
tur Gentiles, vel quia colebant 
idola de lapidibus facta; unde in 
Psalmista dicitur : Similes illis 
fiant qui faciunt ea; vel quia habe- 
bant corda lapidea, id est, ad intel- 
lectum Dei insensibilia. De quibus 
filii Abrahae suscitati sunt; quia 
dum in Abrahae semine , id est in 
Christo, crediderunt, ejus filii facti 
sunt, cujus semini sunt uniti, unde 
eisdem Qentibus Paulus dicit ; Si 



Digitized 



byGoogle 



176 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVII. 



auiem vos Christi, ergo Abrahce se- 
men estis secundum promissionem 
heredes, Filii ergo Abrahae de la- 
pidibus suscitati sunt, quando, Ju- 
daeis per infidelitatem a filiatione 
Abrahae decidentibus,Gentilesfidem 
Christi recipientes in locum eorum 
substituti sunt. Sic ergo, secundum 
Rabanum, quia praeco veritatis ad 
dignum poenitentiae fructum facien- 
dum Judaeos incitare volebat, eos 
ad humilitatem provocabat, sine 
qua nullus poenitere potest. 

l3 EX ARBORE SUMIT SIMILITUDI- 

NEM. — Et quia doctor veritatis 
non solum debet vitia confidenter 
arguere, sed etiam poenam praedi- 
cere, ideo quasi rationem assignans, 
cur ad poenitentiam in praesenti et 
cito faciendam monuerit, Joannes 
subdit, dicens : Jam enim securis , 
id est, severitas divinae justitiae, 
ad radicem arborum posita est , 
ad praescindendum peccatores obsti- 
natos de praesenti vita, et ad com- 
burendum eos in gehenna; vel 
securis, id est, transitus vitae succe- 
dentis, ad radicem et nativitatem 
arborum, et cujuslibet hominis po- 
•sita est; quia ab ipso nativitatis 
initio incipit homo tendere ad ca- 
sum. Nam, secundum Augustinum , 
nihil aliud est vivere, quam de vita 
transire, et ad mortem tendere. Nox 
enim quasi unus carpentator de di- 
cta arbore tollit unum scopulum, 
et dies similiter alium; quot enim 
diebus et noctibus vixit homo , tot 
ihinus habet vivere, et ad ultimum 
necesse habet arbor cadere. Et 
certe ubicumque ceciderit, ibi re- 
manebit; quia, ut dicit Ecclesia- 
stes : Sive ceciderit lignum ad 
Austrum, scilicet paradisi, sive ad 
Aquilonem, scilicet inferni ; in quo- 
cumque loco ceciderit, ibi ei'it, Na- 
turaliter vero cadit arbor ad par- 
tem, in quam magis inclinant eam 
rami et fructus ; sic homo cadit ubi 
magis inclinatur, modo per afFe- 



ctiones et opera seu actus. Unde 
Bernardus : « Sive ad Austrum, 
sive ad Aquilonem arbor ceciderit, 
ibi erit; Austri calor et levitas , in 
sacra Scriptura bonam solent ha- 
bere significationem , ab Aquilone 
vero pandetur omne malum. Porrb 
homines sicut arbores videt ali- 
quis. Exciditur ergo arbor in mor- 
te, et quocumque ceciderit, ibi erit; 
quia ibi judicabit te Deus, ubi te 
invenerit. Ibi, inquam, erit immuta- 
biliter, et irretractabiliter. Videat 
quo casura sit antequam cadat, quia 
postquam ceciderit, non adjiciet ut 
resurgat, Qua parte casura sit ar- 
bor si scire volueris, ramos ejus 
attende; ubi major est copia ra- 
morum, et ponderosior, inde casu- 
ram esse ne dubites, si tampn 
fuerit tunc excisa. Rami nostri de- 
sideria nostra sunt, quibus ad 
Austrum extendimur, si spiriiualia 
fuerint ; si carnalia fuerint, ad Aqui- 
lonem. Quae vero praeponderant , 
medium corpus indicant. lUa prae- 
ponderant, quae secum traxerint 
corpus : » haec Bernardus, 

14 SOLA OFFICII OMISSIO DAMNAT. — 

Et subjungit Joannes : Omnis ergo 
arbor, id est, omnis homo genera- 
liter, sine personarum scilicet ac- 
ceptione, non faciens, hic, fructum 
bonum, simpliciter sine <;riminis 
admixtione, excidetur, a coetu fide- 
lium sententialiter in morte, et in 
ignem, inextinguibilem , mittetur , 
aeternaliter sine redemptione, quae 
est poena contra culpam. Per hoc 
ergo patet, quod sola omissio dam- 
nat. Exemplum de hoc habetur in 
servo pigro, et inde est quod in ju- 
dicio fiet contra malos de omissio- 
nibus tantum commemoratio. Non 
ergo siifficit homini ddclinare a ma- 
lo, nisi faciat etiam bonum. Nihil 
enirii infructuosum diligit Deus, 
nihil in horto suo , nihil in vinea 
sua, nihil in agro suo vult esse in- 
fructuosum, sicut nec in paradiso 



Digitized 



byGoogle 



DE OFFICIO ET VITA JOANNIS BAPTISTiE. 



177 



eratarbor infructuosa, quod ex hoc 
patet, quia primi parentes jubebantur 
comedere ex omni ligno in paradi- 
so, praeterquam de ligno scientiae 
boni et mali. Si autem ille qui non 
facit fructum bonum in ignem est 
mittendus, quid erit de illo qui ma- 
lum fecit ? Arbor ista est genus hu- 
manum, sive homo, qui est quasi 
arbor conversa. Quaedam vero ar- 
bores omnino sunt aridae et steri- 
les, ut pagani et increduli. Quae- 
dam virides, ut Christiani, et inter 
has virides : quaedam infructuosae 
sunt, et nullum fructum faciunt, 
ut otiosi, accidiosi; quaedam faciunt 
fructum, sed inutilem, et non bo- 
num seu meritorium, ut hypocri- 
tae; quaedam faciunt fructum, non 
tantum inutilem, sed malum, et 
venenosum, ut haereticL, qui prae- 
dicando fructum pariunt, sed mor- 
tiferum : et hae omnes incendio aptae 
sunt et damnabiles; quaedam vero 
bonum fructum faciunt, ut boni 
Catholici, obedientes verbo Dei. 
Radices arboris sunt cogitationes 
quibus plantati, vel sursum coelo 
sustolluntur , vel ad ima inferni 
mittuntur; vel radices sunt voluntas 
bona et mala, ex qua sicut ex ra- 
dice prodeunt tanquam fructus , 
bona et mala verba et opera quae 
voluntatis sunt testimonia. Igitur, 
ut dicit Ambrosius : a Faciat fru- 
ctum qui potest gratiae, qui debet 
poenitentiae; adest Dominus qui 
fructum requirat, fjcundos vivifi- 
cet, steriles reprehendat. » 

l5 ElEEMOSYN^ FACIENDiE PRiE- 

CEPTUM. — Turbce vero commina- 
tionem gehennae pro operibus 
malis, et omissione bonorum au- 
dientes territi interrogabant Joan- 
nem, dicentes : Q,uid ergo, ne exci- 
damur , et in ignem mittamur , 
faciemus et operabimur? Quasi di- 
cerent, vitam nostram corrigere pa- 
rati sumus. Et respondens dicebat 
turbis : Qui habet duas tunicas, id 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



est, vestimentum superfluum, det 
quod superabundat non habenti ; et 
qui habet escas superfluas similiter 
faciat; et ita intelligendum est de 
aiiis rebus quibuscumque quae su- 
perfluunt, considerata convenienti 
necessitate status personae. Unde 
Basilius : a Hinc autem docemur, 
quia ex omni eo quod affluit suprst 
proprii victus necessitatem, tene- 
mur erogare illi qui non habet, 
propter Deum, qui quaecumque 
possidemus largitus est. » Unde et 
Gregorius : a Quia enim in Lege 
scriptum est : Diliges proximum 
tuum sicut teipsum, minus proxi- 
mum amare convincitur, qui non 
cum eo in necessitate illius etiam 
ea quae sibi sunt necessaria parti- 
tur. » Ubi sciendum, quod duas 
tunicas habere, est ultra necessita- 
tem aliquid superfluum habere; 
non habens autem, potest intelligi 
existens in necessitate extrema, vel 
citra necessitatem, quae aliter abs- 
que periculo potest probabiliter 
transiri. Tunc dicendum quod ha- 
bens sic superflua, quod ultra ne- 
cessitatem sui et suorum , quorum 
cura et nexus major ex charitate 
sibi incumbit, ea habet, et absque 
iiiis potest transire , ex praecepto 
tenetur non habenti , existenti in 
extrema necessitate dare; alitersibi 
suum aufert, et vitam , cum in tali 
necessitate sic superflua illi sint 
tanquam debita sua, quantum ad 
ipsius necessitatem pertinet. Si vero 
non habens sit citra extremam ne- 
cessitatem, tunc dare non cadit sub 
praecepto sed sub consilio. Hic pro- 
batur homo, et apparet in parvo 
quid facturus esset in magno. Unde 
idem Gregorius : a Qui tranquilli- 
tatis tempore non dat pro Deo tu- 
nicam suam, quomodo in persecu- 
tione daturus erit animam suam? 
Virtus ergo charitatis, ut invicta sit 
ir^ perturbatione, nutriatur per mi- 
sericordiam in tranquillitate ; qua- 

12 



Digitized 



byGoogle 



^7» 



mmM PARTIS CAPUT XV/L 



teims omnipoteftti Domiuo primum 
dhcat sua impendere, postmodum 
se. » ^itdQ etAugttstinus : « Chari- 
tas ut perficiatur, nascitur; cum 
ftrerit nata, nutritur; cum fuerit 
nutrita, roboratur; cum faerit ro- 
borata, perficitur; cum ad perfe- 
ctionem ▼enerit, quid dicitur ? Mthi 
vivere Christus est, et mori lucrum 
desiderium habens dissohi et esse 
cmn Christo. Incipit ista charitas, 
firatPes, ut de suis superfiuis tribuat 
^nti, in angustiis aliquibus con- 
stituto; hanc ita coBptam, si verbo 
Dei ct spe ftiturae vitae nutrieris , 
p«rvenies ad illam perfectionem, trt 
pBTBttiS) sis animam tuam ponere 
pro firatt-tbus tuis : » haec Augusti- 
iraw. Non erga pigeat divites sub- 
▼enire pauperibus; quia pro divi- 
tum utilitate pauperes E>eus fecit, 
ut per hoc quod eorum miserentur, 
ipsi misericordiam consequerentur. 
tJnde Ckrysostomus : « Ne putes , 
quia propter utiiitatem pauperum 
Deus divites fecit, quos et sine di- 
vitibus polerat sustentare; sed pro- 
pter utilitatem divitum pauperes 
fecit, quia inftijctuosi et steriles 
erant fGturi, nisi pauperes fticti 
ftiissent : » haec Chrysostonms, 
Joann«s itaque turbis et rudibus 
nondcHn diflBcilia, scilicet : vigilias, 
jejunia, et hujusmodi imponit; sed 
opera misericordiae ad dignos fru- 
ctus pcenitentiae injungit, SEuper 
quibus Dbminus in judicio disce^ 
ptabit, et de quibus afibi dicit : 
Date ekemosynam, et ecce omnia 
mundki sunt vohis. Unde Beda : 
«rOrdi» praedicandi aptrssimus est^ 
ut post poenitentiam decmosyna, 
id est, opus misericordiaB suggera- 
tor. Mc enim juste a Deo poenitens 
TJX am misereatur impetrat, qui 
pnMcimi indigentis quantnm valet 
ipse miscrCTi noa tardat. At qui 
avertit aurem suam ne audiat pau- 
perem, oratio ejus erit execrabilis. 
Ufe<fc et Joannes Baptista cum tur- 



bis suaderet ne merito suae steri- 
litatis in ignem mitterentur, dignos 
poenitentiae finctus esse faciendos , 
mox consiiium salutis quserentibus 
adjunxit, atque ait : Qui habet duas 
tunicas, det nonhatenti; efqui ha^ 
bet escaSy similiier fadat, » Intec 
haec autem, ut ait Gregorius, scien- 
dtrni est quantum misericordiae 
opera valeant, cum ad finactus di- 
gnos poenitentiaB ipsa prae ceteris 
praedpiuntur. Et bene mentionem 
fiicit de tunica etesca; quia tunica, 
qua interius et de necessitate tegi- 
mur plus quam pallium est neces- 
saria, et adhuc magis necessaria est 
esca. Ad fi:nctus ergo dignos poeni- 
tentiae pertinet ut non exteriora et 
; minus necessaria, sed etiam ipsa 
i valde necessaria cum proximis di- 
vidamus : ut escam qua vivimus , 
et tunicam qua vestimur. Hinc ha- 
betur argumentum, quod si habens 
duas tunicas, praecipitur unam dare 
non habenti; ergo tnulto fortius 
qui habet duo beneficia, tenetur 
unum dimittere non habenti; et 
maxirae ideo, quia duobus nequit 
servire altaribus. Et si habens escas 
superfluas, jubetur dare non haben- 
ti; ergoqui habetduo fercula, quod 
praeter necessitatem est, vel ad mi- 
nus aequali brya seu raensura tene- 
tur dc duobus unum erogare egen- 
d. Per ttmicas possunt virtutes quae 
sunt animae vestes intelligi, quas 
habens defcet applicare ad bonum 
proximi. Et per escam possunt in- 
telligi sacrae Scripturae, quae sunt 
spirituales escae, quas habens debet 
proximura spiritualiter inde pa- 
scere. 

i6 Ad Joanneh veniunt puBLr- 
CAWi. — Venerunt ergo, et pubii-' 
cani, sic dscti qma. de negotiis ad 
! pubUcum pertinentibus se intromit- 
tunt , ut qui publica vectigalia , 
thelonea, pedagia, et tributa coIK- 
gunt, sive qui horum et rcddituum 
fisci, vel rerura publicarum condu-* 



Digitized 



byGoogle 



DE OFFiaO ET VITA. JOANNia BAPTIST^. 



179 



^taneSiSUnt;; nec ironj et hl cjui se^* 
euii hujus luxira peu n^otia scili^ 
cet : pec menQatiu:a& ,. fiirmas ,, et 
hujusmjodi^ quasrunt» Poat minores 
peccatore» venerunt etiam majores) 
ut baptUcarentur ab eo., Et diixe^ 
runt: aaiilttm.: Magister,.qnidfa-' 
eiemmSy ut. sciiicet yitam< astarnam 
hmbeamus? Ati Ula dixU ;; NihU 
amplius^ sdlicet ia tributis et ve^ 
«tigalibus abc aliquo exigatis^.^ifam 
quodict) ristitutitm est vobis^ scilicet a 
Isgibus^et cansuetudihibus.approba*' 
ti& Hoc autBm dixit, quia collecto- 
resi taliun» solent esse proni ad 
plus cotUigendUm quam: eis sit per^ 
jzussum^ vel' mandatum;- ut. quod; 
.ampiius: &ieritv> eis- remoneat. Non; 
piiu». monet eos de- eloemosyna^ 
Fum lacgittone-, sedi ufi cayeant ar 
rapinai reu aiiense)* in quo inmiiK 
quod) prius dedlnandum est aima^ 
]o,.et postea faciendumr bonum;.et> 
sic prima restituenda estl resr aiier 
na, quam sit fadendat eieemosyna>.. 
Unde Beda ::<n Pubiicano&ab agen-' 
da> fraude coecoet : ut dum primja! 
se ab aiienorum temperaoent appe-^ 
titu, tandem ad^ propria cum: pro- 
samiscommunicandafpeitingerent. »• 
Per pubiicanoS' posnint inteiiigi- 
offidales dominomm ec prapositi^. 
qui) nou' debent a. populOi exigere,. 
nisi quod: constitutUnu eat secuitK- 
xium ondlnem jusrtitisB; 

17 VeOTUNsT BT UXLlTBBfk, — ^t0P*" 

rogtrbant autbm eum et' miJites ; 
Quid faciemus' et nos^ soilicet ut 
salvi simus ? Efaitiltts : Nemhtem' 
conctttintis, sdiicet sub praetextui 
officii vestri, pauperes qui se de- 
fendere non possunt opprimendo , 
vel corporaliter affligendo, vei in- 
debite terrendo; neque calumniam 
faciatis, falsum crimen divitibus et 
potentibus imponendo, et eos in 
causam ttahendb, et siic pecuniam 
et bona eorum, quae per aliam ^awi 
a talibus rapere et hafeere non po« 
tcstis, extorquemio ; et contsnH 



estote. stipendiis^ vestris^ quffi pro 
defisnsione pati^ie»^ et reipuis^icae ha^ 
betis, prffiter heec etiam sine op^ 
pression& et faisi ciHminis^ imposi^ 
ttone- a nuilo taliia&, exactionea 
munerum, vel servitibrum exigen^- 
doi Adi praodlctft autem inducebat 
beatus» Joanne&^ milites, quia ad 
contraria proni esse soieut, requi*^ 
rentes insidiando' prEedam> ab eis 
quibus: milltando/ prodesse debent; 
\ind!ePetrus.Blesensi^ : «•Hodiemi^ 
Iitam8> diseipliiut proraus evanuit. 
Olim se. miiires? juramentii vincuio 
obligabant quod> starent pro' reipu^ 
blicae ^atu, quodi in acie.' non flage^ 
rentv et qtiod vitse propriiBe- utiiita^ 
temi oommunemiprediaberent^. aed 
et iiodia enaes- auos r<ecipiunt da 
aitari,. ut profitsantur se hiios Eo^ 
ciissiEe,, atque ad honorem sacerdor 
tii^.ad tuitionsm pauperum, advin.- 
dictant raalefiBLCtorum , et ad patriser 
liberationem se gladium acoepisse;. 
Poriti' in; contraraura res versa? est. 
Nam ex quo> hsodie militari cinguia 
decorantury statim insurgunt in. 
Christos Domini, desaviunt in paK 
tfimonium Grudfixivet spoiiant et 
prQsdatYtur sui>jectos sibl paup©*^ 
i^,- et miserabiiiter atque immi- 
sericonUter sffiigunt miseros, ut^ 
in doloribus aiienis iilidtos appetir-' 
tus et extxiaordinarias impleant vo^ 
luntates t y^ heBc Feirus Biesensisi. 
Olim quippe rectones et gubema- 
tores terrarum< a milite usque ad^ 
Regem et Itnperatorem utilitati u&f-^ 
publixi» magis quam privatae in^ 
teiidebant; pauperes se tueri nronJ 
vaientes, dfefendebant. Sed, proh do* 
ior! hodie de repubiica, et paupe- 
ribus parum curant, terras et res 
alienas invadunt et occupant, ut, 
aiiis exclusis, domum suam ditent 
et augeant. Pauperes miserabiiiter 
affligi permittunt, et, quod pius 
est, etiatn ipsim«t unmisericorditar 
eosaffiigunt. Et idiso timendum est. 
d9 neia posterum a tma vivent- 



Digitized 



byGoogle 



i8o 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVII. 



tium alienentur, et a regno coelo- 
nim, quod pauperum est, exclu- 
dantur, ut etiam dicit Augustinus : 
« Quilibet quoque rectores, quilibet 
clerici, si amplius quam decretum 
est eis, quaerunt; tanquam calum- 
niatores et concussores Joannis 
sententia condemnantur , milites 
enim Christi sumus. » Per milites 
etiam possunt praedicatores intel- 
ligi, quos armat Apostolus, dicens : 
Accipite armaturam Dei, et gla- 
dium spiritus quod est verbum 
Dei. Istis dicitur : Neminem con- 
cutiatis, nimis aspere praedicando; 
et sic ad desperationem inducendo. 
Neque calumniam faciatis, praedi- 
cationem subtrahendo, reputantes 
eos indignos exhortationis verbo, 
et contenti estote stipendiis vestris, 
quse sunt redditus assignati praedi- 
catoribus, id est, possessiones ha- 
bentibus, et eleemosynam date men- 
dicantibus. 

l8 EXHORTATIO AD SEQ.UENDA 
JOANNIS BaPTIST-« MONITA. — O 

quam felices turbae, mercatores seu 
publicani et milites essent, si hanc 
doctrinam Joannis observarent ! Sed 
quis est qui de duabus tunicis, imo 
de multis, unam det non habenti ? 
Qjuis est qui sine fraude mercatio- 
nes faciat, et qui aliena bona sibi 
commissa non invadat ? Quis est ex 
majoribus qui minoribus calum- 
niam non faciat, qui servos non 
concutiat , et qui stipendiis suis 
contentus existat? Quis est ofl&cia- 
lium qui ultra suum non accipiat? 
Certe talis rarus invenitur. Et nota 
quod Joannes secundum audien- 



tium dispositionem efiundebat ser* 
monem; ut dum minora perfice- 
rent, tandem ad majora pertingerent. 
Unde Chrysostomus : « Volebat au- 
tem Joannes, quando publicanis et 
militibus loquebatur, ad aliam ma- 
jorem perfectionem eos traducere;, 
sed quoniam nondum erant ad il- 
lam idonei, minora reserat, ne si 
potiora proferret, nequaquam illi& 
intenderent, et his etiam privaren- 
tur : » haec Chrysostomus, Majora 
autem quae turbis praeceperat, etiam 
ad publicanos et milites, ac com- 
muniter ad omnes pertinent. Unde 
Ambrosius : « Singulis quoque ge- 
neribus hominum conveniens tri- 
buit sanctus Baptista responsum 
unum omnibus : ita publicanis » 
ne ultra praescriptum exigant ; mi- 
litibus, ne calumniam faciant, ne 
praedam requirant. Sed haec et alia 
ofl&ciorum praecepta singulorum : 
misericordia communis est usus, 
ideo commune praeceptum; omnibus 
officiis, omnibus aetatibus neces- 
saria, et ab omnibus deferenda 
est. Non publicanus, non miles exci- 
pitur; non agricola, vel urbanus; 
dives, vel pauper : omnes in com- 
muni admonentur, ut conferant non 
habenti. Misericordia enim pleni- 
tudo virtutum est, et ideo ab omni- 
bus est proposita perfectae forma 
virtutis, ne vestimentis alimentis- 
que suis parcant. Misericordiae ta- 
men ipsius pro possibilitate con- 
ditionis humanae mensura servatur, 
ut non sibi unusquisque totum eri- 
piat, sed quod habet cum pauperi- 
bus partiatur : » haec Ambrosius, 



ORATIO 

Beatissime Joannes Baptista, praecursor Christi et virgo sanctissime, qul 
poenitentiam peccatoribus verbo praedicasti et eam nihilominus exemplo 
demonstrasti, scilicet austeram in victu et vestitu vitam ducendo, et te a 
mundi illecebris elongando; obsecro te, obtine pro me, tuis sacris precibus, 
ut donet mihi Dominus congruentem abstinentiam cibi et potus, cogita- 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES A DEO MISSUS VENIT AD PUBLICIIM. 



i8i 



tionis, locutionis atque operis; custodiat me ab omni pollutione mentis 
et corporis, concedatque mihi, quandiu in hac vita temporali subsisto, se- 
gregari a vitiis, ac miiitare sibi, et ita dignos fructus poenitentias facere, 
ut valeam omnium peccatorum meorum veniam consequi, et ad vitam 
^ternam pervenire. Amen. 



CAPUT XVIII 

De eo quod Joannes non per seipsum, sed a Deo missus, 
venit ad publicum. 



Joannis cap. i. 



I JOANNIS BaFTIST-E MISSIO DIVINA 

PuiT. — Quod autem Joannes ofii- 
cium baptismi non propria aucto- 
ritate usurpaverit, sed ad testifican- 
dum Christi majestatem missus, 
testatur Joannes Evangelista, di- 
cens : Fuit homo missus a Deo, cui 
nomen erat Joannes, Quia enim Lu- 
cas dixerat : Facium est verbum 
Domini super Joannem Zacharice 
fiUum in deseriOy quid hoc signifi- 
cet, Joannes hic declarat, cum di- 
cit : Fuit homo, id est, vivens vita 
hominis, secundum dictamen rectae 
rationis, missus a Deo, scilicet de 
deserto, ad baptizandum et testi- 
monium perhibendum de Christo. 
Ubi obedientise virtus in Joanne 
commendatur ; non enim a semet- 
ipso, id est, a sua prassumptione 
venit; sed missus a Deo; cui nO" 
men erat Joannes, et convenit hoc 
nomen rei, Joannes enim dicitur 
in quo est graiia ; et ideo fuit ido- 
neus ad praecurrendum ante ilium 
qui est Auctor gratiae. Hic venii in 
tesHmonium, scilicet, ut iesiimo- 
nium perhiberet de lumine, scilicet 
Christo, ut per illum, id est, per 



ejus testimonium, omnes crede- 
rent in Christum. Et nota quod 
Evangeiista quandoque hic mutat 
nomen verbi; nunc enim appellat 
lucem, nunc lumen; et hoc ideo, 
quia lux dicit claritatem in puritate 
sua, sine alterius naturae adjun- 
ctione; sed lumen dicit claritatem 
cum aliqua re conjuncta, sicut cla- 
ritas aeris non est lux, sed lumen. 
Et quoniam Joannes missus fuit ut 
testimonium periiiberet de Chri- 
sto, in quo est unio humanse na- 
turae cum Verbo, ideo dicit Evan- 
gelista eum perhibere tesiimonium 
de lumine, 

2 NoN ERAT iPSE Lux. — Sed quia 
Judaei aestimaverunt de Joanne ne 
forte ipse esset Christus, ideo eo- 
rum falsam opinionem removet 
Evangelista, dicens : Non erat ille 
lux, scilicet vera per essentiam, et 
ex se naturaliter lucens, et ad illu- 
minandum alios luce gratiae per se 
sufiiciens; sed lux per participatio- 
nem, et a luce vera illa, quae lucem 
inhabiiai inaccessibilem, illumina- 
tus, ut de lumine, de ea luce vera et 
Sole justitiae , scilicet Verbo , quae 



Digitized 



byGoogle 



I82 



TOMJE PARTIS CAPUT XyUI. 



estsubstantia^Patris, ^uxque 'mquo 
tenebrae non sunt illlee, tesHwtmmm 
jferkiberet Joannes quidem et Sancti 
non sunt hix illuminans ^fective, 
sed lux illuminata a luce prima. Est 
enim lux illuminans effective, quae 
est lux per essentiam, et sic solus 
Deus est lux illuminans ; et est lux 
illuminans dispositive, quae est lux 
per participationem , et sic Sanctj 
sunt lux, qui illuminant verbo et 
exemplo. Ipsa autem lux, de qua 
testimonium perhibebat, erai ab 
seterno lux vera sine falditate, sine 
umbra, et sine participatione, sed 
per essentiam ; quce illuminat lumi- 
ne gratiae omnem hominem venien- 
iem in hunc mundum tenebrosum, 
et quemlibet vere illuminandum-; 
quia, secundum Augustinum, nul- 
lus est de omnibus qui illumi- 
Tiantur , qvA non per hanc lucem 
illuminetur. Vel, aecundum C/injr* 
sosUmum, Ulumtnatt $>mnem jbomv- 
'Rem., quantum in 6e>es)t,'et ad^eum 
pertinet : quia si aliqui non sunt 
iliuminati, faoc ideo est, quia se 
subtrahunt influentiee hujus lucis. 
Si enim qiiidam, mentis suae ocu- 
los claudentes, nolunft suscipere lu- 
-cis hujus radios, non a luois na- 
tura obtenebratio est lUis ; «ed a 
-malitia eorum, qui ;huic illumina- 
tioni obiGem |>onunt, et a iuce «e 
•avertentes, voluntai^e seipaos gra- 
Jtia dono privant. ^ ideo inexcu- 
sabilis est homo, qui se ad gratiam 
feoipiendam non prasparmt. 

3 SoLi Vbrbo Dbi hoc «nomen con- 
-VEMT. ^ Bt quidem Verbum, et 
iux illa, id est, Sapientia Dei, per 
<<}uam factUR est mundus, id ^t, 
universitas rerum , et omnis crea- 
^ra, in mundo erat, ab ipso, sci- 
3icet fmundi exardio, sioot causa in 
-effeGtu, et ars omnipotexttis iDei, 
per quam omnia iiacta sunt in fo- 
^o, iioc est in unive^s creaturis 
ilucebat, ratione fceandi et ^ub^- 
lumdi eas. Deus enim eat praesens 



oibique per potenitam, quia eiu»> 
viFius :ad <omnia -se loxtendit, aicut 
jest Rex in toto legno:; et ^er ;pt«- 
•enrtiam, ^aaA<omnia nuda ei t^rta 
suni oatUs ejus, ;&icut est JElex -m 
aula sua, quia omnia quae sunt ibi, 
patent ejus aspectui; et per essen- 
tiam , quia non solum dat rebus 
esse, sed rebus creatis inexistens, 
conservat eas in esse; quod non 
facit nisi per seipsum ubique, per 
essentiam praesentialiter existen - 
tem, sicut Rex est in suo loco de- 
terminato , cui corpus Buirai eat 
proportionatum. Mundus, inquam, 
per ipsum factus est, sua bonitate ; 
ut essent quibus suam gratiam im- 
pertiret; ei mundus, id est homo 
mundum inhabitans, eum non cog- 
novit; et ideo necessarium erat 
quod ipse Creator per carnem in 
mundum ^ffiuret^ ixt .per «eipsum 
cognosceretur. Vel nmmdjis, id est 
mundani .ot mimdi amatores, eum 
tion cognoveruBt^ quia mundanse 
impreasioneB - in ^oordibus ialium^ 
tmpediunt A cognittone vdiviiioruiiu 
Qui autem Dei amici ecant, eum 
etiam ante corporalem presentiam 
cognoverunt. £t ideo, lioet eeset in 
mimdo, sioYEt Deus universaltter 
est ;in ^rebua ^reatis:; lioc tameii 
-non «ufiecit, ut cognosaiipoas^ axi>- 
dibus et mundanis. 

4 jQuoMODO JN MoiaaA XBmr i -^- 
Quappopter, ut ad sensum ab omni- 
-btts videm iposset , camem indurt, 
•et aic per Incacnationem, seu camis 
«ssumptionem , in proptna venii, 
-sciiicet in miondum, qm «uus |>ro»- 
^rtus eat, «icut oseatum^ua, quam 
ipse ^ececat^ per ,qmm ifacia sunt 
omnia; .quia in mundo Appamit 
|ier humanitatem, jquem i&cerat per 
divinitatem. Et ^pecialiter venit liu- 
Judaeam, jquae dicebatur 4erra Dei,.. 
:et ad Judeos, de qutbue oriundtt& 
foficat, quos |uxe j:eteKi& m poput- 
^lum pcmUMrem sibi eiegemt ; quia 
isemeH AJn^ifkce apprehendji^^ dxxjxu 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES ▲ DEO MiSSUS VENIT AD PUBLICUM. 



m 



exivit a patce, «t Vieiut in munduxn, 
camem assumeas. Jb inundo erat 
per deitatem ; sed in juundum vc- 
nit, por humanitatem. Venire qmp- 
pe ¥el ahire, est bumanitatis; sed 
manere, deitatis. Unde sensus est : 
veniU id est visibiliter appaniit, et 
venlt non propter ae, sed propter 
nos; et hoc bene innuit Evaxkge- 
Usta. Quia enim non xx>gnoscebat 
mundus sublimitatem divinitatis, 
apparatit in humilitate humanitatifi. 
Et sui eum, per fidem et approba- 
tionem, H»n rec^peruni, id est ho- 
mines, quos ad imaglnem et simi- 
litudinem auam iececat, magna ex 
paite, in eum credese jioluerunt. 
Vel ^tti, id est Judaei, ^um, per 
fidem et chacitatem, nom. rece^- 
rmU. Sic et hodie clecici, qui re- 
spectu omnium ChristianQrum, ma- 
gis pr^rie sunt sui, quia de sorte 
Bei «ui^» pro magna parte eum 
non pecipiunt; sed jacavis suis mo- 
dbus magift quam Jaici, eum abji- 
ciunt. JiiQffaliter^ Deus in pro^ia 
vienit, quia venit in mentes homi- 
num^ qui ae totos Deo dedicave- 
cual, et seipsos abne;gantes, Deo se 
totaliier proprios feceFusvt; ut jam 
noo. stbi, sed Deo vivmnt. 

3 FXLIOS DeI FiEU POTE8TA6 HO- 

MZBUitus mASK. ^ £t sm eum mm 
receperuntp id est, iUi qui simt sui- 
met, ^Merewjies qmas sua sunt, nm 
qmg Dei : tales enim eum noA xe«- 
dpiunt, nec venit in talea meates. 
Et ftic yolens Deum ia se weaire, 
oportet quod sit Blius Dei. Ver- 
biam enim« cujus proprium est, 
quod est Ffttius, non veoit Jiisi iu 
propria, dd -est in omjyes qui suat 
fiHi iDei« fitt creduni iu ttomine 
gus, (O^us Aomen profNdum est 
Eilbi&. JUiqui tamen de suis« et 
paud, tsompacative receperunt eum, 
per fidem diaritate ijaformatam, 
Filium Dd a Patre missum^ ac ve- 
rum Deum et ^hominoEn credentes 
et oonfitentesy dhique per chari- 



tatem inhsrentes. Sed quid ds pro- 
£uit, qiiod eum receperunt? Multum 
quippe profuit eis; quia universa» 
liter, quoiquQt absque distinctioae 
status« aut conditionis, sexus aitf 
statis, et sine discretione persona- 
rum» receperunt eum per fidem, de- 
dit eis patestatem filias Dei fieri : 
scilicet adoptionis, per r^enecatio- 
nem Baptismi, et gcatiam adoiptif<^ 
nis; his qui £redunt in nomine efuSj 
id est in re vd veritate nominis, 
quod est Christus, Deus un^enx, 
et homo unctus : n<»nen quoque 
ejus est Emmanuel, id est nobis^ 
cum Deus. Et ideo ille credit in 
nomine e>us, ^ui credit eum Deum 
et hominem, .et hic «st Filius Del. 
Unde Joannes : Omnis qui credit 
quoniam Jesus est fiUus Dei, ex 
Deo natus est Et notandum quod 
noA dicit, fedt eos fiiios Dei^ sed 
ait : Dedit eis patestatem filios Dei 
fieri. Et hoc signanter, secundum 
CbrysQStonmm : primo, ad osten- 
dendum, quod multo studio opus 
sil;, ut imaginem filiationis Dei, in 
Bapti&mo formatam, incontamina- 
tam «emper custodiamus ; secundo, 
ad sign&caindum quod hanc po- 
testatem, nullus nobis auferre po- 
terit^ nisi nosmetipsi aufecamus; 
tertio, ad ostendendum quod haec 
gratia non datur, nisi volentibus et 
studentibus, ita quod hoc est in 
operatione grati^ et in potestate li- 
beri arbitrii : nam hoc quidem est 
Dei, sdlicet dare gratiam ; illud au- 
tem hominis^ sciiicet praebere fi- 
dem- Potesias &rgo filios Dei fiert 
non datur nisi prontentibus fidem 
Christi per se, si sint adulti; vd 
per alium, si sint parvuli. Per Fi- 
lium finitn naturalem, et per cre- 
dulitatem in eum^ hujusmodi filia- 
tio acquiritur , non per cacriis 
propagationem. Elcce quantus fru- 
ctus adventus Filii Dei, quia ex hoc 
homo fit filius Dei per adoptionis 
gcatiam« quod ipse est pec natu- 



Digitized 



byGoogle 



i84 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVIII. 



ram ! Et hic est magnus fructus ; 
quia, ut dicit Apostolus : Si filii 
et heredes; heredes quidem Dei, 
coheredes autem Christi, Ubi larga 
misericordia Dei ostenditur, quan- 
do qui servi non fuerunt , digni 
etiam filii Dei sint et nominentur. 
Unde Augustinus : « Magna bene- 
voientia, Unicus natus est, et no- 
luit manere unus; non timuit ha- 
bere coheredes ; quia hereditas 
ejus non fit angusta, si multi pos- 
sederint. » 

6 H^C FILIATIO TOTA SPIRITUA- 

Lis EST. — Et ne quis puUret 
hanc nativitatem carnalem esse, et 
non spirituaiem, subjungit Evan- 
gelista modum quo assequimur 
istam filiationem, dicens : Qui non 
ex sanguinibus, id est ex materia 
seminum patris et matris. Piurali- 
terenim secundum Graecos, dicendo 
ex sanguinibus, viri pariter et fe- 
minae communionem ostendit ; quod 
etiam exponendo subdit , neque ex 
voluntate, id est concupiscentia et 
delectatione carnis, id est mulieris. 
Quia enim caro, minus fortitudinis 
habet, et ab ossibus sustentatur; 
ideo per eam sexus infirmior desi- 
gnatur; neque ex voluntate, id est 
concupiscentia et delectatione viri , 
sed ex Deo nati sunt, per Baptismi 
sacramentum, et spiritualem gene- 
rationem, et filii adoptionis facti 
sunt ; quia non fit per modum car- 
nalis generationis , sed spiritualis , 
in quantum homines a Deo reci- 
pientes gratiam, trahuntur quodam- 
modo ad naturam divinam; quia 
per donum gratiae, efiiciuntur con- 
sortes divince naturce. — Moraliter 
hinc collige quod nihil humanum, 
etper consequens nihil mundanum, 
neque creatum, debet se gignere in 
nobis; ut non ex illo, sed ex solo 
Deo nati simus. Deinde ostendit, et 
manifestat modum, quo Verbum 
yenit in mundum ; quia non venit 
locali adventu, et ubi prius non 



erat ; sed quia novo modo, ibi esse 
incepit. Sicut Rex qui prius est in 
aliqua civitate , per solam sui po- 
tentiam , quando venit illuc perso- 
naliter, incipit ibi esse novo modo, 
scilicet per sui praesentiam ; sic Dei 
Filius, qui erat prius inmundo per 
potentiam, praesentiam,et essentiam, 
venit ibi novo modo, scilicet humi- 
liando se, per carnis et nostrae in- 
firmitatis assumptionem ; ut filii 
adoptivi efficeremur, per Filium 
naturalem. 

7 Verbi Ikcarnatio. — Et hoc est 
quod dicitur : Et Verbum caro fa- 
ctum est, id est carni unitum est, 
seu carnem assumpsit ; hoc est, ho- 
minem assumptum, in unam per- 
sonam sibi copulavit. Caro enim 
dieitur homo, accipiendo synecdo- 
chice partenfi pro toto; acsi diceret, 
factum est caro, id est homo. Factum 
est utique Verbum caro, non quod 
Verbum mutaretur in carnem, sed 
quia carnem, anima rationali ani- 
matam suscipiendo, ex divinitate et 
humanitate,' una persona facta est; 
ut sint duae naturae in una persona, 
inconfusibiliter , integre, et indis- 
tincte unitae; non una in aliam 
conversa, sed anibae in una persona, 
Deus et homo. Natura ergo humana 
assumpta est a Verbo, noh in uni- 
tate naturae , sed in unitate suppo- 
siti, vel personae. Et ideo sensus est : 
Verbum caro factum est, ac si di- 
ceretur : Deushomo factus est. Unde 
Augustinus : «Filiushominis habet 
animam, habet corpus; Filius Dei, 
quod est Verbum Dei, habet homi- 
nem tanquam anima corpus; et sic- 
ut anima habens corptis, non fecit 
duas personas, sed urfum hominem, 
sic Verbum haben^ hominem, non 
duas personas, sed unum Christum. 
Quid est homo? Anima rationalis, 
habens corpus. Quid est Christus ? 
Verbum Dei, habens hominem : » 
haec Augustinus. Perfectam ergo in 
se naturam hominis Dominus de- 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES A DEO MISSUS VENIT AD PUBLICUM. 



i85 



monstravit : quia totum hominem 

salvare venit. Unde Chrysostomus : 

« Nam quia jam dudum propter 

peccatum , homo totus sententiam 

mortis incurrerat, et in corpore, et 

in anima, necessarioDominusutrum- 

que suscepit, ut utrumque salvaret. » 

Noluit autem Evangelista nominare 

totum, ut ostenderet singularem et 

maximam unionem Verbi ad homi- 

nem, quae tanta est , ut non solum 

Verbum sit homo , et homo Ver- 

bum, sed etiam separatis partibus 

hominis, scilicet carne et anima, 

Verbum est unaquaeque partium, et 

quaelibet pars est Verbum. Et licet 

anima sit nobilior et praestantior 

carne, nominat tamen carnem ma- 

gis quam animam^ quia ut magis 

nos certificaret , ideo partem indi- 

gniorem expressit , de qua magis 

dubium esse poterat, quod Verbum 

ipsam assumpserit. — Moraiiter 

autem maiuit dicere caro quam ani- 

ma, ad commendandum inenarrabi- 

lem condescensum benignitatis et 

humiiitatis Dei, unde partem vilio- 

rem nominavit : in quo superbiam 

multorum percutit, qui requisiti de 

cognatione sua , respondent nomi- 

nando aliquem, tenentem statum 

dignitatis , etiam in linea remota , 

dicentes se esse nepotes talis epi- 

scopi , praepositi , vel decani , aut 

hujusmodi, et tacent de parentibus, 

et aliis, qui magis sunt propinqui. 

Exemplum ad hoc fabulosum nar- 

ratur de mulo, qui requisitus quis 

esset pater ejus, respondit quod dex- 

trarius ejus esset avunculus, tacens 

€t erubescens, quod asinus esset 

pater ejus. 

8 Ejus inhabitatio in nobis. — 
Et sic Verbum habitavit in nobis , 
id est in nostra natura inseparabili- 
ter , ut amplius nuUatenus ab ea 
disjungeretur. Non est intelligen- 
dum, quod habitavit in nobis, quasi 
in unitate suppositi, in quolibet no- 
strum, sicut Cliristo ; sed inteliigen- 



dum in unitate naturae humanae , 
quam communem nobiscum ha- 
buit, cum qua mansionem perpe- 
tuam iniit ; vel habitavit in nobis, 
id est inter nos in mundo , secun- 
dum illud Baruch : In terris visus 
est, et cum hominibus conversatus 
est, — Moraliter potest etiam intel- 
ligi de inhabitione mentali , qua 
Deus mentem inhabitat per gratiam. 
Et haec Verbi inhabitatio mentalis 
bene sequitur ejus inhabitationem 
carnalem , qua videlicet factum est 
caro , sicut effectus sequitur suam 
causam : ex eo enim quod Verbum 
est incarnatum, provenit nobisillud 
bonum, quod idem Verbum nos in- 
habitat mentaliter. 

9 Manifestatio glori£ Christi. — 
Et vidimus gloriam ejus , id est 
cognovimus majestatem gloriosam 
divinitatis; quasi, id est vere Uni^ 
geniti a Patre, id estunius et ejus- 
dem cum eo naturae. Videre , acci- 
pitur pro visione corporali , et pro 
cognitione intelligibili ; et utroque 
modo videndi, habuere Joannes et 
alii Apostbli notitiam Verbi incar- 
nati ; quia cum ipso fuerunt corpo- 
raliter conversati , et sic viderunt 
sensibiliter , opera virtutem totius 
naturae excedentia, ex quibus visu 
mentis perceperunt et intellexerunt 
divinitatis ejus excellentiam in carne 
latentem, quam pro infirmitate 
carnis visibilis superbi credere no- 
luerunt. Gloriam quippe Verbi cog- 
noverunt discipuli , in sapientia 
doctrinae; et quia erat docens, sicut 
potestatem habens, et propria aucto- 
ritate loquens ; similiter in miracu- 
lorum operatione, et quia creaturae 
obediebant ei ad nutum , sicut 
Domino et Creatori ; nec non in 
transfiguratione, inpassione, in re- 
surrectione, in ascensione, etinSpi- 
ritus Sancti missione. Propter quod 
dicens : Et vidimus gloriam ejus, 
subdit quasi exponendo hanc glo- 
riam , quasi Unigeniti a Patre , id 



Digitized 



byGoogle 



iBS 



PSJMM PARTJS GAPUT KVIU. 



est, mm per ^6ap^omtm, sed rerieia 
Uaigeniti per natiacam , et naturaii- 
terab eo f)n>ceciefifas, et per conse- 
qiieBseamdem jikaturaEm nmBen> cum 
ipso laabeBlSs. Et attende tpiod iUud 
^mtut non ponitur hic ad «igoftfi- 
cafKifim simiiitadinem £Hatioms di- 
viB«; quia no« «st hic expressivum 
simiiitudiiik vel oompara^nis , 
sed veritatis et expres^onis. Ac si 
dlcat, seoundum Chrysosiomum, vi- 
dimfis gloriam qizadem docebat , et 
conveniens est habere imigenitnim 
filium. Et est, secundum eumdem, 
modus loquesdi, sicutsi aliquis vi^ 
disset Regem vidde omatum, «t ia 
multiplid gloria inoedentem , et 
incipiens de hoc aiiis iMrrare , i^ec 
vaiens totum appanatumet orfiatus 
dhu-itatem «lumerare, diceret aiiis 
uc : Quid oportet muka dioetsel 
Qitasi Rex ibat, id est sicuitdecebat 
Regem; iCaiet hk Et^angeiista, £11211 
non possetsub bi«vi sermone^fomnia 
quae de gloria Verbi co^ttoventfeiiffi'- 
rare : puta quomodo Angeii ipsum 
^orifi^verant , ut servi , pastores , 
Magi adducti per steUam, djeznones 
de oorporibus expulsi^mortui svs- 
dtati, infirmi cucati, et al(ia supia 
jam memorata, et breviter omais 
creatura cognovit , et clamavit Re- 
gem cadorum ad-vemese ; imo et 
Pater de c^elis , et Spirvtus Sanctos 
super ipsum veniens, hoc tesitarti 
sunt. Haec et infinita alia, gloriam 
Verbi attestantia , breviter compr^- 
hendens Joannes, didt : Et yidimws 
gforiam efus, glorimi qttaH Um^e^ 
riiti a Paire, id «st talem qnalem 
decet Unigenitam ©ei. Est«rgo I>ei 
FiHus, juxta ^ivinitatis excellen- 
tiam, Umgentius a Patre; jiirtafina- 
temam vero sodetatem , Primoge^ 
niius in gratia. fmde est quod fta^ter 
nuncupatur, et BoHMpnus ■: frater, 
quia primogenrtas-; Dominw, quia 
Unigenltus. Cognitio autem VeriM 
incarnati, quam habueruirt ApostdK 
et credentes, fuit quantum ad utram- 



quejoaturam, sciiicet divinam , et 
humaaam^ .quantum ergo ad divi- 
nam 4icit : £U vddimus glorimm 
e^MS„ quasi Umgeniii a Patre; ^d 
quantum ad humaaam, subjungit p 
et vidairaus eum plemm ^atite, id 
est diariamajtikbus, quia omaia dona 
Spiritus Saasdi, absque .men&ura re- 
cepit« <ei yeriiaUs, quia promissa 
adimplevit. £t didt plenum ^atix, 
ad eixhadirienda peccata , et plenum 
veritatis^ ad implenda promissa , et 
vere plenum, ^a in ipso^ Christo 
sdlicBt, inhabitai omms plenitudo 
divimia£is co/rporaiiier, 

10 EFRIG4CU. VERBORUM .C«JPIXIS 

paufi Ev^aiCEUi secundum Joankem. 
— £t notandum qitod iEud Evan- 
geliuAu» cum sit altiBsima: inteUi- 
get&tiie , «t contineat profuodissima 
mysberia, et prsdpue ubi didt 1 
Verbmn curo fa^tmtest; cujus aa&y- 
steim modum expElicare, lille^aacds- 
simusioaiinfis se ^aietur ijadi^um, 
non duifamm quin veitba siat magas 
efficads. Uaside coauBiietudo laudabi- 
lis est , quQid ia fme missce ., is*tud 
Evangelium iegaturr; de cujus E van- 
gdii ed&oada , brevdter nedto <quae- 
dam eKemp&a. In Aquitania faeruat 
duo dttmosuad , ambo soendid; et 
videns xmns (^uwl alieci plus dare> 
tur, clam nni .«acerd^ti <dudt :: Si 
feceris id quod tibi dasiero , scilicet 
quod iMud Evangeliium, In pri/Kydpii^ 
erat VeHmm, legeris in aure socii 
mei , me tamm oqa audiente « pro 
oeito fugabiilQiar demoda ab ipfio. ia- 
telligeas autem Bacendos vessutiaa» 
dcmonis, ato ilhid E^van^liuim le-* 
git, «t cnim diceaxt : Ver^bmn £arO' 
factum est, statim daemones levobi-- 
veruat , et ambo iibecaid sua^ J tem 
nanraliir diabolum diKisse oiiftflani 
sancto inauKiini, eme quoddam ver— 
bum Evamgelii^ Talde^emabundum 
dcsBomib!Us;,quo ijaterj>ogaaite quod 
esset ilhtd veobum^ iu>luit diceiie. 
Vir ilte, cum ^oduceret inioaedittmL 
plopesauctodcates, diabolus xe^pon^ 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES A fBm JWKSIS '^^mT MS> [RUBLICUM. 



'.187 



'dhiBd^mgina, non ess&illud^Tandem 
Snterrogatus, an -esaet iliud': ¥er- 
bum xaro faCtum '«^y non^respDndit, 
!«ed cum clamore disparuit. Item 
tiitidam Abbati appamit diabolus, 
'in ^orma 'mulieris ^ulohree «lliciens 
<eum ad 'concubitum, cum:sdli^es- 
«sent in quodam viridasio^^et^adver- 
«tens ^Abbas maliiiam diaboli, -signa^ 
^ ae, diaens : ¥eiHiumcaro fjacium 
fcsty ^ habHavrtnn ^nobis, et.moK 
«temon, aum <inagno «tf ^ituydispa- 
!Tuit. Item iegitur de quodamnYona- 
'^cho^ qui cum audiens legi dstud 
«evangdiium : Jn principio/erat iFer- 
^um, et 'peitvento«d Verbum icaro 
faetum est, non genuilecterdt , nec 
dliquam Teverentiam •facaret, diabo- 
lus -ei «flapam dedit , dicens : Si *1©- 
^geretur, Verbum demon iactum est, 
mes nunquam ^nufleatere ;aessara- 

^Ufi. 

II ^UOHOBO ^CHRKnUB JG|MTIiE 

^PUENUS? — (Et, quod eKperimento 
fpatet, mdinuts eum pUnum^gmtice et 
iSferitatis; • quia de plenHudim ^jus, 
mos omnes iOacepimus gmtiam pro 
graiia, Quaai dicat, etiam nos^omn&s 
Hduodeoim,'et onmis/plenitudotfide- 
^um, et qui nunc sunt , ^et ifuturo- 
jmm, de pflenitudine . ejus Mosepimus, 
«et 'ideo ^m plenum fuisse .dicere 
3>ossumu6. Ubi sciendum.quoa imul- 
^pl^ diafinguitur plenitudo ipamna 
•«st universitatis, aiveinumeroaitatffi, 
«et xorporeitatis, 'qus genexaHter «e- 
tcundum diversas pessonas £s£ <in 
£cdiesia <cui cnuilum donum (deoat ; 
<«ecunda autem eat aui&dfintiae, i^iue 
ifuit in Stepdmno, etin^aliifi Sanctis 
^ estinaingulis iustifi, in unoquo- 
.;que rpro sua icapacitata; tertia vero 
««at tprflerogatlvae , sive Labundantise , 
'quae fuit in :beata Virgine , quie 
•omnes Sanctos eKcedebat in 'donis 
^catifle : iiinde^ut in sole Beius po- 
-Buit virtulss •Qmoium siderum , tita 
«et in ?Maria Teirtutes omnium San- 
ctorum ; quare non sufficit ei habere 
cum aliis plenitudinem sufiicientiae. 



nisi habeat:eam cum^singulari prae- 
rogativa, tet in tanta ahundantia , 
quod paasitisupereffiuere, et redun- 
dare ^super pexxatores, cujus tamen 
gfatiae auctDT est Chtistus ; quarta 
demum ost plenitudo .consumma- 
.tioaisjisive sxceUentiae, et superef- 
ifluentke, quee &iit in iChristo, jet de 
iqua.dicit^ic Joannes. 

:l2i£)E ELBNCrUDINESJUBtAiZCIfflMUS. 

— Non.solum enim \Christus 'habuit 
'pknitudinem in^aliis jrBpeFtaiA,f&ed 
etiam in jalios jtedundantem y quiaiie 
hac ipienitudine donorum quam ha- 
buit, omnes nos electi, tanquam.hu- 
jus capitis memhra, qtiasi periparvos 
jBxvulos quQsdam supra merita no- 
^tratocceptmus, scilieet gvatiampro 
gnatia ;.* «gratiam .reconciliationis et 
salutis, pro gratiajfidei, qua ineum 
credimus; gratiamvvitae 3etern8e,,prp 
gnlitL (prasveniente «t tiuatificante -, 
graliam>-remunerationis, .pro gratia 
mesiti. ^dit .enim nobisgratiam ^ 
ut per eam gloriam consequamu^, 
cpxseie&t gratiaxnnsummata..Et bre- 
-vitfir , quidquid de ^ratia additur 
^graliffi /prsevenienti, totum^eat^gratia 
pro gratia. iUnde est iilud ,: 

iQjadquid babes meriti, prmwm- 

[inix gratia xionat ; 

,MU Deusin mhis,^prjater sua doua 

[coronat, 

Unde Augusiitms ,: a Quam ;gratiam 
^primo.accepimus? Fidem. Vocatur» 
.enim gratia^ quoniam ^gratis datur 
Hanc ergo accipit ^ratiam primam 
peccator, ut ejus peccata .dimitten- 
tur. ȣt;iterum : a Graiiamprogra- 
tiOi, id.e3t pro hac gratia,in qua ex 
£de vivimus,.cecepturi sumusaliam 
in vitam eeternam. Vita enim ffiter- 
,na, quasi mercesest £dei. Sed quia 
ipsa fides ^gratia est, ,vita aBterna gra- 
^tiaest pro.gratia. » Et quia, ut dictum 
est, de iplenitudine ejus, nos omnes 
gratiam accepimus^, in fonte autem 
pleno , vas accipjere ^otest ^aquam 



Digitized 



byGoogle 



i88 



PRIMiE PARTIS CAPUT XVIII. 



quantum potest , secundum suam 
capacitatem, et si parum accipiat 
non est defectus fontis, sed vasis; 
sic in Christo, qui est fons vitae 
plenus, nos gratiam recepimus, se- 
cundum cordium nostrorum capa- 
citatem. Sed videmus quod plus ca- 
pit vas bassum et latum , quam vas 
altum et strictum ; sic cor bassum 
per humilitatem, et latum per cha- 
ritatem, plus recipit, et magis est 
capax gratiae , quam cor altum per 
superbiam , et strictum per avari- 
tiam. Unde ex parte dantis, non est 
defectus ; sed ex parte nostra, est 
defectus ; si non accipimus per hu- 
miiitatem et dilectionem quantum 
possumus. Unde Jsidorus : « Nulio 
magis Dei et hominum gratiam me- 
remur, quam si humiles in sinu 
charitatis esse studeamus. » 

I 3 DlFFERENTIA INTER DUO TeSTA- 

MENTA. — Non erat ista gratia, ut 
dicit Augustinus, in Veteri Testa- 
mento; quia Lex minabatur, non 
opitulabatur ; jubebat, non sanabat ; 
languorem ostendebat, non aufere- 
bat, sed praeparabat medico venturo, 
cum gratia et veritate. Et ideo mo- 
dutn acceptionis gratiae determi- 
nans , subjungit : Quia Lex per 
Moysen data est, quae est annun- 
tiatio salutis; gratia vero quae da- 
tur in virtutibus, et donis, et sacra- 
mentis , et qua fit salus hominum ; 
et veritas, impletionis figurarum, 
©t promissionum, per Jesum, Salva- 
torem, Christum , unctum Spiritu 
Sancto , facta est, in se, et per se 
sufficienter. Unde iiitmAugustinus : 
« Mortem enim temporalem et aeter- 
nam occidit mors Domini tui. Ipsa 
est gratia, quae promissa, et non 
habita, erat in Lege. » Et Chrysosto- 
mus : « Ea enim quae in Novo Testa- 
mento perficienda erant, in Veteri 
Testamento figuris praescripserunt, 
quas Christus veniens adimplevit. 
Unde figura data est per Moysen ; 
veritas per Christum facta est, » 



14 QUO XODO veritas et gratia 
per Christum. — Qualiter autem 
haec gratia et veritas facta est, osten- 
ditur, cum subditur : Deum, ut est, 
nemo, id est nulla creatura, vidit 
unquam, id est visione comprehen- 
sionis : quia, ut dicit Chrysostomus, 
nec Angeli, nec ipsa Seraphim, 
essentiam Dei viderunt; vel Deum 
nemo, scilicet mortalium, vidit un- 
qvam, Unde Gregorius : « Quandiu 
hic mortaliter vivitur, videri per 
quasdam imagines Deus potest, sed 
per ipsam naturae suae speciem, non 
potest; ut anima gratia spiritus 
afilata , per figuras quasdam Deum 
videat, sed ad ipsam vim ejus essen- 
tiae non pertingat. Si vero a qui- 
busdam potest in hac corruptibili 
carne viventibus, aeterna claritas 
Dei videri, hoc ab hac sententia non 
abhorret ; quoniam quisquis sapien- 
tiam, quae est Deus, videt, huic vitae 
funditus moritur, ne jam ejus 
amore teneatur. » Et Augustinus : 
tt Nisi enim ab hac vita quisque 
quodammodo moriatur, non in il- 
lam rapitur et subvehitur visio- 
nem. » Et subditur de eo a quo 
comprehenditur : Unigenitus, scili- 
cet FiliuSf qui est et manet in sinu, 
id est in intimis secretis Patris 
aeterni, per quod, secundum Chry- 
sostomum, signatur familiaritas, et 
coaeternitas ejus apud Patrem ; ipse 
enarravit fidelibus quod vidit ; quia 
eos de secretis divinitatis docuit, 
ut de mysterio Trinitatis, et de 
multis aliis, quae non fuerunt ita 
explicite tradita, in Lege et Prophe- 
tis, sicut Christus explicavit ; sicque 
eos in fide et gratia fidei fundavit, 
ac viam salutis omnibus ostendit, 
et in se aperuit. Unde Beda : « Ho- 
mo factus , enarravit quid de Tri- 
nitatis unitate sentiendum, qualiter 
ad ejus contemplationem prope- 
randum, quibus actibus sit perve- 
niendum. » 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES CONFITETUR SE NON ESSE CHRISTUM. 



189 



ORATIO 

Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui es lux vera,qu£ illuminat omnem 
hominem venientem in hunc mundum, ego miser qui tenef)ris densis 
obfuscor, te adoro, deprecans misericordiam tuam, ut animam meam il- 
lumines , mentem informes , cogitationes disponas , sensus componas , 
sermones et actus dirigas, quatenus iniquitatis auctor et tenebrarum 
amator non me surripiat nec in me signum suum reperiat ; sed veris- 
simae lucis fulgore percussus, procul a me recedat, ut, per claram et rectam 
semitam ad te lucis Auctorem tendens, ad tuam gloriam perveniam sem- 
pitemam. Amen. 



CAPUT XIX 

De eo qnod Joannes confessus est se non esse Christum, 
sed ejus prcecursorem et nuntium. 

Joannis cap. i. 



I QUATUOR QU^STIONES CUILIBET 

FAciEND^. — Omnibus autem existi- 

mantibus, et cogitantibus in corde 

suo, de Joanne, ne forte esset Chri- 

stus in Lege proihissus : tum propter 

mirabilem ejus conceptum et ortum ; 

tum propter sanctae vitae ejus meri- 

tum ; tum propter doctrinae ejus 

prudentiam efficacem ; tum propter 

baptismi novitatem, Pharisaei, au- 

dita opinione, quam turba habebat 

de Joanne, moti contra eum, quod 

sibi baptizandi officium, praeter or- 

dinem Legis, et traditionem eorum, 

assumpsisset indebite, et dubitantes 

an Messias esset, miserunt ab Jero-- 

solymis ad Joannem, de stirpe sa- 

cerdotali existentem , Sacerdotes et 

Levitas, in Lege sapientes, ut inter- 

rogarent eum quis esset, et quare 

baptizaret. Sapientes tamen et scri- 



bae scire poterant eum non esse 
Christum, quia Christus promissus 
fuit ex tribu Juda ; Joannes autem 
fuit ex tribu Levi. Joanni in utero 
sanctificato , movetur quaestio quis 
sit; ratione cujus, nota quatuor 
quaestiones cuilibet esse movendas , 
scilicet : quid sit in natura, quid in 
persona, qualis in forma , quantus 
in statura; prius ergo de his te 
ipsum iuterroga, ut videas quid 
interroganti Deo possis respondere. 
Prima ergo quaestio est, quid sis in 
natura. Ad hoc trina est responsio. 
Es enim homo : ratione corporis ter- 
ra, ut humilieris contra superbiam ; 
es ratione animaespiritus, utsursum 
coneris contra avaritiam ; es ratione 
homo, id est animal rationale, ut ra- 
tionabiliter converseris contra luxu- 
riam. Haec ergo quaerit a te Deus : 



Digitized 



byGoogle 



IQO 



PRIMiE FARTIS CAPUT XIX, 



Tu quis es? O superbe, denaturasti, 
non es terra te humilians, sed aer 
te exaltans; non spiritus quaerens 
spiritualia, sed caro sapiens terrena; 
non homo* ratione utens> sed- bestiai 
brutaliter vivens. — Secunda' quae*- 
stio est, quis sis in personcu Et hoa 
qusretur a te, quando pulsasvqsris ad 
januam ,. dicenrs" : Domine, Bomine, 
aperi nobis, Et focte respondebis r 
Christianus sum; sed, ut dkcit Am^ 
brosius , mendacium est^ se Chri- 
stianumdicere, et opera Christi non 
facere. Vel forte respondebis : Ami- 
4:us est; sed attende quid dicit : Vos 
amiCi mei estis, si feceritis quce 
-ego prcecipio vobis. Si ergo neuter 
es, audies : Amen dico vobis, nescio 
vos, — Tertia quaestio est, qualis 
es, scilicet in forma morum, actio- 
num interius et exterius ; ut atten- 
<ias diligenter quantum proficias, 
vel quantum deficias^ — Quarta 
quaestio est, quantus sis, scilicet in 
spirituali statura; quam parvus per 
humilitatem, ut sciatur an possis 
per angustam portam intrare ad 
vitam; quam magnus per charita- 
tem, ut sciatur quantus tibi locus in 
coelo debeatur; 

2 CONFESSIO VERA ET RmutllS' JOAlf- 

Nis BATTisTiE. — Interrogatus ergo 
quis esset, coivfessus est y^XdX&m^ 
et non negmnt, hoc enin» esset ne- 
gare ipsfum Chriatum, qui e»Cipsa< 
vertttis, Unde sequitur : Etconfessus 
■est, qiUa non sum ego Cknistws^, la 
quo magis' ad mentem et inteiitio- 
nem quasrentium , quam ad? vea-b» 
et quaestionem respondit. Ad hoc 
enim quaerebant quis esset, ut re- 
sponderet eis si esset Christusy aw 
non. Unde licet expresse non gtras*- 
rerent an ipse ea«eti Christus/y hoc 
tamen, secundum Otrysostamam , 
intendebant in corde , ut patet ex 
Joannis responsione. Confessus est 
se non esse quod non erat; non/ 
negavit se esse quod erat. Gonfes- 
sus est se non ^e Christuin^ quod 



opinio vulgi publica habebat; et 
non negavit se esse Christi Praecur- 
sorem , quod erat. Confessus est se 
non esse judicem ; non se negavit 
, judicis pra^nem. Coofessus: est se 
non ease Ecclesias Sponsum;, noni 
' negavit sft Sponsi amicum. Confesp- 
sU6«est se. noiL esse Verbum;, non< 
se negfivit esse vocem. Elegit solide 
in se subsiatere, na humana opl- 
nione. iflaniter raperetur super se;. 
Ma^s enim voluit infirmitatem suam. 
humiliter recognoscendo inter mem- 
bra Christi numerari , quam ejus 
nomen immerito usurpando, ab 
ipso Christi corpore abscindi. Hic 
ergo nobis Joannis humilitas, qua 
nihil majus est, commendatur, qui 
cum tantae virtutis esset et auctori- 
tatis apud Judaeos, ut eum crederent 
Christum, non est tamen elevatus 
in superbiam, usurpans nomen et 
honorem alienum. Ut enim ait 
Chrysostomus t « Devoti famuli est, 
non solum non rapere gloriam 
domini, sed et oblatam a multis 
respuere. » Sed hanc Joannis humi- 
litatem Lucifer non habuit, qui 
gloriam divinitatis usurpare sibi 
voluit. Hanc etiam humilitatem 
primii paeentes noa habuerunt, qui 
divinsB sapienti» similitudinem. 
sibi usuirpare voluerunt.. Hanc igi- 
tur humiltliatem. itle mali^us non 
habebat, qui se estoUens^ divinum, 
sibi honoreia usuf pabat. £t adhuc 
hod^ quidam^ imitantur Liuciferum,; 
ut tyraoiii , qui savienda violenter 
praeaunt,. et ambitio^ qui se extol- 
lendo nequiter superioritatem qxiae.-^ 
runt. Quidam imitantur protopla- 
stum , ut haereticl et komines 
mundanas sapientiae^ qui volunt. 
plus stpere, quam oportSt sapere, 
Quidom vera pr^gurant Antlchri- 
stum, ut hypocritae,- simulantes san- 
ctitatem^ acmendaces etdolosi, ne- 
gantes veritotem. 

3 Adventus Messlb- tebipora 
jjXBssz scuBBANX JuojBi. — Igitur» 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES CONFITETUR SE NON ESSC CHRISTUM. 



191 



quia Judaei aestimabant Jbannem 
esse Christum, in Lege pmmissum, 
patet quod secundum Scripturas, 
scilicet : Non auferetar sceptnm 
de Juda, et hujusmodi, Dominicae 
Incarnationis tempus adesse, tunc 
eis fuit notum. Sed mira caecitas 
Judaeoram , qui cam crederest 
Joannem esse Christum, credere 
nolebant, ipso Joanne attestante, 
Christum essc Salvatorcm tot aigni« 
ac virtutibirs approbatum! Etquia 
sicut a popuio JudaBorum, cxpecta- 
batuT Christus ventums; ita et 
Eiias ipsum praecessurusv Sicut 
enim adventus Christi fiierxt Jud:aeis 
promrssusi ita etiam Eliae adventues. 
Et ideo videntes qui missi erant, 
quod Joannes non confitebatur se 
esse Christum ,. quaerebant si essct 
Elias. Propter duo quaerebant si 
esset Elias : quorum ununs est si- 
militudo habitus, et vitae austeritasj 
alrud similitudo officii', praecedendo 
adventum Christi. 

4 SlKILITUDO JOANNISCUM ElIA.— 

Et respondit se non esse Eliam^. 

Sicut Joannes fuit Angelu», non 

natura et persona, sed ofi&cio et 

vita, sic etiam hic se negat Eliam 

esse coTpore et persona; scd alibi 

Christus didt eum esse Eliam, offi- 

cio, et vita. Non fuit ergo Elias in 

persona et corpore , sed in spirita 

et virtute;, quia scilicet in suis 

operibus , ostendebat simiilitudinem 

Hiae. Sicut enim Elias adventum 

Domini praeveniet secundum,^ ita 

Joannes praevenit prrmum. Hle 

praecursor venturus est Judici»; 

iste praecursor fectus est SaN^oris. 

Et sicut Elias in deserto morabatur, 

parco cibo utebatur, et daris vesti- 

bus operiebatur; sic Joaones : ambo 

in deserto conversatr, ambo victn 

parci, araba vestitu rnculti. Et sicut 

Elias magni zeil fiiit; src ct Joan- 

nes zelo veritatis„ mortutrs c»t r 

ambo Reges arguebant, ambo Re^ 

gum in^nram tolerabant. HlerJor- 



dancra- ccehrrar petitunis divistt; htc 
ad lavacnuii, quo coehim petitiir, 
multos eonvertit. Et quia Joannes 
negavit se esse Eliam , quem «nte 
Chrifiti adv^entiam noverant essc 
ventimmi^ (^aerebant si Propheta 
esset, sdlicet ille de quo Mbyses 
locutaB est, quem eniam fema erat 
esse ventfitum aikte Christum. Ecat 
enim famosa. opinio tunc temporis, 
quod ante Christum veniret unus 
mag^us Propheta singularis, pro eo 
quod scriptam cst : Prophetam sus- 
ciiabit Deus de frairibus vestris z 
ipsunt iamquam me audietis; quod 
secundum veritatem intelligendum 
est de Christo, licet Judaei intellige- 
reni de Ptof^ta alio. £t ideo in- 
terrogaverunt eum, si esset ille 
Propheta; et respondens, negavit se 
esse illum Prophetanv de quo Scri- 
ptuxa praedicta intelligitur;. sed non 
n^vit se esse Prophetam abso- 
lute , ncc Prophetam missum ante 
Christum^ Si enim fiiit plus quam 
Propheta, aequitur quod ^it Pro- 
ph£ta; quia miims includitur in 
ma}ori. Cum igitur Joanncs tam 
famosus esset, ut posset;,^ si vellet, 
Christus potan , noluit non sohun 
Christus, sed nec Eliass ncc Pfeo^ 
plieta alius rcputari. Et hoc eat 
contra coe, qud se jactant de gencrCy 
vifa^ scientia, ct hujusmodi. 

5 QuARH JoAnavBS vox Dicriua?. — 
Befmde ctnn instarenfi, et quaid de sc 
diceret , ne ad illos qui eos miae- 
rant, absque responso redirent, 
respondst dans de- Christo testimo- 
nium , aascrendo sc e^s csse prae- 
cursotem et dixit: Ego ncur^ non 
quideM 'm persQma et corpore , scd 
in officio et similitudine; vox„ 
inquam ^ Verbt et Chiistl per me ^ 
clamantis in deserto : Dirigiie viam. 
Dominiy siaut dicU JscUas Propheta'^, 
id est, cgD sarni ille, dc qua Scri- 
ptura Isaiae didt, quod in deserto 
JudiaBa^ cIJaDiiar& debet ; ut homine& 
ad C]»isti ttdventixm in munduia. 



Digitized 



byGoogle 



192 



PRIMiE PARTIS CAPUT XIX. 



se praeparent. Praenuntius Christi in 
deserto clamat, quia Judaese a gratia 
Dei desertae et destitutae, seu dere- 
lictae solatium Redemptionis annun- 
tiat. Et bene designatur Joannes 
in proprietate vocis, quia erat an- 
nuntiator Verbi divini, id est Chri- 
sti, qui secundum divinitatem, est 
Verbum Patris : sicut vox humana 
est expressiva verbi mentaiis. Vox 
ergo vocatur Joannes, quia Verbum 
vocatur Christus. Sicut enim prae- 
cedit vox verbum, ita Joannes prae- 
cedit Christum. Nam statim ut ex 
ore loquentis sonus in qualescum- 
que procedit, vox est; verbum 
autem nondum est, quia omne 
verbum aliquid significat. Et sicut 
vox manifestat verbum, sic Joannes 
Christum; quia propterea venit, 
ut eum in Israel manifestaret. Item 
vox propinquior est verbo , quam 
sonus; quia primo auditur so- 
nus, deinde percipitur quod vox 
est , et deinde verbum quod dicitur 
per vocem. Sic Joannes propinquior 
est Christo quam alii Prophetae, 
quorum prophetia fuit quasi sonus, 
respectu Joannis; quia illi de re- 
motis, iste de propinquo Christum 
indicavit, dicens : Ecce Agnus Dei. 
Merito ergo Joannes praecursor 
Domini vocatur; quia et nascendo, 
et baptizando, et praedicando, et 
moriendo, et ipsa sui nominis 
appellatione, Christum Dominum 
praecurrebat. 

6 Semita Domini quomodo para- 
TUR? — Sed quid clamabat, alius 
Evangelista sic narrat, dicens : Pa- 
rate, id est praeparate, viam Domini, 
scilicet quoad mandatorum imple- 
tionem ; rectas facite semitas ejus, 
scilicet quoad consiliorum super- 
erogationem, ut ipse ad vos venire 
dignetur, et in vobis habitare , qui 
nisi per viam et semitas rectas 
nescit incedere, vel ad homines 
intrare. Unde Psalmista : Vias tuas, 
Domine, demonstra mihi, et semitas 



tuas edoce me. Primum clamabat 
ad omnes, secundum ad proficientes. 
Et hae semitae , per quas cito com- 
pendiose pervenitur ad patriam , 
melius rectificantur in solitudine, 
id est in mundanorum elongatione, 
et omnimoda temporalium abstra- 
ctione, ne per coUes devios mun- 
danae oblectationis , contingat ober- 
rare. Has autem semitas quidam 
obliquant, qui speciem sanctitatis 
praetendentes, vel habitum religionis 
gestantes, in observantiis religionis, 
et consiliis evangelicis, non recte 
ambulant , nec seipsos in illis 
rectificant. Vel per vias quae aptio- 
res sunt, possunt intelligi actiones; 
per semitas , quae magis occultae 
sunt, cordis intentiones. Unde pa- 
rate viam Domini, per mali deser- 
tionem, et boni operationem; re- 
ctas facite semitas ejus, id est, 
intentiones occultas, facite rectas, 
non distortas, scilicet pro aeternis, 
non pro terrenis faciatis. Reforma- 
tio imaginis in mente, in hoc atten- 
ditur, quod facies mentis incurvata 
ad terram, per terrenorum oblecta- 
tionem, erigatur sursum, et rectifi- 
cetur per coelestium considerationem 
et dilectionem. Unde in Canticis 
legitur : Recti diligunt te; ubi, 
secundum Bernardum, recti intelli- 
guntur, qui a terrenis sunt abstra- 
cti, ac contemplatione et dilectione 
toti ad superna erecti. Unde dicit 
quod quaerere et sapere quae sunt 
super terram, curvitas animae est» 
meditari vero et desiderare quae 
sursum sunt, rectitudo. Cui etiam 
rectitudini , secundum eumdem 
Bernardum, attestatur statura ere- 
cta corporis humani. Quid enim in- 
decentius, quam curvum recto cor- 
pore gerere animum ? Perversa res 
est et foeda; luteum vas, quod est 
corpus de terra, oculos habere sur- 
sum, coelos libere respicere, spiri- 
tuaiem vero coelestemque creatu- 
ram suos e contrario oculos, id est 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES CONFITETUR SE NON ESSE CHRISTUM. 



193 



internos sensus atque affectus tra- 
here deorsum interram! 

7 QUOMODO MONS HUMILIATUR ET 

VALLis IMPLETUR? — Et subditUF : 
Omnis vallis, id est populus Gen- 
tilis, vel quicumque humilis, im- 
plebitur, bonis spiritualibus scilicet 
gratia in praesenti, et gloria in fu- 
turo, et omnis mons et collis, id est 
Judaicus populus, vel quicumque 
superbus, humiliabitur, id est eva- 
cuabitur, quia gratiam et gloriam 
amittet. Deus enim superbis resi- 
stit, humilibus autem dat gratiam, 
Et : Qui se exaltat, humiliabitur ; 
et qui se humiliat , exaltabitur, 
Mons dicit, quantum ad majores; 
et collis, quantum ad minores. Et 
erunt prava, id est corda malo- 
rum per injustitiam distorta, erunt 
in directa, id est per aequitatem 
justitiae rectificabuntur, et ad justi- 
tiae regulam dirigentur, et aspera, 
id est mentes iracundae et immites» 
in vias planas, id est per infusio- 
nem gratiae , ad mansuetudinem 
convertentur, et corda contra Chri- 
stum indurata mollificabuntur; et 
videbit, oculo corporali in primo 
adventu, omnis caro, id est omnis 
homo, tam Gentilis, quam Judaeus, 
Salutare Dei, id est Christum Dei 
Filium. Dividebatur enim tunc com- 
munitas hominum in duas partes, 
scilicet in Judaeos, et Gentiles; et 
multi de his omnibus hominibus 
viderunt eum in mundo, inter ho- 
mines conversantem. Potest etiam 
hoc verbum intelligi de visu spiri- 
tuali, quo vident. eum conversi ad 
fidem catholicam, ex omnibus Gen- 
tibus totius mundi. Vel videbit eum 
in forma humana omnis homo , 
tam reprobi, quam «lecti in secun- 
do adventu, scilicet in die judicii. 

8 Baptizare poterat Joannes. — 
Et, cum missi a Judaeis, audirent a 
Joanne, quod non erat aliquis trium 
praedictorum,quos exspectabant tan- 
quam personas solemnes, quaesie- 

VrTA Jesu Christi, tomus I. 



runt ab eo, dicentes : Quid ergo 
bapti^as, novum ritum inducendo, 
et officium alienum usurpando, si 
tu non es Christus, qui potestate 
propria baptizabit, neque Elias, qui 
in t^nsitu Jordanis baptismum si- 
gnificabat, neque Propheta, cujus 
officium est baptizare, ut patet de 
Elisaeo, qui Naaman baptizari mi- 
sit? Quasi dicerent : Quare tibi of- 
ficium baptizandi usurpas, cum vi- 
cem personarum, quibus Scriptura 
baptizare concedit, non geras, sicut 
proprio ore confessus es? Notan- 
dum autem quod licet Joannes non 
esset Christus, poterat tamen bapti- 
zare, quia erat praecursor ejus, et 
ideodebuit parare viam illius. Item, 
licet non esset Elias personaliter, 
erat tamen virtute. Item, si non erat 
Propheta ille singularis, erat ta- 
men plus quam Propheta commu- 
nis; et ideo baptizare potuit. 

9 BaPTIZABAT IN AQUA , NON IN 

Spiritu. — Et respondit eis Joan- 
nes , testimonium de Christo ite- 
rum perhibendo; quia sicut prae- 
currebat praedicationem Christi, sua 
praedicatione et denuntiatione , ita 
Baptisma Christi praecedebat suo 
baptismate, sicut et Prophetae anti- 
quitus aliquando denuntiabant fii- 
tura, non solum verbis, sed etiam 
factis. Unde dicit : Ego bapti:{0 in 
aquay in poenitentiam, non in Spi- 
ritu, in remissionem peccatorum, 
docens vos poenitere, non potens 
yos absolvere. Ego bapti^^o in aqua, 
praeparative, corpora tantum lavan- 
do, ad significandum illum qui ven- 
turus est baptizare in Spiritu San- 
cto , auctoritative , etiam animas 
abluendo ; quasi dicat : Non debetis 
imputare audaciae quod ago , nec 
mirari si ego qui non sum Christus, 
neque Elias, neque ille Propheta 
singularis, baptizo, quia baptismus 
meus non est completus et perfe- 
ctus. Nam ad completionem et pei<- 
ectionem Baptismi, exigitur lotio 

i3 



Digitized 



byGoogle 



194 



PRIMJE PARTIS CAPUT XIX. 



corporis et animse, et corpus qui- 
dem secundum naturam iavatur 
aqua, anima vero non nisi Spiritu , 
unde et ego bapti!(0 iu aqua tan- 
tum, in poenitentiam, id est in si- 
gnum poenitentiae purgantis animas^ 
corpore iavo corpus, et institutum 
baptizandi usum, parans yiam lor- 
tiori me, donec veniat qui abluit 
animas per Spiritum. Unde Ambnh 
sius :. « Ego, inquit, vos aqua ba^ 
pti:(0* Cito probavit se non esse 
Christum, qui invisibili opere- 
tur ofiicio. Nam cum ex dua- 
bus naturis homo, id est, ex 
anima subsistat et corpore, visibile 
mysterium per visibilia consecra- 
tur, invisibile per invisibilia : aqua 
enim corpus abluitur, Spiritu ani- 
ms delicta mundantur, et ideo 
'aliud fiiit baptisma poenitentiae , 
aliud est Baptisma gratiae : istud 
ex utroque, Ulud ex uno. Nam cum 
delicta communia sint mentis et 
corporis, purificatio quoque debuit 
esse communis. Et bene non ver- 
bo, sed opere declaravit non esse 
se Christum; opus enim hominis 
est gerere poenitentiam delictorum, 
Dei munus est gratiaiti implere 
mysterii : » haec Antbrosius. Joan- 
nis ergo baptismus umbra et figu- 
ra erat melioris Baptismi , quia si- 
gnificatio et praeparatio quaedam 
erat futuri. Propter quod, ut habe- 
tur in Aciibus , forma baptismi 
Joannis erat in nomine venturi. 
Nec putandum est baptismum 
Joannis parum profuisse homini- 
bus, quia etsi peccata non dimit- 
tebat , omnes tamen qui ab illo 
baptizabantilr, sub peccati vinculo 
constrictos esse sentiebat : et ideo 
Redemptorem et mimdatorem, gui 
peccata dimittere posset, mox ubi 
apparuisset, quaerere necesse habe- 
bant. Unde baptizabat in pceniten- 
tiam, id est, ad hoc ut agerent poe-^ 
nitentiam; ut sicut ipse eos aqua 
lavabat exterius, ita ipsi se pcejii- 



tentia lavarent interkis, ut, mox 
Christo veniente, parati essent ad 
ejus Baptismum suscipiendum ; 
quia quos baptizavit, baptizati sunt 
iterum. Baptismus enim ipsius 
erat qusdam protestatio credendi 
in Christum venturum, et facienda 
opcra poenitentiae, ut devotius reci- 
perent ipsum. Utiiis ergo erat 
baptismus Joannis, propter assue- 
factionem ad Christi Baptismum, 
et propter vitae emendationem; quia 
baptizabantur confitentes peccata 
sua, et propter Chrieti manilestatio- 
nem. 

lO PlLESENTJA ChRISTI IGNOTA. — 

Unde et subditur : Medius vesirum 
steiit, id est, praesens est inter vos 
quem praedico^ qui est Mediator 
Dei et hominum, quem vos nescitis, 
nec cognoscitis ; et ad illum cogno- 
scendum ego vos praeparo, bapti- 
zando in aqua. Ista verba exponi 
possunt : uno modo secundum hu- 
manitatem Qiristi, secundum quam 
ad litteram Christus fuit in medio 
Judaeorum, quia inter homines com- 
mimiter est conversatus, quasi unus 
ex eis, et non cognoverunt praesen- 
tem, qucm crediderunt futurum; 
alio modo exponuntur de Christo 
secundum divinitatem, secundum 
quam ubique praesens est, et invi- 
sibilis. Et aecundum hoc medius 
est omnibus rebus creatis, et ta- 
men nemo scit eum, quia nema 
comprehendit. Hic nota quod Chri- 
stus saepe legitur locum medium 
specialiter eligere; quia medium 
est locus humiUtatis, unde ipse ait : 
Ego autem in medio vestrum sum, 
sicut qui ministrat. Item est locus 
communitatis ; quia uniformiter se 
habet ad omnes, ut centrum ad cir- 
cumferentiam ; undePetrus : In.ve- 
ritate comperi, quia non est perso- 
narum acceptor Deus, Item medium 
est locus unitatis, quia extrema 
uniuntur in medio; unde Aposto- 
lus : Jpse est pax nostra, qui fecit 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES OtWFlTETUR SEI«ON ESSE CHRISTUM. 



195 



niraque untim, Item est locus stabi- 
litatis, quia mediuxn mundi est 
fixum; unde ApostoluiS. : Funda- 
mentum aliud nemo potest ponB" 
re» etc. hera locus proxxmitatis , 
quia onukilms partibus approximat; 
unde iix Adibus : Si forte attre- 
cieni «sm^ cum non longe sit» 
it Jkshs post Joamncic quinqub 

VODIS YENIT, ET TAMSM AKTE IPSUM 

Fswrrtrs est. — Et subdit ioannes 
de Christo : Ipse est, qui post me 
veniet, vel veniurus est^ quem ego 
ut prascursor praenuntio, qui tamen 
auie mefactus est, Licet jam venisset 
nascendo, tameo. dicit esse ventu- 
rum ; quia nondum venerat ad baptt- 
smum, nondum se manifestaverat 
prasdicando, et miracula fEtciendo, 
ac nostrae Redemptlonis mysterium 
e^plendo. £t licet Joannes prae- 
cesserit Christum tempore nativita- 
tis et mortis, non tamen resurre- 
ctionis ct ascensionis. Vel, qui post 
me veniurus esi, id est, qui prae- 
dictus est a Propketis , post me 
venturus est. Secundum Remigium, 
(^iiinque modis renit Jesus post 
Jcaimem, scilicet : nascendo, prae* 
dicando, baptizando, moriendo, et 
ad InfefQS descendendo. £t cum 
hoc quod dicit : Ante mefactus est, 
mm possit intelligi secuBdum dei- 
tntem, quae £acta non est, nec de 
kumanitate^ qua Christus posteriOT 
est Joanne factus, oportet quod in- 
td^gstur quoad honoreoL et digni* 
tatem; quia quasi Dominttmy se^ 
quitur eum Joannev ^ vadit post 
eum. Ante enim hoc in loco, non 
temporis, sed ordinis, habet signL- 
fis»tioaem, et notat divinitatis, noa 
nativitatis prioritatem. Acsi dicat, 
secundum Chrysostomum, noa q^uia 
prior veni ad praedicandumi ex boc 
maforem illo me aestimeti&; post 
mc ecgo venit tempore, quia posfc- 
Biodum natus; ante me lactus est 
dignitate, quia tAnquam clarior et 
hffiSKffabilior^ sevt major et dignior 



mihi praepositus est et praelatu& 
Huic simile est, cum de aliquo dici- 
mus : Hic olim me minor, vel mihi 
par erat ; sed modo ante rae factus 
est honore, modo me praecedit, mo- 
do miiii praelatus est Vel, facUts 
est ante sinceritate conscientiae, ia« 
noccfitia vitae, fsmae decore. Pnehii- 
donis autem Christi causas Joan^ 
nes aperit, cum subjungit : Qma 
prior me erat. Pro tanto enim, axte 
me factus est, id est mihi praelailiiis, 
et dignitate antepositus est, .qtiia 
etsi posterior sit in tempose, eflt 
tamen prLor in aetemitate : ^qui* 
prior me erat, non secundum ku- 
manitatem, quam acceperat in tfio^ 
pore; sed secundum deitatem, im 
qua est ab aeterno cum Patre ; prior 
me erat, quia ipse ab aetemo^ ego 
ex tempore. Quoniam qui post me 
natus est de Matre sine patre, aiUs 
omnem creaturam sine ullo initio 
genitus est ex Patre sine matre. 
Et fortior me est, quia ipse Deu» 
fortis et potens; ego autem homo 
et fragilis, et impotens. lile Domi- 
nus, ego servus; Ule Imperator, 
ego miles. Unde Rabanus : « For- 
tis est Joaimes, qui Spiritum San* 
ctum dignus est habere ; fortior qui 
eumdem potest dare. Fortis qui 
regnum ccelorum praedicat; fortior 
qui donat. Fortis qui baptizat in 
peccatorum confessione ; fortior 
qui in eorum remissione. » 

12 £X RESPONSIONE Jo^NIS UUUI- 
LITHS CONTIIA ELATIOMEM INDUO^- 

TUR. — Immensitatem autem ex* 
cellentiae ejus subdendo manifestat : 
Cujus uott swn dignus ut, pro^ 
cumbens , solvam ejus corrigiam 
calceamentorum , quod humile et 
vile officium est. Quasi dicat : In 
tantum est ante me, ut ego ne- 
que servire ei, neque in ulti- 
mis ministrorum ejus vocari di- 
gnus sim; calceamentum enim 
solvere ultimi ministri res est. 
Cum Chiistua ealcearoeata non por- 



Digitized 



byGoogle 



196 



PRIMiE PARTIS CAPUT XIX. 



taverit, patet quod haec est meta- 
phorica locutio; quia Joannes in 
hoc dicit se non esse dfgnum exhi- 
bere Christo etiam minimum obse- 
quium , hoc exprimens secundum 
communem loquendi modum. Cum 
enim aliquis suam parvitatem, et 
alterius excellentiam vult exprimere, 
sol«t communiter dici : Non sum 
dignus tangere sotulares ejus, vel 
aliud hujusmodi. Nec mirum si 
Joannes hoc dixit, quia homo, quan- 
tumcumque magnus, Deo compara- 
tus, nihil est nisi pulvis et cinis; 
nec etiam aliqua creatura est digna 
ei servire, nisi per gratiam assuma- 
tur. Per hoc ostendit etiam Joan- 
nes ipsis Pharisaeis, quod officium 
alienum non usurpabat; sedtantum 
suum proprium officium , scilicet 
praecursoris, exercebat. Unde, secun- 
dum Gregorium, allegorice per cal- 
ceamentum, humanitas; per pedes, 
deitas; per corrigiam, unio calcea- 
mentorum, scilicet animae et corpo- 
ris ad deitatem , intelligi potest : 
quia nec ipse Joannes, nec aliquis 
alius sufficiens est, vel potest my- 
sterium et modum illius ineffabi- 
lis unionis duarum naturarum, sci- 
licet divinae et humanae , qua 
Verbum earo factum est, explicare 
vel aperire', cum haec unio tanta 
esset , quod hominem Deum , et 
Deum hominem faceret. Unde 
Isaias : Generaiionem ejus quis 
enarrabit? Quasi diceret : Nullus 
est dignus. Ubi Gregorius : « Qua 
in re pensandum nobis est, quo- 
modo sancti viri, ut humilitatis in 
se virtutem custodiant, cum quae- 
dam mirabiliter sciunt, illud ante 
mentis oculos student revocare , 
quod nesciunt , ut dum ex parte 
aliqua infirmitatem suam conside- 
rant, ex ea parte qua perfecti sunt, 
eorum se animus non extollat. Re- 
stat ergo ut in omne quod scit, sese 
mens deprimat , ne quod virtus 
scientiae congregat, ventus elationis 



tollat. Cum bona, fratres, agitis, 
semper ad memoriam mala acta re- 
vocatc, ut dum caute culpa conspi- 
citur, nunquam de bono opere 
animus laetetur. Superiores invicem 
proximos vestros attendite, quia et 
quos agere aliqua prava conspicitis, 
quae in eis lateant bona nescitis. 
Quae licet bona adsint opera, nulla 
sunt, nisi ex humilitate condiantur : 
qui enim sine humilitate virtutes 
congregat, quasi in vento pulverem 
portat : » haec Gregorius, 

i3 Annuntiatur Christi Bapti- 
SMus. — Deinde Joannes subjungit : 
Ipse vos bapti:(abit, non solum in 
aqua, sed et in Spiriiu Sancto tt 
igne, gratiam Spiritus Sancti , et 
charitatis conferendo , quod non 
potest facere, nisi Deus. In Bapti- 
smo enim Christi confertur gratia 
Spiritus Sancti, et per ipsum ignis 
charitatis, si debite suscipiatur vel 
obex non ponatur; baptismus au- 
tem Joannis ista non conferebat, sed 
Baptismum Christi significabat, et 
ad ipsum disponebat. Unde Chry^ 
sostomus : « Aliud fuit baptisma 
Joannis, aliud Domini. Illud poeni- 
tentiae, hoc sanctificationis et gra- 
tiae, in quo et Spiritus Sanctus in 
unoquoque credente, ad decoquen- 
da peccata , modo ignis operatur 
urens delicta, purgans sordes carnis 
et animae. » \}nd&tl Beda : «Bapti- 
zamur autem a Domino in Spiritu 
Sancto, non solum cum in die Ba- 
ptismatis , fonte vitae in remissio- 
nem peccatorum abluimur , verum 
etiam quotidie , cum per gratiam 
ejusdem Spiritus , ad agenda quae 
Deo placent, accendimur. Est ergo 
Baptismus fluminis in aqua, flami- 
nis in poenitentia, sanguinis in mar- 
tyrio. » 

14 Officium Christi in secundo 
ADVENTU. — Deinde post testimo- 
nium Joannis, de primo Christi ad- 
ventu , addit etiam de extremo , 
auctoritate et ministerio judicii 



Digitized 



byGoogle 



JOANNES CONFITETIIR SE NON ESSE CHRISTUM. 



197 



Christum commendando, et populis 
comminando, dicens : Cujus venti- 
labrum in manu ejus, Ventilabrum, 
a ventilandis paleis dictum est, et 
est instrumentum quo in Palaestina 
solebat purgari bladum , et est fa- 
ctum sicut pala, qua projicitur gra- 
num paleis commixtum in altum , 
et ventus paleas toUit , et granum 
in area cadit. Joannes ergo meta- 
phorice loquens , per ventilabrum , 
intelligit discretionem justi exami- 
nis, seu divinum judicium, et po- 
testatem discernendi bonos a maiis, 
sicut ventilabro dividuntur grana a 
paleis, et fructuosa ab iiifructuosis, 
quod est in manu^ id est in pote- 
state et arbitrio ejus, quia judicandi 
officium sibi traditum est a Paire, 
quia omne judicium dedit Filio, 
Subdit ergo : Et permundabit, id 
est perfecte mundabit , etpurgabit 
in futuro aream, id est Ecclesiam 
suam a paleis, in qua nunc grana 
cum paleis, id est boni cum ma- 
lis, commixti sunt; sed in judicio 
separabuntur ab eis. Et congrega- 
bit triticum modo pluribus locis dis- 
persum, id est bonos et justos, qui 
ad modum tritici sunt interius can- 
didi, per munditiam, exterius rubei, 
per patientiam, graves moribus,uti- 
les sermonibus, multiplicabiles aiio- 
rum conversionibus , in horreum 
suum, id est, cceleste habitaculum. 
Paleas autem, id est malos et re- 
probos, leves per superbiam, palli- 
dos per invidiam, fragiles per ira- 
cundiam , aridos per avaritiam , 
infructuosos per accidiam, viles per 
carnalem concupiscentiam , combu- 
ret igne, gehennae, inextinguibili, 
et poena sensibili. In hac etiam 
praesenti vita, Dominus Ecclesiam 
purgat, dum ob manifesta peccata, 
perversi et mali de Ecclesia per sen- 
tentiam ejiciuntur, vel per moriem 
de hac vita abscinduntur ; sed haec 
purgatio in fine perficietur, quando 
per Angelos de regno suo omnia 



scandala colligentur. Vel modo mun- 
dat, discernendo merito, non nume- 
ro ; sed tunc et numero et merito. 
Multa quidem et alia exhortans , 
et docens Joannes evangeli^abat, et 
annuntiabat populo, Ex quo patet 
quod non omnia facta et dicta Joan- 
nis scripta sunt, sed pauca respe- 
ctive , sicut et de Ghristo dicitur 
Joannis ultimo. 

1 5 MoRALITERf JOANNES DAT FOR- 
MAM VIVENDI, PRiEDICANDI ET FRUCTI- 

FiCANDi. — Moraliter Joannes dat 
formam vivendi, praedicandi et fru- 
ctificandi. Nam ejus vita austera, et 
quoad victum durum, et quoad 
vestitum asperum, et quoad locum 
desertum ; ejus doctrina vera, sive 
de Deo, sive de seipso, sive de pro- 
ximo ; ejus operatio fructuosa, quia 
multos vocando , baptizando , et 
rectificando. In primo fuit exemplar 
Religiosorum, in secundo Docto- 
rum, in tertio Praelatorum. Si enim 
talis esset praedicator, omnis Jero- 
solyma, quoad daustrales, Judaea, 
quoad clericos, et Regio, quoad lai- 
cos , venirent confitentes peccata 
sua, tam venialia, quam mortalia, 
veniret et Jesus cum eis, ad sancti- 
ficandum eos, et verbo, et remedio, 
et exemplo. 

i6 De Bethania. — Ad majorem 
autem expressionem praedictorum, 
locus ubi facta sunt, determinatur 
consequenter , cum subjungitur : 
Hcec in Bethania facta sunt trans 
Jordanem, ubi erat Joannes bapti^ 
s^ans, Ut enim dicit Chrysostomus : 
« Non in domo , neque in angulo 
Christum praedicabat ; sed Jorda- 
nem transiens, in media multitu- 
dine, praesentibus omnibus qui ab 
eo baptizabantur. In Bethania, quae 
domus obedientice interpretatur , 
Joannes baptizare dicitur, ut quod 
ex obedientia Dei venerat Christum 
nuntiare immoiandum pro redem- 
ptione mundi, ostendatur et intelli- 
gant homines, quia si a peccato 



Digitized 



byGoogle 



iqS 



PRIM^ PARTIS CAPUT XX. 



originali, quod per inobedientiam 
primi parentis contigit, absolvi de- 
siderant, submisso corpore, et cre- 
dulo corde, Baptismi sacramentum 
suscipere, et per obedientiam fidei, 
omnes ad Baptismum pervenire de- 
bent, et ut significetur, quod bapti- 
zatis obedientia convenit. Est autem 
duplex Bethania : una est quaedam 
villa citra Jordanem, ad duo miiliaria 
de Jerusalem, sciliOst in iatere mon- 
tis Oliveti, ubi Lazarus fiiit suscita- 



tus; alia, de qua dictum est, sita 
supra Jordanem, ex altera umen 
parte fluminis, scilicet in sorte doa*^ 
rum tribuum, et dimidiae, a Jerusa- 
lem itinere diei unius, ubi erat 
Joannes baptizans, sciiicet in co&« 
finio Gentium et Judaeorum, ut his 
et illis ostenderetur Baptismus com* 
munis, Et bene trans Jordanem 
baptizabat, quia Gentes, communiud 
quam Judaei, Baptismum recepe^ 
runt. » 



ORATIO 

Joannes, beatissime praecursor Christi, praeco Judicis, amicus Sponsl, 
vox Verbi divini, qui solatium nostrae Redemptionis annuntiare meruisti, 
impetra mihi misero apud eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, 
tuis sanctissimis precibus, ut, purgato a vitiis pectore, et ornato virtutibuS, 
parem secundum salubria tua monita viam Domini, et rectas faciam semi- 
tas ejus, quatenus in extremo judicio, cum aream Exclesiae suae mundaverit, 
et triticum a paleis separaverit, merear inter grana tritici, et electos suos 
inveniri, et in horreum coelestis mansionis cum eis reponi. Amen. 



CAPUT XX 



De Pomitentia facienda. 



I PCENITENTIA DUO IIKQ.UIRIT. -* 

Quia vero de poenitentia, per quam 
regnum coelorum appropinquat, et 
via Domini paratur, tactum est in 
praecedentibus, nunc consequenter de 
ipsa aliquantulum latius videamus. 
Ad veram itaque poenitentiam , 
quam amor Dei et odium peccati 
fadt, ante omnia duo requiruntur, 
scilicet quod peccator de peccatis 
praeteritis doleat et nunquam iterata 
vice peccandi, firmam voluntatem 
habeaL Sine his duobus, poeniten- 
tia vera non est , quia sine eis^ nec 



Deus peccata dimittit, nec sacerdos , 
absolvere a peccatis potest. Unde 
Bernardus : « Vera siquidem poft^ 
nitentia est , sine intermissiont 
temporis, de praeteritis maiis do<* 
lere , et aic plangere commissa , 
ut non committat plangenda. If- 
risor namque est, et noci vere 
poenitens, qui adhuc agit quod pocv» 
niteat. Si ergo vis verus poenitens 
esse, cessa a peccato, et amplius noli 
peccare. Quoniam inanis est poeni^ 
tentia, quam sequens coinquinat 
culpa. n Unde et Gregoriusj « Poe«- 



Digitized 



byGoogle 



DE POENITENTIA FAOENDA. 



199 



nitentiam quippe agerc, est ct per- 
petrata mala plangere, et plangenda 
non perpetrare ; nam qui sic aiia 
deplorat, ut tamen alia committat, 
adhuc pcenitentiam agere, aut igno- 
THt, aut dissimulat. » Unde etiam 
Augnstitms : a Inanis est poenitentia, 
quam sequens coinquinat culpa. 
Nihil prosunt lamenta, si replican- 
tur peccata. Nihil valet a malis 
veniam poscere, et mala denuo ite- 
rare. » Et iterum : « Poenitentes, 
pcenitentes ; si tamen estis poeni- 
tentes, et non irridentes, mutate vi- 
tam, reconciltamini. Poenitentiam 
agis, genu figis, et rides ; subsannas 
patientiam Dei. Si poenitens es., 
poenitet te, si non pomitet, poeni- 
tens non es; si ergo poenitet, cur 
facis quod male fecisiti ? Si fecisse 
poenitet, noli fecere ; si adhuc fads, 
poenitens non es. r> 

2 PcENrrENTIA DE QUX&US ACTNDA. 

-^ De quibus autem poenitentia sit 
agenda, notat idcm Augustiims, di- 
cens : «. Tres sunt actiones poeni- 
tentiae. Una est que novum homi- 
nem parturit, donec pcr Baptismura 
salutare, omnium prBeteritorum fiat 
ablutio peccatorum. Omnis enim 
qui jam suse voluntatis arbiter con'- 
stitutus est, cum accedit ad sacra- 
menta fidelium, nisi eum poeniteat 
vitae veteris, norvam inchcMre non j 
potest. Ab hac poenitentia, soli par- 
Tuli, cum baptizantur immunes 
sunt, nondum enim uti posaunt H- 
bero arbitrio; quibus tamen ad con- 
secrationem remissianemque ori- 
ginalis peccati, prodest eorum fides 
a quibus offeruntur, ut quascumque 
maculas delictorum, per alios ex 
qmbus nati sunt, contraxerunt , 
aliorum etiam interrogatione et 
responsione purgentur. Ceterorum 
hominum nullus transit ad Chri- 
stum, ut incipiat esse quod non 
erat, nisi poeniteat eum fiiisse quod 
erat. — Altera vero poenitentia est, 
jCujus actio per totam istam vitam, 



perpetua »ippIicationis humilitate 
subeunda est. Primo, quia neuK) 
vitam seternam desiderat, nisi eum 
vilae hujus temporalis poeniteat. Quis 
dubitet, in quacumque temporali 
felicitate versemur, poenitere tamea 
nos debere hujus vitae, ut ad illam 
incorruptionem tota aviditate curra- 
mus? Quis ergo festinat atque 
exoptat ad patriam remeare, nisi 
quem peregrinationis suae poenitet ? 
Quis itaque sanse mentis non inge- 
miscit, cui non per poenitentiam sic 
esse displiceat ? Deinde multa sunt 
peccata, quae quamvis singula non 
lethali vulnere ferire sentiantm*, ta- 
men simul omnia congregata, quae 
plura sunt necant, nisi medicamento 
quotidianae poenitcntiae desecentur. 
Quisquis itaque si diligenter atteu'- 
dit, satis intelligit cum quanto pe- 
riculo peregrinetur a Domino. — 
Tertia actio poenitentiae est quae 
pro illis peccatis subeunda est, quae 
legis Decalogus continet. In hac 
ergo poenitentia majorem in se quis- 
que severitatem debet exercere, ut 
a se ipso judicatus, non judicetur a 
Domino. Adscendat itaque honK) 
adversum se tribunal mentis suae, 
constituat se ante faciem suam. 
Atque ita constituto in cordis judi- 
cio, adsit accusatrix cogitatio, testis 
conscientia, carnifex timor. Inde 
quidam sanguis animi confitentte 
per lacrymas profluat. PostrenK) , 
ab ipsa mente talis sententia profe^ 
ratur, ut se indignum homo judicet 
participatione Gwporis et Sanguinis 
Domini, ut qui separari a regno coe- 
lorum timet, per ultimam sententiam 
summi Judicis; per ecclesiasticam 
disciplinam a sacramcnto coelestis 
panisscparetur. Judicet ergo seipsum 
homo in istis ; voluntatem dum po- 
test, etmoresconvcrtat in mciius, ne 
cum jam non potuerit, etiam praeter 
voluntatem, a Domino judicetur. Sed 
si jam de sanitate desperans addis 
peccatapeccatis, sicutscriptum est : 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT XX. 



Impius cum in proftmdum venerit 
peccatorum, contemnit; noK con- 
temnere , noli desperare , dama de 
profundis etiam ad Dominum. De 
tali profundo, Ninivitae damaverunt, 
et propitiationem invenerunt. Faci- 
liusque est evacuata cotnminatio 
propiietiae, quam humiliatio poeni- 
tentiae. Quidquid enim feceris, qux- 
cumque peccaveris, adhuc in hac 
vita es, unde te omnino, si sanare 
noUet, auferret. Cur ergo ignoras, 
quia patientia Dei ad pcenitentiam 
teadduxit> » haec Augustinus, Non 
solum ergo de magnis, sed et de 
parvis peccatis, ut dictum est, quo- 
tidiana poenitentia est agenda, et 
quamvis parva videantur, non ta- 
men propter hoc sunt negligenda. 
« Quia, ut ait Gregorius, nullum pec- 
catum adeo par\um, quod non cre- 
scat neglectum. » Et iterum : « Pec- 
catum quod poenitentia non diluit , 
ipso suo pondere, mox ad aliud 
trahit. » Undedicit^m6ro5iM5, quod 
minimum peccatum, scienter com- 
missum, gravius est toto mundo. 
Unde et Augustinus : « Sed ista le- 
via quae dicimus, noli contemnere ; 
si contemnis, quando appendis, ex- 
pavesce; quando numeras levia, 
multa faciunt unum grande. Multse 
guttae implent flumen ; multa grana 
feciunt massam : » hsec Augustinus. 
Non itaque levia sunt contemnenda, 
.nec propter gravia est desperan- 
-dum. Quia, ut 2ii\\dQmAugustinus, 
nulium peccatum criminale est, 
dum displi^et; nuUum veniale, dum 
placet. 

3 P(ENITENTIA AGENDA SINE DILA- 
TIONE, SERA ENIM SECURUM NON FA- 

ciT. — Agenda est autem poeniten- 
tia sine dilatione, et dum possumus, 
ne subito praeoccupati , quaeramus 
spatium poenitentiae, et invenire non 
possimus. Unde Augustinus : « Re- 
media conversionis ad Deum nullis 
sunt cunctationibus differenda , ne 
tempus correctionis pereat tardi- 



tate. Qui enim poenitenti indulgen- 
tiam promisit , dissimulanti diem 
crastinum non spopondit. » Et ite- 
rum : « Si quis autem positus in ul- 
tima necessitate aegritudinis suae 
voluerit accipere poenitentiam, et ac- 
cipit , et mox reconciliatur , et hinc 
vadit, fateor vobis, non illi negamus 
quod petit, sed non praesumimus 
quia hinc bene exit. Non praesumo, 
non vos fallo, non praesumo. Fide- 
iis bene vivens securus hinc exit; 
baptizatus ad horam securus hinc 
exit; agens poenitentiamad ultimum, 
et reconciliatus; si securus hinc exit, 
ego non sum securus.Unde securus 
sum, et do securitatem ; unde non 
sum securus, poenitentiam dare pos- 
sum , securitatem dare non pos- 
sum. Non dico, damnabitur; sed 
nec dico , liberabitur. Vis te dubio 
liberare? Vis, quod incertum est, 
evadere? Age poenitentiam, dum sa- 
nus es. Si enim agis veram poeni- 
tentiam dum sanus es , et invenerit 
te novissimus dies currentem ut re- 
concilieris; si sic agis, securus es, 
quia egisti poenitentiam eo tempore, 
quo et peccare potuisti. Si autem 
tuncvis agere poenitentiam, quando 
jam peccare non potes, peccata te 
dimiserunt , non tu illa. Duae res 
sunt , aut ignoscitur tibi , aut non 
ignoscitur. Quod horum tibi sit fu- 
turum, ego nescio. Ergo dimitte 
incertum , et tene certum : » haec 
Augustinus.ldeo eiUtemAugustinus 
dubitat de his qui poenitent in ex- 
ttemis , quia taies potius videntur 
poenitere timore poenae, quam amo- 
re justitiae, et ideo eorum poeniten- 
tia videtur esse dubia. Non ergo 
,tardes vel dissimules, in sanitate 
poenitentiam agere, et cito peccati 
onus deponere. Quia, ut ait Augu- 
stinus, stultum est in illo statu vi- 
vere, in quo quis non audet mori. 
Et audacior est, qui cum uno pecca- 
to mortali dormit , quam qui cum 
septem hostibus. Saepe quidem pro- 



Digitized 



byGoogle 



DE PCENITENTIA FAGIENDA. 



201 



mittunt sibi homines vitam longam, 
ex eo quod sunt juvenes, vel -bonae 
complexionis, aut fortes ; nescientes 
quid superventura pariat dies, nec 
attendentes quod raro quis moritur 
morte naturali , sed frequenter ex 
accidentibus : puta febre, aposte- 
mate, et hujusmodi, vel quandoque 
morte improvisa et casuali, et ta- 
men creditur quod quilibet in statu 
meliori moritur. Unde Hugo de 
Sancto Victore : « Sciendum quod 
nec justus , nec impius , nec puer , 
nec senex ante solvuntur a corpore, 
quam sint in illo puncto bonitatis, 
vel malitiae, ultra quam si semper 
viverent , nunquam transirent : » 
haec Hugo, Sed propter vanam 
longaevitae spem, multi decipiuntur, 
et poenitentiam quam exspectant , 
non consequuntur. Unde Chrysos- 
tomus : « Nihil tantum decipit ho- 
mines, quantum vana spes longioris 
vitae. » Et Augustinus : a Experti 
sumus multos expirasse, exspectan- 
tes reconciliari. » 

4 P(ENITENTIiE TEMPUS NON PR«- 
TERMITTENDUM. — Et pOSitO quod 

homo certus esset de vita longa, 
adhuc tamen poenitentia non esset 
usque ad senectutem et senium pro- 
longanda; quia tunc invalidi sunt 
homines ad laborem , et vix in his 
aetatibus reperitur quis, qui se a 
peccatis quae consuevit, eveilat per 
poenitentiam. Optimum ergo con- 
silium, summa prudentia, et maxi- 
ma providentia in hoc consistit , ut 
per veram contritionem , et puram 
ac integraiem confessionem , et per 
satisfactionem condignam , homo 
sanus et fortis se disponat , cuncta- 
que noxia, eum a salute aeterna 
retrahentia ac impedientia projiciat, 
et se jugiter omni tempore sic te- 
neat , ac si hodie vel cras , vei ad 
longius in hac septimana, discessu- 
nis sit de hoc mundo. In extremo 
quippe vitae suae potest homo poe- 
nitere, quia usque tunc potest pec- 



care, et ergo usque tunc potest de 
peccatis, per divinam misericordiam, 
consequi veniam, quia misericor- 
dia Dei vincit humanam malitiam. 
Sed talis poenitentia tarda raro est 
vera et fructuosa , quia in ea non 
habetur distinctiva et sufficiens de 
peccato displicentia. Gontritio enim 
sufficiens requiritur quod peccatum 
dimittatur; sed vehemens passio, 
et dolor in parte sensitiva , qualem 
habent communiter illi in articulo 
mortis, impedit in poenitente usum 
rationis, ne bene deliberet de pec- 
catis. De poenitentia ergo injuncta, 
aut voluntarie assumpta, gaude, et 
Deo gratias age , qui te ad eamdem 
decrevit misericorditer exspectare ; 
non sis ingratus, quia hodiernum 
diem habes, in quo corrigaris. Heri 
malus fuisti; hodie bonus esto. 
Considera quoniam multi modo 
moriuntur, quibus, si una hora ad 
agendam poenitentiam concedere- 
tur, quae tibi concessa est, quomodo 
per altaria , et quam festinanter 
currerent, et ibi, flexis genibus, vel 
certe toto corpore in terram pro- 
strato, tamdiu suspirarent, plorarent, 
et orarent, donec plenissimam pec- 
catorum suorum veniam a Deo 
consequi mererentur. Tu vero co- 
medendo , bibendo , jocando , ri- 
dendo, et otiose vivendo, tempus 
perdis, quod tibi Deus indulsit ad 
requirendam gratiam, et ad prome- 
rendam "gloriam. Gogita etiam quod 
animae in inferno cruciantur, sine 
spe veniae misericordiae. Si amor 
Dei te tenere et muicere 'non po- 
test, saltem t^neat et terreat limor 
judicii, metus gehennae, laquei 
mortis , et omnia mala. Sed heu ! 
multi hodie abutentes Dci patien- 
tia , parum haec attendunt, et tem- 
pus , quo nihil est pretiosius , 
inutiliter transire permittentes , 
miserabiliter amittunt. Unde Ber^ 
nardus : « Hodie filii hominum 
animae curam negligunt, carnis 



Digitized 



byGoogle 



104 

curawi perficiunt, in omni desiderio. 
Neque enim peccare metuunt, sed 
puniri ; nec virtuti cofdis opera da- 
tur, sed valetudini corporis, imo 
€tiam voluptati. De schola Hypocra- 
tis et Epicuri didicerunt haec. Tem- 
pus hoc animabus, non corporibus 
est assignatum; dies salutis utique, 
non voiuptatis* » Et iterum : « Nihil 
pretiosius tempore , sed heu ! nil 
hodie vilius sestimatur. Transeunt 
dies salutis, et nemo recogitat, ne* 
mo sibi' non reditura momenta pe- 
riisse causatur : » haec Bernardus. 

b De purgatorii pcfiNA. — Et re- 
vera, nihil in hac vita pretiosius est 
tempore, quia brevi hora posset 
quis veniam et gratiam, ac gloriftm 
obtinere et plus quam totus mun- 
dus valeat promereri. Non est enim 
liora tam brevis, in qua non spiri- 
tualia lucra, suo valore incompara- 
biliter omnia terrena excedentia , 
comparare posset. Attende etiam 
quia plus vaiet hic in patientia dies 
unus, quam in purgatorio atinus* 
Unde in Ezechiel : Diem pro anno 
dedi tibi, Poena tamen purgatorii 
«xcedit omnem poenam temporalem 
hujus vitae. Dicit enim Augnsiinus 
quod ille ignis purgatorii durior 
efet quam quidquid in hoc seculo 
pofenarum, aut sentire, aut videre, 
aut cogitare quis potest. Igitur ma- 
^is est curandum de bona vita , 
quam de longa, Unde Seneca : 
« Quam bene vivas refert , non 
quamdiu. Actu vitam metiamur, 
non tempore. » 

6 TrES SONT PCENlTENTlJfi PARTES. 

— Sunt autem tres partes poeniten- 
tentiae, scilicet : cordis contritio, 
oris confessio, et operis satisfactio. 
Praecepit enim Scriptura scindere 
<:orda, non vestimenta, confiteri 
jcdterutrum peccata, et facere di- 
gnos fructus poenitentice. Nam 
cum omne peccatum commit- 
tatuf corde, opere, vel ore, jus- 
tum est ita curari per contra- 



PRIM/E PARTIS CAPUT XX. 



rium, ut peccator colpam aniTno 
detestetur, verbo accuset, et facto 
poeniceat. Istse tres partes poeniten- 
tiae sunt trinae dictae, quibus ad 
terram promissionis itur. De qui- 
bus in Ezodo dicitur : Deus He-^ 
breeorum vocavit nos , ut eamus 
viam trium dierum in soUtudine, et 
sacrificemus Domino Deo nostro, 
ne forte accidat nobis pestis, id est 
culpa in praesenti, aut gladius, id 
e&t poena in futuro. In hoc triduo, 
quaesivit Virgo Maria Fiiium suum^ 
et invenit euni. In quo felici triduo 
similiter et tu si quaesieris, invenies 
Jesum, id est saiutem aeteniaxn. 
Haec est scala, cum tribus gradibos, 
quam vidit Jacob, erectam a temt 
usquead coelum, et Dominum in- 
nixum scalae propter tria : primum, 
ut eam fortiter sustineat; secun- 
dum, ut ascendenti per eam, ma- 
nus, &i necesse fuerit, porrigat; 
tertium, ut ascendens, cum labora- 
verit, et fetigaiais fuerit, in ipsum 
respiciat, et totam suam curam in 
eum jactet : non enim ita crudelis 
est quod eum cadere pernuttat. 

7 De DONTRmONB CORDIS. — PtI- 

ma ergo pars poenitentiae est cordxs 
contritio. Est autem contritio do- 
lor volontarie assumptus pro pcc* 
catis , cum proposil», seu inten- 
tione confitendi et satisfodendi, 
quia nulius vere censetur contrir 
tus, nisi habeat propositum hujus- 
modi. In qua contritione, homo sl- 
gillatim omnia peccata sua ante 
tribunal conscientiae suae adduca^ 
ut ibi «eipsum accusans, in atnari- 
tudine atdm^ suae de singulis 
conteretur, et postea confiteatur. 
De singulis quippe peccatis naor- 
talibus requiritur contritio siB- 
gularis. Diversorum enim mor- 
borum diversae sunt medicin» , 
sed contritio est medicina singula- 
ris contra unum tantum mortak; 
ergo non sufficit una communis de 
omnibus peccatis, sed de quolibet 



Digitized 



byGoogle 



DE PCENITENTIA FACIENDA. 



203 



mortali, tenetur homo specialitef 
conteri, si habet distinctam pecca<' 
torum memofiam. Nam, secundum 
Chrysostomum, sicut in radiis sola- 
ribus videntur atomi minuti in aere, 
qui nequaquam extra radios solares 
apparent; ita menti radio circum- 
spectionis propriae illustratee, appa- 
rent seu defectus minutissimi , qui 
ftliis desidiosis, ac per hoc tene- 
brosis mentibus y occultantur. Si 
vero quaeritur , quamdiu quis de 
peccatis dolere debeat, dicendum 
quod Deus, quando absolvit homi- 
nem a vinculo peccati, seu a culpa 
et a poena aeterna, ligat eum vinculo 
perpetuee detestationis peccati. Unde 
tttile cst quod sacerdos aliquam 
poenitentiam, quantumcumque par- 
vam, perpetuam injungat, ut homo 
per hoc, peccatorum suorum prae- 
teritorum, aliquando in contritio- 
nis spiritu rememoretur. Sed dete- 
statio peccati perpetua est duplet. 
Quaedam in actu, ad quam homo 
non tienetur semper; si quis tamen 
faceret, perfectioma esset, non ta- 
men omnino de essentia. Sicut bea- 
tus Peirus legitur semper flevisse, et 
sanctus David qui dicebat : Peccatum 
menm, contra, id est coram me est 
ttmptr. Alia est in habitu, ad quam 
homo semper tenetur, etiam post 

Serfectaih peccati remissionem. De 
dc siecunda, dicit AugusUnus lo-- 
qucns de potnitente : « Panitens 
omnes fructus poenitentiae suas par^ 
vos habeat, nunquam sufficiat, et 
semper doleat , et de dolore gau* 
deat; non semper doluisse se do- 
leat, sdmper pro Domino, ante quem 
peccavit, crubescat, dolorem cum 
▼ita finiat. » Et iterum : « Aut conti- 
imi dolores cruciabunt poenitentem 
vitam meam; aut aeterni crucia* 
lus vexabunt puniendam animam 
meam : » haec Augustinus, Iste 
crgo dolor cessare non debet in 
poenitente, nec finiri in hac vita, sed 
sicut homo in Deum, qui aeternus 



est, peccavit; ita in aeterno suo, 
scilicet quamdiu vixerit, dolere de- 
bet, Sed multi gemunt pro peccatis 
non quod peccata eis displiceant 
propter Deum, sed propter poenam. 
NonnuUos etiam poenitet peccasse, 
pro solo peccati turpitudine. Fru- 
ctuosa ergo contritio est, cum quis 
de peccato, quo Deum ofFendit, do- 
let, et inde turbatur et gemit; quia 
iniquitas, amore justitiae, sibi dis- 
plicet. Et quantocius aliquis sic 
vere poenitet, tantocius Deus pec- 
catum dimittit. Est autem Dei pec- 
cata dimittere > id est aet^nam 
poenam pro iliis debitam, per col- 
lationem praesentis gratiae relaxare. 
Sic quoque actualis peccati, per vi- 
vificationem mentis, aeterna poena 
relaxata, relinquitur temporalis, in 
quam aeterna est commutata, ut 
quod illicita animae delectatione^ 
sive etiam carnali voluptate com- 
missum eSt, satisfactionis dignae 
amaritudine purgetur ab homine^ 
dum licet, ne districtius a Deo pu- 
niatur in futuro» quia nullum ma- 
lum praeterit impunitum. Est au- 
tem duplex poenitentiae gemitus^ 
vel dum plangimus quod male ges- 
simus, vel dum plangitnus quia noA 
egimus quod agere debuimus* 

8 Db CONfESSIONt ORIS. — Sc- 

cunda pars poenitentiae est Oris con- 
fessio. Est autem confessio, per 
quam morbus latens, spe veniae ape- 
ritur. Et est confessio duplex quae- 
dam mentalis, quae fit coram Deo> 
et haec est de jure naturali ; quae- 
dam vocalis quae fit homini, et haec 
non est de jure naturali. Igitur ante 
Incarnationem Christi sufficiebat 
mentalis confessio, facta Deo soli» 
quia Deus nondum erat homo. Sed 
postquam Deus homo factus est , 
requirit ab homine quod confessio 
sibi tanquam hdmini fiat- Et quia 
ipse in forma humana, nobiscum 
ubiqueprasensesse non potest, vi- 
carios suos constituit homineSi 



Digitized 



byGoogle 



204 



PRIMiE PARTIS CAPUT XX. 



quorum primus fuit Petrus et ce- 
teri Apostoli, ac consequenter sa- 
cerdotes, quibus ipse dixit : Quce- 
cumque alligaveritis super terram, 
etc. Per hoc cnim quod ministris 
sacramentorum dedit potestatem 
ligandi et solvendi, insinuavit con- 
fessionem eis tanquam judicibus 
debere fieri. Sic ergo Christus in- 
stituit confessionem tacite, sed 
Apostoli promulgaverunt eam ex- 
presse. Ideo etiam confessio facien- 
da est homini, Christi vicario , ut 
per hoc peccata nostra celentur 
diabolo. Unde Augustinus : a In 
omnibus Scripturis divinis, fratres 
charissimi , utiliter, ac salubriter 
admonemur, ut peccata nostra de- 
beamus jugiter ac humiliter, non 
solum Deo, sed etiam sanctis homi- 
nibus et Deum timentibus confiteri. 
Non enim ideo vult Deus ut confi- 
teamur peccata nostra, quod ipse- 
ea scire non possit; sed quia dia- 
bolxis hoc desiderat, ut inveniat 
quod nobis ante tribunal aeter- 
ni Judicis objiciat , ideo vult ut 
magis defendere peccata nostra ve- 
limus. Contrario Deus noster, quia 
pius et misericors est, vult ut ea 
confiteamur in hoc seculo , ut pro 
illis non qonfundamur in futuro. 
Sciens ergo diabolus virtutem purae 
confessionis , toto nisu impedire 
conatur hominem ne confiteatur. Et 
sicut suggessit prius ut homo ca- 
deret, sic post casum impedit ne 
resurgat, quia scit nos non resur- 
gere posse sine confessione : » haec 
Augustinus. Pejus est confiteri nolle, 
quam Legem contemnere. Pejus est 
Dei ofifensam satisfactione nolle 
placare, quam peccando Dei boni- 
tatem ofFendere. Quamvis enim in 
contritione dimittatur peccatum , 
tamen confessio vocalis necessaria 
est, vel in re , quando habetur op- 
portunitas, vel in proposito, quando 
articulus necessitatis eam excludit, 
et non contemptus religionis; et 



ita necessitas confitendi post con- 
tritionem non est in tali casu pro* 
pter necessitatem remedii, sed pro- 
pter obligationem praecepti. 

9 SiEPIUS EST FREQUENTANDA. — 

Est autem confessio convenienter 
instituta, ut qui in sua potestate 
positus, a Deo discesserat ; sub alio 
positus, cum humilitate et devo- 
tione rediret. Ideoque Deus instituit 
sacerdotem sui vicarium, et quasi 
medicum , cui peccatorum vulnera 
detegerentur , ut peccator non a se, 
sed ab alio, majoris humilitatis cau- 
sa, satisfactionis medicinam susci- 
peret. Sunt enim sacramenta quasi 
quaedam emplastra. « Igitur, ut ait 
Augustinus, ponat se omnino poeni- 
tens in potestate judicis, in judicio 
sacerdotis, nihil sibi reservans ; sed 
omnia paratus sit facere, eo jubente, 
pro recipienda vita animae, quae- 
cumque faceret pro evitanda corpo- 
ris morte. Homines etiam ad pec- 
candum efficerentur proniores, si 
turpitudines suas non aestimarent 
revelandas. Et quia initium openim 
bonorum est confessio, operum 
malorum valde est utile confessio- 
nem frequentare. Evenit enim cor 
prius contritum et humiliatum 
confirmari in confessione; et ple- 
rumque peccator solo timore, vel 
Ecclesiae consuctudine , sacerdoti 
praesentatus, per sacerdotale officium 
vere compungitur, ac plenus cha- 
ritate recedit. NonnuIIi etiam, nec 
ex corde redeunt; sed tamen forma 
poenitentiae , quam suscipiunt pau- 
latim, in eis humilitatem cum cha- 
ritate nutrit. Nec ob pudorem cessas 
a confessione : quia erubescentia et 
pudoris anxietas, ac confitentis hu- 
militas, maxima pars est pceniten- 
tiae. » Unde Chrysostomus : « Con- 
fessio peccatorum est signum bonae 
mentis, et testimonium conscientiae 
Deum timentis; perfectus enim 
timor solvit omnem pudorem. Illic 
autem turpitudo confessionis aspi- 



Digitized 



byGoogle 



DE PGENITENTIA FACIENDA. 



205 



citur , ubi futuri judicii poena non 
creditur. Et quia ipsum erubescere 
p<ena est gravis, ideo jubet nos 
Deus nostra confiteri peccata, ut ve- 
recundiam patiamur pro poena : nam 
et hoc ipsum, pars divini judicii 
est.» Unde et Valerius : « Venia 
dignus est, qui peccati excusatio- 
nem non quaerit. Ubi enim est con- 
fessio, ibi est remissio, quia proxi- 
mum ad innocentiam locum tenet 
verecunda confessio. » Unde Au- 
gustinus : « Quoniam verecundia 
magna est confiteri peccata, qui 
erubescit pro Christo, fit dignus 
misericordia. Et quanto pluribus 
confitetur quis in spe veniae turpi- 
tudinem criminis, tanto facilius con- 
sequetur gratiam remissionis. » Et 
iterum : « O stulte, cur erubescis ho- 
mini dicere quod non erubuisti in 
conspoctu Dei facere? Remove a te 
pudorem, curre ad sacerdotem, re- 
vela secretum, confitere peccatum; 
alioquin nihil tibi proderit, contri- 
tio cordis, nisi sequatur confessio 
oris, si possis. » Etiterum : « Confes- 
sio est salus animarum, dissipatrix 
vitiorum, restauratrix virtutum, op- 
pugnatrix daemonum. Quid plura? 
Obstniit os inferni, portas aperit 
paradisi : » haec Augustinus, Unde 
et Gregorius ad commendationem 
confessionis sic dicit : « Mirentur 
qui volunt in quolibet justo castita- 
tis continentiam, mirentur integri- 
tatem justitiae , mlrentur viscera 
pietatis; ego non minus admiror 
confessionem humillimam peccato- 
rum, quam tot sublimia gesta vir- 
tutum : » haec Gregorius. 

lO CONFESSIONEM EORUMDEM ITE- 
RARE VALDE UTILE EST. — Utile eSt 

etiam et valde salubre confessionem 
etiam eorumdem peccatorum fre- 
quenter iterare , et pluribus confi- 
teri , quia confessio iterata, licet ad 
salutem non sit necessaria, tamen 
multum est proficua; tum quia ne- 
scit homo, an in prima confessione 



sufificienter contritus fuerit, tum 
quia major humilitas et erubescen- 
tia meritum causat et acquirit; tum 
quia per quantamcumque confessio- 
nem, toilitur virtute sacramenti ali- 
quid de pcena, et confertur aliqua 
gratia. Quia enim sacerdos virtute 
davium aliquid relaxat de pcens de- 
bita, posset aliquis, toties confiteri, 
quod tandem nihil remaneret de 
poena. Et licet aiiqui dicant , quod 
sola prima absolutio efFectum habet 
vi davium , aliae autem non , cum 
nihil inveniant absolvendum ; se 
cundum benigniorem tamen opi- 
nionem aliorum, non reputatur in- 
conveniens, quin homo posset toties 
idem peccatum corde contrito con- 
fiteri , et ab eo absolvi , quod per 
hoc dilueret totam pcenam purgato- 
rii, et talis moriens, statim evolaret; 
cum virtute clavium quae semper 
aliquid relaxat, etsi talis absolutio 
non inveniat culpam , invenit rea- 
tum poenae. Et dato quod nihil poe- 
nae inveniat ; tunc ex vi contritionis, 
facit ad augmentum gratiae, nec ta- 
men peccatum tunc remaneret sine 
poena, non enim modica pars poenae 
est dolor contritionis, et ecubescen- 
tia confitentis, quae in sequenti con- 
fessione iteratur, Quid igitur me- 
lius quam frequenter contiteri , 
quousque per centesimam, vel mil- 
lesimam confessionem tota poena 
relaxetur confitenti? Et notandum 
quod confessio generalis, quae fit 
ante missam in ecclesia, purgat 
peccata venialia, et delet peccata 
mortalia oblita. 

I I CONFESSOR SIT SECRETUS. — 

Valde autem cautus debet esse con- 
fessor, in tenendo secretum confcs- 
sionis, ita ut nec iilud revelet, etiam 
de licentia confitentis. In casu enim 
quo confitens renuntiat sua secreta, 
et dat confessori licentiam dicendi 
cui voluerit, vel loquendi de eo, 
non potest ipse confessor revelare 
dictum sibi in confessione, quia 



Digitized 



byGoogle 



206 



PRIMiE PARTIS CAPUT XX. 



ipse confitens non potest in praece- 
pto Legis divinae et Evangelicae, sub 
quo secretum confessionis cadit, dis* 
pensare. Et ideo si confessor non 
babet potesmtem absolvendi, yel in- 
diget consilio saniori, debet sibi ite- 
rum extra confessionem , ob hanc 
tantum causam dici facere\ et tunc 
potest exprimere Superiori, vel al- 
teri consulenti. Sed nec in casu 
mortis sibi imminentis, nec sub si- 
^illo confessionis , potest vel debet 
quis secretum confessioais aliis re- 
velare; nec debet ipsi confitenti, 
post confessionem peccatum impro- 
perare, nec ab eo peccatum, ad de- 
nudandum, vel detrahendum caute- 
lose, post confessionem extorquere. 
r2 De satisfactionb opsris per 
coNTitARiA. — Tertia pars poeniten^ 
tiae est operis satisfactio. Est autem 
satisfactio, qua pro qualitate culpae 
poena digna exsolvitur. Hinc est 
iilud Baptistae : Facite dignos fru-- 
cius po^itentice, Unde Gregorius : 
« Non solum fructus poenitemtiae , 
sed cHgnos posnHenii<ie fructus ad- 
monet esse faciendos. Neque enim 
par fructus esse boni operis debet 
ejus qui minus, et ejus qui amplius 
deliquit, aut ejus qui in nuUis, et 
ejus qui tn qulbusdam facinoribus 
cecidit. Per hoc ergo cujuslibet con- 
scientia convenitur, ut tanto majbra 
quaerat bonorum operum lucra per 
poenitentiam , quanto graviora sibi 
intulit damna per culpam. » Et iter- 
rum : a Nam cogitandum summo- 
pere est, ut qui se iliicita memimt 
commisisse, a quibusdam etiam li- 
citis studeat abstinere, quatenus per 
hoc Conditori suo satisfaciat; et qui 
commisit prohibita, sibimet abscin- 
dere debeat etiam concessa. » Unde 
Bernardus : « Pro eo quod ab ipsis 
j^citis abstinemus, ea nobis quae 
prius commisimus illicita condcK 
nantur. Patet ergo ex istis, quoniam 
ad poenitentiam pertinet operari con- 
traria his qxjae aliqms peccavit. » 



Unde Ckrysostomus: a Pcenitentiams 
vero dko non solum, ut a malisr 
prioribus desinamus, verum etiao^t 
ut bonorum operum fructibus im— 
pleamur. Faeiie, in(\wXy fructus di- 
gnos pcenitentiae, Quo autem modx^ 
fructifioace poterimus? si utiqu^ 
peccati» advetsa faciamus. Alienft 
rapuisti, incipe donare }am propria;: 
longo es tempore fornicatus, a legi- 
timo quoque te usu suspende con- 
fugii, ac perpetuam continentiata 
saepius paucorum dierum castitate 
meditare. Injuiriam cuiquam, rel 
opere vel sermone fedsti, refsar be- 
nedictionis verba convitiis, et peiN- 
cutientes te, nunc officiis, nunc 
etiam benefidis placare contende. 
Neque enim vulnerato sufBcit ad 
salutcm tantummodo spicula de cor- 
pore evellere; sed etiam remedia: 
adhibere vulneribus. Deliciis autem 
et temukatia diffiuebas, jejuiniQ et 
aquae potu utrumque compensa, ut 
feinem supenes imminentem. Vidisti 
impudicis ocuJis alienam decQrasa 
feminam, jam omnino ne videas» 
majore tactus cauticme post vuJbera- 
Declv/uty inquit, a malo, et fac bo^ 
nunu £t alibi i Inquire pacem etpet^ 
sequere eam, Non tantum ha»c dicQ 
pacem, quae cum hominibus, vcarun* 
etiam quae cum Deo est copulanda^ 
Et bene ait, perseqttere. Exagitata 
est undique, et prorsus explosa, ac 
tfflTas relinqtuens. in coelum profe^ 
cta. Sed tamen possuDaus eam rur- 
sus revocare, si volumus, id est, sl 
iracundiam, superbiam, 9Xq^ ja^ 
ctantiam omniaque abjicientes im- 
pedimenta pacis , modestam hanc 
vitam , puramque sectemur : » haec 
Chrysostomus. 

i3 Satisfactio Deum honorat et 
PECCATA PR.svEsrrr. — Satisfectio au- 
tem debet fieri per opera poenaiia.. 
Per satisfecttonci» enim , oportet 
peccati vulnus sanare perfecte; sed 
peccaminum medicinae sunt pcenee i 
et ergo ad saiisfa^iiexidunsL mxik ner* 



Digitized 



byGoogle 



DE PCENITENTIA FAQENDA. 



S07 



cessariae. Nam licet Deo nihil posset 
sttbtrahi, tamen peccator peccjin- 
do , quantum in eo est , subtra- 
hit quod est ad honorem Dei ; 
et ideo cum satisfactio sit quoedam 
recompensatio , oportet quod per 
eam sibi ipsi poenitens aliquid sub- 
trahat, quod ad honorem Dei cedat. 
Hoc autem non potest esse, nisi sit 
09US bonum , quantum ad Dei hO'* 
norem ; et poenale opus , quantum 
ad peccatorem poenitentem , cui est 
subtrahendum. Sic et Deo satisfacit, 
et etiam a vitiis et futuris malis, in 
quantum poenale, praeservat. Satis- 
^xio ergo debet esse talis, per quam 
aliquid nobis ad honorem Dei sub- 
trahamus. Sed non habemus nisi 
tria bona, sciiicet : bona animae, bo- 
na corporis, et bona fortunae, scilicet 
bona exteriora. Ex bonis quidem 
fortunae, subtrahimus nobis aliquid, 
per eleemosynam ; ex bonis corpo- 
ris, per jejunjum ; ex bonis autem 
aoimae , non oportet quod aliquid 
nobis subtrahamus, quantumaddi- 
minutionem bonorum animae, quia 
per ea efficimur Deo accepti, sed 
per hoc quod submittimus ea, sci- 
licet tam animam, quam ejus bona, 
totj^iter Deo, et hoc fit per oratio- 
nem. Iste etiam numerus operum 
satisfactoriorum videtur esse ordi- 
natus contra radices peccatorum, 
quae sunt concupiscentia carnis , 
concupiscentia oculorum, et super- 
bia yitae, quia contra concupiscen- 
tiam fCarnis ordinatur jejuniura; 
contra concupiscentiam oculorum, 
eleemosyna; contra superbiam vi- 
tae, oratio. Igitur, ut dictum est, se- 
cundum exigentiam culpae, faciendi 
sunt fructus posnitentice ; quod est 
contra illos, quorum culpa est mul- 
ta, et poenitentia modica. Unde di- 
gnos fructus posniteniia^ facit ille 
qui, secundum modum culpae , facit 
sequalitatem poenae, ut qui plus peo- 
cat, plus poeniteat, et quot invenit 
in se oblectamenta in culpa, tot de 



66 faciat holocausta in poenitentia,. 
et qui amisit Deum in peccati de- 
lectatione, quaerat eum in peccati 
abomlnatione , recogitando omnes 
annos auos , in amaritudim animce 
swe. • 

14 QUALITATES SATJSFACTIONIS UT 

siT sumciBHS, — Et ideo quando 
condignam poenitentiam sacerdps 
non injungit, vel si injungit,nonta-- 
men impletur , non absolvilur poe- 
nitens a poena condigna, sed a tanta 
quantam hic facit, non autem a re- 
sidua. Unde Bemardus : « Nec tibi 
blandiari^ si graviter peccanti levior 
poena, vel a dissimulante dictatur; 
cum in pui^atoriis ignibus perfi- 
ciendum sit, quidquid hic minus 
feceris , quia dignos fructus poeni- 
tentiae quaerit Altissimu^ : » haec 
Bernardus, Digna vero poenitentia, 
non tantum carnis maceratione, vel 
temporis longitudine, quantum cor^ 
dis contritione compensatur; quia 
apud Deum non tam valet mensura 
temporis, quara doloris, nec tantum 
abstinentia ciborum, quantum raor- 
tificatio vitiorum. Propter quod men- 
suram temporis in agenda poeni- 
tentia, canones in arbitrio sacerdptis 
inteUigentis statuunt , et poeniten- 
tiae tempora, fide et conversatione 
poenitentium abbrevianda , vel ne- 
gUgentiaprotelanda existiraant. Tan- 
ta etiam contritio potest esse, quod 
totaliter tollat reatura poenae, quia 
Deus plus acceptat cordis affectura» 
quara exteriorem actura, sed per 
actus exteriores absolvitur horao a 
poena et a culpa; ergo et simiUter 
per cordis affectura, quae est con- 
tritio, absolyitur ab ea, quia iatentjo 
contritionis potest attendi dupUci- 
ter. Uno raodo, ex parte charitatis, 
quae displicentiara causat; et ideo, 
raediante charitate, meretur non so- 
lum culpae araotionera, sed etiam 
ab orani poena absolutionera. Alio 
modo, ex parte doloris sensibilis, 
quera voluntas in cQntritione jexer-^ 



Digitized 



byGoogle 



208 



PRIMiE PARTIS CAPUT XX. 



citat. Et quia ille dolor est etiam 
illi poenitenti quaedam poena, quae 
tantum potest intendi , quod sufficit 
ad deietionem culpae et poenae. 

i5 Satisfacientia pro peccatore 
cuM ipso. — Et si homo per se non 
possit satisfacere pro peccatis , po- 
test tamen per adjutorium alterius: 
quia enim poena quam peccator de- 
bet sustinere, excedit vires ejus; 
ideo ordinavit Deus, ex magna mi- 
sericordia, ut cum eo et pro eo, pri- 
mum satisfaciat meritum Passionis 
Christi , qui per suam Passionem, 
non solum mundum redemit, sed 
etiam suum meritum pro peccatori- 
bus satisfecit. Secundo, satisfacit 
pro peccatore meritum totius Ec- 
clesiae : dicit enim Augustinus, quod 
eleemosynae, et orationes quae fiunt 
in Ecclesia , subveniunt recogno- 
scenti mentem suam , ad veniam. 
Tertio subvenit peccatori propria 
satisfactio. Ex his tribus, scilicet: 
merito Dominicae Passionis, et to- 
tius Ecclesiae , et propriae poeniten- 
tiae, componitur talentum praeponde- 
rans culpae. Et sciendum, secundum 
Hier.onymum , quia similiter cir- 
cumvenit Satanas per nimiam duri- 
tiam , ut peccatores pereant despe- 
rando, quomodo in nimia remissione 
corrigendo. Unde Salomon : Ne de- 
clines ad dexteram, neque ad sihi^ 
stram, 

i6 CULP^ gravitas considerata 

PCENITENTIAli EXCITAT. — Ut autem 

ad agendam poenitentiam congruam 
magis accendaris, considera si unum 
peccatum Adae tam districte puni- 
tum est, ut nongentis annis et am- 
pHus vitae hujus miseriam lugeret , 
et in augmentum miseriae muhis 
subsidiis et solatiis mechanicorum, 
quibus nunc utimur, careret, ac fere 
quatuor millibus annorum inferni 
tenebras sustineret ; qualiter punien- 
tur transgressiones nostrae tam mul- 
tae, tam magnae , cum supernus Jvr- 
dex, cui reddituri sumusde singulis 



rationem, et multitudinem numeret, 
et magnitudinem ponderet, et diu- 
turnitatem mensuret! Et ideo mul- 
tis lacrymis et orationibus, multis- 
que jejuniis est opus, ut peccata 
nostra, quibus mors aeterna debeba- 
tur, satisfactione condigna delea- 
mus. Considera etiam et attende 
quid per peccatum perdidisti , quid 
incurristi, quis sit quem ofFendisti. 
Perdidisti amicitiam totius Trini- 
tatis, Angelorum , Apostolorum, et 
omnium Sanctorum; decorem ani- 
mae; suffragia Ecclesiae. Incurristi 
laqueos fortissimos , hostes crude- 
lissimos, statum periculosum, hor- 
ribile praecipitium, defectum gratiae, 
et mortem animae. Offendisti eum 
qui te creavit, pro te mortem susti- 
nuit, muha beneficia contulit, et 
aeterna praemia repromittit. Si haec 
jugiter cogitares, utique doleres , et 
pro peccatis fleres. Et quia in modo 
agendi pcenitentiam , raro poeni- 
tentes docti sunt , non omnes 
pcenitentiam veram agunt. Nam , 
secundum Ambrosium et Grego- 
rium, facilius inveniuntur qui in- 
nocentiam servaverunt, quam qui 
veram poenitentiam egerunt. Et ideo 
pauci sunt qui igne purgatorii non 
indigent. Unde Bernardus : « Judi- 
cent et sentiant alii ut volunt, ego 
certe adhuc nullum poenitentem no- 
vi, quem non aestimem igne et flam- 
mis purgatorii indigere. Mecum fe- 
licissime actum credam, si usque 
ad diem judicii , ita me purgato- 
rium , id est conflatorium , omni 
scoria permundabit,ut audeam Ju- 
dici purgatus occurrere : » haec 
Bernardus. Ecce quid sperare pos- 
sunt muhi miseri , si ille vir tam 
sanctus, de se sic tremuit et expa- 
vit ! 

17 CONSILIUM RECT^ PCENITENTI^ 

AGENDiE. — Ut igitur poenitentiam 
veram agas , et perfectam remissio- 
nis gratiam consequaris , cautela 
magna est adhibenda, ut scilice 



Digitized 



byGoogle 



DE POENITENTIA FACIENDA. 



209 



circumcisus et purgatus per confes- 
sionem de peccato, maneas, secun- 
dum Josue, in eodem castrorum lo- 
co, donec perfecte saneris. Quod 
fiet si panem doloris et poenitentiaj, 
cum silentio extra tuj-bam mandu- 
ces, subtraiiendo te a ludis et spe- 
ctaculis mundanis , et aiiorum 
consortiis, et ab omni occasione 
peccandi. Circumcide itaque omnem 
causam , et omnem occasionem , et 
suspicionem peccati, ac personas, 
et loca, et consortia eorum, cum 
quibus conversabaris peccans, Cir- 
cumcide sensus tuos, quibus trans- 
gressor fuisti , et intra in cubi- 
culum tuae mentis, et ostio clauso, 
contra omnes rivulos peccatorum, 
ora in abscondito Patrem tuumt 
qui est in coelis. Sedere enim et 
in uno loco manere poenitentium 
est, non vagari, non discurrere ad 
convivia, ad spectacula, et hujus- 
modi, maxime in crepundiis poeni- 
tentiae agendae, dum recentia sunt 
vulnera circumcisionis tuae. Unde 
Josue non sinebat castra moveri, 
antequam perfecte vulnera circum- 
cisorum sanarentur. Maria sedit ad 
pedes Domini, lacrymis rigavit, et 
capillis tersit, quousque audivit : 
Remittuntur tibi peccata. 

18 EXEMPLA PCKNITENTIiE IN SaN- 

CTis. — Et ut minus taedeat te la- 
boris poenitentiae, recordare, obsecro, 
Jacobi minoris, qui licet Spiritum 
Sanctum tanquam pignus accepis- 
set, et sic confirmatus, de vita 
«terna certus esset, nihilominus 
tamen in poenitentia , et vita dura, 
usque in finem perseveravit , ac 
verus etiam ipse carnalis desiderii 
supplantator fuit, et adeo magni 
meriti, ut ab omnibus vocaretur 
justus, qui etiam merito fiiius Al- 
phei , id est docti, est cognomina- 
tus. Unde quando Jerosolymam 
Paulus ingressus est, ut cum ceteris 
Apostolis, de dogmatum veritate 
conferret, continuo ad hunc intravit. 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



Hic epistolam canonicam scripsit. 
Hic, ut testatur Chrysostomus, et 
Hegesippus, vicinus Apostolorum 
temporum historiographus, tam mi- 
rabilis fuit, ut statim post Passionem 
Domini episcopatum Jerosolymo- 
rum, ordinantibus Apostolis, pri- 
mus acceperit. Hic de utero matris 
sanctus vocatus fuit. Vinum et si- 
ceram non bibit, carnem nullam 
comedit, nunquam attonsus est, 
neque unctus est unguento, neque 
usus est balneo, die noctuque flexis 
genibus orabat, in tantum ut genua 
ejus obduruisse callo, et camelorum 
duritiam traxisse dicerentur. Tan- 
tamque aiunt in eo fuisse carnis 
incuriam, et ipsum durae vitae tan- 
tum intendere, quod membra omnia 
mortificaverit, ut adhuc viventis, 
omnia fere membra morerentur, 
atque assiduitate orationis, jugique 
ad pavimentum prostratione corpo- 
ris, frontem quoque ejus, callo 
similiter obductam et obduratam, 
ut nihil fere a cameli genibus dis- 
creparet. Re^uc etiam diligenter ad 
memoriam, cilicium et locustam 
Joannis Baptistae , labores Pauli , 
vigilias Bartholomaei , saccum et, 
panem Hieronymi, tunicam et vepres 
Benedicti , sudarium et lacrymas 
Arsenii, mattulam Eulalii, colum- 
nam et vermes Simeonis, nuditatem 
et radices herbarum peccatricis 
iEgyptiacae. David etiam regem de 
solio descendisse, ac in cinere et 
cilicio, humiliter et abjectum, in 
terra sedendo, poenitentiam egisse, 
donec audivit a Domino per Nathan 
Prophetam : Transtulit Dominus 
peccatum tuum a te, In sessione hu- 
miiiatio demonstratur ; in cinere 
vero, consideratio mortis, per quam 
tota humani generis massa in pul- 
verem est redigenda; in cilicio, quod 
de pilis contexitur, memoria peccati 
aspere pungentis significatur. Unde 
Gregorius : « In cilicio quippe aspe- 
ritas et compunctio peccatorum; 

14 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT XX. 



in cinere autem, pulvis ostenditur 
mortuorum, et idcirco utrumque 
hoc adhiberi ad poenitentiam solet, 
nt in compunctione cilicii , cogno- 
scamus quid per culpam fecimus, 
et in favilla cineris, perpendamus 
quid per judicium focti sumus : y> 
habc Gregorius, 

19 PlA EXHORTATIO AD POEKITES- 

tiAii. — Consoiationem ergo in his 
habe, et teipsum in his exerce; 
quia cinis et cilicium sunt anna 
f>oenitentium. Mazime enim in cibo 
«t veste consistit labor poenitentiae. 
Circa praemissa vero his versibus 
poteris edoceri : 

SU tihi potv^ aqua, dbus aridus, 

[aspera vestis; 

Dorso virga, brevis somnus, durum 

[que cubile. 

Flecte genu, tunde pectus, nuda 

[capui, orans, 

Hcereat os terrce, mens ccelo, lingua 

[loquatur, 

Cor dictet; dt larga manus, jejunia 

\crebra ; 

Mens hundlis, simplex oculus, caro 

[tnunda, pium cor, 

Rectafides, sitjirma spes, dilectio 

[semper 

Ferveat assidtds precibus, justus 

[tamen ora; 

Hac peccatcfr age, quem vere poe- 

[nitet a te 

Ntmc potius poenas, peccatis exige 

[dignas. 



Quam ie perpetuis, addicat Judids 

[ira. 

Audi etiam Bernardum, qui dicit : 
« Vere poenitens de tempore nihil 
perdit, quia et praeteritum restau- 
rat per contritionem, et praesens 
tenet per bonam operationem, ct 
fiiturum tenet per boni propositi 
constantiam et firmitatem : » haac 
Bemardus. Viriliter ergo agant poe- 
nitentes , ct non deficiant , tempore 
enim suo metent, non deficientes. 
Nam qui seminant in lacrymis, in 
exsultatione metent. Confortetur cor 
eorum in poenitentia, et consolentur 
in ea, sperantes cum Martyribus par- 
tem habere. Quia, secundum Chy- 
505fomum^viventes in poenitentia pos- 
sunt Martyribus comparari. Gravior 
est enim longa fuga, quam velox 
mors. Sed et ipse Dominus eos bea- 
tos praenuntiat, eisque consolationem 
promittit, cum dicit : Beati qui tu- 
gent, quoniam ipsi consolabuntut. 
Poenitentium enim luctum Dominus 
perpetui gaudii consolatione com- 
pensat. De poenitentiae quoque lau- 
dibus, sic dicit Cyprianus : a O 
poenitentia, quid de te novi referam ? 
Omnia ligata tu solvis; omnia 
clausa tu reseras ; omnia adversa tu 
mitigas; omnia contraria tu sanas; 
omnia confuM tu lucidas; omnia 
desperata tu animas. » 



ORATIO 

Yerret mevita itiea, nam diligenter discussa, apparet mihi aut pcccatum, 
aut sterilitas et infructuosa; et si quis fructus in ea videtur, aut cst si- 
mulatus, aut imperfectus, aut aliquo modo corruptus. Quid ergo mihi 
restat peccatori, nisiut in tota vita mea plorem totam vitam meam? Certtts 
sum, Domine, quia peccata mea aeternam merentur damnationem ; oertior, 
quia poenitentia mea non suffidt ad satisfectionem ; certissimus, quia mi- 
sericordia tua superat omnem ofiFensionem. Fac ergo mecuiri misericordiam, 
et concede mihi peccatorum meorum indulgentiam , quia meritum meum 
indulgentia tua est , Domine Deus meus, Amen, 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINL 



CAPUT XXI 



De Baptisnio Domini. 



Matthaei cap. 3« 



I Locus Bjlptismi Christi.— Com- 
pletis autem vigintinovem annis 
aetatis sus, quibus Dominus Jesus 
sic poenose et abjecte vixerat, et tri- 
gesimo jam incepto, et in diebus 
iUis, scilicet quibus Joannes bapti- 
zabat, et praedicabat, antequam clau- 
deretur in carcere, dicit Jesus Matri 
sus, quia tempus est ut vadat et 
glorificet, ac manifestet Patrem 
suum, et se mundo ostcndat, qui 
diu latuerat, et operctur animarum 
sahitem, pro qua Pat^ ipsum huc 
miserat. Et reverenter se licentians 
ab ea, et nutritio suo Joseph, venit 
a Na\areth GaiilaiB, ubi nutritus 
fuerat, quae respectu Jerusalem est 
ad Aquilonem; et ivit versus k)cum 
Jordanis, ubi Joannes baptizabat, 
non longe a Jericho, quae respectu 
Jerusalem est ad Orientem. De Je- 
richo enim, similiter ad Orientem, 
sunt quasi duo milUaria usque ad 
capellam sancti Joannis, ubi ipse 
habitabot, et inde quasi unum mil- 
liare, usque ad locum Jordanis, ubi 
Christus dicitur baptixatus inter 
Ennon et Salim, non longe a monte 
Gelboe in Bethania, quae est supra 
Jordanem, tribus leucis de Jericho, 
sed duabus de capella sancti Joan* 
nis, secundum Remigium, quia Ga- 
liiaea transmigratio, et Jordanis de- 
scensus interpretatur. Per hoc quod 
Jesus de Galilaea venit ad Jordanem, 
significatur quod ejus membra, si 



velint bapti^ari , et per gratiam la- 
vari, oportet ea teansmigrari de vitiis 
ad virtuteSy et descendendo humi- 
liari. 

2 CXTR ANRO TRIGESIMO SUM JETATIS 
BAPTIZATUS EST ChRISTUS? — Ut au* 

autem ait Beda : « Jesus annorum 
trig^nta baptizatus, incoepit apertius 
signa facere et docere, legitimum 
tempus ostendens , his qui omnem 
aetatem, vel ad sacerdotium, vel ad 
docendum putant opportunam. Nec 
contra hoc movere quempiam debet 
quod Jeremias, atque Daniel pro- 
phetiae Spiritum Pueri acceperunt, 
quia miracula in exemplum opera- 
tionis non sunt trahenda. Tricenna* 
lis autem baptizati Salvatoris aetas 
conveniens fuit, et nobis convenit, 
propter mysterium Trinitatis, et 
operatiouem Decalogi. Qui ergo 
baptizatur, vel gaudet se esse bapti- 
zatum, tricennalis sit in hunc mo- 
dum, ut in fide sanctae Trinitatis 
intelligat, et compleat Decalogum:» 
haec Beda. Hic ergo, secundum Ra- 
banum , instruimur nullum debere 
sftcerdotem , aut praedicatorem fieri, 
vel Ecdesiae prad&ci , nisi virilis et 
perfectae aetatis fuerit. Sed heul 
nunc tales praeficiuntur regimini 
Ecclesiae, qui seipsos nesciunt re- 
g«-e, taies procuratores patrimonii 
Crucifixi, qui suarum rerum tutores 
esse non possunt; aliis etiam prae- 
esse volunt» qui paedagogo adhuc 



Digitized 



byGoogle 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXI. 



indigent. Secundum vero Chrysos- 
iomum : « Triginta annorum venit 
Jesus ad Baptisma , quia scilicet 
post Baptisma illud, Legem Ve- 
terem erat soluturus, propterea 
usque in hanc aetatem , qu3e omnia 
potest capere peccata, in Legis 
observatione permansit, ipsam uni- 
versam implens , ne quis diceret, 
ideo illum solvisse Legem, quia eam 
non valuisset implere^ Propterea 
igitur omnem hanc Christus exspe- 
ctavit aetatem, per quae omne tem- 
pus justitiae implevit, ac tunc demum 
venit ad baptisma, quasi cumulum 
illud cunctis observationibus Legis 
imponens : » haec Chrysostomus, 

3 HuMiLis Christi ad baptismum 
ACCESsus. — Vadit ergo Dominus 
mundi solus, pedibus nudis, per 
spatium tam iongi itineris. Intuere 
eum diligenter et devote, eidemque 
vehementer et ex corde compatere. 
Non ducit secum militum, aut equo- 
rum, aut alterius comitivae frequen- 
tiam; necdum habebat discipulos, 
vel sequelam aliam. Non habet qui 
praecedat ad hospitia, ad necessaria 
praeparanda. Nec sunt ibi honores 
et pompae, quibus nos vermiculi 
utimur et delectamur. Sed iile cui 
in regno suo millia millium mini- 
strant et decies millies centena 
millia assistunt, sic solus incedit, 
terram pedibus nudis calcando , et 
usque ad fatigationem laborando. 
Nam regnum suum non est de hoc 
mundo, qui exinanivit semeiipsum, 
formam servi, non Regis accipiens, 
Factus est servus, ut nos reges 
faceret ; factus est advena et pere- 
grinus, ut nos ad patriam et regnum 
suum perduceret. Viam posuit ante 
oculos nostros, per quam iliuc 
ascendere valeamus. Sed quare 
ipsum negligimus ? Quare nosipsos 
non humiliamus ? Quare honores et 
pompas, caduca et vana, sic avide 
quaerimus et tenemus? Certe quia 
regnum nostrum est de hoc mundo. 



nec consideramus nos advenas et 
peregrinos, et propterea mala ista 
incurrimus. O vani filii hominum! 
cur vana pro veris, caduca pro certis, 
temporalia pro aeternis acceptamus, 
et sic studiose amplectimur? Cur 
ista transitoria non spemimus, et 
quasi transacta non reputamus? 
Vadit ergo Dominus Jesus , scilicet 
dator salutis, et non indigens sa- 
lute , sic humiliter et continuatis 
diebus , quousque perveniat ad Jor- 
danem. 

4 Rationes cur Christus bapti- 
ZARi voLUiT. — Cum autem venit 
ad Jordanem, invenit Joannem pec- 
catores baptizantem et turbam ma- 
gnam quae illuc ad ipsius praedica- 
tionem concurrerat, quia eum quasi 
Christum habebant. Cum famulis 
Dominus, cum reis Judex baptizan- 
* dus venit , non tamen aquis mun- 
dari, sed ipsas mundare cupiens. 
Venit quidem Jesus ad Joannem, 
major ad minorem , id est Deus ad 
Joannem, Dominus ad servum, Rex 
ad militem, iux ad lucernam, sol ad 
luciferum, ut et ipsius praedicationem 
Joannis confirmaret, et ut testimo- 
nium a Joanne acciperet, ut exteriori 
ablutione baptizaretur ab eo, scilicet 
fons arivo, plenitudo a stilla, Auctor 
Baptismi a baptismi ministro; non 
purgatione indigens, sed nostram 
faciens; non necessitate ablutionis, 
ut ipse remissionem peccatorum per 
baptismum acciperet, sed ut Bapti- 
smate suo, baptismum Joannis ap- 
probaret, et ipsum a Deo ordinatum 
ostenderet ; ut nobis mysterium 
Baptismi insinuaret, ut quia homo 
natus erat, omnem justitiam Legis, 
et omnem humilitatem impleret, et 
implendo doceret; ut Trinitatis 
mysterium revelaret; ut nemo, quan- 
tum libet sanctus, Baptismi gratiam 
superfluam judicaret; ut prius fa- 
ceret, quod postea faciendum impe- 
rabat, ut cognoscerent servi quanta 
alacritate debeant currere ad Bapti- 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINI. 



2l3 



•smum Domini, quando ipse Domi- 
nus non dedignatus est suscipere 
Baptismum servi, et nemo refugiat 
lavacrum gratiae , quando Christus 
non refugitlavacrumpoenitentiae; ut 
•caput draconis in aqua contereret, 
peccata deleret, et veterem Adam se- 
peliret; ut contactu mundissimae suae 
carnis et corporis, aquas sanctificans, 
vim abluendi et regenerativam aquis 
conferret, et sanctificatas aquas ba- 
ptizandis postmodum relinqueret; 
ut per descensionem columbae in 
lavacro credentium Spiritus Sancti 
adventum super baptizatos monstra- 
ret; ut populus testimonium Joannis 
de Christo, et etiam Dei Patris 
audiret , et ut per hoc quod ipse 
Filius Dei baptiaatus est, omnes 
per Baptismum renatos, filios Dei, 
et fratres sibi faceret et ostenderet. 
Quem et tu fidelis,utjam in Christo 
regeneratus, concomitare, ejusque 
sacramenta, et cuncta quae aguntur, 
scrutare. Volens ergo Dominus 
operari nostram salutem,CQ?/7// prius 
facere, quam docere, Et primum in- 
choans a janua sacramentorum , et 
fundamento virtutum, voluit a 
Joanne baptizari. 

5 JoANNis Christum baptizare 

RENUENTIS HUMILITAS. — Dixit ita- 

que Joanni , tunc peccatores ba- 
ptizanti : Rogo te ut me cum 
istis baptizes. Joannes vero intuens 
eum, et Spiritu per divinam re- 
velationem cognoscens eum esse 
verum Deum et hominem , nul- 
lum peccatum habentem , et ob 
hoc lavacro non indigentem, alios a 
peccato lavantem, timuit et expavit; 
et ut humilitatem Regis imitaretur 
miles, ex reverentia eum prohi- 
bens, dixit : Domine, ego terrenus 
a te coelesti, qui non eges, bapti- 
^ari debeo, quia egeo baptizari, et 
tu, cujus generatio non est vitiosa, 
venis ad me baptizari > Tu major es 
et Dominus, et ego minor et ser- 
vus; et tu non ad me, sed ego po- 



tius debui ire ad te. Tu mundus es, 
et omnia mundas; non tu a me, 
sed ego a te, et mundari, et bapti- 
zari debeo. Ego homo sum; tu 
Deus. Ego peccator, quia homo ; tu 
sinb peccato, quia Deus. Quid vis a 
me baptizari? Non recuso obse- 
quium, sed ignoro mysterium. Ego 
peccatores baptizo in poenitentia; 
tu quid vis baptizari, qui non habes 
peccati causam? Imo potius quid 
vis ut peccator baptizari , qui ve- 
nisti poccata perdonare ? Unde Ber- 
nardus : « Baptizari vis , Domine 
Jesu ? Ut quid enim, aut quid tibi 
opus Baptismate? Numquid sano 
opus est medicina; aut mundatione 
mundo? Unde tibi peccatum, ubi 
baptisma sit necessarium? Quam 
maculam habere potest Agnus sine 
macula ? » Unde et Chrysostomus : 
a Ut tu me baptizes, est idonea ra- 
tio, ut justus efficiar, et dignus coe- 
lo; ut autem ego te baptizem, quae 
est ratio? Omne bonum de coelo 
descendit in terram, non de terra 
ascendit in coelum. w Unde etiam 
Leo Papa : « Quid facis, Domine? 
Ecce quasi mendacem me lapida- 
bunt. Ego magna de te praedicavi, 
et tu tam simplex vclut hospes ad- 
venisti ! Tu sursum Filius Regis, et 
deorsum Filius Regis, et nusquam 
sceptrum regale ostendis ! Ostende 
dignitatem tuam. Cur solus tam hu- 
milis advenisti? Ubi Angelorum 
agmina? Ubi ministratio Cherubim 
sex alarum ? Ubi ventilabrum ? Tu 
Moysen glorificasti in nube lucida, 
et columna ignis, et tu mihi caput 
inclinas? Renue, Domine, caput es 
omnium. Ostendisti humilia, osten- 
disti sublimia. Baptiza omnes prae- 
sentes , et me ante omnes. Quid 
baptizari vis, sordem non habens? 
Et si baptizare voluero, Jordanis 
non suscipit , cognovit te Factorem 
suum , convertit fluenta retror- 
sum : » haec Leo, Non miruni si 
Baptista contremuit quando sub 



Digitized 



byGoogle 



aii4 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXI. 



zBanibus suis humiliatur, cui omii£ 
genu, coeLestium, terrestrium, et 
infemorum curvatur. Unde 5cr- 
tMvdus : tt Inclinatur sub Baptistae 
manibus caput adorandum Ange- 
lis, reverendiun Potestatibus , 'tre- 
mendum Principatibus. Quid mi- 
rum , si tremit homo, nec audet 
attingere sanctum Dei verticem? 
Quid vel ipsa cogitatione non con- 
tremiscit? O quam altum erit in 
^udicio caput istud^ quod modo sic 
indinatur; et vertex qui modo tam 
humilis videtur , quam sublimis et 
erectus tunc apparebit! » haec Ber^ 
nardus. 

6 Quio siT jusTrriA in sensu 
ULTO ? — Dominus vero probat qui- 
dem famuli sui , fidek servitutis 
obsequium, sed dispensationis su«e 
manifestat mysterium , dicens : 
Sine, id est, permitte, modo, scili- 
cet me a te baptizari in aqua, ut tu 
postmodum a me baptizeris in Spi- 
ritu, quia mysterium est quod ago. 
In quo, secundum Chysostomum, 
«fitendit quia postea Christus Joan- 
nem baptizavit. Sine modo, ut qui 
formam servi assumpsi, expleam et 
humilitatem ejus. Et subjungit : 
Sic enim faciendo, dum ego Sup&- 
rior et non indigens a te suscipio 
baptismum, decet nos me susci- 
piendo, et te baptizando, implere 
ct dare exemplum implendi omnem 
justitiam, Et accipitur hic justitia, 
non prout est virtus specialis, vitio 
avaritiae opposita, sed generaliter 
prout includit omnem virtutem, seu 
omnium virtutum perfectionem , 
secundum Chrysostomum, quoddi- 
cit tale est : Omnia jam legalia com- 
plevimus , nec ullum transeressi 
suiuua aai.|uaiido liiainJatuiu ; uuain 
adhuc dee|t solummodo, oportet 
etia ijfr iRjJ^^ Ldjungi, sicque a nobis 
implebitur, Justitiam 
pmentum cunctorum 
.stendens 
,.ut ipse 



Dominus ac Magister omne in se 
salutis nostrae sacramentum im- 
pleret. Mandatum siqoiidem erat 
homimbus, baptismum subire Pro- 
phetae. Vei ontJiem justitiam , hr- 
cieodo unicuique quod suum est. 
Qui enim Chnsti Baptismum sus^ 
cipit, miseretur axmmae suae placef:^ 
Deo, salutis medelam suscipiens, et 
humiiiter subditur Creatori suo, 
ejus institutioni obediens, proxl- 
mumque exemrplo sdi£u:at, eum ad 
honum inducens. Sic ergo omnem 
jusiitiam implet , quia Deo , et sibi^. 
et proximo fieicit quod debet. Vel 
oimnem justitiam, fsciendo prius 
quod postea fieri debetab aliis, quasi 
diceret : Ideo me nunc subdo tibi 
minori, ne dedignentur majores a 
minoribus baptizari vel regi. Unde 
Ambrosius : u Quse est justitia, nisi 
quod alterum facere velis, prior 
ipse incipias. et tuo alios horteris 
exemplo ? » Unde et Chrysosto^ 
mus : « Non ergo sui causa bapti- 
zari Dominua voluit, sed causa no^ 
stri, ut impleret omnem justitiam. 
Justum est enim ut quod quis docet 
altenim facere, prior incipiat. Quia 
igitur Dominus magister humani 
generis venerat, exemplo sui docere 
voluit quid esset faciendum, ut di- 
scipuli Magistrum, servi Dominum 
sequerentiur. )> Unde etiam Augu- 
stinus : a Voluit facere quod facienr- 
dum omnibus imperabat, ut Domi- 
nu8 et Magister doctrinam suam 
non tam verbis insinuaret, quam 
actibus exerceret. » Vel, secundum 
Rabanum, Bic decet nos exemplum 
dare omnis justitiae implendae in 
Baptismo, sine qua non aperitur 
aditus regni coelestis, ut discant ho- 
mines neminem sine [unda Bapti- 
smi perfectum ease. Vel omnem 
justitiam, id est^ omnem et super- 
abundantem hiunilitatem ; maior 
enim pars justitiae est humiHtas. 

7 QUID Hf SBNSU ST9iCTO ? — Est. 

quippe debita et sufficiens humili- 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINI. 



215 



tas omni justo necessariaf majori se 
subdere propter Deum, et non prae- 
ferre se aequaii ; abundans, se sub- 
dere sequali, et non praeferre se 
iQxnori; perfecta et superabundans, 
subdere se minori, et non praeferre 
se alicui; et hunc tertium gradum 
Christus hic tenuit, ideo omnem 
humilitatem implevit. Unde Ber^ 
nardus : « Est autem quaedam 
justitia stricta et angusta valde; ita 
ut quam cito pedem verteris, in 
peccati foveam cadls, nec praeponere 
se aequaii, nec aequare praeposito. 
Huius diffinitio est, reddere xmicui- 
que quod suum est. Est altera la- 
tior et amplior justitia, nec aequare 
se pari, nec inferiori praeponere. 
Sicut enim grandis et gravis su- 
perbia est praeferre se aequaii, aut 
aequare Praelato; sic grandis humi- 
litas est inferiorem se exhibere 
aequali et aequalem inferiori. Maxi- 
ma et plena justitia est, inferiorem 
se exhibere etiam ipsi ii^eriori. 
Sicut enim summa et intolerabilis 
superbia est, superiori se praepone- , 
rc; ita inferiori se subdere', summa 
est et plena justitia. Quod ergo 
Joannes ait : Ego a te debeo haptij^a- 
ri, de prima fuit qua superiori se 
subdidit. Quod autem Christus fe- 
cit, de plena justitia fiiit ; siquidem 
iHe servuli sui se manibus inclina- 
yit. Videat nunc quilibet quem 
imitetur, hunc, an eum, qui extol- 
litur supra omne quod creditur aut 
colitur Deus. » Et iterum : a Nonne 
Deo, inquit, subjecta est anima 
mea? Aut parum est esse subje- 
ctum Deo, nisi sis et omni humanae 
creaturae propter Deum? Sic enim 
decet nos, inquit, implere omnem 
justitiam; id est, consummationem 
profecto justitiae, in humilitatis per- 
fectione consistentem. Vade et tu 
ad minorem, si vis justitia esse 
perfectus; defer inferiori, et minori 
te inclinato : » haec Bernardus, In 
hoc apparet justitia in humili, quia 



alienum non surripit , ncc sibi at- 
tribuit quod non debet ; sed unicui- 
que jus suum reddit. Non surripit 
honorem et sibi attribuit; sed Deo 
honorem, et sibi retinet vilitatem. 
Non laedit proximum, nec eum di*- 
judicat, nec praefert se alicui vel 
comparat; sed minorem omnibua 
se reputat, et locum novissijjwu» 
sibi eiigit et optat. 

8 NOVUM HUMIHITATIS EXEMPmK 

iM Christo. — Vides itaque quo- 
modo augmentata est Domim hu- 
mititas a praecedentibus. Ibi enim 
parentibus subditus erat ; hic vero 
se etiam servo subjicit, sequevili- 
ficat, ac servum justificat et magni- 
ficat. Sed et in alio considera quo- 
modo ejus crevit humilitas. Nam 
usque modo conversatus est huroi- 
lis, quasi inutilis et abjectus. Hic 
autem etiam peccator voluit appare- 
re hominibus. Peccatoribus enim 
praedicabat Joannes poenitentiam, et 
eos baptizabat, et Dominus Jesus 
inter eos et coram eis baptizari yO- 
luit, tanquam unus ex illis. Et Ucet 
idem dici posset de drcumcisione, 
quia voluit peccator apparere; ta- 
men hic plus est ; quia coram turba 
pubHce, sed ibi magis occulte. Sed 
nonne timendum fuerat, cum ipse se 
amodo vellet intendere ad praedican- 
dum, ne tanquam peccator sperner- 
retur ? Non propterea dimisit humi- 
litatis magister, quin profundissime 
se humiliaret. Ipse ergo propter 
nos instruendos voluit apparere 
quod non erat, in sui abjectionem 
et despectionem ; at nos e contra 
volumus apparere quod non sumus, 
in nostram gloriam et laudem. Si 
quid in nobis videtur esse probita- 
tis, ostendimus; defectus vero, qu* 
in nobis sunt , cekmus. Ex l^c 
etiam poteris ejus humilitatem con- 
siderare, quod in suscipiendo ba- 
ptismum, et in aliis quae secundum 
Legem debebantur, Dominus Legis 
et supra Legem existens faciebat ut 



Digitized 



byGoogle 



2l6 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXI. 



ceteri homines, nec volebat ullas 
habere praerogativas speciales. Non 
sic multi in communi congrega- 
tione positi faciunt, qui prae ceteris 
praerogativas singulares habere vo- 
lunt. 
9 Baptizatur Christus corporis 

TACTU AQ.UAS AD BaPTISMUM CONSA- 

CRANs. — Cum ergo Joannes cogno- 
visset justitiam, sic et tali ordine 
debere compleri; Spiritus enim in 
momento eum docuit quod prius 
nescivit, iunc, consensit et dimi~ 
sit eum , a se baptizari , id est , 
non uiterius restitit, non ulterius 
contradixit, quinimo ut baptiza- 
retur acquievit, et eum secun- 
dum suam voluntatem facere per- 
misit. Quasi tenebat eum Joannes, 
et reverentia prohibendo, sed di- 
misit eum, obediendo; vera enim 
est humilitas quam comes obedien- 
tia non deserit; et ideo ofl&cium 
quod prius timens et expavescens 
humiliter recusavit, postea consen- 
tiens et obediens devote implevit. 
Unde Bernardus : « Acquievit Joan- 
nes et obedivit, baptizavit Agnum 
Dei et aquis lavit. Nos abluti su- 
mus, non ille; quia nobis lavandis 
aquae cognoscuntur ablutae : » haec 
Bernardus. Nunc ergo bene ipsum 
Dominum conspice. Spoliat se Do- 
minus majestatis sicut quilibet 
alius homunculus, et Creator ele- 
mentorum subjicit se humili ele- 
mento aquae, et mergitur in aquis 
frigidis, tempore magni frigoris , 
pro nostro amore. Operatur no- 
strajn salutem , tactu sacri corporis 
aquas mundans et consecrans, ac 
vim regenerationis et jus Baptisma- 
tis eis conferens , sacramentumque 
Baptismatis sanctificans et consti- 
tuens, ac crimina nostra lavans et 
purgans , desponsat sibi universa- 
lem Ecclesiam, et omnes animas 
fideles; nam in fide Baptismatis 
desponsamur Domino nostro Jesu 
Christo, Propheta in persona ipsius 



dicente : Sponsabo te mihi in fide; 
unde haec solemnitas et haec opera- 
tio valde utilis est et magna, et ideo 
laetanter cantat Ecclesia : Hodie coe- 
lesti Sponso juncta est Ecclesia , 
quoniam in Jordane lavit Christus 
ejus crimina. Unde Anselmus : a At 
vero ubi robustioris aetatis pleni- 
tudo advenit, missurus manus ad 
fortia, egressus es in salutem populi 
tui, ut gigas fortis ad currendam 
viam totius nostrae miseriae. Et pri- 
mum quidem ut per omnia te fra- 
tribus assimilares, servum tuum 
baptizantem peccatores in poeniten- 
tiam, tanquam peccator adisti, ba- 
ptizari quoque te postulasti. Inno- 
cens Agne Dei, quem nulla peccati 
stilla vel cogitatio unquam macula- 
vit, baptizatus es, non te in aquis, 
sed aquas in te sanctificans, ut per 
eas sanctificares nos.» Unde et Chry^ 
sostomus : « Baptizatus est Chri- 
stus Joannis baptismo, ut ex ipsa 
natura Baptismatis scias, quia ne- 
que peccati causa, neque propter 
indigentiam doni Spiritus baptiza- 
tus est. Judaicum quidem baptisma 
aboletur ac desinit, nostrum vero 
sumit exordium; quodque in Pa- 
schae mutatione factum est, idipsum 
efficitur etiam innovatione Bapti- 
smatis. Nam et Pascha Dominus 
cum utrumque celebraverit, illi qui- 
dem terminum posuit, huic vero 
principium. Hic ergo postquam Ju- 
daicum implevit baptisma, continuo 
e^ januas Ecclesiae reseravit. Sicut 
ergo in una tunc mensa, ita in uno 
nunc flumine, et recepit umbram, 
et addidit veritatem. Sancti enim 
Spiritus gratia in Christi Baptisma- 
te est; Joannis vero baptisma hac 
donatione privatur. » Et iterum : 
« Quia ergo novum Baptisma daturus 
erat ad humani generis salutem et 
remissionem peccati, prior ipse ba- 
ptizari dignatus est, non ut peccata 
deponeret, qui peccatum solus non 
fecerat, sed ut aquas Baptismi so- 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINI. 



217 



lus sanctificaret ad diluenda peccata 
credentium. Nunquam enim aquae 
Baptismi purgare peccata credentium 
potuissent, nisi tactu Dominici cor- 
poris sanctificatae fuissent. Ille ergo 
baptizatus est, ut nos lavaremur a 
peccatis. Ille tinctus est aqua, ut nos 
a delictorum sordibus purgaremur. 
Ille lavacrum regenerationis acce- 
pit, ut nos ex aqua et Spiritu San- 
cto renasceremur. Baptismus ergo 
Christi ablutio est peccatorum no- 
strorum, et renovatio vitae saluta- 
ris. Per Baptismum enim peccato 
morimur, sed Christo convivimus; 
vitae pristinae sepelimur, sed novae 
vltae resurgimus; vetusti hominis 
errore exuimur, sed novi hominis 
indumenta suscipimus : » haec 
Chrysostomus. 

10 CuR Christus II» aq.ua et im 

JORDANE BAPTIZARI VOLUIT? — Con- 

grue autem voluit Dominus in Jor- 
dane baptizari, ut ibi aperiretur 
janua regni coelestis, ubi datus est 
aditus filiis Israel intrandi terram 
promissionis; quia sicut per illud 
flumen filii Israel transierunt ad ter- 
ram promissam eis per Dominum, 
sic per Baptismum fideles transeunt 
ad terram viventium. Et etiam ideo, 
quia Jordanis est fiuvius medius 
Gentium et Judaeorum, et Bapti- 
smus communis est Gentibus et 
Judaeis venientibus ad fidem et 
Christum. In Jordane quoque Ba- 
ptismus Domini, per Eliam et Eli- 
saeum , Josue et Naaman praefi- 
guratus fuit; quia in his figura 
Baptismi praecessit. In aqua vero 
baptizatus est, quia aqua est con- 
traria igni, et peccatum est ignis, 
unde et igne supplicii punitur. Ut 
ergo hic ignis extinguatur, in aqua 
baptizatus est. Aqua etiam sordes 
abluit, sitim extinguit, imaginem 
reddit; ita gratia Spiritus Sancti 
in Baptismate sordes peccatorum 
abluit, sitim animae verbo Dei re- 
stinguit, imaginem Dei per culpam 



amissam restituit. Et ex hoc quod 
Dominus in aqua est baptizatus, 
trahitur argumen.tum quod in alio 
liquore quam in aqua non potest 
fieri Baptismus. In aqua etiam uni- 
formiter Baptismus consecratur ; 
quia a dextro latere aqua manavit, 
et quia nullus liquor adeo ad abluen- 
dum valet , et apud omnes faciliter 
acquiritur, ne se aliquis propter in- 
opiam excuset. Et licet Spiritusmun- 
det interius, tamen necessaria est 
aquae lavatio; quia sicut ex duobus 
est homo, scilicet et corpore et ani- 
ma, sic ex duobus renascitur, scili- 
cet Spiritu Sancto et aqua. 

II CCELUM QUOMODO APERTUM IN 

Baptismate Chuisti. — Factum est 
autem ut cum bapti^aretur a Joanne, 
fere omnis populus , terrae illius , id 
est, multi de omni populo ; et Jesu, 
a Joanne, bapti^ato, ac post bapti- 
smum de aquis ascendente, et pro 
baptizandis, ut Spiritum Sanct"tim 
acciperent, orante, apertum est cc»- 
lum, id est, inaestimabilis splendor 
factus est circa Christum , et tantus 
fulgor circumfulsit eum , ac si coe- 
lum empyreum apertum videretur, 
coeloque aereo et sidereo reseratis 
splendor coeli empyrei terris infun- 
deretur. Non quod coelum tunc di- 
visum fuerit; non enim illa apertio 
in corpore coelesti , sed in aere fuit, 
sed quia aperiri videbatur sicut in 
coruscatione solet fieri, in qua coe- 
lum aperiri videtur ; et per hoc si- 
gnificabatur gloriam coelestem ape- 
riri credentibus in Christum , et 
quod renatis aperitur, et patet janua 
regni coelestis , et aditus in coelum, 
qui praeclusus fuit homini per pec- 
catum. Unde Chrysostomus : a Si- 
quidem in ejus baptismo aperti sunt 
coeli , ut discas etiam cum tu bapti- 
zaris hoc invisibiliter fieri, jam Deo 
te ad coelum vocante, nihilque in 
terra commune habere suadente. » 
Et iterum : a Dicit autem, apertum 
est ccelum, tanquam hactenus re- 



Digitized 



byGoogle 



2l8 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXI. 



chisum fuissct. Jam autem oriH su- 
pemo et infimo in unum redacto, 
et uno existente omnium Pastore, 
coelum patuit, ct homo terricola ovis 
aggregatus est Angelis. y> Unde etBe- 
da : « Jesu autem bapti^ato et oran- 
te apertum est coelum ; quia dum 
corporis humilitate Dominus undas 
Jordanis subiit , divinitatis suae po- 
tentia coeli nobis januas pandit ; 
dumque caro innoxia frigentibus 
tingitur aquis, opposita quondam 
noxiis romphaea extinguitur ignea : » 
haec Beda. In hoc etiam quod, Jesu 
bapti^ato et orante, ccelum apertum 
est, significatur quod oratio mundi 
et sancti hominis coelum penetrat. 
Oravit autem Christus , ut nos in- 
formaret ad orandum post Bapti- 
smum, et ut ostenderet nobis orandi 
ordinem et necessitatem : ordinem, 
quia ad hoc quod placeat oratio, 
oportet prius mundari et baptizari 
quamorare; necessitatem, quia ba- 
ptismalis gratia indiget per orationem 
conservari ; et ut daret exemplum 
quod in receptione sacramentorum, 
debet mens hominis in Deum die- 
vari. Unde Beda : a Quod Jesus, 
cujus omnia quae Patris sunt, bapti- 
zatus orasse memoratur, ad nos in- 
formandos actum non dubitatur, 
quibus post lavacrum Baptismatis, 
ut aula coeli pandatur, ideo non otio- 
se vivendum, sed jejuniis, precibus 
atque eleemosynis est insistendum ; 
quia , etsi peccata sunt omnia in 
Baptismo laxata , non adhuc tamen 
est carnis fragilitas solidata. Nam 
quasi transito mari rubro gratula- 
mur submersos ^gyptios^ sed in 
deserto mundanae conversationis 
hostes occurrunt alii, qui, duce 
Christi gratia* nostro ' sudore vin- 
cantur, donec perveniamus ad pa- 
triam : » haec Beda. 

12 SUB SPEaE COLUMBiC DESCENDIT 

Spwitus Sanctus. — Et descendit 
Spiritus Sanctus visibiliter in co- 
lumbae specie, ac requievit super 



eum, sedens supercaputipsius. De- 
scendit, inquam, non per gratiam, 
quia primo instanti conceptionis 
suae plenus fuit Spiritu Saiicto ; sed 
descendit in signo visibili , et hoc 
trif^ici ratione : primo, ad indicaQ'- 
dum aliis, quod in ipso esset pleni* 
tudo gratiae; secundo, ad innuen^ 
dum quod in Baptismo datur SpirituB 
Sanctus accedentibus non ficte ; ter- 
tio, ad ostendendum quod ipse esftt 
qui per Spiritum Sanctum tMtptizat, 
mundando a sorde. Apparuit autem 
in corporali specie columbee, quate- 
nus mitem et simplicem sine feUe 
omnique amaritudine eum esse, et 
nos per mansuetudinem colHgere 
eum venisse, seque mansuetos ct 
humiles inhabitare ostendcre. Ideo 
etiam in columbae specie apparuk, 
ut in hominibus habentibus chari- 
tatem Dei, quae praecipue in colum* 
ba est , Spiritum Sanctum esse de- 
signaret. Unde Chrysostomus : 
a Ideo autem Spiritus Sanctus spe- 
ciem columbae suscepit, quoniam 
prae omnibus animaHbus haec cul- 
trix est charitatis. Omnes autem 
species justiciae, quas habent senri 
Dei in veritate, possunt habere servi 
diaboH in simulatione ; solam autem 
charitatem Sancti Spiritus non po<- 
test immundus spiritus imitari. 
Ideo ergo hanc privatam speciem . 
charitatis sibi senravit Spiritus San* 
ctus , quia per nuilius testimonium 
sic cognoscitur ubi est Spiritus San- 
ctus, sicut pergratiam charitatis. » 
Et secundum eumdem Chrysosto^ 
mum, respondct etiam figurae Vete- 
ris Testamcnti, Sicut enim in dilu- 
vlo columba apparens, et ramum 
virentis oHvbb deferens, ostendit m- 
gnum clementiae Dei , his qui reu- 
dui fiierunt ex aquis diluvii, et 
omnem orbis terrarum tranquillita- 
tem annuntiavit; ita et nunc in 
Baptismo veniens Spiritus Sanctus 
in columbae specie, ostendit signum 
divinae clementiae, qua virtvrte Ba- 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINI. 



219 



ptismatis et peccataremittit, etgra- 
tiam confert , et liberatorem nobis 
demonstrans , prb ramo olivae ado- 
ptionem generi humano affert. Ni- 
nilominus tamen omnis baptizatns 
septem virtutibus in cohimba signi- 
ficatis debet repleri et perfici. Qui- 
cumque enim est perfectus, debet 
esse perfectus quantum ad seip- 
sum , quantum ad proximum, 
quantum ad Deum; et omnia 
ista significantur per proprie- 
tates in columba repertas. Quan- 
tum ad seipsum, duplici proprieta- 
te : quia columba habet gemitum 
pro cantu, et caret felle; sic homo 
debet habere in se contritionem pro 
peccatis, et gemitum cum lacrymis, 
et debet carere felle amaritudinis 
peccati, et ira irrationabili. Quan- 
tum ad proximum triplici proprie^ 
tate : quia columba rostro non 
laedit, sic nec Sanctus cuiquam de- 
trahit ; unguibus nil rapit, sic San- 
ctus aliena non recipit ; pullos alie- 
nos tanquam suos pascit, sicS»nctus 
per suam compassionem indigenti- 
bus sua tribuit. Quantum ad Deum 
duplici proprietate : quia columba 
super aquas residet, ut umbra acci- 
pitris in aqua praevisa, mergat se et 
fivadat, sic Sanctus super fluenta 
divinae Scripturae residere et oculum 
habere debet, ut diaboli v^rsutias et 
incursum evadere queat; meliora 
grana eligit, et mundo vescitur, sic 
Sanctus sanas sententias quihus pa- 
scatur eligit, et in solo Deo, in quo 
puritas summa esi, recreatur. Unde 
sicut columba in cAvemis petrae ni- 
dificat, sic Sanctus in plagis mortis 
Christi, qui petra firma est, ni- 
dum, id est, suum refugium et spem 
ponit. 

I 3 VOX PaTRIS FiLIUM COHMEIfDAN- 

T». — Et ecce vox Patris, testimo- 
nium Filio praebentis, de ccelis au- 
dita est , scilicet de nube, dicens : 
Hic est Filius meus dilectus , prae 
ceteris ; quia non adoptivus, ut ce- 



teri, sed naturalis. Unde Chrysosto- 
mus^fi Suus utique non per adoptio- 
nem gratiae , neque per electionem 
creaturae, sed suus proprietate genc- 
ris et veritate naturae. » Et ut ait 
Hieronymus : « Sedit columba super 
caput ejus , ne quis putaret vocem 
Patris ad Joannem factam , non ad 
Dominum. In quo mihi complacui, 
id est, in quo voiuntas mea comple- 
bitur dc salute generis humani. 
Alius vero Evangelista sic dicit : 
Tu es Filius meus dilectus, in te 
complacui mihi, id est, in te et per 
te constitui quod mihi placet facere, 
et quee agenda sunt agere , id est , 
genus humanum redimere. Vel mihi 
complacuit , id est, complete et to- 
taliter placuit. Nihil enim unquain 
Deo displicuit in eo, sicut in nobis, 
qui prius fuimus naturafiHi irct. 9 
Unde Bemardus : « Vere entm hic 
est, in quo non est quod Patri dis-^ 
pliceat, quod oculos ma)estatis of- 
fendat; unde et ipse ait : Omuia 
quce placita sunt ei, facio semper, 
Donet nobis Dominus Jesos qxd • 
semper placet Patri , ut nos per 
ipsum mereamur placere sibi. » Se- 
cundum Bedam , tantum duravit 
splendor, quamdiu paterna vox au^ 
dita est, et cum ea terminatus est. 

14 AUDIEMDUS EST ChRISTUS, — 

Ipsum autem Filium audire , huic 
credere et obedire , Pater nos ad- 
monet, dicens : Ipsum audite. Cui 
enim nisi sapientiae, justitiae, et ve- 
ritati credcre debemus ? Unde Ber^ 
nardus : « Ipsum, inquit, audite. 
Ecce, Domine Jesu , vel nunc jam 
loquere, Hcentiam loquendi habes a 
Patre. Quamdiu virtus et Dei sa- 
pientia quasi infirmus aiiqui», et 
insipiens lates in populo i Quamdiu 
nobilis Rex, ct Rex codli, fabri fi- 
lium te pateris appcUari pariter et 
rcputari > O humiiitas virtutis Chri- 
sti ! o sublimitas humilitatis l quan- 
tum confundis stultitiam meae vani- 
tatis! Parum aliquid scio vel magi& 



Digitized 



byGoogle 



PRIM^ PARTIS CAPUT XXI. 



scire mihi videor; et jam silerenon 
possum , impudenter et impruden- 
ter me ingerens, et ostentans, prom- 
ptus ad ioquendum, velox ad do- 
cendum, tardus ad audiendum. Et 
Christus cum tanto tempore silebat, 
cum seipsum sic abscondebat, num- 
quid inanem gloriam metuebat ? 
Quid timeret ab inani gloria qui est 
vera gloria Patris ? Utique timebat, 
sed non sibi; nobis timebat ab illa, 
quibus noverat esse timendum, No- 
bis tacebat, et nos instruebat; tace- 
bat ore, sed instruebat opere, et 
quod postea docuit verbo, jam cla- 
mabat exemplo : Discite a me, quia 
mitis sum , et humilis corde, Nam 
de infantia Domini parum aliquid 
audio ; ex tunc jam usque ad hunc 
trigesimum annum nihil invenio. 
Nunc vero jam non potest latere^ 
qui tam manifeste demonstratur a 
Patre : » haec Bernardus, Et haec 
est auctoritas quam supra allegavi, 
per quam apparet quomodo siluit 
Dominus Jesus ad nostram instru- 
ctionem; et tacendo ore, instruxit 
opere. Ipsius igitur exemplo stude 
et t\i taciturnitati ; quia qui de om- 
nibus tacet, de omnibus pacem ha- 
bet. Stude, inquam, et nitere; quia, 
ut ait Ambrosius : « Rarior est ta- 
cendi virtus, quam loquendi. Vidi- 
sti ergo ubique in Domino Jesu 
humilitatem redolere, quae est vir- 
tus magnifica, et valde necessaria, 
eo quod studiosius quaerenda, et 
etiam affectuosius amanda est, quia 
Dominus in singulis actibus suis 
studuit eam signanter observare, et 
exemplum inde aliis ostendere. » 
i5 Trinitas post Christi Ba- 

PTISMUM QUOMODO DIFFERENTER AP- 

PARuiT. — Sic ergo in hoc opere ex- 
cellentissimo tota Trinitas modo 
singulari se manifestando apparuit, 
large apparitionem accipiendo ; et 
sic Trinitatis praesentia Baptismus 
consecratur. Pater apparuit in voce, 
Filius in homine seu carne, Spiritus 



Sanctus in columba. Differenter ta- 
men, quia Filius apparuit in homine 
in unitate suppositi ; sed in appari- 
tione aliarum personarum erat unio 
per modum signi. Caro enim unita 
erat Filio in unitate suppositi ; vox 
autem et columba non habebant 
unitatem suppositi cum Patre et Spi- 
ritu Sancto, sed tantum in praesen- 
tatione signi. In columba ergo fuit 
Spiritus, non Spiritus fuit columba, 
quae ei tamen non fuit unita; non 
enim fuit incolumbatus , quia prae- 
ter naturam humanam nunquam 
unquam creatura fuit Deo persona- 
liter unita; nec infuit ei per gra- 
tiam, sed per apparitionem et si- 
gnum ; quae, peracto officio suo post 
apparitionem, in primordialem, et 
praejacentem materiam rediit, unde 
sumpta fuerat, sicut etiam sentitur 
de aliis figuris in quibus Dominu^ 
apparuit. Apparuit autem myste- 
rium Trinitatis Domino baptizato, 
et non cum baptizaretur; quia cum 
non egeret gratia mundante, non est 
baptizatus Baptismate suo, sed Joan- 
nis. Baptismus autem Joannis da- 
batur in nomine venturi ; Baptismus 
vero Christi datur in nomine Tri- 
nitatis ; et ideo non decuit in actu 
Baptismi, sed postea nomen Trini- 
tatis explicari, ut distantia pateret 
inter baptismum Joannis , qui non 
in nomine Trinitatis dabatur, et 
inter Baptismum Christi , cui haec 
forma servabatur. Et per talem ap- 
paritionemTrinitatis baptizato Chri- 
sto factam , significatum fuit quod. 
Baptismus deberet conferri in no- 
mine Patris et Filii et Spiritus San- 
cti. In primitiva tamen Ecclesia ad. 
tempus collatus fuit Baptismus in 
nomine Christi, ut nomen Christi 
in reverentia haberetur majori , ad 
excludendum illorum errorem qui 
virtutem Baptismi attribuebant mini- 
stris, dicentes lEgo sum Pauli, ego 
autem Cephce, etc. , sed illis causis 
cessantibus, rediit Ecdesiaad for- 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINI. 



mam praedictam. Et ponitur hic tri- 
plex efFectus Baplismi quem Bapti- 
smus causat, nfaximepost Passionem 
Christi, scilicet : coeli apertio, quia 
coelorum regna patent renatis in 
Baptismo; Spiritus Sancti missio, 
cujus gratia ac donum coqfertur in 
eo ; et paterna locutio, quae baptiza- 
tos regenerat in filios adoptionis, 
qui sibi complacent, quia per Ba- 
ptismum de filiis irae fiunt filii gra- 
tiae, et regenerantur in spem vitae 
aeternae. Considera haec singula di- 
ligenter et erige animum, ut, aperto 
jam Trinitatis coelo, sursum feraris 
in Deum. In humilitate quoque 
mentis persiste, ut Spiritus Sancti 
dono et paterno coUoquio munerari 
merearis. Unde Anselmus : a In 
Jordane, sub manu Joannis se ad 
Baptismum inclinans, paternam vo- 
cem audivit, et Spiritus Sancii ad- 
yentum in columba suscepit,ut nos 
doceret in humilitate mentis, quae 
per Jordanem notatur , Jordanis 
enim descensio eorum interpreta- 
tur, debere consistere, ibique su- 
perni Patris honorari colloquio, de 
quo dicitur : Quia cunt simplicibus 
sermocinatio ejus; et Spiritus San- 
cti praesentia sublimari, qui super 
humilesrequiescit, et hoc sub manu 
Joannis, qui Dei gratia dicitur; ut 
eidem gratiae quidquid a Deo per- 
cipimus, non nostris meritis adscri- 
bamus : » haec Anselmus. 

i6 FiGURiE Baptismi. — Fuit au- 
tem Baptismus in mari aeneo, id 
est, in lavatorio praefiguratus, quod 
ante templi introitum Jerosolymae 
erat collocatum. Sacerdotes enim 
qui templum Domini ingressuri 
erant, in lavacro illo se lavare ne- 
cesse habebant ; ita omnes qui vo- 
lunt intrare in coeleste templum 
Domini , necesse habent prius per 
Baptismum lavari. Duodecim boves 
aenei mare portaverunt ; quia duo- 
decim Apostoli Baptismum Christi 
per totum mundum dilataverunt. | 



Lavatorium circumtectum et orna- 
tum erat speculis mulierum, ut in- 
gressuri templum viderent, si ali- 
quam maculam vel indecentiam 
haberent; sic Baptismus requirit 
conscientiae perfectionem , peccati 
displicentiam, et cordis contritio- 
nem. Istud etiam figuratum est 
in Naaman Syro gentili et leproso^ 
qui ad jussum Elisaei septies in 
Jordane baptizabatur, et sic ab 
omni lepra sua mundabatur. Per 
septenam aquae Jordanis lotionem 
praefiguravit Elisaeus septem mor- 
talium peccatorum in Baptismo 
ablutionem ; caro Naaman facta est 
ut caro pueri, ita peccatores efl&- 
ciuntur mundi sicut parvuli. Istud 
etiam praefiguratum est in transitu 
Jordanis, quando filii Israel intra- 
verunt terram promissionis ; quia 
prius transierunt Jordanem, figu- 
ram Baptismatis. Sic oportet omnes 
per lavacrum Baptismi transire, qui 
desiderant ad terram promissionis 
pervenire. Arca Testamenti, quae in 
medio Jordanis stabat, Christum,. 
qui in Jordane baptizandus erat, 
figurabat. Duodecim lapides quos 
populus tulit de Jordanis alveo, pro 
memoriali perpetuo, sunt duodecim 
Apostoli, qui per orbem terrarum 
testificati sunt Baptismum Christi. 
17 Sacramenti Baptismatis insi- 
nuatio,institutio et confirmatio. — 
Circa praemissa est Sciendum quod 
Dominus Baptismum suum insi- 
nuavit, instituit, institutumque'con- 
firmavit. Instituendum insinuavit 
verbo et facto : verbo, cum dixit 
Nicodemo : Nisi quis renatus fuerit 
ex aqua et Spiritu Sancto, etc. ; 
facto, quando baptizatus est a 
Joanne. Instituit facto et verbo : 
facto, quando discipuli baptizabant 
ejus auctoritate ; verbo, quando- 
misit discipulos ad praedicaiidum , 
et baptizandum. Institutum con- 
firmavit, et facto et verbo : facto, 
quando de ejus latere, sanguis et 



Digitized 



byGoogle 



PRIMjE PARTIS CAPUT XXI. 



aqoa exierunt; verbo, quazkdo post 
resurrectionem misit discipulos 'm 
mundum uniyersum, praedicare et 
baptizare. 

l8 AlIA SACSLAMEtiTJL QUANDO ET 

cuR iNSTiTUTA^ — Hic gTatia hujus 
tanti sacramenti, scilicet Baptismi 
primo a Christo incitati, de sacra- 
mentis aliquid videamus. Circa qua& 
sdendum, quod codestis medicus 
humani generis reparativus tali 
modo sanavit segrotum, sicut op- 
time competebat. iEgrotus homo 
est, morbus autem originaiis culpa 
est. Origo vero iliius culpae, licet 
principaliter fiierit ex consensu 
rationis, occasionem tamen sumpsit 
ex sensibus camis. Ad hoc ergo 
quod medicamen respondeat morbo, 
oportuit qood non tantum esset 
spiritualis, verum etiam aiiquid. 
haberet de sensibilibus signis; ut 
sicut sensibilia fuerunt animse oc- 
casio labendi, ita essent ei occasio 
xesurgendi ; propterea laedicin^ 
nostri vulneris convenit in eccle- 
siasticis sacramentis. Instituit autem 
Deus sacramenta diversimode : quae- 
dam sciiicet ante adventum suum, 
ut Matrimonium, et Poenitentiam ; 
sed haec duo confirmavit in Lege 
Evangeiica, et consummavit dum 
nuptiis interfuit, et dum poeniten'' 
tiam praedicavit. Alia quinque sa- 
cramenta solus Christus initiavit : 
Baptismum qttidem, ipsum susci- 
piendo, et deinde formam dando; 
Confirmationem, manum parvulis 
imponendo; Unctionem discipulos 
ad curandum mittendo, qui infir- 
mos ungebant oleo; Ordinem vero, 
potestatem ligandi et solvendi, dc 
confitendi ; sacramentum altaris^ 
tribuendo Eucharistiam, conficiendo 
et dando discipulis, imminente Pas- 
sione, sacramentum Corporis et 
Sanguinis sui. Instituta quoque 
sunt sacramenta, multiplici de 
causa : primo, propter humiliatio- 
nem ; magna enim humilitatis 



exhibitio est in istis visibilibus« et 
homine multum inferioribus a Beo 
quaerere salutem, cyuam superbid 
perdidit. — Secundo, propter eni- 
ditionem, qua rf^itur et promove- 
tur. — Tertio, propter congruen^ 
tiam : quia homo per peccatum 
se subdidit per affectum rebus cor- 

' poralibus ; ideo decens fiiit ut Deas 
per quaedam signa corporalia spiri- 
tualem adhiberet hominibus medi'^ 
cinam. — Quarto, propter excita-' 
tionem qua homo otium et noxiam 
occupationem devitet, et se in bono 
missam audiendo , EucharistianL 
suscipiendo et similia faciendo 
exerceat. — Quinto, propter con- 
gruitatem medicinae : quia cum 

; medicus sit Deus et homo, con- 
gruenter medicina debet continers 
aliquid divinum, * scilicet invisibi>- 
lem gratiam; et aliquid humanum, 
scilicet visibilem gratiae formam, — 
Sexto, est congruitas ex parte in- 

\ firmi : quia cum infirmus sit homo 
constans ex corpore et spiritu, spi- 
ritus autem in corpore non bene 
capiat spiritualia, nisi in corpora- 
libus ; congruum fuit dare medica- 
menta spiritualia in rebus corpora^ 
libus ; sic pilulae dantur in nebula» 
— Septimo, propter augmentunz 
meriti; multum enim valet ad me^ 
ritum, quando Deo creditur in his 

; ubi humana ratio non praebet expcr 
rimentum. 

19 NoTiTiA Sacramentorum, — 
Consistit autem sacramentum in 
rebus et factis, ac dictis : res sa* 
cramentales sunt, ut aqua, oleum, 
etc; facta, ut baptizandorum sub- 
mersio,. suf&atio, et hujusmodi; 
dicta, velut sanctae Trinitatis invo- 
catio, oratio, etc. Sacramentum est 
visibile signum invisibilis gratiae, 
ut cum quis baptizatur, ipsa exte- 
rior corporis ablutio, quam vide^ 
mus, signum est interiorisablutionis 
anims, quae cqnsistit in peccato- 
rum remissione , quam non vide- 



Digitized 



byGoogle 



DE BAPTISMO DOMINL 



223 



mus. Educti quidem sumus de 

jEgypto per Baptismum, tanquam 

per mare rubrum, quia sanguine 

Christi consecratum, mortuis ini- 

micis, id est, peccatis nostris. A 

morte quippe Christi et sanguinis 

effusione habet Baptismus virtutem 

et efficaciam , sicut et alia sacra 

meiita, sive ante Legem , sive in- 

Lege. Per hunc enim Christus pec- 

cata quae facta sunt dimittit, adju- 

vat ne amplius fiant, perducit ubi 

omnino fieri non possunt. Ratio 

numeri sacramentorum est, quia 

<»:dinaatur contra triplicem culpam, 

et quadruplicem poenam. Unde 

Baptismus ordinatur contra pecca- 

tum originale; Poenitentia contra 

inortale; Extrema-Unctio contra 

Teniale ; Confirmatio contra impo- 

tentiam; Ordo cohtra ignorantiam; 

Eucharistia contra malitiam; Ma- 

trimonium contra concupiscentiam, 

quam temperat et excusaL Quia 



vero character est signum dis- 
tinctivum indelebile spirituale, ideo 
non confertur in sacramentis quae 
solent iterari, sicut est Poenitentia, 
Matrimonium, Unctio, et Eucha- 
ristia; Baptismus vero, et Confir- 
matio , et Ordo characteres im- 
primunt, per quos indelebiliter 
impressos, semper distinguuntur, 
qui recipiunt. Per Baptismum enim 
fit distinctio fidelium ab incredulis, 
per Confirmationem fortium ab 
infirmis, per Ordinem clericorum a 
laicis; unde nullatenus possunt 
iterari. £t quamvis haec tria sacra- 
menta propter characteris impre»- 
sionem non itereatur, tamen com- 
mun€ est hoc omnibus non iterari 
super eamdem personam et mate- 
riam, et ex eadem causa, et hoc e&t 
ideo ne fiat contumelia sacramento. 
Ex hoc enim credi posset quod sa- 
cramenta prius dispe^sata fuissent 
inef&cacia et iaepta. 



ORATIO 

Clementissime Jesu, qui per mamis Joannis baptizari voluisti, quia fidem, 
quam in primo lavacro promisi, irritam feci peccando, ad secundum ro- 
curro lavacnim, poenit^ndo. .Confiteor tibi, Deus, ego peccator et reos, 
me graviter peccasse, cogitatione, locutione, opere et omissione; innume- 
rabilia sunt peccata mea, et circumstantiae eorum, non tantum me in 
laqueis adduxi peccatorum, sed et multos qui mea suasione, exemplo, 
negligentia, vel occasione aliqua peccaverunt, pro quorum ex meis obnixe 
deprecor peccatis, ut omnia nobis indulgeas misericorditer et abstergas. 
Amen. 

I 



^^ 



Digitized 



byGoogle 



224 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXII. 



CAPUT XXII 



De jejunio et tentationibus Domini. 



Matthaei cap. 4, et Lucae cap. 4. 



I CUR CUM D^MONE PUGNATURUS 
Christus DESERTUM ELEGIT ? — 

Postquam Dominus Jesus fuit ba- 
ptizatus, regressus esi a Jordane 
plenus Spiriiu Sancto, plenitudine 
superabundantiae, de cujus plenitu- 
dine nos omnes accepimus, Et iunc, 
id est incontinenti ac sine mora, 
ducius esi, spontanee, in deserium, 
super quemdam montem mirae alti- 
tudinis, dictum Quarantena, qui est 
inter Jericho et Jerusalem, distans 
a Jericho duobus milliaribus, et a 
Jerusalem duodecim vel circa. In 
praedicto deserto latrones morari 
solebant, qui locus vocatur Domyn, 
quod sanguinem sonat, propter ef- 
fusionem sanguinis quam ibi la- 
trones faciebant. Specialiter Domyn 
est casale, ubi ille qui descendit a 
Jerusalem in Jericho incidit in la- 
trones, quasi circa medium in via 
quae de Jericho ducit in Jerusalem 
a parte australi deserti Quarantenae ; 
deinde est Bethania, et Bethphage, 
et Jerusalem; ettransitvia in latere 
australi montis Oliveti. Quia ergo 
homo qui ibi incidisse dicitur in la- 
trones, gerebat figuram Adae qui a 
daemonibus est victus, conveniens 
fuit ut ibi historialiter et secundum 
rem, Christus superaret diabolum, 
ubi figuraliter et secundum simili- 
tudinem diabblus dicitur hominem 
superasse primum. Unde dicitur 
quod Samaritanus eadem via de- 



scendit; quia carne indutus Filius 
Dei, qui est custos hominum, eas- 
dem tentationes ibi sustinuit. Pu- 
gnaturus quidem Dominus cum 
diabolo, in desertum secessit, ut 
nobis ostenderet, quod qui perfecte 
laqueos tentationum ejus vult supe- 
rare, non solum turbas daemonum, 
sed etiam societatem malorum ho- 
minum, aliquando quidejn corpore, 
semper autem mente, debet vitare 
et fugere ; exemplo illius qui in re- 
gali aula, et inter turbas populares 
positus, dicebat : Ecce elongavi fu- 
gicns, ei mansi in solitudine, Nos 
ergo exemplo Christi et Joannis agi- 
temur a Spiritu Sancto, non per 
hypdcrisim a maligno in desertum 
loci et solitudinis, vei saltem in 
desertum nostri pectoris et con~ 
templationis , ut quieti a strepitu 
mundi melius Deo vacemus, et in 
mente seculum deserentes , quasi 
manna deserti sola aeterna gaudia 
esurire discamus. Z)mc/m5 esi igitur 
Jesus a Spiriiu Sancio, quia hu- 
manitas Christi erat organum di- 
vinitatis, et ideo ad omnia agenda 
movebatur instinctu Spiritus San— 
cti. 
2 QuANDO et cur Christus ten— 



T\|ll VOLUIT 



> _- 



Hoc ergo motu 



ivit in desertum locum, uc ibi spi— 
ritum in oratione pro nobis Deo 
Patri offerret, et pcr jejunium car- 
nem innocentem pro nobis ma— 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



225 



ceraret, exemplumque fidelibus da- 
ret, ut se Deo per jejunium et ora- 
tionem offerant. Non ivit invitus; sed 
voluntate pugnandi, et ut tentare- 
iur a diabolo, per quod insinuatur 
quod aggrediens desertjfm poeni- 
tentiae fortius tentatur ab hoste, 
juxta iilud : Fili, accedens ad ser~ 
vitutem Dei, sta in justitia et timo- 
re, et prcepara animam tuam ad 
tentationem, id est, ad resistendum 
tentationi quae imminet tibi. Ideo 
autem ductus est a Spirku Sancto, 
qui eum designaverat in Baptismo; 
quia quos ille replet, mitlit ad pu- 
gnam , et praebet eis fortitudinem. 
Ideo duci voluit in desertum, id 
est, locum certaminis, et in quo 
pugnatur asperis, quoniam Adam 
in paradiso deliciis affluens, victus 
est oblectamentis. Ideo tentari vo- 
luit, ut tentationes superando no- 
bis potestatem superandi tribueret; 
sicut et mori voluit, ut morte sua 
nostram destrueret. Et hoc post 
Baptismum et jejunium, per hoc 
nobis insinuans quod post lavacrum 
regenerationis et gratiae perceptio- 
nem, post laborem jejunii et sanctae 
vitae propositum , statim diabolus 
tentator accedit, et acrius in nos 
surgit, ut nos a proposito religio- 
nis avertat; et quod proficientibus 
et ad meliorem tendentibus invidet 
et insidiatur, propter quod tunc 
magis cavendum est ; quodque bonos 
magis quam malos tentat. Quia, se- 
cundum Grcgorium, illos tentare 
negligit, quos se quicto jure possi- 
dere sensit. Et, secundum Isido- 
rum : Tunc maxime impugnaris, 
cum te impugnari nescis. Haec enim 
quatuor, scilicet : baptismus, deser-» 
tum, jejunium, et tentatio sic ordi- 
nata fuerunt in Christo , quod pri- 
mo fuit baptizatus ; secundo , in 
desertum ductus ; tertio , jejunavit ; 
quarto, tentatus fuit. In quo signi- 
ficatur quod prius debet esse in no- 
bis ablutio a peccatis, secundo sub- 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



stractio a mundi illecebris, tertio 
exercitatio in jejuniis, quarto est 
oppugnatio ab hostium insidiis. In 
figura hujus, quatuor etiani occur- 
rerunt populo Israelitico : primo, 
mare rubrum ; secundo^ desertum ; 
tertio, sitis ei fames; quarto, ho- 
stium insultus. 

3 Pcenitentia Christi nobis do- 
CENDis PROFUiT. — Baptizatus igi- 
tur Dominus solitariam ac duram 
vitam et poenitentiam constanter 
assumpsit, ut fidelium mentes ad 
perfectionis aggressionem erigeret, 
et ad gravia perferenda firmaret. 
Non enim propter se, sed propter 
nos eremum adiit, ut videlicet suis 
perfectis imitatoribus vitam eremi- 
ticam conferat, instruensnos nihilo- 
minus, secundum Chrysostomum, ut 
unusquisque baptizatorum , relictis 
mundi illecebris , et societate pra- 
vorum, divinis per omnia debeat 
servire mandatis. Et hoc reputant 
quidam fideles devoti tempore isto 
jejunium observantes, et per hoc se 
Christo, velut in deserto cohfigu- 
rantes. Voluit autem Christus pceni- 
tentiam agere, non quia cgebat; 
sed ut ad poenitentiam nos mone- 
ret, et poenitentiam nobis exemplo 
ostenderet. Ubi docet tria, quae de- 
bent esse in pcenitentia vera et fru- 
ctuosa : primo, debet esse pura, ut 
Deo placeat, quia post baptismum 
statim fecit poenitentiam ; secundo, 
debet esse aspera, ut carnem domet, 
quia fecit poenitentiam in deserto, 
non in loco delicioso; tertio, deb^t 
esse discreta, ne nimis excedat, quia 
Christus ductus est a Spiritu Sancto, 
non quia ductore indigeret, sed ut 
nobis ostenderet quod in poenitentia 
agenda ductore indigemus discre- 
to. 

4 De jejunio Christi et de- 
q.uinque medicinis q.uas pro nobis 
accepit. — Et veniens Dominus 
in desertum jejunavit, quadraginta 
diebus , et quadraginta noctibus, 

i5 



Digitized 



byGoogle 



226 



PRIM^ PARTIS CAPUT XXIL 



nihil interim manducans. Ubi si- 
gnanter noctibus additur , ne in 
nocte comedisse putaretur; item in 
signum quod necesse habemus, et 
diebus prosperitatis, et noctibus 
adversitatis contra diabolum nos 
munjre, qui nunquam cessat ten- 
tando nos impugnare. Jejunavit 
quidem ut adversus tentationes 
exemplum jejunandi nobis daret , 
quia, secundum Basilium , volenti 
pugnas tentationum superare, so- 
brietas necessaria est ; et specialiter 
ut ostenderet quod innocentia ba- 
ptismalis periclitatur in vita volu- 
ptuosa; quia qui Christi sunt, ut 
baptizati sunt, qui sunt membra 
Christi, et Christum induerunt, 
consepulti morti ejus, debent car- 
nem suam crucifigere cum con- 
cupiscentiis suis , et aestimare se 
mortuos super terram spiritu mor- 
tificando facta carnis. Unde Ckry- 
sostomus : « Ut autem discas quam 
.magnum bonum sit jejunium, et 
qualiter adversus diabolum scutum 
est maximum , et quoniam post 
avacrum non deliciis et ebrietati et 
mensae abundanti, sed jejunio in- 
tendere oportet , propter hoc et 
Dominus jejunavit, non eo indigens, 
sed nos erudiens, quibus peccata 
quae ante lavacrum erant, domina- 
tio ventris introduxerat. Qjaemad- 
modum enim si aliquis aegrotantem 
sanum cum fecisset, jubet non facere 
illa ex quibus aegritudo contigerat ; 
ita utique et hoc post lavacrum 
jejunium contra vitium edacitatis 
ipse induxit. Nam et Adam de pa- 
radiso incontinentia ventris ejecit, 
el diluvium quod fuit sub Noe illa 
commeruit, et fulmina in Sodomi- 
tas ipsa deduxit. Ita et Judaei ma- 
xima operati sunt ab ebrietate et 
deliciis mala ; propter hoc et ipse 
jejunavit, nobis utique demonstrans 
fbrmam salutis. » Unde et Ambro- 
sius : « Hoc (cnim fecit causa salutis 
nostrae, ut rem utilem non solum 



doceret verbis ; sed etiam eaLemplis 
instrueret. Qualis autem Christia- 
nus es, cum Christo esuriente, tu 
reficeris? Ille pro salute tua famem 
sustinet, tu pro peccatis tuis jejunare 
formidas? » Et iterum : « Nihil 
tam caecum quam secularis suavitatis 
periculum : quae dum mulcet ani- 
mum, vitam obruit, et sensum men- 
tis illudit. Merito igitur Dominus 
noster Jesus Christus, jejunio suo 
atque deserto adversus voluptatum 
informat illecebras , et tentari se a 
diabolo Dominus omnium patitur, 
ut in illo omnes voluptates vincere 
disceremus : » haec Ambrosius. Et 
sciendum quod Christus, propter 
infirmitates nostras, ut eas curaret, 
diversas in se medicinas accepit. 
Curavit nos : per dietam, quando 
jejunavit, quadraginta diebus et no- 
ctibus; per electuarium, quando 
Corpus et Sanguinem suum dedit 
in cGena discipulis suis; per sudO" 
rem, quando factus est sudor ejus 
sicut gutta sanguinis decurrentis 
in terram; per emplastrum, quando 
facies ejus sputo illita fuit; per 
potionem , quando gustavit acetum 
felle mixtum ; per minutionem , 
quando clavis et lancea vulneratus 
est. 

5 QUATUOR AD CORDIS PURITATEM 

iNDUCENTiA. — CoDsidera hic et at- 
tente inspice Dominum Jesum, plu- 
rium enim virtutum tibi monstrat 
exemplum. Nam vadit in solitudi- 
nem, jejunat, orat, et vigilat, in 
terra nuda jacet et dormit, et hu- 
miiiter ac pacifice cijm bestiis con- 
versatur. Compatere igitur sibi, 
quia semper et ubique, et maxime 
hic, vita sua poenosa est, et corporis 
afilictiva; ac ejus exemplo disce 
etiam in his exercitari. Quatuor 
enim hic tanguntur quae spiritualis 
exercitii sunt , et mirabiliter se 
invicem adjuvant, scilicet : solitudo 
jejunium, oratio, et corporis affii- 
ctio. Et per ista maxime possumus 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



227 



-ad puritatem cordis pervenire, quae ^ 
utique nimium peroptanda est, eo 
quod in se quodam modo omnes 
virtutes comprehendit, et remotio- 
nem omnium vitiorum continet; 
<[uia cum vitiis, vel defectu virtutis, 
non stat puritas cordis. Et pro- 
pterea in coUationibus sanctorum 
Patrum traditur, quod totum exer- 
-citium monachi debet esse ad puri- 
tatem cordis habendam. Per hanc 
cnim homo meretur Deum videre, 
dicente Domino in Evangelio : Beaii 
mundo corde^ quoniam ipsi Deum 
videbunt, Et, %^c\xnd\im Bemardum, 
qui clarior est, Deo propinquior 
^st; esse .autem clarissimum, per- 
venisse est. Ad hanc habendam 
multum valet oratio fervens et as- 
sidua. Sed oratio cum crapula, et 
xorporis mollitie seu otiositate pa- 
rum valet; et ideo requiritur je- 
junium et corporis afflictio, discreta 
tamen, quia indiscreta omne bo- 
num impedit; propterea ad om- 
nium praedictorum consummatio- 
nem videtur facere solitudo. Nam 
xum tumuhu et strepitu non potest 
decenter fieri oratio. Et videre aut 
audire multa, vix potest fieri sine 
impuritatc et offensa; quia mors 
intratper fenestras sensuum ad ani- 
mas nostras. Et propter superve- 
nientes saepe relaxatur abstinentia, 
et corporis afflictio. Et ideo quaere 
solitudinem, et separa te a tumultu, 
&\ vis Deo conjungi , et per purita- 
tem cordis eum videre. Fuge col- 
locutiones propter taciturnitatis cu- 
stodiam; interdum etiam a bonis 
cessa eloquiis, juxta illud Prophe- 
tae : Obmutui et humiliatus sum, et 
silui a boniSn Non quaeras novas 
amicitias; quia nova inde prove- 
numt colioquia et impedimenta. 
Non impleas oculos vel aures phan- 
tasmatibus vanis; et omnia quae 
quietem animi, et tranquillitatem 
mentis perturbant , f ugias tanquam 
venenosa, et animae inimica. Non 



enim sine causa Patres sancti pete- 
bant loca soUtaria, et mandabant 
his qui in ccenobiis remanebaat 
quod essent caeci, surdi et muji; 
quia sic melius poterant Deo con- 
jungi. Unde Ckrysostomus : « Quan- 
do Spiritus Sanctus descendit su- 
per Dominum nostrum, statim 
ex,pulit eum in desertum. Quando 
monachi habitant cum parentibus 
suis, si despenderit Spiritus San- 
ctus, et manserit super eos, expd- 
let eos de domo, et ducet eos in 
solitudinem. Spiritus Sanctus non 
libenter habitat ubi turbae €t fre- 
quentia, et dissensiones, et rixse 
sunt ; sed proprie sedem habet soli- 
tudinem, Denique et Dominus no- 
ster erat in die cum discipulis^ sed 
quando volebat orare intentius, so- 
lus recedebat; et nos ergo, si volu- 
mus orare plusquam in publico, 
habeamus cellulam , habeamus 
agros, habeamus deserta; possumiis 
et virtutes habere de fratribuSj-^t 
solitudinem habere. » Unde et 
Augustinus : a Fratres charissimi» 
quantum possumus, otiosis fabulis 
et detractionibus ac scurrilitatibus 
cunctis finem studeamus imponere, 
et totis viribus de impedimentis 
mundi istius fugicndo aliquas ho- 
ras quaerere, in quibus pro salute 
animae nostrae orationi et lect^oni 
possumus intendere. )> Igitur a toto 
affectu et posse tuo coneris imitari 
Dominum Jesum in solitudine, je- 
junio, oratione, et corporis afflictio- 
nibus discretis. 

6 CUM BESTIIS ET AnGELIS FUISSE 

Christus dicitur. — De quo etiam 
scribitur quod erat cum bestiis^ 
scilicet ursis, leonibus, et aliis feris, 
pacifice; etAngeli ministrabant illu 
In hoc ergo disce inter alios humi- 
liter conversari, et aequanimiter to- 
lerare eos qui aliquando tibi vi- 
dentur irrationabiliter se habere; 
quia per hoc moraliter insinuatur, 
quod illi , quorum sensualitas sub 



Digitized 



byGoogle 



228 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXII. 



ratione pacifice tenetur, per Ange- 
lorum ministerium ad coelestia 
transferentur. Angelicum enim est 
inter bestiales homines conversari 
quasi in eremo, in solitudine sci- 
licet mentis. Hoc est in contempla- 
tione, lectione, oratione, clauso 
cubiculo, et moribus eorum ferinis 
non pollui. Difficile est enim tan- 
gere picem, et ex ea non coinqui- 
nari. Unde Beda : a Inter bestias 
Dominus commoratur ut homo , sed 
ministerio utitur Angelico, ut Deus. 
Et nos, cum in eremo sanctae con- 
versationis bestiales hominum mo- 
res impolluta mente toleramus, mi- 
nisterium Angelorum meremur, a 
quibus corpore absoluti , ad aeterna 
in cceHs gaudia transferamur. » Unde 
et Hieronymus : « Tunc bestiae 
pacate nobiscum sunt, cum caro 
non concupiscit adversus spiritum ; 
post hacc Angeli ministri mittun- 
tur nobis, ut responsa et solatia 
cordibus vigilantibus dent. Ipsum 
autem Dominum saepe in hac so- 
litudine visita , conspiciens eum 
qualiter conversatur ibidem , et 
maxime qualiter jacet de nocte in 
terra. Quaelibet enim anima fidelis 
deberet eum semel ad minus in die 
visitare ab Epiphania usque ad dies 
quadraginta, quibus ibi remanebat, 
et se humiliter ei recommendare. 
In hoc siquidem monte et deserto 
desiderabili quidam, exemplo Do- 
mini specialiter ducti, vitam eremi- 
ticam in parvis cellulis ducebant, 
Domino devotissime militantes , et 
alvearibus cellularum modicarum, 
tanquam apes Domini, dulcedinem 
spiritualem mellificantes. In hujus 
montis quasi medio, quod a terra 
plana fere per dimidium milliare 
distat, Dominus fecit poenitentiam, 
ubi est ecclesia et cella, estque ibi 
altare, ubi stabat quando tentaba- 
tur a Satana. » 

7 QUADRAGESIM^ INSTITUTIO ET 
QUADRAGENARII NUMERI CONSECRATIO. 



— Quadraginta autem diebus et 
quadraginta noctibus Dominus je- 
junavit; quia quadragenarius nu- 
merus ex quatuor constat et decem, 
quater enim decem vel decies qua- 
tuor faciunt quadraginta ; per qua- 
tuor autem Novum Testamentum, 
quod in quatuor Evangelistis con- 
sistit, significatur ; per decem vero 
Vetus; quia in decem mandatis Le- 
gis continetur. Quadraginta ergo 
diebus jejunare, cst utriusque Testa- 
menti praecepta servare, et ab illis 
omnibus quae utrumque Testamen- 
tum interdicit, se invicem et jeju- 
nium custodire, ut sicut caro exte- 
rius jejunat a cibis, ita et mens 
interius jejunet a vitiis. Jejunavit 
itaque Dominus quadraginta diebus 
et noctibus, quatenus in ciborum 
jejunio significaret nobis jejunium 
corporisf, et in dierum numero si- 
gnificaret jejunium cordis. Exem- 
plum sane ipsius hic numerus die- 
rum pcenitentialium in Ecclesia 
est. Unde et post Epiphaniam non 
statim incipit Ecclesia jejunare ; sed 
circiter post quadraginta dies, quasi 
ipso tempore jejunium suum je- 
junii Dominici consecutivum signi- 
ficans. Unde Beda : « Quadragesi- 
ma jejuniorum habet auctoritatem, 
et in veteribus libris ex jejunio 
Moysis et Eliae, et in Evangelio, 
quia totidem diebus Dominus je- 
junavit , demonstrans Evangelium 
non dissentire a Lege et Prophetis. 
In persona quippe Moysis, Lex; in 
persona Eliae, Prophetae accipiun- 
tur; inter quos in monte gloriosus 
apparuit , ut evidentius emineret 
quod de illo dicit Apostolus : Te- 
stimonium habens a Lege et Pro- 
phetis : » haec Beda, Unde et Albi- 
nus : « Sicut Moyses Legem, Elias 
Prophetiam, ita Dominus noster 
Evangelicam praedicationem qua- 
draginta dierum jejunio dedicat. 
Congrue etiam jejunium quadragesi- 
niae statutum est confine Passioni Do- 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



229 



minicae, quia significat nos a mun- 
dl amicitia debere continere, ut 
Deum sequi valeamus. » Unde Augu- 
stinus : «Moyses, et Elias, et ipseDo- 
minus quadraginta diebus jejunave- 
runt, ut insinuaretur nobis, et in 
Moyse , et in Elia , et in Christo , 
hoc est, in Lege et Prophetis, et 
in ipso Evangelio id nobiscum agi, 
ne conformemur et haereamus huic 
seculo ; sed crucifigamus hominem 
veterem, et carnis curam ne feceri- 
mus in concupiscentiis. Congruit 
enim nostrae devotioni , ut qui Do- 
mini crucifixi Passionem celebraturi 
sumus, reprimendarum carnalium 
voluptatum crucem nobis ipsi etiam 
faciamus, sicut dicit Apostolus : Qui 
autem sunt Christi, carnem suam 
a-ucifixerunt cum vitiis et concupi^ 
scentiis, In hac quidem cruce, per 
totam istam vitam, quae in mediis 
tentationibus ducitur, perpetuo de- 
bet pendere Christianus. Non enim 
est in hac vita tempus evellendi 
clavos, de quibus in Psalmo dici- 
tur : Confige timore tuo carnes meas. 
Cames enim sunt carnales concu- 
piscentiae , davi sunt praecepta ju- 
stitiae. His illas timor Dei configit , 
qui nos illi acceptabilem hostiam 
crucifigit. Sic semper hic vive, Chri- 
stiane , si terreno limo gressus non 
vis immergere, noli de ista cruce 
descendere : » haec Augustinus. Sed 
cave ne de ista cruce per voluptatum 
admixtionem descendas; quia, ut 
Augustinus, nihil prodest tota.die 
longum. duxisse jejunium , si postea 
ciborvim suavitate , vel nimietate, 
animaobruatur. Insuperhoc numero 
solvimus decimas et primitias Do- 
mino. Sunt enim in anno trecenti 
sexaginta sex dies, quorum, praeter- 
quam sex dierum, decima est triginta 
sex; et ne sex residui remaneant 
indecimati, additur unus : quia mi- 
nus addi non potest, tres autem 
alii superadditi solvuntur pro pri- 
mitiis, pro quibus similiter sunt 



jejunia quatuor temporum, per tres 
dies. Sicut ergo in Lege offerre 
jubemur primitias et decimas re- 
rum, ita quadraginta diebus jeju- 
nando offerimus primitias et deci- 
mas dierum. Ut qui nobismetipsis 
per acceptum annum viximus Au- 
ctori nostro, nos ejus in decimis et 
primitiis per abstinentiam morti- 
ficemus ; et qui a paradisi gaudiis 
per cibum cecidimus, ad haec, in 
quantum possumus, per abstinen- 
tiam resurgamus. Igitur tempore 
quadragesimae plus solito debemus 
abstinentiae et devotioni intendere, 
et aliorum temporum negligentias 
hoc tempore sancto diluere et emen- 
dare. Hic numerus quadragenarius 
multipliciter est consecratus; nam 
quadraginta annis pavit Dominus 
filios Israel pane Angelorum in de- 
serto; quadraginta mensibus praedi- 
cavit in mundo; quadraginta se- 
ptimanis fuit in utero virgineo; 
quadraginta diebus jejunavit in 
deserto; quadraginta horis fuit in 
sepulchro , ab horis mortis compu- 
tando ; quadraginta diebus fuit post 
resurrectionem cum di|cipulis in 
mundo. Item, secundum Ambro- 
sium, quia quadraginta diebus aquae 
diluvii inundaverunt, per quas pec- 
catores exterminati fuerunt, et exin- 
de coeli serenitas illuxit, et refiisa 
fuit ; sic sacro isto jejunii tempore 
abolentur peccata, et refulget divina 
clementia. 

8 CUR QUADRAGINTA DIEBUS, NEC 
PLUS NEC MINUS, JEJUNAVIT DoMINUS? 

— Cum, ergo, jejunasset Dominus 
quadraginta diebus, et quadraginta 
noctibus, non ultra processit vel 
transiit jejunando, ne incredibilis 
videretur carnis assumptio, et ut 
virtus divinitatis celaretur diabolo; 
quia etiam tot diebus Moyses jeju- 
navit, et Elias ; et postea Dominus 
esuriit. Non autem necessitate, sed 
voiuntate esuriit, et corpus esurire 
permisit, ut in se et veritatem hu- 



Digitized 



byGoogle 



23o 



PRINLE PARTIS CAPUTXXII. 



n»n8& uifirmitatis ostenderet, et 
occasionem tentandi diabolo dai^t, 
ac infestatus monstraret qualiter 
superare et vincere oporteret. 
Uade, secundum Cfuy^^^^'*^ • 
Per quadraginta dies non esurire, 
nea erat hominis; post«a autem 
esurire, non erat Dei ; et ideo dia- 
boluS) sicut dubius de Christo, ac- 
cepit occasionem tentandi ipsum. 
Moyses et Eiias, quadraginta die- 
bus- jejunaverunt , sed jejunantes. 
esuriebant et sitiebant; Christus 
vero XL diebus non esuriit , sed. 
postea. Christus autem noluit je- 
junare plus quam illi, ne Deus a 
diabolo putaretur; nec minus, ne 
pmrus homo videretur. 

9 AccBDiT niABOLUs Christum i>k 
TKiBUS TKNTATURus. — Tunc ergo 
diatoolus sentiens Dominum esu- 
ri«e, accessit ut tentaret, si posset 
eum in peccatum dejicere, et ut ex- 
ploraret an Filius Dei esset, quem 
sciebat quandoque venturum, et 
suam per eum potestatem amissu- 
rum. Et, secundum Gregorium, tfeiv- 
tarvit diabolus Dominum eisdem 
tribus modjs quibus primum ho- 
minem dejecerat. Primum homi- 
nem superavii gula, in vetito po- 
mo; vana gioria, dicens : Eriti^ 
sieut Dei; avaritia dicens : Scientes 
bonum et maium, avaritia enim 
etiam dicitur scientiae et sublimita- 
tis ambitio. Sic et Dominum tenta- 
vit, sed victus recessit. David Go- 
liam prostravit tribus lapidibus de 
torrente ; Christus diabolum tribus 
testimoniis de Lege. Et, secundum 
eumdem Gregorium, cum tentatio 
tribus modis fiat, scilicet : sug- 
gestione, delectatione , et consen- 
su y Dominus sola suggestione ten- 
tatus est; quia delectatio peccati 
mentem ejus non momordit , nec 
consensus eum superavit. Et ideo 
omnis illa tentatio foris, noa in- 
tus, fiiit; quia nihil contradictio- 
nis in semetipso toleravit. Utrum 



autem omnes istae tenjtationes factae 
sint una die, vel diversis , noa est 
ex(^ssum in Scripturis. 

10 PRIMA T£NTATI0 dk gula, — 

Primo itaque tentavit eum de gula, 
dicens : Si Filius Dei es » scilicet 
naturalis,. et per consequens in po- 
testate ei aequalis, dic ut lapides isti 
paites flant, Cogitabat enim intra 
se, dicens : Si lapides in panes con- 
verterit, Filius Dei erit; si autem 
convertere non poterit, homo pu- 
rus apparebit. Hoc etiam esurienti 
congrue dicebatur, ut panes videns, 
immoderato appetitu cibi accende- 
retur. Non solum experiri voluit, 
an Deus esset ; sed etiaqa quasi ho- 
minem allicere voluit,. ut esuriens ■ 
indebite delectaretur in cibo, et sic 
vitio gulae peccaret. Unde Hila-- 
rius: : « Intendebat daemonum prin- 
ceps ex mutatione] lapidum in pa- 
nes, virtutem potestatis in Deo 
agnoscere; et in homine oblecta- 
mento cibi, patientiam esuritionis. 
illudere. Sed non potuit diabolus 
Magistrum decipere. Taliter enim 
respondit, et sic se habuit, quod nec 
ipsum ad gulam poterat inducere^. 
nec deitatem ejus perpendere. Non 
enim in tentatione succubuit, seque 
Filium Dei esse nec negavit , nec 
asseruit, sed eum auctoritate Scri- 
pturae coavicit, dicens : Non in solo 
pane, scilicet corporali, vivit homo, 
et sustentatur, sed in omni verbo 
quod procedit de ore Dei, cum sci- 
licet voluntatem suam per Scriptu- 
ras revelat. » Unde Augustinus : 
« Certissime scitote , fratres cha- 
rissimi , quia qualis est caro , 
quae post multos dies non per- 
cipit cibum, taUs est anima, quae 
non assidue pascitur Dei ver- 
bo : » haec Augustinus, Hoc etiam 
dictum Domini verificatur non so- 
lum de vita spirituall, sed etiam de. 
corporali,.sicut patet de Moyse, qul 
jejunavit xl diebus, et noctibus,, 
verb J et alloquio Dei spiritualiter et 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



231 



corporaHter snstentatus. Quasi di- 
ceret : Non tantum pane corporali 
sustentatur et vivit homo , sed 
etiam spirituali pane , sdlicet verbi 
Dei, pane operationis sanctae, pane 
gratise, tandem victurus in aeternum 
pane g^vm. Et ideo non oportet 
de lapidibus panes facere, quia li- 
cet esuriam, tamen Dominus potest 
solo sermone esurientem sustentare. 
Unde persuasio tua tentatio est cum 
mentionem faciat, et mihi suadeat 
tantum de cibo corporis, non de 
cibo mentis. Secundum Chrysos- 
tomum, de Vcteri Testamento testi- 
moniiim protulit atque praecepit, 
ut sive famem, sive aliquid aliud 
patiamur, nunquam tamen Domi- 
num relinquamus. Dominus qui- 
don Jesus panes de lapidibus fiacere 
potuit, sed noluit; nec decuit, et 
ideo non fecit : primo, ut diabolum 
ejus divinitas lateret ; secundo, ut 
per humilitatem et sapientiam ma- 
gis quam per potentiam vincere nos 
doceret; tertio, ut ostentationem. 
fugere suaderet; quarto, utvolunt*- 
tem tentatoris contemneret, quia 
fas non erat Dominum voluntati 
ejus obtemperare, et taliter tentator 
non vincitur, nisi contemnatur; 
quinto, ut doceret nunquam esse 
credendum diabolo, et nihil fecien- 
dum ad ejus imperium, etiamsi bo- 
num et utile est quod suggerit vel 
lubet. 

I I GUL£ REFRiENATIO. — Mo~ 

raliter saepe suadei diabohis ut 
lapisy id est durities pcenitentiae, 
sub quadam specie discretioniscon- 
vertaitur in panem, id est, in deli- 
cias. et mollitiem, dicens r Jam 
filiu&Dei es, de cetero tanta austerir- 
tate et poenitentia non indiges. Sic 
Jezabelvineam Naboth convertitin 
h<»tum olerum; sic Libanus con- 
vertitur in charmel, quod interpre- 
tatur mollis, quod fit frequenter 
hosiare festivitatis, vel causa socie- 
tatis; sic Judsei petierunt a.PtlalQ> 



ne corpus Jesu maneret in cruce in 
die festo : tunc diabolo ista sua- 
denti est respondendum ut supra, 
secundum responsionem Domini, 
Et nota hic exempla Domini resi- 
stendum esse gulae, nam ab ipsa in- 
choandum est, si cetera vitia volu- 
mus superare. Videtur enim quod 
qui gulae succumbit, imbecilfis red- 
datur ad alia vitia devincenda. Unde 
Beda : « Nisi prius gula refreene- 
tur, frustra contra alia vitia labora- 
tur. Et ideo primo hic ponitur ten- 
tatia cje gula; quia haec tentatio 
primo occurrit homini ab infantia, 
et aliae sequuntur postea. Quia ergo 
Dominus jejunans tentatus fuit , si 
tu jejunaveris et tenteris > non di- 
cas : Quia jejunii mei fructum per- 
didu Nam et si non tibi profuit je- 
junium tuum, ut non tenteris; 
tamen proficiet ut a tentationibus 
non vincaris. Ut autem anima a car- 
ne iiott vincatur, necesse est ut dia- 
bolo tentatori resistat,etDeo rectori 
serviat. » Unde Augusiinus : «Vis 
serviat caro tua sBiimae tua, Deo 
serviat. anima tua; debes regi> ut 
possis regere. » 

13 Secunda tentatio db vana 
GLOftiA.. — Sed quia diabolus sic 
vincere eum non potuit, cogitavit 
apud se, dicens, sicut ait Chrjrsosio- 
mus^: Homo iste sanctus videtur, 
Sancti autem, etsi non. vincuntur de 
vitio gulae, ssepe tamen vincuntur 
de aliquo motu vanae gloriae, et idco, 
tuttc assumpsit, Dominum et por- 
tavit, eum iit sanctam. civitaiem, 
in ^rusalem, quae respectu alMUiim, 
in quibus idola cotebantur, dii^a- 
tur sancta; quia divino cultui de- 
putata.propter templum et sanctai 
sanctorum, quae erant ibi , nec CDat 
licitum in Legc sacrificare alibi. 
Nunc autem cEcitur sancta^ pro- 
pta: saoramenta nostrae Redemptio- 
nis ibi patrata.. Secundum ChrysoS" 
/om«m, Xhristua ex patientia, non 
impoitcntia„ se permisit assumi. Et 



Digitized 



byGoogle 



232 



PRIMyE PARTIS CAPUT XXll. 



hoc corporaliter , quia, secundum 
Glossam, verisimile est diabolum 
in humana specie apparuisse; sed 
tamen Christus sic egit, ut a ne- 
mine videretur. Et secundum ali- 
quos eum in brachiis portavit; se- 
cundum alios, ad manum duxit, 
qui sequebatur eum quasi athleta 
ad tentationem sponte proficiscens. 
Considera hic benignitatem et pa- 
tientiam Domini; permisit enim se 
portari, et contrectari ab illa cruen- 
ta bestia, quae suum et omnium ami- 
corum suorum sanguinem sitiebat. 
Nec mirum. secundum Gregorium, 
si se ab illo permisit duci, qui se 
pertulit a membris illius crucifigi. 
Et statuit, ac collocavit, eum su~ 
pra pinnaculum templi, ut eum de 
vana gloria tentaret ibi. Sciendum 
autem quod in templo crant tres 
mansiones : prima , pavimentum 
usque ad primum tabulatum, sive 
solarium altitudinis xxx cubitorum; 
secunda, a primo solario usque ad 
secundum, xxx etiam cubitis alta ; 
tertia, usque ad tertium solarium, 
quod erat tectum templi non came- 
ratum, sed planum, altitudinis xl 
cubitorum. Quodlibet autem sola- 
rium habebat in circuitu exterius 
unum deambulatorium, et ista am- 
bulatoria, secundum magistrum in 
historiis, dicuntur pinnacula, su- 
per quorum unum Christum sta- 
tuit diabolus, et forte in eminentio- 
ri, vel forte inferiori, ubi Scribae et 
sacerdotes alloquebantur populum. 
exponendo LegemDomini. Et nota, 
secundum Glossam, quod in eo lo- 
co diabolus Christum de vana glo- 
ria tentabat, in quo multos per va- 
nam gloriam in cathedra doctorum 
dcceperat. Et simile volens explo- 
rare quod supra, tentavit eum de 
vana gloria, et dixit ei : Si Filius 
Dei es, mitte te deorsum; quasi di- 
cat : Virtute propria potes sine pe- 
riculo te mittere deorsum, et etiam 
propter ministerium Angelorum ti- 



bi servientium, et te custodientium. 
Cogitabat quod si per aera volando ' 
sine laesione descenderet, Pilius 
Dei esset ; suasitque ut deorsum se 
mitteret, ut sic cadendo et non se 
laedendo, hommes mirarentur, et 
ipsum tanquam Dei Filium reve- 
rentur, et inde occasionem inanis 
gloriae assumeret, cum omnis civi- 
tas laudaret eum, et magnificaret. 
Vere diabolica vox , quae non ad 
coeli ascensum, sed ad descensum 
provocat, et mentem hominis de 
altiori gradu meritorum praecipitare 
contendit. Non enim quos decipit 
sursum ascendere monet, sed in|ima 
provocat, ct deorsum ruere suadet; 
quia optat omnes cadere, qui se 
sentit prae omnibus cecidisse. Dia- 
boli quippe est, stantes deorsum 
mittere; Dei autem jacentes sur- 
sum erigere. Dicens autem : Mitte 
te deorsum, infirmitatem suam raa- 
nifestat; quianemini potest nocere, 
nisi ipse deorsum se miserit. Nam 
ipse qui omnes deorsum cadere de- 
siderat, persuadere quidem potest; 
praecipitare non potest. Unde Chry- 
sostomus : u Non dixit mitio, ne 
vim facere videatur; sed mitte te 
deorsum dixit, ut ostenderet, quod 
unusquisque nostrum, libertate ar- 
bitrii et voluntatis suae culpa, cadit 
in mortem. Illius est quidem sua- 
dere, sed nostrum est persuasiones 
ejus per Legis observantiam supe- 
rare. » 

l3 DlABOLUS MALE ET INCOMPLETE 
ALLEGAT SCRIPTURAM. — Quia VCrO 

Christus supra usus est auctoritate, 
ideo ipse auctoritatem assumit 
Scripturae, et hoc non ut virtutes 
construat et doccat, sed ut errores 
ingerat, et fallat. Unde subjungit : 
Scriptum est enim de te, scilicet in 
Psalmista : Quia Angelis suis man- 
davit de te, ut conservent te a no- 
cumento, et in manibus tollent te, 
deducendo, neforte offendas ad la- 
pidem pedem tuum, malum incur- 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



233 



rendo. Manus Angelonim dicitur 
hic potestas eorum duplex, scilicet : 
potestas servandi ia malo, et promo- 
vendi ad bonum; ita quod prima 
est sinistra, secunda dextra. Aucto- 
ritas haec non est ad propositum, 
quia, secundum Hieronymum, non 
intelligitur de Christo capite, sed 
de membris, id est, de quolibet 
justo. Christus enim non portatur 
manibus Angelorum, sed ipse Ve?'- 
bo virtuiis suce poriai Angelos, et 
omnem creaturam ; nec indiget An- 
gelorum auxilio, qui major est An- 
gelis. Est ergo auctoritas illa, secun- 
dum Glossam, sic exponenda, quod 
Angelis suis administratoriis spiri- 
tibus Deus mandavit de te, viro 
justo, quicumque sis; uiiollani ie 
in manibus suis, id est, auxiliis suis 
sustollant, et ita custodiant te, ne 
forie offendas pedem, id est, men- 
tem vel affectum mentis, ad lapi- 
dem, id est, ad aliquod offendiculum 
peccati. Lapis enim dicitur quasi 
lcedens pedem , unde omnis peccati 
et ruinae occasio, ad quam potest 
otfendi affectus mentis, nomine la- 
pis intelligitur. Est ergo sensus, 
quod Angelis mandavit Deus ut 
custodiant hominem justum a pec- 
catis, non quod bonus homo con- 
fidens de custodia Angelorum de- 
beat se praecipitio exponere ad 
suggestionem dsemonum. Ex quo 
loco, et illud cognoscitur, quia ad 
custodiendum Sanctorum vitam 
Angeli deputantur. Male ergo inter- 
pretatur diabolus Scripturam, et in- 
tellectum ejus pervertit, et sic im- 
pertinenter allegavit; item allegavit 
incomplete, quia etsi essetde Chri- 
sto,etian\illud quodsequitur debue- 
rat meminisse, scilicet : Super aspi- 
dem et basiliscum ambulabis, ei 
conculcabis leonem et draconem, 
Ipse enim diabolus est aspis et ba- 
siliscus, ipse leo et draco, quem in 
tentationibus Christus conculcavit; 
ideo partem Scripturae quae pro se 



facit tanquam superbus inducit , 
partem vero quae contra se est tan- 
quam astutus dimittit. Nam de An- 
gelorum auxilio quasi ad infirmum 
loquitur, de sui conculcatione quasi 
tergiversator tacet. 

14 Tentatio Dei prohibetur. — 
Sed et hic, secundum Hieronymum , 
auctoritate Scripturae adversarius 
devincitur , et sua intentione fru- 
stratur. Inomnibus his tentationibus. 
diabolus hoc agit, ut intelligat si 
Filius Dei sit; sed Dominus respon- 
sionem sic temperat, ut eum ambi- 
guum relinquat. Unde respondens 
ait illi : Scripium est, et dictum, 
scilicet cuilibet homini : Non ten" 
tabis Dominum Deum tuum, scili- 
cet quamdiu aliter evadere poteris ; 
ego autem homo sum, et aliter pos- 
sum descendere, quam per jactan- 
tiam me praecipitare, et ideo nolo 
Deum tentare. Multipliciter autem 
quis tentat, scilicet indebite explo- 
rando Dei potentiam, vel indebite 
experiendo ejus voluntatem, vel in- 
debite inquirendo ejus sapientiam, 
vel indebite experiendo quod poscit 
apud Deum. Sed haec sunt vitanda, 
quamdiu homo habet ex humana 
ratione et facultate aliud quod fa- 
ciat. Unde hic est argumentum, 
quod quandocumque homo habet 
aliquid quod potest facere secun- 
dum vi^m humanae rationis, vel 
consilii, vel auxilii, ad evadendum 
periculum, non debet illud omitte- 
re, quaerendo divinum experimen- 
tum; quia, secundum Augustinum, 
si periculum, quantum caveri po- 
test, non caveret , magis tentaret 
Deum quam in Deum speraret. 
Unde, quamvis Deus omnia pos- 
sit, discipulis tamen suis ait : Si 
vos persecuti fuerini in civitaie 
isia, fugite in aliam. Et ipse idem 
fugit et latuit. Et propter hoc 
probatio ferri candentis et mono- 
machiae, id est, duelli, tanquam 
iUicita prohibentur in jure. Si 



Digitized 



byGoogle 



%i4 



PRlMiE PARTIS CAPUT XXII. 



vero deficit humana rat^ et pro- 
videntia, et homo non habet aliud 
quod faciat, tunc secure ad Dei po~ 
tentiam se convertat, et suae provi- 
dentise committat , non tentando , 
sed devote confitendo, quia sic non 
est dicenda tentatio. 

l5 PeR PATIENTIAM VINCENDUS BST 

DiABOLUs. — Sed quia Christus ad- 
huc habebat quid faceret, quia boni 
erant ibi gradus, per quos dc pinna- 
culo descendere poterat , ideo dia- 
bolo sic respondebat. Ubi Chry- 
sostomus : « Nihil motus, nihil 
indignatus, sed cum multa mode- 
stia Scripturarum ei rursus voce 
respondet, nos utique docens, quia 
diabolum per patientiam atque to- 
lerantiam, non per signa, superari; 
nihilque ad ostentationem nostri, 
atque ad amorem facere gloriando. »' 
Et iterum : a Aspice autem quomodo 
non turbatus est Dominus, imo de 
Scripturis humillime cum iniquo 
disceptat, ct conformeris Christo 
pro posse. Novit diabolus arma 
Christi, quibus succubuit. Ex man- 
suetudine eum cepit, ex humilitate 
devicit; tu quoque cum videris 
hominem effectum diabolum , et 
tibi obviantem, eo modo devincas. 
Doceas animam tuam formare, os 
concedens ori Christi. Sicut enim 
cum Romanus . forsitan residet fu- 
dex, non exaudiet responsum igno- 
rantis eo modo loqui, sic et Christus 
nisi suo modo loquaris non exaudlet 
te, nec vocabit te : » haec Chrysos- 
tomus. Moraliter : Multos diabolus 
elevat in altum , ut facilius ad gra- 
\iorem trahat casum, sicut comix 
nucem clevat ut ab alto dejiciendo 
frangat; sic et pugil socium aterra 
sublevat ut prostemat , multi enim 
ducuntur in altum praelationis , et 
dejiciuntur ibi, qui in vallc simpli- 
cis status fuerant securi. In monti- 
bus enim Gelboe ceciderunt fortes 
Israel. Unde, secundum Augusti- 
num, quanto quis in loco superiori, 



. tanto in periculo majori versatur. 
Et, secundum Chrxsostomum,pTgt- 
latos subversit elatio ; ideo ad talem 
locum Dominus se assumi permisit, 
nec tamen ibi diabolo consensit, ut 
in talibus locis positi, diabolo re- 
sisterent; supra pinnacula templi 
etiam diabolus hominem statuit 
quo se ceteris meliorem aestimet, et 
per ^lsam humilitatem deorsum se 
mittat, 

i6 Tertia tentatio Dei de ava- 
RiTiA. — Ex tunc ergo , secundum 
Bemardum, quia Dominus nihil 
ostendit divinitatis, arbitratus ho- 
stis eum esse hominem, tentavit eum 
tertio ut hominem. Exinde enim 
assumens eum , reportavit eum in 
montem valde excelsum, secundo 
milliario a Quarantena versus Ga- 
lilseam, ut scilicet locus congruat 
tentationi : sicut enim in deserto 
ubi est esuries , tentavit eum de 
gula; supra pinnaculum, ubi cathe- 
dra est doctorum , de vana gloria ; 
sic in monte, ubi videntur haec 
temporalia , tentat de avaritia. Et 
ostendit ei omnia regnamundi, non 
ea quae nesciebat indicando, sed, 
secundum Chrysostomum , ostendi 
ei ac si aliquis in loco excelso posi- 
tus manum extenderet, dicens : Ecce 
ex illa parte est Africa, ex illa Pa- 
laestina, ex illa Graecia, ex illa Italia 
et hujusmodi. Vel, ostendit, id est,. 
exposuit et narravit ei in momentO' 
et in brevibus omnia regna mundi, 
id est, omnium regnorum pompam, 
et gloriam ac magnitudinem , vel 
omnia concupiscibilia in mundo, 
sicut sunt divitiae, deliciae, et hono- 
res, ut quasi speciosa et delectabiKa 
suaderet, et vel sic eum siblksubjice- 
ret. Momentum est decima pars 
puncti, vel quadragesima pars horae, 
punctus enim quarta pars horae est ; 
pcr hoc ergo significatur brevitas 
vel transitus bonorum temporalium 
mundi hujus. Unde Ambroshis : 
<i Bene autem in momento temporis 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



235- 



secutaria et tcrrena monstrantur, 
non enim tam conspectus celeritatrs 
indicatur, quam caducae fragilitas 
potestatis exprimitur. In momento 
enim cuncta illa praetereunt, et saepe 
honor seculi abit antequam venerit, 
Et tentavit eum de avaritia Domi- 
num omnium, ex arrogantia et ja- 
ctantia prominens mendaciter, quae 
dare non poterat, et dicens : Hcsc 
omnia tibi dabo, et te Regem fa- 
ciam, si cadens, tanquam inferior, 
adoraveris me , tanquam superio- 
rem, quod vere esset cadere, et 
diabolo se subjicere. » Unde Chry' 
sostomus : « Nihil enim sic diabolo 
hominem subjici facit, ut inhiare 
opibus, ac habendi amore superari.» 
Ei iterum : « Regna mundi promittit 
ilK, qui regna coelorum credentibus 
praeparavit; gloriam seculi pollice- 
tur ei , qui Dominus est gloriae coe- 
lestis; spondet se universa dare qui 
nihil habet, ei qui omnia possidet; 
ab eo se jubet adorari in terra, quem 
Angeli et Archangeli adorant in 
coelo : » haec Chrysostomus, Ubi et 
Glossa : a Ecce antiqua diaboli su- 
perbia : sicut enim in principio vo- 
luit se similem Deo facere, ita nunc 
volcbat divinum cultum sibi usur- 
pare. » 

1 7 De gloria mundi et aubitione. 
— Et est hic notandum , quod si 
consideremus principium hujus ten- 
tationis, tunc tentatio est avaritiae; 
si finem, tentatio est idololatriae ; 
et bene jungitur, quia avaritia est 
idolorum servitus, Considerandum 
etiam quod gloria mundi, quae cum 
mundo peritura est, in monte et in 
supercilio demonstratur, et diabolus 
hominem ducere ad montem nititur, 
ut corruat et ei subjiciatur, suadens 
ut serviat ei, negligens justitiam 
Dei, a cujus servitio liberet nos 
Christus pro nobis tentatus et pas- 
sus. Dominus autem ad campestria 
et humilia descendit , ut diabolum 
humilitate superaret. Nec intueba- 



tur sibi ostensa oculo concupiscen- 
tiae, sicut nos, sed sicut medici sine 
laesione vident morbos. Cum ergp' 
volueris fieri magnus et ahus,. 
et ante oculos mentis ista pro- 
ponis, scito quod diabolus tibi 
regna mundi ostendit , quae si con- 
sequi volueris, necesse est ut, pro- 
cidens diabolum adores, quia ado- 
ratus diabolum ante corruit, et 
nunquam sine casu diabolus adora- 
tur. Unde Ambrosius : « Habet enim 
ambitio domesticum periculum, et 
ut dominetur aliis prius servit , et 
curvatur obsequio , ut honore do- 
netur, et dum vult esse sublimior, 
fit remissior. Omnis quidem pote- 
stas , et ordinatio potestatum a Deo 
est, sed a malo potestatis ambitio; 
nec est potestas mala, sed is qui 
male utitur potestate. Docemur ergo 
ambitionem despicere , eo quod 
diabolicae subjacet potestati : » haec 
Ambrosius. 

i8 Injuria propria toleranda,. 

SED ITON INJURIA ILLATA DeO , CUI 
SOLI LATRIiE CULTUS DEBETUR. — Sed 

et hic homicida ille succubuit, et 
Dominus, et victor auctoritate divina 
comminatus cum abjecit et absce- 
dere jussit, dicens : Vade et recede 
a me, scilicet in ignem aetemum, 
Satana, qui veritati et hominum 
saluti adversaris, In quo, ut ait 
Chrysostomus, finem tentandi dia- 
bolo ponit, ne progrediatur ulterius 
tentans. Continuo enim iHum in 
fugam vertit, neque aliis jam eum 
per semetipsum tentationibus appe 
tiit. Ubi etiam docemur proprias 
injurias portare, sed nullo modo Dei 
injurias tolerare. Unde idem Chry- 
sostomus : a Christus, cum passus 
fuisset tentationis injuria, dicente 
sibi diabolo : Si FHius Dei es,, 
mitte te deorsum, non est turbatus, 
nec diabolum increpavit. Nunc au- 
tem quando diabolus Dei sibi usur- 
pavit honorem, dicens : Hcecomnia 
tibidabo si, cadens, adoraveris me , 



Digitized 



byGoogle 



236 



PRIM^ PARTIS CAPUT XXII. 



exasperatus est et repulit eum, di- 
cens : Vade, Satana, ut nos illius 
discamus exemplo nostras quidem 
injurias magnanimiter sustinere, 
Dei autem injurias neque usque ad 
auditum sufferre ; quoniam in pro- 
priis injuriis esse quempiam pa- 
tientem laudabile est, injurias autem 
Dei dissimulare nimis impium est.» 
Ubi et Hieronymus : « Non ut 
plerique putant eadem Satanas, ut 
Apostolus Petrus, sententia con- 
demnatur; Petro enim dicitur : 
Vade reiro me, Satana, id est, 
sequere me qui contrarius es vo- 
luntati meae ; hic vero audit : Vade, 
Satana , et non dicitur ei retro me, • 
ut subaudiatur : Vade in ignem 
seternum qui paratus est tibi , et 
Angelis tuis. Deinde Dominus sub- 
jungit : Scriptum est enim, omni 
homini, Dominum omnium, scilicet 
per potentiam, Deum, scilicet per 
creationem, tuum, scilicet qui debet 
esse tuus per cultum specialem, 
adorabis, interius fide, spe, et cha- 
ritate , et illi soli servies, exterius 
servitute latriae. » Et per hoc, se- 
cundum Augustinum, non exdu- 
ditur servitus debita dominis tem- 
poralibus. Et, secundum Bedam, 
jubemur hic soli Deo servire ser- 
vitute latrioe, quae soli divinitatis 
cultui debetur, unde et hi qui hanc 
idolis impendunt, idololatrce nun- 
cupantur ; sed ab Apostolo jubemur 
per charitatem invicem servire ser- 
vitute dulice, quae communis est, 
sive Deo, sive homini , sive cuilibet 
rerum naturae. Itaque, ut ait Beda, 
dicens diabolus Salvatori, si, pro- 
cidens, adoraveris me; e contrario 
audivit quod ipse magis adorare 
debeat eum Deum et Dominum 
suum, quasi sibi diceret : Non ego 
te, sed tu me debes, ut Deum, ado- 
rare. Sed adoratio diaboli subjectio- 
nis est, non devotionis. 

19 OrDO TENTATIONIS, MODUSQ.UE 

EAM viNCENDi. — EIx supradicto or- 



dine tentationis patet quod diabolus 
incipit a levioribus , et procedit ad 
gravia, deinde ad graviora et tan- 
dem ad gravissima. Incepit enim a 
tentatione levi, quando tentavit eum 
de gula, quae tentatio levis est, ma- 
xime tempore famis, et finaliter 
post alias pervenit ad gravissima, 
quando tentavit eum de idololatria. 
Vicit autem Christus ipsas tentatio- 
nes, eis in suis principiis obviando. 
Nam mox cum diabolus tentatio- 
nes inferebat, Christus eas repelle- 
bat. Sic et homo mox ut diaboH 
tentationes senserit, eas in suo ini- 
tio debet repellere. Nam, ut dicit 
Hieronymus : « Lubricus est ser- 
pens antiquus , et nisi capite tenea- 
tur , totus statim illabitur. Habet 
enim serpens infernalis caput , scili- 
cet malam [suggestionem ; habet 
corpus , scilicet consensum ; habet 
caudam, scilicet operis consumma- 
tionem. Ubi autem ponit caput 
suggestionis , statim ponit corpus 
consensus ; et ubi ponit co^pus 
consensus , statim ponit caudam 
operis; et ideo in suo capite, id est, 
in sua suggestione est conterendus ; 
et tunc nocere non poterit, nec 
quantum ad corpus, nec quantum 
ad caudam, quia, amputato capite 
suggestionis , tota est contracta vis 
serpentis infernalis. » 

20 FUGATUS RECEDIT DIABOLUS. — 

Tunc consummata, id est, superata 
omni tentatione, ad quam explen- 
dam Dominus venerat , diabolus 
Lucifer non inveniens. quid ageret , 
audito Dei nomine, reliquit eum, 
quem tamen nunquam tenuit, quia 
superatus a tentatione cessavit, et 
recessit ab eo tanquam victus et 
confusus, usquead tempus; postea 
enim non tantum dolose tentaturus , 
sed aperte per Judaeos eum et in se 
et in membris suis impugnaturus 
advenit, quia appropinquante tem- 
pore Passionis persecutionem ei per 
pnncipes sacerdotum suscitavit; 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



2^7 



non per seipsum solum , sed et per 
alios , ac per organa et instrumenta 
sua propria , coepit eum impugnare, 
putans eum mortis timore dejicere. 
Secundum Chrysostomum, diabolus 
non quasi obediens praecepto re- 
cessit, sed divinitas Christi, et Spi- 
ritus Sanctus qui erat in eo excussit 
inde diabolum ; quod quidem ad 
nostram proficit consolationem, 
quia non tamdiu homines Dei dia- 
bolus tentat quamdiu vult, sed 
quamdiu Christus permiitit; et si 
eum permittat paulisper tentare ad 
nostram utilitatem, tamen repellit 
propter nostram infirmitatem ; quia 
non patitur nos tentari ultra quam 
possumus sustinere. Unde Augu- 
stinus : a Si tantum posset nocere 
diabolus quantum vult, aliquis ju- 
storum non remaneret.Tribusautem 
praemissis congressionibus , in qui- 
bus adhuc exercetur militia Chri- 
stiana , omnis tentatio dicitur con 
sumpta in suis radicibus et superata; 
quia in gula, superbia, avaritia, ex 
quibus tentatio oritur , omnia vitia 
sibi confoederata sunt perempta. In 
his enim tribus est omnium mate- 
ria delictorum , quorum semina in 
psa origine sunt cavenda ; quia , 
Joanne attestante, Omne quod est in 
mundo concupiscentia carnis est, et 
concupiscentia oculorum, et super- 
bia vitce, Cui triplici hostis telo , 
totidem arma defensionis, scilicet 
scutum triangulum opponere debe- 
mus, 'ut jejunio concupiscentiam 
carnis, oratione superbiam, eleemo- 
syna avaritiam repellamus. Sicut 
autem ille hostis antiquus a Domino 
usque ad tempus recessit , et tem- 
pore Passionis rediens, non in dolo, 
sed aperte eum impugnavit ; sic et 
nos aliquando tentare intermittit, et 
quando in tentatione non praevalet, 
a nobis usque ad aliud tempus re- 
cedit , ut quasi securos inveniens , 
repente rediens facilius inopinatus 
irrumpat. » Instruimur ergo hic ad 



cautelam , quia licet aliquam tenta- 
tionem superemus, semper tamen 
diabolum ad pugnam paratum inve- 
nimus : tempore vero Passionis, 
omnino victus diabolus, relegatus 
est in infernum , in diebus Anti- 
christi solvendus, secundum Apoca- 
lypsim Joannis. Unde Augustinus 
innuit quod iste tentator fuerit Lu- 
cifer primus Angelus, iile superior 
qui primum hominem superaverat; 
credendus est autem ipse diabolus 
hominis formam ad horam assum- 
psisse, in qua Dominum circumdu- 
cere, et ei colloqui posset. 

21 Tentatio Christi tentationi 
protoparentis comparatur, et enu- 
merantur figur-e victoriie quam 
RETULiT. — Et notandum, quod ordo 
tentationum Christi sic, secundum 
Matthaeum , positus fuit secundum 
ordinem tentationum Adae , qui fiiit 
iste : In quocumque die comederitis, 
ecce gula; eritis sicut dii, Qcce ina- 
nis gloria ; scientes bonum et ma- 
lum, ecce avaritia, quae non est tan- 
tum pecuniae, sed et sublimitatis et 
scientiae , cum supra modum ambi- 
tur. Secundum vero Augustinum, 
certum nobis non est quae fuerit 
secunda , et quae tertia. Sed duo 
Evangelistae varie narrant. Potest 
ratio assignari, quia una tentatio de 
cupiditate principaliter, alia de ela- 
tione; et frequenter contingit quod 
unum vitium ex alio nascitur, et e 
converso ; et ideo Matthaeus praepo- 
nit unam , Lucas vero aliam. Unde 
Remigius : « Ob hoc Evangelista- 
rum hanc iste , illam vero ille prae- 
mittit , quia inanis gloria, et avari- 
tia ad invicem se gignunt. Christus 
vero diabolum in tentatione gulae 
superavit, et hoc quondam in idolo 
Belis , et draconis praefiguravit. In 
Babylone enim idolum Belis pro 
Deo colebatur, quod multum come- 
dere et biberc dicebatur; quod 
Daniel destruxit , et sacerdotes ejus 
interemit. Ibidem etiam in spelunca 



Digitized 



byGoogle 



:i^8 



PRINLE PARTI3 CAPJT XXIL 



<iraco latitabat, quem gens tanquam 
Deum aestimabat , cui sacerdos sta- 
tutis horis cibum offerebat; Daniel 
autem massam de pice et adipe, et 
pilis confecit, et in os draconis in- 
jecit. Quam cum comedit statim est 
eruptus, et sic uterque devorator, 
et gulosus per Danielem est de- 
structus ; et ideo Daniel Christum 
designavit, qui tentationem gulae 
superavit,— SecundoXhristus etiam 
«uperavit diabolum in tentatione 
superbiae, et hoc prsefiguratum fuit 
olim in David , et nece Goliae. Go- 
lias superbissime de fortitudine sua 
:se jactavit , quem David fiinda ad 
terram dejecit, et proprio gladio 
interfecit. Golias gigaa figuram su- 
perbi tenet Luciferi ; David autem, 
pastor, qui hunc prostravit, Christus 
est, qui in tentatione superbiae hu- 
militer triumphavit. — Tertio, Chri- 
stus diabolum in tentatione avaritiae 
superavit, quod et David in nece 
leonis et ursi praefiguravit. Leo et 
ursus avaritiam figurabant , quia 
auferendo sibi ovem, eam perpetra- 
bant, David autem ovem suam eri- 
piens, raptores interfecit; et Chri- 
stus, superata teritatione avaritiae, 
Satanam a se rejecit. » 
22 De Angelorum accessu et si- 

GNIFICATIONE TENTATIONUM ChRISTI. — 

Abjecto autem Satana, accesserunt 
Angelij et tanquam victori ministra- 
bant ei, sic qui viriliter, pugnando 
contra diabolum triumphaverit, mi- 
nisterio et consortio Angelorum di- 
gnus erit. De tentationum vero sug- 
gestionibus, sicdicit Ckrysostomus : 
« Nunc breviter perstringamus quid 
significent Christi tentationes. Jeju- 
nium est abstinentia rei malae. 
Quando vero quis inflatus fiierit 
quasi sanctus, ductus est quasi su- 
per tectum ; et haec tentatio sequi- 
tur primam, qupniam victoria ten- 
tationis gloriationem operatur, et fit 
causa jactantiae. Fuge ergo exalta- 
tionem cordis, et non patieris rui- 



nam. Ascensio autem montis est 
processio ab altitudine divitiarum 
et gloria hujus mundi , quae de su- 
perbia cordis descendit. » Sic etiam 
dicit Bernardus : « Qui quartam 
tentationem de Domino non legit, 
ignorat Scripturam quae dicit, quod 
militia est vita hominis super ter- 
ram, Apostolus quoque dicit eum 
fuisse tentatumper omniapro simi- 
litudine absque peccato, » 

23 CUR tentari VOLUIT DoiUNUS ? 

— Voluit autem Christus tentari 
pluribus ex causis : prima est, secun- 
dum Gregorium, ut per suam ten- 
tationem nos a nostris liberaret, sic- 
ut per suam mortem nos a nostra 
liberavit. — Secunda est, secundum 
Hilarium, ut cautos nos faceret, ne 
scilicet aliquis quantumcumque san- 
ctus praesumat de se, quasi de ten- 
tationibus sit immunis. Et ideo 
post baptismum, et accepto Spiritn 
Sancto, tentari voluit, ut ostenderet 
quod sanctificatis major pugna in- 
cumbit. — Tertia est, secundum 
Augustinum, ut nobis exemplum 
pugnandi daret , et per hoc nos 
instrueret, et ut esset Mediator, non 
solum per adjutorium, *sed etiam 
per exemplum. — Quarta est, se- 
cundum Chrysostomum, ut nos ani- 
maret, ut scilicet nemo turbetur de 
tentationibus praeter spem irruenti- 
bus , dum etiam Christum videt 
subdi tentationibus. — Quinta est^ se- 
cundum Leonem, ut diabolum vince- 
ret, et vincendo ejus virtutem et au- 
daciam rcprimeret. — Sexta est, 
secundum Apostolum, ut tentatis me- 
lius misereri, et compati sciret, et no- 
bis de sua misericordia spem fkceret, 
quia homo tentatus facilius misere- 
tur et compatitur tentatis. — Item 
tentari voluit , ut tentatis consola- 
tionem daret : fuit enim tentatus 
statim quando fuit baptv^atus , 
quando a Patre Filius est appella- 
tus, quando Spiritus Sanctus in 
spede^olumbce super eum mansit. 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



sSg 



quando coelum sibi aperium fuit, 
quando quadraginta diebus et wo- 
ctibus jejunavit; ut per hoc detur 
intelligi , quod si aliquis tentatur , 
non propter hoc est minus a pec- 
<:ato mundatus , non est mlnus Dei 
filiatione dignus, non est minus Spi- 
ritu Sancto plenus , non est minus 
ccelo dignus, non est minus in poe- 
nitentia sua Deo acceptus. 

24 NON MIRUM SI NOS IFSI TENTA- 

MUR. — lileo quia Dominus sic fuit 
contrectatus et tentatus., non mire- 
mur si nos tentamur; et quia in 
omnibus vicit, nitamur et nos, ejus 
«djutono, ut vincamus. Nec in aliqua 
virtute nostra confidamus, sed to- 
tam spem et fiduciam in ad)utorio 
Altissimi ponamus. Et sicut ubique 
Dominus adversarium suum non 
virtute potentiae, sed auawitate 
^cripturae, convicit, dicens : Scri- 
pium est, quia humilitate, non po- 
tentia, eum vincere, et suae pa- 
tientiae nobis exemplum praebere 
volebat ; sic et nos quoties a pravis 
iiominibus aliquid patimur , ad do- 
ctrinam potius quam ad vindictam 
excitemur, et adversarios nostros 
kumilitate et patientia, magisquam 
^perbia et potentia, vincamus. At- 
tende itaque ex praedictis documen- 
tum, quod Dominus in omnibus 
tentationibus suis usus est auctori- 
tatibus sacrae Scripturae ad nos in- 
formandum. Attende quid ille re- 
spondit; et quando talis teatatio 
advenerit, dic illud et tu , semper 
videiicet respondendo per Scriptu- 
ram, sicut et ipse fecit. Unde si ten- 
ti^t de appetitu bonorum, debemus 
respondere, scriptmn est r Qfiid su- 
iperbis^ terra et cinis? Omnis po^ 
ieniatus brevis est viia, Si tentat de 
^ypetitu divitiarum, respondeamus, 
scriptum est : Nihil iniulimus in 
bunc mundum , nec auferre quid 
possumus; et : Nudus egressussum 
de utero matris mece, et nuduM re- 
pertar illuc, Si tentat dc app^tu 



deliciarum carnalium, respondea- 
mus, scriptum est : Caro et sangnis 
regnum Dei possidere nonpossunt; 
ubi, secundum Glossam , per car- 
nem et sanguincm , ventrem et li- 
bidinem, id est opera carnalia, de- 
signat. £t ita de aliis quibuscumque 
vitiis impugnamur, semper utamur 
dypeo sacrae Scripturae ad defensio- 
aem nostram contra istud vitium. 
De praemissis Domini ^ctis, sic di- 
cit Anselmus : « De Baptismo , in 
desertum in spiritu fortitudinis in- 
gressus es , ut vitae solitariae in te 
non deesset exemplum. Solitudinem 
et jejunium quadraginta dierum , 
famis acerbitatem , tentamenta illu- 
sods spiritus aequanimiter tolerasti, 
ut omnia haec nobis tolerabilia efii- 
ceres.»Et iterum : «Exinde diiectis- 
simus Jesus solitudinis tibi secreta 
dicavit, et sanctificavit ibi jejunium, 
ibi subeundum docens cum calli- 
do hoste conflictum. Haec tibi fa- 
cta , pro te facta , et quonam modo 
facta sunt diligenter attendens ; 
dilige eum a quo facta sunt : » 
h«c Anselmus. Eia nunc, Chri- 
sti discipule , cum pio magistro 
solitudinis secreta perquire, ut so^ 
dus ferarum effectus, arcana silen- 
tii orationis devotae , diuturni jeju- 
nti, trinae conflictationis cum callido 
hoste imitator fias, et particeps, et 
in omni tentationis discrimine ad 
ipsum discas habere recursum» pro 
eo quod non habemus pontificem 
qvi non possit compaii injirmitati'~ 
^s nostris, tentatum per omnia 
pro similitudine absque peccaia, 
Nec timere debes tentationes aut du- 
bitare in eis , quia quos Deus dili- 
git, saepe castigat, et multce tribula- 
Oones, non quorumcumque , sod 
justorum, ut cum probati fiierint, 
coronam vitae accipiant. Unde ilm» 
h-osius : « Docet igitur te Scriptu- 
ra divina, non sohim contra carnem 
et sanguinem, sed etiam contra in- 
sidias spirituales esse certamen. Co- 



Digitized 



byGoogle 



240 



PRIM^ PARTIS CAPUT XXII. 



rona proposita est, subounda certa- 
minasunt; nemo potest, nisi vicerit, 
coronari; nemo autcm vincere, nisi 
ante certaverit. Ipsi quoque coronae 
major est fructus, ubi major est la- 
bor. Et ideo tentationem nunquam 
timere debemus , est enim causa 
victoriae , materia triumphorum; 
non timeamus tentationes, sed ma- 
gis in tentationibus gloriemur, di- 
centes cum Apostolo : Cum inflr- 
mor, tunc potens sum. Tunc enim 
nectitur corona justitiae ; tolle Mar- 
t}Tum certamina , tulisti coronas ; 
tolle cruciatus, tulisti beatitudines. 
Non debemus igitur tentationes se- 
culi pro malis timere, quibus bona 
praemia comparantur, sed magis ro- 
gare contemplatione conditionis hu- 
manae, ut eas tentationes subeamus 
quas ferre possumus : » haec Am- 
brosius, Unde et Prosperus : « Ad 
magnam utilitatem fidelium reser- 
vata est materia certaminum, ut non 
auperbiat sanctitas , quamdiu ho- 
stium incursum sentit infirmitas. » 
25 Tentationum species et mo- 
Dus. — Attentat autem diabolus 
specialiter sex modis : in bonis per 
elationem, in malis per desperatio- 
nem, in otio per luxuriam, in ne- 
gotiis per turbationem, in justitia 
per crudelitatem , in misericordia 
per adulationem. Et quamvia mul- 
tis modis tentet, quatuor tamen 
modis specialiter decipit et fallit : 
primo , suadendo bonum propter 
malum, ut cum homini instabili 
suadet religionis ingressum, propter 
hoc ut apostatet postmodum. — Se- 
cundo, suadendo malum sub specie 
boni, ut perjurare pro rebus alienis 
conservandis. — Tertio, dissuaden- 
do bonum tanquam nocivum, ut 
cum dissuadet bono viro religionis 
ingressum, ne de hoc poeniteat , et 
egrediens confundatur. Vel quando 
dissuadet alicui orationem vel elee- 
mosynam, ne pcr hoc incurrat va- 
nam gloriam. — Quarto, dissua- 



dendo malum ut pejus adducat, ut 
quando dissuadet intemperantiam 
victus et somni, ut in non discre- 
tam abstinentiam , quod pejus est^ 
inducat. Multa ergo sollicitudine 
praecavendum est omnibus, ne dia- 
bolicis capiantur insidiis , et ejus 
invoivantur laqueis, quos ubique 
praetendit modis variis. Unde Leo 
Papa : « Non desinit hostis anti- 
quus transfigurans se in Angelum 
lucis deceptionum laquebs ubique 
praetendere. Novit cui adhibeat 
aestus cupiditatis, cui illecebras gu- 
lce ingerat, cui apponat incitamenta 
luxuriae, cui infundat virus invidiae. 
Novit quem moerore conturbet, 
quem gaudio fallat, quem metu op- 
primat, quem admiratione seducat; 
omnem discutit consuetudinem , 
ventilat curas, scrutatur aflFectus; et 
ibi quaerit causas nocendi , ubi 
quemque studiosius viderit occu- 
pari : » haec Leo, SoUicite ergo qui- 
libet vigilet, quia nuUus sine tenta- 
tione est. Unde Bernardus : « Hoc 
praemonitos vos esse volo, quia ne- 
mo in corpore vivere poterit sine 
tentatione, et qui ab una liberatur, 
statim exspectet aliam, et sic petat 
ab ea liberari, ut noverit aliam pro- 
tinus esse venturam ; saepius enim 
fit ut unam Dominus patiatur diu- 
tius immorari , ne alia possit acce- 
dere , aut ab una citius liberet , ut 
alia possit exercere : » haec Bernar- 
dus, 

26 De ministratione Angelorum» 
— Victoria itaque facta et tentatore 
victo prae confusione recedente, ve- 
nerunt et redierunt Angeli, ut ser- 
vientes etsubjecti sibi ad obsequium 
parati , et accedentes ministrabant 
ei, sicut vero Domino proprii servi 
voluntatem ejus implentes, qui, prse- 
cipiente Domino, ad tempus recesse- 
rant, agonem ejus procul aspicien- 
tes, ut divinitas ejus diabolum 
magis lateret; et ut convenientius 
locum tentandi haberet, ne forte vi- 



Digitized 



byGoogle 



DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS DOMINI. 



241 



dens circa eum Angelos , ad eum 
non appropinquaret ; et ut victoria 
Christi excellentior appareret, ex 
hoc quod solus ipsum devinceret, 
et ne eorum praesidio eguisse vel 
vicisse videretur. Praecedit tentatio, 
ut victoria sequatur ; post victoriam 
statim serviunt Angeli , ut victoris 
dignitas comprobetur. Ex hoc enim 
divinitas Christi apparet , et fit ma- 
nifesta, quia nulla natura est super 
angelicam, nisi divina. Etsecundum 
Gregorium, ex hac re, unius perso- 
nae utraque natura ostenditur, quia 
et homo est, quem diabolus tentat ; 
et idem ipse Deus est, cui ab Ange- 
iis ministratur. Haec autem mini- 
stratio tripliciter potest accipi :pri- 
mo,de corporali subventione, ut 
sit sensus, ministrabant, id est, esu- 
rienti in cibo subveniebant; secun- 
do , de adoratione , ut sit sensus , 
minisirabant, id est, ipsum tanquam 
Deum suppliciter adorabant ; tertio, 
de congratulatione et laudatione, ut 
sit sensus, ministrabant, id est,sibi 
pugnanti et vincenti congaudebant, 
et eum laudabant. De hac victoria 
Domini et ministerio Angelorum, 
sic dicit Anselmus : « Quadraginta 
dierum completo jejunio, diabolum 
cum suis tentamentis superans, an- 
gelico est ministerio glorificatus, 
edocens nos toto vitae praesentis tem- 
pore delectationes rerum tempora- 
lium declinando, mundum cum suo 
principe pedibus nostris substerne- 
re , et sic angelicis praesidiis com- 
muniri. » Unde et Bernardus : 
« Deinde tentationibus superatis, et 
tentatore fugato, accesserunt Angeli 
€t ministrabant ei; et tu ergo si vis 
habere ministerium Angelorum, fu- 
ge consolationes seculi, et tentatio- 
nibus resiste diaboli ; renuat conso- 
lari anima tua in aliis , si vis in 
Dei memoriadelectari. » Undeetiam 
Chrysostomus : « Quamdiu enim 
fuit in conflictu positus, nequa- 
quam Angelos apparere permisit, 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



ne scilicet ante victoriam superan- 
dum fugaret. Postquam vero illum 
per cuncta devicit, et victum fugere 
praecepit, tunc Angeli consequenter 
apparent, ut tu discas quod te quo- 
que post confectam de diabolo vi- 
ctoriam Angeli repente suscipient, 
plaudentes tibi , teque • stipatorum 
more ubique comitantes, etinom- 
nibus honorantes. Sic utique et La- 
zarum post fornacem paupertatis ac 
famis, totius prorsus angustiae, sus- 
cipientes ad requiem pertulerunt. -» 
Et iterum : « Angeli agonem Christi 
procul aspiciebant, ne videretur eo- 
rum praesidio devicisse ; et, victoria 
facta, accesserunt et ministrabant 
ei, 

27 ESCA QUA IN DESERTO REFECTUS ' 

EST DoMiNus. — Sed quid ministra- 
bant Scriptura non exprimit , satis 
vero credibile est quod ministrabant 
ei aliquid comestibile, ut servi et 
ministri , quia legitur esuriisse ; et 
hoc non propter necessitatem impo- 
tentiae Christi ei ministrabant, sed 
ad reverentiam exhibendam, et pro- 
pter honorificentiam potestatis; non 
enim dicitur quod adjuvant, sed 
quod ministrant : » haec Chrysosto- 
mus, Hic diligentius attende, et con- 
spiceDominum comedentem solum, 
circumstantibus Angelis , et consi- 
dera bene omnia, quia pulchra sunt 
valde et devota. Et quaero quid An- 
geli ministrabant, ut post tam lon- 
gum jejunium comederetl* De hoc 
enim Scriptura non loquitur : pos- 
sumus autemvictoriosumprandium, 
sicut volumus, ordinare , et quidem 
si cjus potentiam consideremus, po- 
terat res quas vellet cretre , et pro 
suae voluntatis arbitrio creatas ha- 
bere ; sed non invenimus quod hac 
potentia pro se vel discipulis suis 
usus fuerit ; pro turbis vero usus 
fuit, quas duabus vicibus in multi- 
tudine magna de panibus paucis 
pavit. De discipulis autem legimus 
I quod, eo praesente, vellebant spicas 

16 



Digitized 



byGoogle 



242 



PRlMiE PARTIS CAPUT XXII. 



propter famem, et comedebant ; si- 
mi^ter cum ipse fieitigatus ez itinere 
sedebat super pufteum loquens cum 
Samaritana, non dicitur quod crea- 
verit cibos, sed quod miserit disci^ 
pulos tn civitatem, ad qusrendura. 
eos. Nec est verisimile quod per 
miraculum sibi provideret; quia 
miracula ad aliorum aedificationem, 
et in praesentia plurium fieiciebac, 
sed hic non erant aliqui, nisl An~ 
geii. Quid ergo circa hoc medita-^ 
bimur? In monte namque iUo non 
erat habitatio hominum et cibi pa- 
rati; sed alibi parata cibaria porta- 
verunt ei Angeli, sicut contigit Da- 
nieli. Cum enim Habacuc Propheta 
pulmentum messoribus suis paras- 
set , portavit eum Angelus Domini 
percapillos dc Judae» in Babylonem 
ad Danielem ut comederet, et postea 
in momento eum reportavit. 

28 PlA EXHORTATIO CIRCA PRJEMIS- 

SA. — Immoremur ergo hic, et hunc 
modum assumamus, et cura Domi- 
no Jesu in suo prandio jucundemur, 
sentiatque Mater sua excellentissi- 
ma de hac eadem jucunditate atque 
victoria. Pie atque devote sic medi- 
temur : pergunt duo ex Angelis,, 
Domino annuente , et in momento 
fiierunt coram Matre, ac eam reve- 
renter salutantes, de Filii sui statu 
sibi narrant , et modicum pulmen- 
tum quod sibi et Joseph- paraverat, 



ac panem. cum aHis opportunis re 
portuit; reversi ergoparaju in pla- 
na terra, eti mensae benedictioikem 
solemniter peragunt. Conspice hic 
eum bene, in singulis quse agit 
et qu® fiunt : sedet in terra com— 
posite , et comedit sobrie ; cir- 
cumstant Angeli ministrantes Do> 
mino suo , et hy>mnum cantant de 
canticis Sion, ac jucimdantmv et 
diem festum' agunt cum eo.. Sed^ 
sr\ dici liceat, permixtum est hoc 
festum oompassione pepmaxima». 
propter quam et nos plorare debft- 
remus. Conspiciunt enim eum re- 
verenter, et considecantes Deom ac 
Dominum suum, et totiua znundx 
Creatorem, gui dat escam onmi. 
ccmii, sic humiliatum, et susjtenta- 
tioBe dbi corporalis indigentem;». 
et comedentem sicut ceteros dr 
populo, moventur compossioiie su> 
per eo. £t credo quod st corde affe^ 
ctuoso in hoc statu eum respiceres» 
et eum aliqualiter diligeres , ex. var^ 
lida compassione plorares. Tandem 
sustentatione cibi percepta, et gra- 
tiarum actione reddita, Dominus 
Jesus volens ad Matrem redire, coe- 
pit de monte descendere^ Conspice 
etiam nunc bene eum, quonaodo 
solusvadit, nudis pedibua, Dominus^ 
omnium , et ei vehemeotter coqapa- 
tere, et vade semper cum eo^^sei:* 
viens ipsi in omnibus sludiose» 



ORATia 

Bone Jesu,, qui ductus, in deserto a Spiritu, jejunans quadragkita dlebus 
et nQGtibus, et postea esuriens tentatorem tuum superasti, da mihi, mise- 
ricors, per virtutem abstinentiae et continentiae jejunare a vitiis et peccatis, 
eaurire et sitire justitiam» et ut tentatorem meum, imo tentatores meos, 
mundum, carncm, diabgUim, Deus„ tua gratia^ Deus, tuo auxilLo valeam 
superare* : et quia tentatio est vita nostra, et miseria super terram, me- 
mento, Domine, nostrae miseriae ac laboris, et da nobis in tentatione non 
cadece, sed per tuam tentationem semper vincere, et tandem ab omptbus 
teBtationibus misericorditer liberari. Amen. 



Digitized 



byGoogle 



DE TESTIMOmO JOANNIS DE CHRISTO DEI AGNO. 



243 



CAPUT XXIII 



De testimonio Joctmis de Christo Dei Agno. 
Joannis cap. i. 



I TllSTDlONIUM JOANNIS DE CHRrTO 

UT Agno. — Altera autem die post 
regressum. a deserto , venit Jesus ad 
Jordanem : quem Joannes videns ad 
se venientem, ostendit eum digito, 
et exclamavit, dicens : Ecce Agnus 
Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 
Ubi tangitur testimonium Joannis- 
de Ghristo dupliciter : primo, quan- 
tum ad ejus veram humanitatem ,. 
in qua pro nobis immolatus cst, 
cuna dicitur : Ecce Agnus Dei, id 
est aDeo missus, ut.hostia acceptis- 
^ima immolandus; secundo, quan- 
tum ad ejus divinitatem, cum sub- 
ditur : qui tollit peccatum mundl , 
q^uia tollere peccata, est proprium 
ipsius Dei. Haec quippe est causa 
qua venit, ut pereuntis mundi pcc- 
cata suscipiens , pcccati labem ct 
omnium. mortem in se, qui vinci 
aon posset, aboleret. Jam venerat 
et non agnoscebatur , sed nunc 
demonstratur. Ecce est hic quem 
dJBsideraverunt P&triarcbae , quem 
praenuntiaverunt Prophetae , quem 
praesignavit Lex. Ecce Agnus Dei, 
ecce qui tollit peccatum mundi , ac 
si diceret : Elcce innocens inter pec- 
catores , fustus inter reprobos, pius 
inter impios; in quo nulhim pec- 
catum potuit inveniri, et ideo potens 
est tollere peccata mundi , unde 
sicut agnus oblatus est pro peccatis 
populorum, quia in eo estgratia, 
et virtus purgativa peccatorum. 



2 AgNUS CUR DIGTUS E6T CHBISrVBi^ 

— Specialiter amem inter cetrar 
animaKa, quae in Lege offerri coa-^ 
suevcrunt , Christum agnum noml^ 
navit , quia licet alia animalia im- 
molarentur in Lege, ut bos, vitulus, 
capra, etc. , tamen Christus magi& 
et potius vocatur agnus, quam cefie«" 
ra antmalia immolatitia. Prima,. 
quia tnter omnes figuras VeteR» 
Testamenti, agnus paschalis ex<- 
presstus figurabat Christum inna»- 
centem immoiandum ^ quia tHr 
paschttlts agnus erat sine macula. , 
et per cjus immolatioisem iilii Israci 
liberati sunt a servhute iEgyptiaoL 
Sic et Christus erat sine peccato, et 
per ejus Passionem liberati sumus 
a servftute diaboltca. Et non solum. 
propter innocentiam, sed et proptcr 
simplicttatem Christus dictus cst 
agnu» ; quia» sicut agnus ad victi»- 
TOBkm ductus est , et noa aperuit os 
suum. — Secundo , quia licet i^ 
fierent sacrificia in templo certis 
temporibus , unum erat tam^ qucr 
tidianum, in quo jagiter unus 
agnua mane et alius vespere offere* 
batur; nec hoc mutabaturunquam, 
sed tanquam principale observaba* 
tur : alia erant ex adjuncto et tem- 
pore determinato. Hoc ergo juge 
sacrificium, quod figurabat perpe- 
tuitatem beatitudinis , fiebat de 
agno : sic et Christus nostra perpe* 
tua beatitudo est. Agnus etiam dici- 



Digitized 



byGoogle 



244 



PRIM.E PARTIS CAPUT XXUl. 



tur ab agnitione, sive ab agnoscen- 
do, quia agnovit Patrem, factus ei 
usque ad mortem obediens, et agno- 
yit Matrem, curam ejus discipuio 
comroittens. Agnus dicitur etiam a 
pietate qua toUit peccata mundi, 
non semel tantum , sed et quotidie. 
Unde Theophilus : « Non dixit qui 
toUet, sed qui tollit, quasi semper 
hoc faciente ipso. Non enim tunc 
solum tulit cum passus est, sed ex 
illo tempore usque ad prssens tollit 
non semper cnicifixus. Unam enim 
pro peccatis obtulit oblationem, sed 
semper purgans per illam : » hxc 
Theophilus. Tollit enim peccata 
satisfaciendo et lavando nos a pec- 
catis in sanguine suo; et praeter 
haec dimittendo quotidie quae facta 
sunt, et adjuvando nc fiant , et 
omnino liberando , scilicet perdu- 
cendo ad vitam, ubi omnino fieri 
non possunt. Non solum autem la- 
vit nos quando sanguinem dedit pro 
nobis, vel quando baptizamur in 
mysterio Passionis illius; verum- 
etiam quotidie lavat nos in sanguine 
8U0 , cum ejusdem benedictae Pas- 
sionis n^emoria ad altare replicatur, 
cum panis et vini creatura in sacra- 
mentum carnis et sanguinis ejus 
inefTabili Spiritus sanctificatione 
transfertur, cum sanctissimo ejus 
Corpore et Sanguine satiamur. Pro- 
pter duo vero aliorum trium, scili- 
cet pro dimittendo et adjuvando 
dicimus in missa bis : Agnus Dei, 
miserere nobis; pfopter tertium 
dicimus : da nobis pacem. O Agne 
Dci, agnosce me miserum inter oves 
a dcxtris tuis ponendas, sed prius 
dimitte mihi peccata et offensas, ut 
me melius intcr tuas oves agno- 
scas. 

3 CUR ITERUM AD JoANNEM VENIT ? 

Jesus autcm, sccundum Chrysosto- 
mum, nunc sccundo post baptismum 
vcnit ad Joannem, duplici de causa. 
Prima, quia illud erat baptisma 
poenitcntite, ct ipse eum cum multis 



baptizaverat, ut nullus suspicetur, 
et putet quoniam ipse tali proposito 
et ex eadem causa ex qua et alii ad 
Joannem et Jordanem ^ vcnerant , 
puta ut peccata confessufus, aut in 
poenitentiam in flumine abiuendus. 
Propterea accedit dans Joanni occa- 
sionem corrigendi hanc suspicio- 
nem , quam Joannes per verba cor- 
rcxit , Agnum ac Redemptorem 
vocando , ab omni quod in toto 
orbe erat peccato. Etenim dicendo : 
Ecce Agnus Dei, ecce qid tollit pec- 
catum mundi, omnem hanc peremit 
suspicionem; quia enim ita purus 
erat, ut aiiorum peccata absolvere, 
et cuncta humani generis pcccata 
delere posset , multo magis absque 
omni erat ipse delicto ; et idco 
manifestum cst quoniam non ut 
peccata confiteretur , vel in poeni- 
tentiam ablueretur, accessit, scd ut 
occasionem daret Joanni loquendi 
de ipso. — Secunda causa, ut hi qui 
priora audierant, certius reciperent 
quae dicta erant, et alia rursus au- 
dirent. Unde subjungit : Hic est de 
quo dixi, antequam. ad baptisfnum 
veniret, post me venit vir, virens in 
virtute et gratia, et aetate pcrfecta,^ia 
ante mefactus est, dignitate, quia 
prior me crat aeternitatc ; et ego ne- 
sciebam eum, quantum ad personam 
dcterminatam antc suum ad mc ad- 
ventum ; sed ut manifestetur in 
Jsrael, id est, ipsi Israel, popterea 
veni ego in aqua baptij^ans, et poe- 
nitcntiam praedicans. Ideo , inquit , 
descrtum et solitudinem reliqui, et 
ad planitiem descendcns baptizare 
coepi, ut manifcstarcm eum populo 
undiquc ad me confluenti; totum 
enim officium Joannis in baptizando 
et praedicando erat ordinatum ad 
manifestationcm Christi, ad testi- 
monium dc eo perhibendum. Unde 
fuit sibi praeccptum a Domino , ut 
baptizaret in nomine venturi , ct 
praedicarct ejus adventum , ct prae- 
pararct populum ad cum rccipicn- 



Digitized 



byGoogle 



DE TESTIMONIO JOANNIS DE CHRISTO DEI AGNO. 



245 



dum ; et ferebat Joannes de Christo 
pluries testimonium , ut efficacius 
esset pluries latum. 

4 JOANNES NARRAT SE VIDISSE SpI- 
RiTUM Sanctum DESCENDENTEM SUPER 

Chhistum.— Deinde ergo rursus ie- 

stimonium perhibuit, dicens : quia 

vidi Spiritum Sanctum descenden- 

iem quasi, et vere, columbam de 

coelo, et mansit ac sedit super eum : 

hoc fuit quando Joannes eum ba- 

ptizavit. In eo mansit Spiritus San- 

ctus, etiam ex quo conceptus est, 

non solum baptizatus; in aliis vero 

quandoque venit , et per peccatum 

recedit. Unde Chrysostomus : a In 

Christo Spiritus Sanctus descendit 

et permansit, ceterum in hominibus 

descendit quidem , sed non perma- 

net ; quando enim irascimur, quan- 

do detrahimus, quando tristitiam 

habemus quae ducit ad mortem , 

quando cogitamus ea quae carnis 

sunt, putamus quia Spiritus Sanctus 

non permanet in nobis. Si quando 

ergo boni aliquid cogitamus, scia- 

mus quia Spiritus Sanctus habitat 

in nobis ; si vero aliquid mali, si- 

gnum est quod Spiritus Sanctus 

recessit a nobis : » haec Chrysosto- 

mus, Quamdiu spiritus manet inclu- 

sus in corpore, quamvis corpus illud 

sit in aqua, bene potest fluctibus et 

undis agitari, nunquam tamen sub- 

mergitur, sed semper supernatat et 

fluctuat : si autem per aliquam 

partem sui aqua subintrat , tunc 

spiritus exit, et corpus submergitur 

et perit. Sic illi qui sunt in aquis 

mundi, ac divitiarum et deliciarum 

temporalium, si habent inclusum 

Spiritum per amorem Dei et pro- 

ximi, licet agitentur a fluctibus 

tentationum et tribulationum, nun- 

quam tamen submerguntur. Ad hoc 

autem ut bene custodiant Spiritum 

istum , requiritur quod habeant 

sensus clausos ad terrena et mundi 

delectabilia ; quia in vase bene 

clauso nunquam aqua intrabit, nec 



etiam per consequens Spiritus de eo 
exibit. 

5 Antea nesciebat eum. — Deinde 
iterum subjungit : Et ego nescie- 
bam eum, Secundum Chrysosto- 
mum, nesciebat eum facialiter ante- 
quam ad baptismum veniret , quia 
extra paternam domum in deserto 
conversatus , personaliter eum ante 
tempus quo venit ad Jordanem , 
non noverat , licet novisset Domi- 
num Christum natum de Virgine , 
qui in Spiritu Sancto baptizare de- 
bebat; sed cum Christus praesen- 
tiallter accessit ad baptismum , di- 
vina revelatione novit eum , quem 
prius facialiter non noverat. Augu- 
stinus autem refert : « Nesciebat, ad 
potestatem excellentiae in baptismo, 
quam Christus sibi retinuit, ac per 
seipsum exercere et non alteri com- 
mittere voluit , quia nesciebat quod 
hanc excellentiam in baptizando 
sibi retineret. Unde postea subdi- 
tur : Hic est qui bapti:{at, scilicet 
solus , quantum ad istam exceUen- 
tiam. Ubi notandum, quod potentia 
baptizandi multiplex est : prima est 
auctoritatis, quam Deus nuUi com- 
municavit nec communicare potuit, 
sicut nec potentiam creandi. — Se- 
cunda est subauctoritatis , quam 
potuit dare secundum Magistrum, 
sed noluit; alii autem dicunt quod 
non potuit, quia implicat potentiam 
creandi , sciiicet gratiam. — Tertia 
est innovationis, quam dare potuit , 
nam posset Deus , si vellet , quod 
Baptismus daretur in nomine sancti 
Petri , aut sancti Pauli ; sed hoc 
noluit, ne spem in homine ponere- 
mus , et ne fleret schisma , et tot 
essent Baptismi quod baptistae. — 
Quarta est excellentiae , puta quod 
unus baptizaret efficacius alio, quod 
etiam nemini est concessum. — 
Quinta est institutionis, quam ha- 
buit Christus solus qui hoc sacra- 
mentum instituit. — Sexta est prae- 
parationis , quam habuit Joannes, 



Digitized 



byGoogle 



24^ 



PRINLE PARTIS CAPUT XXUI. 



cujus baptismus erat quaedam prae- 
paratio et significatio futuri. — 
Septima est ministerii exterioris , 
quam dedit Ecclesiae ministris. 
Nesciebat igitur eum tam alte, tam 
subtiliter , quem, Spiritu in eo de- 
scendente,cognovit.Tunc enimdidi- 
cit quod sicut aliorum sacramento- 
rum, sic et baptismi sui potestatem 
Dominus esset sibi retentunis, et 
milli eam servo daturus. » Sic ergo, 
Christo veniente ad baptismum, 
xiidicit, secundum Chrysosiomum , 
quod iste in persona ille erat, quem 
praedicaverat venturum. Secundum 
Augustinum vero, didicit quod ha- 
keret in baptismo potestatem au- 
ctorttatis et excellentia;, quam sibi 
retineret; sive praesens in terra 
corpore , sive absens corpore , et 
praesens majestate. Quod ergo Chri- 
stus potestatem baptismi retineret , 
hoc Joannes nescivit , sed per co- 
lumbam didicit. 

6 TeSTIMONIUM Q.UADRUPLEX DE 

Christo. -- Unde subditur : Sed 
.qui misit me , scilicet Deus et tota 
Trinitas, cujus opera sunt indivisa, 
bapti:{are in aqua, non in Spiritu, 
Ule etiam mihi dixit, per subjectam 
creaturam , scilicet Angelum vel 
inspirationem : Super quem, inter 
multos quos baptizabis, videris Spi- 
ritum Dei descendentem et mauen- 
iem super eum, in signo visibili 
columbae, hic solus est qui bapti:{at, 
auctoritate et potestate, in Spiritu 
Sancto , scilicet in remissionem 
yeccatorum , quae est per Spiritum 
Sanctum, quod est proprium ipsius 
Dei, scilicet lavare animas per gra- 
tiam Spiritus Sancti; aliis vero non 
potestatem contulit, sed ministe- 
rium commisit. Minister enim mi- 
nistrat, sed Christus baptizat. Qua- 
propter sive a clericis, sive a laicis, 
sive etiam a mulieribus , necessitate 
imminente, Baptismus detur, non 
tamen iteratur. £t, secundum Be- 
dam^ sive haereticus, siveschisma- 



ticus , sive facinorosus quisque in 
confessione sanctae Trinitatis ba- 
ptizetur, valet, et non debet ille a 
catholicis rebaptisari, ne confessio 
vel invocatio tanti nominis videatur 
annuliari. Potestas quidem a Domi- 
jio in neminem transit, sed mini- 
sterium in bonos et malos. Ne quis 
ergo exhorreat malorum ministe- 
rium, respiciat in Domini potesta- 
tem, veritas enim sacramentonim 
non minuitur merito ministrorum. 
Et subjungit : Ego vidi, scilicet 
Spiritum Sanctum praedicto modo 
descendentem super Jesum, et te- 
stimonium perhibui : quia hic est 
Filius Dei unicus, non adoptatus. 
In quo ostenditur, quid Baptista 
ex hac visione intellexerit , scilicet 
quod Christus esset Filius Dei ve- 
rus et naturalis , et per consequens 
eamdem virtutem habens cum Pa- 
tre. Hic testatur Dei Filium , quem 
jam supra dixerat virum , ut ab eo 
habeatur utriusque naturaeteslimo- 
nium. Quadripartitum autem habuit 
Dominus testimonium : habuit 
enim testimonium a Prophetis , 
quia hic esset Chri stus ; habuit te- 
stimonium Joannis : JScce Agnus 
Dei; habuit testimonium Patris : 
Hic est Filius meus dilectus; habuit 
testimonium operum : Si nonfacio 
opera Patris mei, etc. 

7 CoMMORATio Christi apud Joan- 
NEM. — Meditari hic potes quomodo 
Dominus Jesus, a Joanne alacriter 
susceptus, ibi aliquantulum substi- 
tit, et illa cruda eremi cibaria co- 
medit cum eo ; tu vero astans ibi- 
dem et aspiciens , extende manum 
sicut meadicus eleemosynam pe- 
tens; insinua quasi tabefactus Bbl- 
mem, si forte vocari merearis ad 
refectionem. Tandem recreatione 
habita et gratiarum actione peracta, 
Dominus Joanni valefecit, et ad tem- 
pus ab eo discessit; tunc autem se- 
quens Jesum, et in adventu, et tn 
discessu, genuflecteJoanni, deoscu- 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA DISCIPULORUM VOCATIONE. 



247 



lans pedes ejus, ac benedictionem 
petens, recommenda te eidem ; ex- 
cellens enim et magnus est valde, 



ipso ctiam Domino testimonium de 
hoc perhibeiite» 



ORATIO 



Domrne Detrs, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi , per 
merita illrus qui hoc testimonio te ostendit mundo , tolle peccata mundi 
4quiae contraxi inmundo; et tu, ^ncte Joannes, qui ostcndisti mundo tol- 
lentem peccata sua, per gratiam tibi datam, fac mihi hanc misericordiam ut 
tollat peccata tnea. Tu, Deus, tollis peccata mundi ; tu , amice efus, dicis : 
Hic toHit peccata mundi ; ecce ante vos onustus 'peccatis mundi ; probate 
inihi in tne, tu, actum tuum, et, tu, dictum tuum. Tu enim magnus Domi- 
nus; et tu magnus coram Domino, qui est inaetemum misericors, etsuper 
<omnta ^^enedictus Deus. Amen. 



CAPUT XXIV 

De novo testimonio Joannis de Christo, acdeprima disci' 
ptdorum pocatione, et occulta Christiprcedicatione. 

Joannis cap. i. 



I VocATio Andre^ secundum 

JOANNIS TESTIMONIUM AUDIENTIS. — 

Adhuc autem Jesu in partibus ilHs 
manente, altera^ id est, quadam 
^ia, seu una die, quae ad hesternam 
nonj-efertur, nonenim semper re- 
iBipective ponitur, iterum stabat 
Joarmes^ juxta Jordanem immobilis 
in culmine perfectionis, nec flectens 
se a reaitudine veritatis, tanquam 
, paratus ad exercendum ofEcium 
-suum, testificando de Christo, ac 
baptizando, et docendo, et omnes 
ad se venientes de ipso instruendo. 
^upra quidem perhibuit testimo- 
nium de Christo ad turbas ; hic ve- 



ro ad discipulos. 'Et stabant cum eo 
ex discipuUs ejus duo , firmiter 
inhaerentes ejus magisterio, quorum 
unus Andreas memoratur ; sed al- 
terius, quia insigne non erat, no- 
men tacetur. Unde sicut Stephanus 
est primus martyr post Christum, 
ita et Andreas erat primus Chri- 
stianus, et similiter primus Christi 
discipulus, quia de duobus primo 
adhserentibus prindpalis exstitit et 
primus. Quidam tamen dicunt , 
quod alter duorum fuit Joannes 
Evangelista, quia modus est scri- 
bentium , tacere laudem propriam, 
vel saltem loqui de se, tanquam de 



Digitized 



byGoogle 



248 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXIV. 



alio, ad vitandam arrogantiam. Et 
respiciens vidit Joannes Jesum am- 
bulantem, tanquam in salute.nostra 
procuranda proficiscentem , juxta 
Jordanem, scilicet prope locum ubi 
Joannes stabat, quia Jesus post- 
quam a Joanne est baptizatus, ad 
tempus prope locum illum moraba- 
tur, et factus est Joanni familiaris, 
ut sic Joannes frequenter testimo- 
nium in sui praesentia diceret, et 
sic Christus ab aliis cognosceretur. 
In quo commendatur Joannis con- 
stantia, quia non una die , nec se- 
mel tantum, sed pluribus diebus, et 
multoties, Christo perhibebat testi- 
monium. Unde subditur ejus testi- 
monium iterato factum, quia cum 
viderat Jesum, dixit : Ecce Agnus 
Dei. Ecce vervex qui sequendus est, 
sicut dux gregis. Breviter repetit 
Evangelista testimonium, quod fue- 
rat superius diclum , et ideo omit- 
tit residuum quod supra dictum 
est , scilicet : qui iollit peccata 
mundi , sicut supra est habitum. 
Per Joannem pradicator Evange- 
lii designatur. Et per hoc quod 
dicitur, hic stabat, et vidit Je- 
sum ambulantem, et dixit : Ecce 
Agnus Dei; significatur quod prae- 
dicator Evangelii debet esse con- 
stans in praedicatione verbi Dei, et 
diligenter considerare processu mvi- 
tae Christi , et non solum conside- 
rare , sed etiam praedicare ;• et au- 
dientes debent devote recipere talem 
praedicationem ; et Dominus Jesus 
adtales convertitur perclementiam, 
et recipit per gratiam, et eos instruit 
de necessariis ad salutem : unde 
subditur fructus testimonii. 

2 CONVERSIO DOMINI AD DUOS 
DISCIPULOS SEQUENTES SE. — Et aU~ 

dierunt eum duo discipuli, et credide- 
runt magistro loquenti, ac commen- 
danti Jesum, et de eo testimonium 
perhibenti, et secuii sunt Jesum, ad 
verbum Joannis,ut potius illum au- 
dirent quam Joannem, gaudentes 



se tandem invenisse illum, de quo 
toties Joannem audierant loquen- 
tem. Relinquentes Joannem , secuti 
sunt, non tantum passibus pedum, 
sed etiam devotione fidei et imita- 
tione operum, eum quem ipsius 
testimonio cognoverunt, ipsius quo- 
que Joannis esse magistrum, desi- 
derantes ei adhaerere, et ejus doctri- 
nam audire. Admirare simplicem , 
et humilem, et facilem discipulorum 
vocationem, sine omni objectione et 
perscrutatione factam. Benignus au- 
tem Dominus, sitiens eorum et om- 
nium salutem, conversus ad eos, ex 
sua benignitate, qui semper conver- 
titur ad eos qui ad se convertuntur, 
et recipit venientes, vidensque ocu- 
lis misericordiae et benignitatis, eos 
sequentes se , ut daret eis de se fi- 
duciam et audaciam, dixiteis : Quid 
quceritis? quasi diceret : Paratus 
sum ad vestram voluntatem. Non 
dicit : Quem quaeritis? quia de per- 
sona illuminati per Joannem erant; 
sed dicit : Quid quaeritis? quiascivit 
quod de salute aliquid discerc quae- 
rebant. Nec petiit hoc ex ignoran- 
tia, ut aliquid discat; sed ut per 
interrogationem , magis familiares 
faciat, et ut ex eorum responsione, 
convenientius eos dirigat. Quod Do- 
minus ad eos convertitur, quod eos 
respicit , et cum eis loquitur , cle- 
mentiae et bonae voluntatis est indi- 
cium; sciebat enim quo aflFectu se- 
quebantur eum. In quo datur nobis 
intelligi , quod omnibus qui Chri- 
stum sequi incipiunt puro corde , 
dat fiduciam et spem misericordiae, 
et ad eos se convertit, ut opem mi- 
sericordiae suae eis impendat. Unde 
Chrysostomus : « Hinc erudimur, 
quia cum nos bene velle incoeperi- 
mus, tunc multas dat nobis salutis 
occasiones. » Unde et Theophilus : 
« Vide autem quod sequentibus se 
Dominus convertit faciem, et re- 
spexit : quia nisi pfer bonam opera- 
tionem ipsum secutus fueris, ad 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA DISCIPULORUM VOCATIONE. 



249 



visionem faciei ejus nunquam per- 
tingens, neque ad domum ejus po- 
teris pervenire. » 

3 Illi interrogant eum de loco 
HABiTATioNis. — Qui dixcrunt ei , 
Rabbi, id est, Magisier, ubi habi- 
ias? quasi dicerent : Magisterium 
tuum et doctrinam tiiam quaerimus. 
Ecce paucis voluntatem suam , et 
cur eum sequerentur insinuant; sa- 
pienti enim multa ex paucis inno- 
tescunt. Ubi habitas ? quasi dice- 
rent : Ubi est hospitium tuum, ubi 
tanquam qui transeunt conversaris ? 
De hospitiolo quxrunt, non de do- 
mo ejus, quam non habebat, quia 
Filius hominis non habebat ubi 
caput suum reclinaret. Nihil habuit 
Dominus in terra , praeter unicum 
titulum Pilati ; et nobis plures tituli 
non sufficiunt! Moraliter, Christum 
interrogant : Ubi habitas? quasi 
vellent scire, quales debent esse 
homines, qui digni sunt , ut Chri- 
stus in eis habitet : ut exemplo eo- 
rum, se tales exhibeant, in quibus 
habitare velit. Mystice autem dele- 
ctabilis est ista quaestiocontemplan- 
lium lucem , in qua Deus habitat. 
Unde Psalmista : Domine, dilexi 
decorem domus tuce, et locum habi- 
iaiionis glorice iuce. Quaerebant ergo 
habitationem ejus, sicut studiosi di- 
scipuli,ut possent ad eumfrequen- 
ter venire , et cum eo frequenter 
loqui, et ab eo instrui. Unde Beda : 
a Nolebant transitorie magisterio 
veritatis perfrui, sed mansionem 
quaerebant, ut plenius ab eo pos- 
sent instrui; sed nos quoties Incar- 
nationis Christi transitum ad men- 
tem reducimus, sollicito corde eum 
rogemus, ut mansionis aeternae ha- 
bitationem nobis dignetur ostende- 
re. Ipse vero, liberaliter condescen- 
dens eorum petitioni, respondit 
eis : Veniie, et videie, veniie, testi- 
monio Jotnnis , ab onere Legis ad 
fontem gratiae; et videte, revelata 
fide, tandem visuri specie; quasi 



dicat, secundum Alcuinum : a Habi- 
taculum meum explicari non potest 
sermone, sed opere demonstratur; 
venite ergo credendo et bene ope- 
rando, et videie intelligendo. » Vel, 
secundum Origneem, per hoc quod 
dicit, venite, ad actionem invitat; 
per hoc autem quod dicit, videte, ad 
contemplationem. Non dixit , in illo 
vel in illo loco habito; quod si di- 
xisset, potiuslocum ostendere,quam 
eos invitare videretur. 

4 Christus eos ducit in domum,. 
UBi SE TUNC reducebat. — Et duxit 
eos in domum , in quam tunc in 
partibus illis sereducebat, quia pro- 
prium habitaculum non habebat, et 
manserunt ibi apud eum, die illo, id 
^ est, diei illius residuo, et sequentis 
suae noctis spatio , audientes verba 
vitae ab eo. Dicit autem die, quia 
ubi est Christus lux virtutum et sol 
justitiae, ubf nullae tenebrae possunt 
esse. O quam beatam diem, et quam 
beatam 'noctem duxerunt, audientes 
et videntes eum : quem multj vide- 
re et audire volentes , non viderunt 
neque audierunt! Quis est qui no- 
bis nuntiet quae audierunt a Domi- 
no? iCdificemus ergo et nos in corde 
nostro, ubi habitet, et in]nobismet- 
ipsis faciamus domum quo veniat, 
et nobis colloquatur et nos doceat. 
Hora auiem erat quasi decima, id 
est, prope vesperam , ubi insinuat 
commendationem Christi, et disci- 
pulorum. Hora enim decima est in 
occasu diei , ex quo et Christus 
commendatur a diligentia, quod tam 
studiosus ad docendum fuit, quod 
nec propter temporis tarditatem , 
eos docere distulit; et discipuli 
commendantur a fervore audiendi 
Christum, quia quamvis tarde esset, 
et adhuc forte jejunarent, non ta- 
men retardabantur a sequendo eum; 
et cum hora vespertina soleant ho- 
mines reverti ad domicilia propria, 
tamen omnibus dimissis, manse- 
runt cum eo usque in crastinum. 



Digitized 



byGoogle 



.25o 



PRIMiE PARTIS GAPUT XIV. 



desiderio audiendi ipsum. Unde, 
secundum Chrysostomum, hinc do- 
cemur omne tempus ponere ad di- 
vinam auditionem : quia omne 
tempus ad eam aptum est, et nul- 
Jum intemporaneum. Unde et Tlieo- 
philus : tt Non frustra tempus no- 
tavit Evangelista, ut tam doaores, 
qtram discipulos erudiret , quod 
docttina propter tempus non est 
praetermittenda : » haec Theopkilus, 
Horum igitur exemplo, nullam ho- 
ram praetermittamus , ad disponen- 
-dum nos, ut Christum recipiamus, 
et cum eo habitemus, quia nescimus 
quando Dominus, sive in nocte, 
sive in die , sive in mane, sive in 
sero , sive in galli cantu venturus 
sit, juxta mare hujus mundi, judi- 
^re, et damnare amaritudinem pec- 
•catorum quae fecimus. Qua;ramus 
ergo in nocte culpae , ubi Christus 
habitet; sequamur eum per veram 
poenitentiam, ut nos clementer re- 
fipidat ; rogemus eum sollicito coir- 
•de , ut habitationem mansionis 
aetemse nobis dignetur ostendere^ et 
ut nps secum habitare feu^at, in cu- 
jus domo beati qui habitant, Per de- 
cimam etiam horam, exprimuntur 
illi discipuli fuisse observatorcs De- 
calogi, quia venerat hora ipsum 
implendi. Unde et Augustinus : 
« Numerus etiam iste L^em si- 
^nificat, quia in decem praeceptis 
data est. Venerat tempus ut imple- 
retur Lex per dilectionem , qu« a 
Judaels impleri non poterat , per ti- 
morem. » Et, secundum Chrysosto- 
mum, non aherius alicujus causa 
vel gratia Christum secuti sunt, 
-quam propter doctrinam; quam ita 
<copk>se volutftti sunt in nocte una, 
utconfestim akeruter, et adalionim 
venationem veairet. 

5 AnDREAS IT QJJJBSXTVU rUATUBU, 

— Andreas nempe, audita Christi 
«doctrina, statim ivit ad quaerendum 
fra^em suum, ad audiendum Jesum 
Christum. Et hoc est quod sequi- 



tur : Invenit hic, scilicet Andreas, 
primum Simonem, fratrem suum, 
cui ex cognatione carnis plus tene- 
batur quam aliis; non invenit eum 
a casu, sed diligenter quaesitum, de- 
siderans eum habere fratrem in re- 
ligione fidei, sicut et in propinqui- 
tate camali. Contra illos qui proprios 
amicos retrahunt ab ingressu reli- 
gionis, vel aliquos a via veritatis et 
virtutis. Et dixit ei : Invenimus, 
sicut lapidem pretiosum, et sicut 
thesaurum absconditum, Messiam, 
in Lege et Prophetis promissum, 
ac diu exspectatum et quaesitum, 
quod est interpretatum Christus, id 
est, unctus. Et bene dicit : Invenimus, 
quia sufficienter fuerat a Christo 
instructus, quod ipse erat vere Chri- 
stus. Et, ut dicit Beda, hoc est vere 
Dominum invenire, vera illius dile- 
ctione fervere, fraternae quoque sa- 
lutis curam gerere. Messias He- 
braice , xptffxb^ Graece , et unctus 
Latine dicitur. Christus enim, a 
chrismate, id est unctus ab unctione 
dicitur, a quo omnes Christiani un- 
guntur. Ille autem singulariter un- 
ctuS est, oleo invisibili, scilicet Spi- 
ritus Sancti, pra participibus suis. 
Participes enim ejus sunt omnes 
Sancti, quia isto oleo unguntur et 
ipsi , sed ille est singulariter san- 
' ctus, singulariter unctus. Unde Cjr- 
rillus : « Fuit autem imctus Salva- 
tor Spiritu Sancto , humanitatus in 
forma servi, ungcns, ut Deus, Spiri- 
tu Sancto, credentes in eum.wChri- 
stus ergo est Rex et Sacerdos un- 
ctus, non unctione humana , sed 
divina, quia in humanitate pro no- 
bis as&umpta, fuit unctus a Deo 
Patre, imo a tota Trinitate, ple- 
nitudine gratiae , sicut Reges et 
Sacerdotes in Veteri Testamento 
ungebantur corporali unctione , 
ut dicit Albinus. In fide , non 
quaeritur 4uinorum jpultitudo , 
nec paucitas. Andreas minor efat 
Simone, setate; et tamen Jesum 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA DISCIPULORUM VOCATIONE. 



i5i 



primo invenit, statimque inventum 
nuntiat fratri , traditurus ei bona 
quK suscepit; ut siciit sanguine, sic 
germanus esset et fide 4 vera pietas, 
statim thesaurum inventum fratri 
.auntiavit, quia eum primum inve- 
nit, et si alium prius invenisset, ei 
nuntiasset, et ad Salvatorem eum 
adduxisset, nullius enim bono in- 
vidit. 

6 Chaistus Simonem Andre£ fra- 
TREM yiTUETUR. — Et adduxit eum 
^ Jesum, id est Salvatorem, quia 
non confidebat de se, quod posset 
eum sufficienter instruere. Et ex 
hoc accepit Ecclesia, quod in sacra- 
mento Baptismi et Confirmationis , 
utitur adducentibus, qui praesentent 
suscipisntes sacramentum, qui pa- 
trini solent vocari. Jesus vero ala- 
criter eum suscepit, sciebat ^im 
quid de ipso facturus esset. Vide 
iiic Petri humilitatem et obedien- 
tiam, quia non dedignatur major se- 
<}ui -minorem, sed confestim occur- 
rit, et nihil tardans obedit. Intuitus 
^utem eum Jesus oculo misericor- 
xlise, non solum exterius, sed et in- 
terius , videns devotionem ejus , 
quia cor intuetur, dixit ei : Tu es 
Simon, id est vere obediens; quasi 
diceret : Nomen tuum est proprie- 
tati tuae consonum , filius Joanna, 
seu Bar-Jona, id est ejus in quo est 
gratia, seu filius columbce; quasi 
diceret : Hoc cognomen corisonat 
tuo nomini, quia ille qui est vere 
obediens, est filius gratiae Spiritus 
.Sancti, quae per columbam designa- 
tur. Merito Simon filius Joanila seu 
Bar-Jona dicitur, sive vocatur. Si- 
mon enim interpretatur obediens; 
Joanna, gratia; Bar, filius; et Jo- 
na, columba; quasi ei diceret : Tu 
es obediens filius gratiae, vel filius 
columhae, id est Spiritus Sancti, 
quia humilitatem de gratia Spiritus 
Sancti accepisti,ut, vocante Andrea, 
videre me desiderares. Congruunt 
,ergo haec nomina mysterio, ut insi- 



nuetur quod obedientia necessaria 
est conversis ad Christum per fi- 
dem, et quod homines per gratiam 
veoiunt ad fidem Christi, et quod 
per Spiritum Sanctum firmamur 
in amore Dei. 
7 Ei NOMEN Cephas vel Petrijs 

IMPONENDUM PRiEDICIT. — Subdlt 

autem : Tu vocaberis Cephas, quod 
Latine interpretaiur Petrus, et in 
Graeco caput, vel capitaneus, Et 
congruit mysterio ut ille qui debe- 
bat aliorum esse caput et Christi 
. vicarius, firmitatem habeat, quam 
designat Petrus. Simon quippe erat 
nomen ejus ante vocationem et 
conversionem, sed post impositum 
fuit sibi nomen Petrus. Sicut etiam 
quando baptizatur adultus, et quan- 
do aliquis in Papam est creatus, 
mutatur nomen ejus. Simon ergo 
est proprium nomen, Petrus vero 
est cognomen, Bar-Jona est He- 
Ijraeiim, et sonat filius Jona. Sed, 
secundum alium Evangelistam, di- 
citur filius Joanna, quia, secundum 
quosdam, idem erat nomen patris 
Jona et Joan'na, aliqualiter tamen, 
propter subtractionem unius sylla- 
bae, diversificatum sicut in Latino 
Nicolaus, pro Colinus. Vel dicen- 
dum quod pater Petri erat bino- 
mius, et sic Jona et Joanna sunt 
duo nomina : et hoc videtur ex 
eorum interpretatione diversa, quia 
Joanna interpretatur in quo gra- 
tia, et Jona interpretatur columba. 
Cephas Hebraeum est et Syrum. 
Petrus Graecum et Latinum, et in 
utraque lingua nomen Petri, a pe^ 
tra est derivatum. Vocatur enim 
Petrus, quod interpretatur firmus, 
ob robur mentis, et firmitatem fi- 
dei, et propter fidelem confessio- 
nem Christi, qua dixit i v. Tu es 
Ckristus Filius Dei vivi, cui, tan- 
quam fidelissimae petrae, firmiter 
aidhaesit. Utrum autem hoc nomen 
modo ei imposuit, an promisit im- 
ponendum, est incertum. Tutios 



Digitized 



byGoogle 



252 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXIV. 



tamen dici potest, quod modo pro- 
misit, quia cum dicitur, vocaberis 
non impositio est, sed praedictio 
quasi de futura nominis impositio- 
ne loqueiido; sed tunc imposuit, 
cum dixit : Tu es Peirus, et su~ 
per hanc petram cediflcabo Eccle- 
siam meam; vel in electione duo- 
decim, ubi dicitur : Et imposuit 
Simoni nomen Petrus; sicut et cla- 
ves ante resurrectionem proraisit, 
sed post dedit. Si vero nomen mo- 
do imposuit, tunc in sequentibus 
confirmavit; sic hi praedicti disci- 
puli, primo ad fidem'vocati, in ali- 
qualem notitiam et familiaritatem 
Jesu venerunt, et deinde ad propria 
redierunt. 

8 VocATio Philippi. — In cra^ 
stinum autem, post Petri et An- 
dreae vocationem, voluit Jesus, de 
Judaea large dicta, ubi Joannes ba- 
ptizabat, redire in Galilceam, de 
qua patria discipulos vocavit, et ad 
Matrem quam ibi reliquerat, et in- 
venit Philippum, qui erat a Beth- 
saida, civitate supra mare Galilaeae, 
concivis Petri et Andrceas, Et hoc 
congruit mysterio, Bethsaida enim 
domus venatorum interpretatur : 
ut ostendat quod de domo venato- 
rum, congrue venatores, ad capien- 
das animas, ad vitam vocaret. Non 
a casu, vel quasi ignotum, sed ex 
sua praeordinatione, et ex intentio- 
ne quaesitum invenit eum, ut eum 
illuminaret, et ad fidem vocaret; 
unde sequitur : Et dixit ei sequere 
me, hoc est doctrinam et exemplum 
imitare, ut dicit Alcuinus, Sequi- 
tur enim eum qui imitatur humili- 
tatem et passionem ejus, ut sit so- 
cius resurrectionis et ascensionis; 
qui, Phiiippus scilicet, statim, sine 
iilla contradictione , sicut bonus 
obediens, secutus est eum. Secun- 
dum haec dicta, primus omnium 
Apostolorum Philippus videtur esse 
vocatus. Hi quatuor praedicti, sci- 
licet : Andreas, et alter cujus no- 



men tacetur, ajc Petrus et Philip- 
pus, fuerunt discipuli Joannis; qui 
videntes quod Joannes de Jesu 
testimonium dederat , conjuncti 
sunt ei. 
9 Philippus Nathanael invitat 

AD VIDENDUM ChRISTUM. — Philip- 

pus autem, a Christo instructus , 
ivit ad quaerendum Nathanaelem, 
fratrem suum, desiderans eum ha- 
bere fratrem in fide, sicut in carne, 
et invenit eum sub ficu, non casu, 
sed diligenter quaesitum, et dixit 
ei : Quem scripsit Moyses in Lege, 
et Prophetce nuntiaverunt, inveni- 
mus, diu exspectatum, Jesum, sa- 
lutis auctorem, ^//wm Joseph, sci- 
licet putativum, a Na^areth, quia 
ibi conceptus et nutritus erat, et 
quia de eo per Prophetas audierat, 
quoniam Na\arceus vocabitur. Phi- 
lippus, secundum communem mo- 
dum loquendi, loquitur, quia fi- 
lius Joseph, cui desponsata mater 
ejus erat, putabatur. Et miratus 
Nathanael quod de Galilaea, non de 
Judaea surgeret Propheta, et quia 
scriptura Micheae dixerat Christum 
in Bethlehem nascilurum, ait ne- 
gative et dubitative , secundum 
Chrysostomum : A Na:{areth potest 
aliquid boni esse ? Quasi diceret : 
Non. Vel quia iste, Legis peritus^ 
Icgerat in Propheta alio : Na^a- 
rceu^ vocabitur, et signa Domini 
adventus forte notaverat; quando 
igitur audivit a Na:{areth, statim 
erectus in spe dicere volebat, secun- 
dum^ Augustinum, affirmative et 
assertive, nunc tandem a Na^areth 
potest aliquid boni esse. Et quia 
Philippus non erat ita perfecte in- 
structus, et ideo duxit eum ad Je- 
sum, ut ab illo plenius audiret; 
propter quod sequitur : Dicit ei 
Philippus : Veni et vide, id est ab 
eo addisce, per experimentum vir- 
tutis, quae est in ipso. Et adduxit 
eum Philippus ad Jesum, ut dicit 
Chrysostomus; trahit quidem eum 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA DISaPULORUM VOCATIONE. 



253 



ad Christum, sciens de reliquo eum 
non contradicturum, si verba et do- 
ctrinam illius gustaverit. Nathanael 
interpretatur donum Dei; et quod 
aliquis ad Christum convertitur, ex 
dono Dei est. 

JO HUIC SECRETA REVELAT ChRI- 

STus. — Et vidit JesuSy intuitu di- 
lectionis, Nathanael venieniem ad 
se, et magis intus quam extra ap- 
propinquantem ; quia non solum 
vidit corpus exterius, sed etiam cor 
ipsius interius, et dicit de eo, cir- 
cumstantibus : Ecce vere Israeli- 
ta, Deum videns, in quo dolus, et 
simulatio non est; nam sine inten- 
tione doli et falsitatis veniebat ut 
veritatem agnosceret : si enim ha- 
bet peccata, confitetur ea ; non igi- 
tur negat eum esse peccatorem, sed 
laudat in eo conftssionem. Dolosi 
quippe sunt, qui se praedicant.bo- 
nos et justos, cum sint mali et pec- 
catores. Magnus iste vir Nathanael, 
cui ipse Dominus tale testimonium 
perhibet ! Israel interpretatur videns 
Devm, unde dicitur verus Israelita : 
primo, ex fide, qua jam Deum vi- 
dere et in eum credere incipiebat ; 
quia instructus in Lege per fidem 
et intelligentiam Scripturarum, sal- 
tem per speculum, et in aenigmate, 
Deum videbat. Secundo, ex confes- 
sione, quam Christo respondendo 
faciebat. Videns ergo Nathanael 
quod conditionem suae mentis ex- 
presserat, quaesivit unde ipsum 
sciebat, dicens : Unde me nosti? id 
est, ex qua virtute, cum hoc sit 
«upra virtutem humanitatis. Dt Je- 
sus respondit ei, per revelationem 
alterius occulti, dicens : Priusquam 
te Philippus vocaret, et tibi de me 
loqueretur, cum essessubficu, vidi, 
id est cognovi te et propositum cor- 
dis tui. Ad litteram, sub quadam 
ficu sederat, forte cogitans de futuro 
Salvatore : ubi Philippus superve- 
niens, de Christo cum eo singulari- 
ter, nullo alio praesente, loquebatur. 



1 1 Nathanael fit Christi disci- 
PULUS. — Et ideo propter hoc si- 
gnum et praecedens, Nathanael 
statim confessus est ipsum esse 
Christum. Unde sequitur : Respon 
dit Nathanael, et ait : RaHbi, tu es 
Filius Dei, tu es Rex Israel, id est 
Christus exspectatus ab Israel in 
Regem et defensorem. Exspectabant 
enim omnes Judaei Messiam tempo- 
ralem, Regem futurum : et hoc mo- 
do videtur loqui iste Nathanael; 
quia non habebat adhuc cognitio- 
nem perfectam de Christo. Non 
enim videtur intellexisse tunc ipsius 
divihitatem , quia non dixisset : 
Tu es Rex Israel,^ed totius mundi ; 
et propterea cum dixit : Tu es Fi- 
lius Dei, non fuit confessus ejus 
dlvinitatem, sed intellexit hanc fi- 
liationem, per quamdam gratiae ex- 
cellentiam. Unde dicit Chrysosto- 
mus, quod adhuc credens esse 
sapientem, qui ex aliqua revelatio- 
ne Dei secreta noverit, confitetur 
eum esse Filium Dei, non per na- 
turam, sed per adoptionis gratiam; 
quia adhuc non erat plene illumi- 
natus de fine Trinitatis. Alii tamen 
dicunt quod hoc ex corde credidit, 
sicut ore confessus fuit; sed pri- 
mum probabilius est, sicut inferius 
patebit. Unde Dominus docet eum 
amplius, elevans eum ad majora, 
scilicet ad divinitatis suae cognitio- 
nem, per obsequium Angelorum, 
sibi tanquam superiori exhiben- 
dum. NuUa enim natura est supra 
angelicam, nisi divina; et hoc est 
quod dicitur : Respondit Jesus, et 
dixit ei : Quia dixi tibi : vidi te 
sub ficu, a^edis, me esse Christum, 
quantum ad excellentiam gratiae, 
majus his videbis, cognoscendo vir- 
tutem divinae substantiae. Unde 
Chrysostomus : a Quasi dicat : Ma- 
gnum tibi visum est hoc esse quod 
dixi, et propterea me Regem Israel 
confessus es. Quid igitur dices cum 
majus videris ? » Et quid sit istud ma- 



Digitized 



byGoogle 



254 



mmjE pARTis CAPUT xxrv. 



jus, ostendit, subd6ns : Etdicit eis, 
scilicet Philippo et Nathanaeli : 
Amen , amen dico vobis, amen , 
idem est quod fldeliter, et ideo ubi 
duplicatuK\ est signum maximoe 
certitudinis et firmitatis, videbitis 
ccelum apertum; et Angetos Dei 
ascendentes et descendentes super 
Filium hominis, in obsequium deita- 
tis, in humana latentis natura. ro 
Passione enim apparuit illi Ange- 
lus dc ccslo, confortans. eum; et 
ia rcsurrectione visi sunt Ange- 
li circa sepulchrum ejus;, et in 
ascensione astiterunt, tanquam duo 
viri, bi vestibus ^bis; sed et ante 
hoc, accesserunt , et ministrabant 
ei; et evangelizabant ejus natjvita- 
tem. UJbi Chrysostomus : <c Vide 
qualitec paulatim eum a terra sub- 
ducit^et facit quod noa ultra aesti- 
met eum hominem solum : cui 
enim Angeli ministraat, quallter 
hic homo purus esset? Per hoc igi^ 
tur suadet Angelorum se. esse do- 
minatorem : » haec Chrysostomus. 
Verumtamen,, quia iste Nathanaer 
doctissimus et peritissimus erat in 
Lege> noluit eum Dominus in Apo- 
stolum cum aliis eligere; nec etiam 
Nicodemum, de quo infra» dicitur,. 
eo quod. et ipse peritus et dbctus 
essety ne propter suam scientiam» 
se electos dicerent vel prasumerent. 
Voluit enim Christus Apostolos 
primosi fundatores Ecclesiae idiota& 
et simplices homines eligere; ne 
doctrioa fidei et prima conversio 
hominum humanae sapientiae adscri- 
beretur, sed divinae; hocetiam ideo 
fecit,. ut mundum et sapientes ejus 
confunderet. Fuerunt tamen Na- 
thajiael et Nicodemus,»a principio 



ad fidemj vocatf, rte doctriiw fider,. 
quasi a solis simpHcibus recepta, 
haberetur contemptui ; et ne si a 
principio omnes fuissent simplicesi 
crederentur per oppositum pcr 
ignorantiam decepti. Postquam ven> 
fides cathoiica radicata fuit, Pau- 
lus ad apostohitum vocatus- est, 
quamvts litteratus esset. Per An^ 
dream et Phili]!^um, qui a' Christo. 
edocti, de sallite fratrum suonim 
sollkiti flierunt, significantur iBt, 
qui proximos suos, quantum boibCb 
modo possunt, ad sequelam Chrisci 
inducunt. Quod est contra muftos,, 
qui non solum non inducunt, sed 
pro posse suo avertxmt. 

I2f Cmt ClfRlSTUS NaZARBTH Kfi-* 

DiiT? — Et regressn^ €sP Jesus' 
cum Philippo', m Galitaam. :• et 
venien^ Na^aretH , ad MatFci» 
suam, cum indicibili gaudio recfr-' 
ptus est per eam. Attende quad post 
baptismum, post victoriam tenta- 
tionum Christus rediit Nazareth, 
quod interpretatur^o^^ : et signifi- 
cat quod homo, quantumcumq*» 
lotus srt a peccatis, quantumcumque 
tentatjones superaverit, vel qu«— 
cumque bona fecerit, sempcr debet 
se reputare in ffore et in principio 
esse. Et deinceps, per iUum a«r- 
num, Jesus in Galilaea remansit : 
nec aliquis Evangelista ponit, qukH 
interim usque ad nuptias fecerit. In 
anno enim a baptismo, usque ad 
nuptias, nihil* aliud legitur Chi»- 
stum fecisse, nisi quod legitur de 
jejunio in deserto, et de tentatioxie 
a diabolo, et de testimonio Ba- 
ptistae, et de drscipuiorum con^r^ ^ 
sione. 



Digitized 



byGoogle 



DE MUTATICWE AQU^E IN VINUM. 



QRATIO 

O bone Jesu, Redemptor perditonim, Sahrator redemptorum, spes exau- 
lum, pauperum spiritu dulce aolatium, laborantium fortitudo, lassorum re- 
creatio, triumphantium cocoaa, supernorum; civium unica merces et laeti- 
tia vera, inclyta proles summi Dei, et fructus sublimis uteri virginafis : 
fons gratiarum omnium, de cujus plenitudine nos omnes accepimus, in 
te, ut finem omnium, tendens, et sperans, et amans, ferar. O desiderate 
Jesu ! ad te adducar, te sequar ;, quia tu solus sufficis, tu sokis salvas, 
tu solus bonus et suavis es te quflereutibu» et diligenti^us nomen tuum. 
Amen. 



CAPUT XXV 



De mutatiom aqu<e in vmum. 



Joanzus cap. 2. 



I NUPTIAS ChRISTUS^ SUA PRJEt- 

SENTiA HONORAT. — Dcindc auno 
sequenti, scilicet trigesimo pri- 
mo, coepit Jesus signis mirificis 
mundum illustrare. Et primo, ap- 
probans conjugium, nuptias in- 
travit, et aquam in vinum conver- 
tit : quod, eadem die qua baptizatus 
fiiit, scilicet anno revoluto, fecit. 
Dominus, sua corporali praeseatia, 
ac nihilominus signorum suorum 
initio, nuptias quas instituit, tan- 
quam licitas et honestas, honorare 
et commendare voluit, ne eas hae- 
retici despicere et damnare praesu- 
merent, Unde Beda : « Quia bona 
est castitas conjugalis, meliorcon- 
tinentia vidualis, optima munditia 
virginalis, ad probandum omnium 
electionem graduum; discernendum ^ 



tamen meritum singulorum , ex in- 
teraeratae Mariae Virginis utero na^ 
sci dignatus est, a prophetico Annae 
viduae ore mox natus benedicitur, 
a nuptiarum celebratoribus, jam ju- 
venis invitatus, hos praesentia suae 
virtutis honorat. » Die, itaque, ter- 
tio, id est tertio ab Evangelista no^ 
minato post primos duos (quibus 
Jesus post regressum a deserto ad 
Joannem venit, quamvis irrter eos 
multi dies fluxermt), rvuptice factce^ 
sunt inCana Galiltgat, id est in quo- 
dam vico seu villa provinciae Galilaeae 
sic dicta. Quamvis autem dubium sit, . 
cujus nuptiae fuerunt : tamen nos 
meditemur eas fuisse Joannis evan- 
gelistae, sicutin prologo superJoan- 
nem /ficrowymi/5 videtur affirmare. 
Quem volentem nubere Christu»- 



Digitized 



byGoogle 



256 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXV. 



de nuptiis vocavit : et ex tunc Joan 
nes Christo, propter munditiam 
continentiae virginalis, magis fami- 
liaris fuit. Hoc etiam videtur, ex 
eo quod Christus non legitur fuisse 
in nuptiis aliis ; et per hoc : Mater 
Jesu erat ibi^ tanquam in nuptiis 
sui nepotis. Non enim est verisi- 
mile, quod ipsa venisset, nisi mul- 
tum sihi attinuisset, sicut ivit ad 
Elizabeth, cognatam suam, nec le- 
gitur in tali casu ivisse ad aliam. 
In ipsis ergo nuptiis Domina no- 
stra fuit, non tanquam extranea in- 
vitata, sed tanquam primogenita, 
et dignior inter sorores fuit in do- 
mo sororis, quasi in domo sua. Cum 
enim soror ejus Maria Salome, uxor 
Zebedaei, vellet facere nuptias filio 
suo Joanni, vadens ad Dominam no- 
stram inNazareth, quarto a Cana mil- 
liario, intimavit hoc ei, etsic ipsa ante 
alios venit ad praeparationem nu- 
ptiarum. Unde legitur quod Mater 
Jesu erat ibi, sed de Jesu et disci- 
pxilis ejus dicitur quod fuenint vo- 
cati. Qui tamen discipuli adhuc 
firmiternon adhaerebant; sed seque- 
bantur gratia familiaritatis, imbui 
cupientes ejus doctrina. De Joseph 
autem, sponso Virginis , non fit 
mentio. Nam quidam dicunt eum 
tunc mortuum fuisse, et Virginem 
in custodiam Filii transisse, quia 
nec etiam deinceps de eo legitur in 
Evangelio. Quod si nondum mor- 
tuus fuit, tamen in Passione Do- 
mini sine dubio mortuus erat, quia 
uxor illius alio commendata est. 
Conspice igitur Dominum Jesum 
inter alios, sicut unura quemvis de 
populo comedentem, et humiliter 
in loco infimo, non inter majores» 
sedentem. Nam docturus erat in 
posterum : Cum invitaius fueris 
ad nuptias, recumbe in novissimo 
loco. Ipse vero prius coepit facere, 
quam docere. 

2 VlNI DEFECTUS ET MaRIJE' INTER- 

vENTio. — Conspice etiam Domi- 



nam obsequiosam, et in cunctis 
recte et ordinate faciendis sollici- 
tam. Cumque prope finem convi- 
vii agnosceret vinum deficere, ivit 
ad Filium, et dixit ad eum : Vinum 
non habent; non casu, nec fortuito 
accidisse putandum est , ut Domino 
venientead nuptias,vinum deficeret; 
sed eo magisutoccasiomiraculifieret. 
Unde intelligens sancta Dei Geni- 
trix, jam tempus perfectae aetatis, 
quo per miracula se ipsum Deum 
mundo innotesceret, et non filius 
Joseph, sed Dei et Mariae Virginis 
crederetur, ait : Vinum non habent; 
scilicet ad sufiicientiam. Quasi di- 
cat : Fili mi, vinum hic defi- 
cit. Solum insinuat hic defectum, 
nihil petens, sciens quod amanti 
sufficit solum insinuare necessita- 
tem, absque ulla petitione. Unde 
non dicit : Da eis vinum, ut reve- 
rentiam Filio servet, et in liberali- 
tate Filii et misericordia spem po- 
nens, tantum defectum proponit. 
Ex corde enim piissimo voluit 
praevenire totalem defectum, ne 
confusio appareret; et ideo invita- 
vit Filium, quem ad hoc potentem 
sciebat. Plena quippe Spiritu San- 
cto, jam tunc illud miraculum prae- 
videbat, quod Filius ejus facturus 
erat. Quod ergo facere cogitabat , 
hoc illa ut faceret, admonebat, se- 
cundum HTeronymum, Congruum 
est, quod ubi Deus invitatur, tem- 
poralis vinum jucunditatis deficere 
debeat; hoc enim vino Sancti non 
delectantur, quia inebriat ad De 
oblivionem, et incendit ad concu- 
piscentiam; nec dubium est quin 
Christus ad delectantes in vino ju- 
cunditatis nunquam introisset, et 
ideo congruum est ut in nuptiis 
Sanctorum deficiat. RespQndit Je- 
sus : Quid mihi et iibi esi, mulier? 
quid me molestas? Secundum Au- 
gustinum, Maria mulier dicta est, 
non corrupta virginitate, sed appel- 
latione gentis suae. Mulieres enim 



Digitized 



byGoogle 



DE MUTATIONE AQUiE IN VINUM. 



257 



omnes feminas illi appellaverunt, 
proprietate linguae Hebraeae; unde 
€t mulier de«£va virgine, cum ad- 
huc in paradiso esset, dicitur : Mu- 
Uer quam dedisti mihi sociam, etc. 
Secundum Origenem, congrue vocat 
Mariam mulierem, pro sexu et pro- 
prietate cordis, per misericordiam 
emolliti : quoniam misericordia 
emollita mollia sensit de nuptiis 
clle/)rantibus, qui ex paupertate vi- 
ni, in proximo manifestanda, vere- 
cundati fuissent. 

3 QUOMODO INTERPRETARI DEBEAT 

RESPONsio Christi? -- Et addidit : 
Nondum venit hora mea, id est, 
nondum vini defectum sentiunt, 
qui adsunt : sine ergo eos pri- 
mum hoc sentire, quia cum neces- 
sitatem cognoverint, magis repu- 
tabunt beneficium quod recipient. 
Nam , secundum Chrysostomum, 
Beata Virgo, ex pietate mota, vo- 
luit praeoccupare tempus debitum 
faciendi miraculum. Et quia istud 
miraculum inter miracula Christi 
erat primum, et ad confirmationem 
discipulorum ; ideo debuit esse no- 
tum ibidem existentibus , et gra- 
tum ipsis convivantibus. Hoc au- 
tem magis fuit , ex eo quod factum 
est, post talem vini defectum, quam 
si ante fuisset factum. Et quia, 
ut dictum est, Mater Jesu voluit 
praevenire totalem defectum, et 
quod statim, antequam esset op- 
portunum, Christus faceret mira- 
culum; ideo Christus, Matre haud 
dubium sapientior, eam repressit, 
dicens : Quid mihi et tibi est, mu- 
lier? quasi dicat : Scire tempus 
aptum ad faciendum miraculum 
fiendum non est mihi et tibi com- 
mune, sed mihi soli convenit. Pro- 
pter quod subditur : Nondum venit 
hora mea, id est hora conveniens 
^Eiciendi miraculum, a me solo cbgni- 
ta. Sed, secundum Augustinum,hct. 
re miracula competebat Christo, se- 
cundum divinam naturam , quam a 

VrTA Jesu Christi, tomus I. 



Matre non habuit; et ideo praedicto 
modo respondendo Matri, ostendere 
voluit quod in hoc non tenebatur 
ei obedire; quia in natura divina 
nihil habuit a Matre, nec, per con- 
sequens , cum ea aliquid commune. 
Ideo dicit : Quid mihi et tibi est, 
mulier? Quasi dicat : Vis fieri rai- 
raculum; sed ad hoc agendum, 
quid commune habeo lecum ? Quasi 
etiam dicat : Ex natura communi te- 
cum hoc non ago, sed ex eo quod 
habeo a Patre; quia virtutem facien- 
di miracula a Patre habeo, non a 
te. Sed quia humanitatem, in qua 
passus est, traxit a Matre, ideo ad- 
didit : Nondum venit hora mea, a 
me disposita, hora scilicet volunta- 
tis, non necessitatis ; id est, tempus 
patiendi ex communi mihi et tibi, 
scilicet in natura quam a te habeo : 
et tunc te recognoscam, et tibi con- 
descendam. Unde cum venisset ho- 
ra , qua ut homo moreretur , de 
cruce, cognitam Matrem recom- 
mendavit discipulo , quem prae 
ceteris diligebat. Primae tamen sen- 
tentiae, secundum Chrysostomum , 
magis consonat littera sequens; 
quia Mater Jesu ex ejus respon- 
sione non ostendit petitionem 
suam repulsam, sed convenienter 
dilatam. 

4 CONFIDENTIA MaRIJE. — Un- 

de de Domini responsione non 
diffidens, sed de sua benignitate 
praesumens, rediit ad ministros qui 
serviebant in nuptiis illis, et fidu- 
cialiter mittens illos ad Filium 
suum, dinit eis : Quodcunque dixe- 
rit vobis, facite, exspectans, hora 
convenienti a Filio suo cognita, im- 
pletionem petitionis suae; quasi di- 
cat : Licet abnegare videatur, tamen 
faciet. Intellexit enim in illis ver- 
bis Domini ipsum non exaspera- 
tum ; et ideo fiducialiter imperavit 
ministris , ut praecepta implerent 
Filii jubentis.Sciebat enimeumtan- 
tae misericordiae et pietatis, quod 

. ^7 



Digitized 



byGoogle 



258 



PRIMifi PAKTK CAPOT XXV. 



eofflpateretur indigentibus ct ftice- 
ret quod petebatur , licet aspcfc lo- 
* qtii ct negare videreiur. Sana do- 
Cirina Virginis Marjae, ut iBctnper 
debeamus Christo obcdire : et per 
hoc etiammonimur de Domino non 
desperare, si nobis, cum oramus, 
v!deatur de faao durius respondere, 
sed cum beata Virgine fiducialiter 
e|us misericordiam exspectare. Sed 
cum Christus maximam reverentiam 
Matri detuierit, mirum videtur quod 
sic extranee ei respondit. Dura qui- 
dem videtur praediaa Domini re- 
«ponsio. $ed, secundum Augusti- 
num, instructoria est ; quia in divinis, 
qutt Dei Bunt, Matrem recognoscere 
non debemus. Et similiter, secun- 
dum Bernardum, ad instructionem 
nostram fuit , qui de hoc loco sic 
dicit : « Quid tibi et ifli , Domine? 
Nonne quod Filio et Matri? Quidad 
illam pertines quaeris, cum sis hene- 
dictus frucius ventris sui immacu- 
lati > Nonne ipsa est, quae salvo pu- 
dore concepit, et sine corruptione te 
peperit? Nonne ipsa est, wi cujus 
utero novem mcnsibus moratus es : 
dqus virgineis uberibus lactatuses : 
cum qua duodecim annorum factus 
de 5erusalem descendisti, et eras 
Stthditus ilti? Dicis:Qirt\l mifa et 
tibi ? Multum per oranem modum ; 
scd manifeste jam video, qtK>d non 
veiut indignans, aut confundere vo- 
lens Virginis et Matris tcneram ve- 
reoundiam , dixcris : Quid miM et 
HM? cum venientibus ad te, jtncta 
praeceptum ejus, ministris, nihil 
Canctatus, facias quod ^uggessit. Ut- 
quid ergo, fratrcs, utquid responde- 
rtt prius> Utique propter nos ct 
CMiversos ad Dominum : ut jam non 
aoilicitet camalium cura parentum, 
& necessitudines illae non impedtant 
exercitum spirituale. Quamdiu^nim 
de mundo sumus , debitof^ tio6. 
constat csse parentibiis. At post- 
quam reliquimus nostnctipsos, mul- 
tb tnagis ab eorum dcdlidtudiwe li- 



bcrtti «utnut;. Unde fegimus fratrem 
quemdam, in eremo convcreantem,. 
cum ad tum camalis frater, tuxilii 
gratia, adventasset, respondissc , ut 
adiret alterura fratrcm eorum , cum 
iUe utique jam obiisset. Cum admi- 
ratut, qui vencrat, respondcret qoia 
iHe obiit, ercmita se quoque simili- 
ter obiissc respondit. Optimc crgo 
no& docuit Dominus, ne soUiciti s^- 
mus super propinquos camis no- 
str« , plu!f quam rdigio postulet, 
quando ipse Matri, et tali Matri re- 
spondlt : Quid tibi et mihi est, mu- 
lier? Sic et in alio k>co, cum suggc» 
reret ci <quidam , quoniam Mater 
ojus ct fratrcs cjus fbris starcnt, 
quaerentes ei loqui, respondit: Qu^ 
ett MatermeOy etfraires mei? Ubi 
modo sont , qui tam carAaliter , et 
intnicsr, super camalibus propin-> 
qois suia solliciti sunt, ac si adhuc 
viverent et ipu cum eis> • hnc 
Berwardus, 

5 Htxmua: aqua jitventur implb- 
KJ* -- JErani auiem i*f lapidea hy^ 
dn» «X, posHie secundum purifi- 
cationem, id est secundim& morem 
et dtum puriiicatioms, Judoforum, 
hoc eftt vasa «quatica , et «quamm 
reoeptui parata ab u^op,, quod est 
aqua ; sic dicta, ut si fori» contigis- 
set rfiquem de convivis, vel de mi- 
nistris lawre sc, vel vasa, aquam ad 
hoc inveniret, et habcret paratam. 
Crcbro enim manus etvasa eipulalo- 
ria Judsei baptizabant, id cst lava-» 
bant ct purificabant; et u casu im- 
mUndum aliquid teti^iw«it, nist 
prius loti, non ccaocd^nt. Capie-- 
beM, «atMn, singuUe, hjifeiae, we- 
tretMS, id est mensims, hinas vH 
temas, « pL^w, quod cst mcnsurt 
sic dicta. S«cundam JMorum, me- 
cpcta qwedam mensana cst conti- 
nou decem aextarios; «t secuoduni 
eumdctt, sextarius oontinet tantuni 
dun libims, qui, bisassum{^&, vo- 
catur bilibris.£^ disrit Jeeus^ mini- 
«trxS) impklietydrias aquA.k3X(iyM 



Digitized 



byGoogle 



DE MUTATIONE XQUJE: IN VINUM. 



25^ 



enim de aqua prius posita inde as- 
sumpserant ad purificationem vaso- 
rum : et ideo jussit Jesus suppleri 
quod fiierat amotum. Euntes igitur 
ministri hauserunt aqiiam de pu- 
teo : qui adhuc ibi esse dicitur,' 
extra viculum , et impleverwit hy-- 
drias nsque ad summum, Quas cum 
fiiissent impletae aqua , conversa est 
in vinum divina virtute, Non dici- 
tor hic quod aliqua verl^a ad hoc 
dlxerit, sicut in transsubstantiatione 
panis et vini in Corpus suimi et 
Sangumem jsed occtilta virtute di- 
vinitatis hoc operatus est. Sine ergo 
omni verbo, sola Domini voluntate, 
in optimum vinum aqua conversa 
est; cum tamen alia miracula, et 
verbo, et tactu corporeo, et aliquan- 
do fletu perfecerit. 

6VINUII MIRACULOSB PRODUCTUK 
FERTUR ARCHrrRICLINO. — Et dixlt 

tis Jesus : Haurite nunc, et ferte 
archiiriclina, In hoc duo notantur : 
primum, discretio Domini, quia 
primo misit magis honorabili; nec 
in hoc fiiit personarum acceptor 
quia, secundum Augustinum, non 
cum homines diverso modo pro suis 
gradibus honoramus, tunc timcn- 
dum est, ne personas accipiamus. 
— Secundum, humilitas Domini; 
quia patet quod sedebat longe ab 
architriclino, cum diceret : Ferte 
illi, quasi ab eo remoto, et cum ille 
sederet in magis honorabili loco , 
colligitur quod Dominus nolens se- 
dere ibi, nec juxta eum , elegit ibi 
humiliorem locum. Triclinium est 
locus ubi sunt tres ordines mensa- 
rum, secundum gradus superiores 
et inferiores ordinatarum : sicut so- 
let esse in refectoriis religioso- 
rum. Et dicitur triclinium a tri- 
plici ordine lectorum , super quos 
sedendo, recumbentes comedebant. 
KXfvTj enim Graece , lectum Latine 
signincat. Nam antiquitus, in le- 
ctis sedentes et accumbentes co- 
medere solebant, ut ex labore fe- 



tigationis, interim dum cibus su- 
mitur, membra quiescerent. Et ideo 
in Scripturis dicuntur comedentes 
accumbere, vei recumbere, seu dis- 
cumbere, quod est quasi jacendo 
comedere. Architriclinus est prin- 
ceps et primas triclinii, id est prin- 
cipalis, et primus inter convivantes 
in triclinio. Et probabile est quod 
fuerit aliquis sacerdos illius tem- 
poris, qui nuptiis intererat, ad 
benedicendum, et ad ostendendum 
qualiter debeant procedere, secun- 
dum Legem et statuta seniorum. 
Voluit ergo Dominus noster, quod 
principaiior inter convivas, primo 
de vino illo gustaret, ut praesidentis 
sententia acceptabilior esset, et ex 
ipsius commendatione miraculum 
notius fieret. Sic etiam nos debe- 
mus nostra examinatori prslato 
offerre, ad probandum ea. 

7 VlNI MIRACULOSI BONTTAS. — 

Ut auiem gustavit architridinus 
aquam vinum factam, id est, mu- 
tatam in vinum, et non sciebat tmde 
esset, sciiicet per Christi virtutem, 
vocat sponsum, quasi ad arguen- 
dum ipsum, et dicit ei : OmtuM 
homo, rationalis et prudenter agens,^ 
in principio bonum vinum apponit, 
convivantibus ; quia tunc sensus 
est vivax et potest discemere vini 
bonttatem , et acceptare , et atm 
inebriati fuerint, tunc, apponit, id 
quod deteriuSy id est aquosius, et 
debilius ad mitigationcm ebrietatis, 
quia tunc non sic sciunt discernere 
inter bonum et deterius. Tu autem, 
contra consuetudinem feciens, ser^ 
vasti vinum bonum usque adhuc, 
ita quod modo sapor ejus discerni 
non potest ; quasi diceret, arguendo 
eum : Inordinate et imprudenter 
fecisti contrarium. Iste tamen, ut 
praedictum est, ignoranter loqueba- 
tur. Ministri ergo, qui dederant 
vinum Hli et aliis, divulgavcrunt 
miraculum, quia ipsi sdebant quo- 
modo fuerat fiictum. Commendavrt 



Digitized 



byGoogle 



26o 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXV. 



architriclinus vini bonitatem, et 
post in communi commendavenint 
miraculi novitatem. Non dubium 
quin melior erat mutati vini natura, 
quam nati. Unde Chrysostomus : 
a Fecit aquam in vinum ; non sim- 
pliciter autem vinum, sed vinum 
optimum. Talia enim Christi mi~ 
racula multo his quae per manum 
perficiuntur, speciosiora et potiora 
quodammodo sunt : ita et in aliis, 
quando membrum direxit corporis 
claudicans, sanis demonstrabat hoc 
melius. » Et iterum : « Generale est 
in omnibus Christi miraculis, quod 
semper ad aliquid melius termina- 
tur, quam posset fieri per natu- 
ram : » haec Chrysostomus. 

8 SCOPUS HUJUS MIRACULI. — HOC 

miraculum, primo a Christo factum 
est ad manifestandam veritatem di- 
vinitatis in eo latentem, et ad con- 
firmandam eorum fidem. Et hoc 
est quod dicitur : Hoc fecit Jesus 
initium signorum, per se factorum, 
quia ante hoc fuerunt signa per 
Patrem facta circa ipsum. Et ideo 
falsum est quod dicitur de signis 
puerilibus, in libro de infantia 
Salvatoris, et in Evangelio Naza- 
raeorum. Fecit autem hoc, in Cana, 
villa quadam provinciae Galilcece, 
In qua villa, ostenditur locus ubi 
steterunt hydriae , et triclinium 
ubi steterunt mensae; et descendi- 
tur ad ea per plures gradus, sub 
terra, sicut est in pluribus aliis lo- 
cis sanctis : quod forte accidit 
propter frequentes destructiones 
et ruinas factas in illis. Et mani- 
festavit per hoc signum gloriam 
suam, id est gloriosam latentem in 
carne deitatem, et per deitatis po- 
tentiam, per quam haec fecit, et 
quam gloriosus est ; ostendens per 
efifectum divinae virtutis, quod ipse 
essct Dominus virtutum et Rex glo- 
riae, et quod ipse esset Sponsus Ec- 
clesiae; et quod ipse esset qui cuncta 
ex nihilo potuit creare, qui etiam. 



sicut Dominus, quando voluit, po- 
tuit elementa immutare ; ostendens 
ita, secundum Chrysostomum, quo- 
niam ipse est, qui in vineis aquam 
transmutat; pluviam per radicem 
in vinum vertit, quodque in planta 
per multum temporis fit, hoc re- 
pente simul in nuptiis operatus est. 

9 DlSCIPULI IN FIDE CONFIRMANTUR. 

— Et, viso miraculo, crediderunt in 
eum discipuli ejus, scilicet magis 
firmiter et perfecte, quam ante mi- 
raculum. Habebat enim paucos 
discipulos, sicutet Joannes, quos fa- 
miliariter docebat, non tamen sic in- 
separabiliter adhaerentes, et perfecte 
credentes, sicut post miraculum : 
sed qui illi fuerunt , nescimus. 
Unde dicuntur discipuli , pro- 
pter notitiam, et sequelam, et mu- 
tuum inter Christum et ipsos amo- 
rem. Vel quia post futuri discipuli 
erant : ad verbum enim Joannis plures 
eum occulte audiebant, qui postmo- 
dum omnino eum secuti sunt. Potest 
etiam dici, quod aliqui de novo 
in eum crediderunt, et illi qui prius 
crediderant, ut Andreas et alii, per 
hoc in fide solidati fuerunt. Ubi 
Augustinus : « Scriptura non solum 
illos duodenos appellat discipulos 
ejus, sed omnes qui in eum creden- 
tes magisterio ejus ad regnum coelo- 
rum erudiebantur. » 

10 NUPTLE QUADRUPLICES. — No- 

tandum hic quod, secundum qua- 
druplicem sensum sacrae Scripturae, 
quadruplices sunt nuptiae, scilicet : 
carnalis copulationis , secundum 
sensum litteralem ; .divinae In- 
carnationis , secundum sensum 
allegoricum ; spiritualis conjun- 
ctionis , secundum sensum tro- 
pologicum , et beatae fruitionis, 
secundum sensum anagogicum. De 
primis nuptiis, ad litteram, est 
evangelium praesens. Istis nuptiis 
interesse debent Mater Jesu, et 
Jesus, cum discipulis suis ; per 
istos tres enim intelliguntur tria 



Digitized 



byGoogle 



DE MUTATIONE AQUiE IN VINUM. 



261 



bona matrimonii. ^rimum bonum 
est fides castitatis, quod significat 
casta Mater Domini ; secundum est 
sacramentum : significat enim con- 
junctionem divinitatis et humanitaiis 
in Christo, vel Christi et Ecclesiae, 
quam sacram rem significat et effi- 
cit Christus, qui interfuit nuptiis; 
tertium est proles suscipienda, et 
educanda in fide Christi, quod si- 
gnificant Christi discipuli. — Se- 
cundae nuptiae allegoricae sunt 
divinae Incarnationis. In his nuptiis 
sponsus est Filius Dei, Verbum 
atemum ; sponsa vero, humana na- 
tura. In his nuptiis, totaliter fuit 
Mater Jesu, et ipse Jesus, et disci- 
puli ejus futuri, quos elegit in ipso, 
ante mundi constitutionem. Harum 
nuptiarum proles sunt omnes qui 
cre^unt in eum. Aliter, istae nuptiae 
allegorice dicuntur esse inter Chri- 
stum sponsum et Ecclesiam spon- 
sam , quarum nuptiarum proles 
sunt omnes fideles , et redit in 
idem cum jam praemissis. -- Ter- 
tiae nuptiae sunt tropologicae, spiri- 
tualis videlicet conjunctionis Dei 
et animae ; in his nuptiis consistunt 
tria bona conjugii : fides, proles, 
sacramentum. — Quartae nuptiae 
sunt anagogicae et coelestes, in qui- 
bus gaudium nostrum erit plenum. 
Unde in Apocalypsi : Gaudeamus, 
et exsultemus, et demus gloriam 
Deo : quia venerunt nuptice Agni, 
ei uxor ejus prceparavit se. Ad has 
nuptias non intrant, nisi beati, qui 
ad coenam nuptiarum Agni vocati 
sunt, quales sunt virgines pruden- 
tes, quae intraverunt cum sponso, 
et clausa est janua. Sicut ergo sunt 
nuptiae hominis et hominis in car- 
nali copulatione , ita sunt nuptiae 
Dei et hominis in naturarum con- 
junctione, et spiritus creati , et 
Spiritus increati societate : et hoc 
in gratia et gloria. Primae nuptiae 
Dei et hominis factae sunt, cum hu- 
manam naturam divinae naturae in 



unitatem personae copulavit. Secun- 
dae sunt Dei et hominis in uno 
spiritu, in gratia charitatis conjuncti. 
Tertiae sunt Dei et hominis in glo- 
ria; quando fidelisanima ingreditur 
thalamum sponsi, in secreto coelestis 
luminis. In omnibus autem his, 
aqua terrenae consolationis insipi- 
dae transit in vinum jucunditatis 
aeternae, in Dei sapore et societate. 

, II QUID NUPTI^ Ilf CaNA FACT-fi 
ALLEGORICE SIGNIFICENT ? — PoSSU- 

mus etiam dicere quod per nuptias, 
de quibus hic secundum sensum lit- 
teraJem dicitur, conjunctio Christi et 
Ecclesiae intelligitur : et quod istud 
matrimonium in utero virginali 
initiatum fiiit, quando Deus Pater 
Filio humanam naturam in unitate 
personae univit , et sic thalamus 
hujus conjunctionis fuit uterus 
virginalis. Publicatum autem fuit, 
quando Ecclesia sibi per fidem 
conjuncta est ; consummatum vero 
erit, quando sponsa, id est Ecclesia, 
introducetur in thalamum Sponsi, 
in coelestem scilicet gloriam. Et, se- 
cundum Bedam, non vacat a myste- 
rio, quod die tertia nuptice facice 
referuntur. Primus namque dies est 
tempus legis naturae, quo Patriar- 
charum exemplo ; secundus, tem- 
pus Legis scriptae, quo Prophetarum 
scriptis ; tertius, tempus gratiae, 
quo Evangelistarum praeconiis , 
quasi tertiae diei luce mundo refulsit, 
in quo Dominus in carne natus 
apparuit, et nuptias celebravit. Unde 
Osee : Vivificabit nos post duos 
dies ; in die tertia suscitabit nos, 
etc. Sed ad hoc quod in Cana Ga- 
lilaeae, id est f e/o transmigraiionis, 
eaedem nuptiae factae perhibentur, 
significat eos gratia Dei dignos esse, 
qui zelo devotionis fervere, ac de 
vitiis ad virtutes, et de terrenis ad 
aeterna norunt transmigrare. Et, se- 
cundum Augustinum, mysteria quae 
in illo Domini miraculo latent, vi- 
deamus ; oportebat implere in Chri- 



Digitized 



byGoogle 



2.62 



PRlMiE PARTIS CAPUT XXV. 



sto quae de illo scripta erant ; illa 
erant aqua ; fecit autem de aqua vi- 
num, cum aperuiteis sensum, etexpo- 
suit. Sic enim sapit quod non sapie- 
bat, et inebriat quod non inebriabat. 
Ut autem dicit Akuinus, ministri 
sunt doctores Novi Testamenti, qui 
Scripturas spiritualiter aliis inter- 
pretantur. Architriciinus vero est 
aliquis Legis peritus : ut Nicodemus, 
Gamaliel, Saulus. Dum ergo talibus 
Evangelii verbum committitur , 
quod in littera Legisoccultatur, quasi 
vinum de aqua factum, architriclino 
propinatur. Et bene in domo nuptia- 
rum tres ordines discumbentium, 
altitudine inter se dlstantes, descri- 
buntnr; quia Ecclesia tribus ordi- 
nibus fidelium constat, scilicet : 
conjugatorum , continentium , et 
doctorum. Optimum autem vinum 
Christus usque adhuc conservavit, 
id est Evangelium suum, usque in 
sextam aetatem distulit. Sed, aliis 
propter prolixitatem vitandam omis- 
sis de nuptiis tropologicis, propter 
moralitatem aliquantulum latius vi- 
deamus. 

1 2 QUID SPIRITUALITER ET ICYSTICE ? 

— Spiritualiter ergo in Cana Ga- 
lilaeae fiunt nuptiae, quando intra 
sanctam Ecclesiam, sive conversa- 
tionem bonam, per fervorem, Chri- 
sto fideles animae sociantur : Cana 
enim interpretatur j^elus, et signi- 
ficat fervorem dilectionis. Gaiilaea 
vero interpretatur transmigratio 
facta : et designat Ecclesiam. Ex 
qua interpretatiooe hoc ostenditur, 
quod illi feliciter ad has spirituales 
nuptias veniunt, et discumbentes 
digni Christo sunt, qui fervore di- 
lectionis, et zelo amoris Dei tacti, 
mala opera respuere et bona amare 
didicerunt, ac de vitiis ad virtutes, 
et de statu culpae ad gratiam, nec 
non de terreno amore ad coeleste 
desiderium, et a seipsis in Deum 
transmigraverunt. In sancta namque 
Ecclesia, sive in spiritualis vitae 



conversatione honesta» respuentes 
mala, amamus b^na ; et postponea- 
tes transitoria, transmigramus ad 
aetema. Ad hoc facit, quod iUae 
eximiae nuptiae in Annimtiatione, 
quando beata Virgo coeli nupsit 
Architecto, sunt in Gaiilaea factae , 
ad insinuandum quod mens apta 
nuptiis spirituaiibus debet esse in 
transmigratione. In his nuptiis, 
Jesus Saivator, id est, qui popmlum 
suum salvat a peccatis eorum, 
aquam convertit in vinum, quando 
convertit impium, et facit pium; 
quando aufert culpam, et confert 
gratiam : sed ad preces beatae Vlr- 
ginis, quae semper compatitur mi- 
seris, implentur hydriae, et aqua 
tristitiae convertitur in vinum con- 
solationis et devotionis aeternae. Sex 
hydriae sunt quinque sensus cor- 
poris , cum uno simplici sensu 
animae : sed hydriae dlcuntur la- 
pideae, quia sensus nostri ante gra- 
tiam obdurati sunt per culpam. Istas 
hydrias aqua implemus , quapdo 
fletu nostrae compunctionis omnes 
sensus nostros a culpa transacfia 
perfecte lavamus : tali aqua puri- 
ficantur Judaei, id est veri confesfio- 
res Christi, qui non tantum coo- 
fitentur eum voce oris, sed etiam 
opere manuum, in veritate cordis. 
Capiunt autem hydriae metretas 
binas vel ternas : biaa&» quando 
flemus quae commisimus delecta- 
tione et consensu ; ternas vero, 
quando fletibus purgamus» noa 
solum dilectionem pravam et con- 
sensum, verum etiam opus malum. 
Aqua denique in vinum convertitur, 
quando fletum culpae jucunditaa 
gratiae sequitur : vel etiam quando 
in mente hominis opus Dei, quod 
laboranti prius non sapit per spirir- 
tualem negligentiam, illuminato dul- 
cescit. Omnis autem homo primum 
vinum bonum ponit, quia homines, 
ea quae ad vinum bonum pertinent, 
scilicet delectabila, amant et quae- 



Digitized 



byGoogle 



DE MUTATIONE AQU^ IN VINUM. 



»63 



Tunt in prsBsenti ; deinde, quod de- 
terius est, quia amara invenient et 
recipient in futuro. Sic ergo dia* 
bolus primo suggerit aliqua sub 
-spede boni. Et cum quis per compla- 
<:entiam inebriatus fuerit, tunc,quod 
deterius est, scilicet enormitates 
diversas» in peccatis superinducit. 
Sed Christus non primo vinum bo^ 
num ponit, sed in posterum servat^ 
quia a principio amara et dura 
proponit ; quia arcta esi via, qucc 
ducit ad vitam ; et^ ut alibi, onmes 
qui pie volunt in Ckristo vivcre, 
amaritudines et tribulationes pa- 
tiuntur, sed in futuro, delectationes 
et gaudia consequuntur ; et parva 
sunt bona, quae nobis tribuit in 
praesenti tempore, ad comparationem 
fiiturorum, qus bonis daturus est 
In ssternitate. Bonus medicus nun- 
quam dat bonum et purum vinum 
in&rmOf vel illi qui evasit de in^- 
zoitate, quamdiu est debilis, donec 
perfectam habeat sanitatem; aed 
4at illi vinum a^ua mixtum. Sic 
bomine existente m vitaista, quam* 
vis evaserit infirmitatem peceati, 
tamen debilis est et potest recidi* 
vare, dat Dominus vinum mixtum 
■aqua tribulationis ; sed in fine» 
quando babebitperfectam sanitatem, 
tunc dabit vinum purum aetem» 
consolationis. 

j3 QuiS SUlfT MORALITEE 6EZ HX- 

j»uuE? — De prsedictis bydriis et 
metretis sic dicit Bernardus t 
«Sex hydriae positae sunt his qmi 
post Baptismum in peccata labun* 
tur. Prima hydria, et prima pur- 
gatio in compunctione est, de qua 
legimus : quoniam si impius egerit 
poenitentiam ab omnibus peccatis 
suis, omnium iniquitatum ejus, quas 
operatus est, non recordabor. Se- 
cunda vero confessio est : omnia 
siquidem in confessione lavantur. 
Tertia, ^emoayaanim krgitio : 
iiinc enim habet in Evangelio ; 
Dateeleemosynam, et omnia munda 



suttt vobis, Quarta est remissio in- 
juriarum, secundum quod orantea 
dicimua : Dimitte nobis debita no- 
stra ; sicut et nos dimittimus debir 
toribus nostris. Quinta est afBic^Q 
corporis, unde exoramus : 

Ut mundi per abstinentiam^ 
Deo canamus graiiam. 

Sexta est obedientia pr«cepto<' 
rum» sicut audierunt discipuli» 
quod utinam mereamur audire ^ 
nos ; Vos mundi estis, propter ««v 
monem quem locutus sum vobis^ 
Nimirum quia non erant sicut hi 
de quibus dicetur : Sermo meuf 
WM capit in vobis; sed in auditw 
verbi obedierant ei. Hae sunt s^ 
hydri», posite in purificationem 
Dostram : et quae vacuae sunt «I 
plenae vento, si pro in«fni gloria 
observantur. Aqua replentur, si ti* 
more Dd custodiuntur , quoniam 
timor Domini, fons vitae. Aqua, 
inquam , timor Domini est ; ctsi 
minus sapida, sed optime refrige» 
rans animam noxiis desideriis 
«estuantem : aqua est, quae jacult 
inimici ignita possit exstinguercu 
Sed divina virtute aqua mutatur 
in vinum : quoniam perfecia charim 
tas, foras mittit iimorem, Dicuntur 
autem lapideae hydriae , non tam 
propter duritiam, quam propteir 
stabilitatem, capientes singulae me* 
tretas binas vel ternas ; duae metrc» 
tae : timor gehennae incurrendae d 
timor ^oriae amittendae. Sed quiji 
haec de contingenti futuro supt, et 
blandiri sibi potest anima, dicens : 
Postquam aliquamdiu in voluptati- 
bus tuis vixeris, ages poenitentiam, 
Ut nec istam perdas, nec illam in- 
curras, bonum est adhiberi et ter- 
tium, qui utique spiritualibus no- 
tus est, eo utilior quo de praesenti 
c«t. Timent qui noverunt spi- 
rituakm cibum , nequando foitft 
fraud^tur eo. Ipse est panis At^ 



Digitized 



byGoogle 



264 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXV. 



gelorumj panis vivus, panis quo- 
tidianus. Hic est de quo promis- 
sum est, quia centuplum accipiemus 
in hoc seculo. Sicut enim mercena- 
riis et cibus quotidianus datur in 
opere, et merces servatur in fine ; 
sic Dominus vitam in fine reddet, et 
interim centuplum repromittit et 
exhibet. Quid ergo mirum, si timet 
ne perdat hanc gratiam, qui jam 
secutus est eam : hgec est metreta 
tertia, quam sub distinctione si- 
gnanter posuit, eo quod non om- 
nium sit, quia nec omnihus centu- 
plum repromittitur. » Et iterum 
Bernardus : « Quasramus ergo 
mensuras, quas hydriae capiebant 
binas aut trinas. Nam et Salvator 
triplicem nobis aquam apponit; 
et perfectus omnis erit, qui has tres 
metretas habere potuerit. Plorat 
ipse super Lazarum, et super civi- 
tatem Jerusalem : hsec est aqua 
prima. Sudat, imminente Passionis 
hora ; et haec est secunda , non ab 
oculis tantum, sed a toto corpore 
manans, rubea quidem et sangui- 
nea. Tertia vero aqua, una cum san- 
guine manavit ex ejus latere. Et tu 
ergo primum habes, si de peccatis 
compunctus , conscientiae stratum 
rigas. Secundam habes, si in su- 
dore vultus tui, pane tuo vescaris, 
et labore poenitentiae corpus tuum 
castiges. Est autem coloris sangui- 
nei, sive propter laborem, sive pro- 
pter ipsum concupiscentiae, quem ex- 
stinguit, ignem. Jam vero, si proficere 
potes usque ad gratiam devotionis, 
pbtaberis aqua gratiae Salvatoris, et 



Spiritus Sancti, quae super mel dul- 
cis est, et fiet in te aquce fons in vi- 
tam ceternam salientis : et memento 
hanc esse aquam, quae de latere 
dormientis procedit, et sine omni 
molestia fuit. Oportet enim quod 
jam mundo mortuus sit, qui in hac 
gratia delectari voluerit. Prima igi- 
tur a praeteritis delictis abluit con- ' 
scientiam; secunda, ut futura ca- 
pias , exstinguit concupiscentiam ; 
tertia vero, si ad eam pervenire me- 
rueris, sitientem potat animam : » 
haec Bernardus. 

14 JOANNIS EVANGELISTiE VOCATIO. 

— Finito autem convivio, Dominus 
vocavit Joannem seorsum, et dixit 
ad eum : Dimitte hanc uxorem, et 
sequere me. Qui, viso miraculo in 
ejus nuptiis facto, statim relicta 
sponsa sua, secutus est Dominum. 
Et haec fuit prima vocatio Joannis, 
qua ad Chrisii venit familiaritatem 
et notitiam. Sponsa vero ejus, Ana- 
chita nomine, vel, secundum alios, 
Maria Magdalena, voluntarie, sicut 
sponsus ejus, cum aliis sanctis mu- 
lieribus, Dominum secuta est. Dei 
enim perfecta sunt opera; et ideo ex 
quo vocavit unum conjugum, con- 
veniens fuit vocare et alterum. In 
hoc ergo quod Dominus nuptiis in- 
terfuit, carnale matrimonium ap- 
probavit ; sed in eo quod Joannem 
de nuptiis vocavit, intelligi aperte 
dedit, quod longe dignius est spiri- 
tuale matrimonium, quam carnale. 
Unde in Ecclesia observatur quod 
ante copulam carnalem, potest licite 
alter conjugum intrare religionem. 



ORATIO 



Dominc Jesu Christe, qui die tertia, scilicet tempore gratiae, ad nuptias, 
scilicet conjunctionis tui et Ecclesiae, per carnem venisti , et aquam in 
vinum convertisti, dum ea quae in Scriptura veteri carnalia videbantur. 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA EJECTIONE VENDENTIUM DE TEMPLO. 



265 



spiritualia ostendisti, unde plenae sunt hydriae, quia impletae sunt prophe- 
tiae : Converte, quaeso, animam meam frigidam in charitatis tuae fervo- 
rem; insipidam, in suavitatis tuae saporem; fiuxibilem et instabilem, in 
virtutis et gratiae tuae constantiam : mutans aquam totius meae indevotio- 
nis, in vinum fructuosae compunctionis, quo me miserum semper potare, 
et inebriare, ac illud tandem in vinum jucunditatis convertere de tua mi- 
sericordia digheris. Amen. 



CAPUT XXVI 



Deprima ejectione vendentium de templo, et de 
Nicodemo. 



Joannis cap. 2. 



I Christus descendit Caphar- 

NAUM ET POSTEA JeROSOLYMAM ASCEN- 

DiT. — Praefato miraculo, in mense 
januario facto, moram traxit Jesus in 
Gaiilaea, usque dum appropinquaret 
mensis aprilis in quo tunc erat 
Pascha Judaeorum ; et tunc, descen- 
dit, secundum loci situm, de Cana 
in Capharnaum, metropolim G^li- 
laeae, et ipse et Mater ejus; descen- 
derunt similiter et fratres ejus, id 
est , cognati ejus secundum car- 
nem, scilicet consanguinei Matris 
vel Joseph, qui pater putabatur : et 
discipuli ejus, qui per eum erudie- 
bantur. Ideo autem Capharnaum, 
quae erat metropolis, voiuit venire, 
quia jam inceperat gloriam suam 
manifestare. Et ibi manserunt non 
multis diebus, quia cives Caphar- 
uaum, valde corrupti, non se exhi- 
buerunt devotos ad suscipiendam 
Christi doctrinam ; et quia immine- 
bat tempus eundi in Jerusalem , 
propter proximum Pascha Judaeo- 
rum. Et quia prope erat Pascha 
Judceorum , ascendit Jesus, cum 



discipulis suis, Jerosolymam, me- 
tropolim Judaeae, secundum Legis 
praeceptum. 

2 Ejicit e templo vendentes et 
ementes. — Et invenit in templo ven- 
dentes boves, et oves, et columbas, 
et nummularios sedentes, Nomine 
templi non accipitur hic ipsa domus 
Domini, in qua erat altare thymiama- 
tis et candelabrum ; nec atrium sa- 
cerdotum, in quo erat altare ho- 
locaustorum; sed quoddam atrium 
ubi homines orabant, et doctores do- 
cebant; et ibi vendebantur ea, quae 
in templo ofFerebantur. Et quia de 
longinquo adduci non poterant, ideo 
sacerdotes, qui propter cupiditatem 
diversis adinventionibus populum 
depauperabant, statuerunt homines 
qui talia ibi vendebant, ut venien- 
tes de longinquo, excusationem de 
oblationibus dimittendis non habe- 
rent. Aliqui etiam advenientium non 
habebant pecuniam, et ideo statue- 
rantibi campsores, qui sub cautione 
tradebant eam : et cum hoc, ultra 
sortem, recipiebant aliqua munu- 



Digitized 



byGoogle 



a66 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXVL 



■scula, non tamen pecuniam, ne ar- 
guerentur manifeste facere contra 
Legem, dando ad uturam. Et cum 
Jedsset Jesus quasi flagellum de 
funiculo ejecit omnes, scilicet ven- 
dentes» et nummularios, ac oves et 
boves, de teraplo et nummulariorum 
ceSy id est pecuniam, effudit, et in 
diversa sparsit, et mensas eorum, 
quas erant quasi vasa denariorum, 
subvertit, et dejecit. Et his qui co- 
Jumbas vendebant, dixit : Au/erte 
ista hinc, de loco isto, et nolite facere, 
opere vestro , domum Patris mei, 
quae est domus orationis, domum 
negotiationis et mercationis. Bis le- 
gimus Jesum ascendisse Jerosoly- 
mam : in Pascha semel, in primo 
anno praedicationis, ut hic; et ite- 
rum illo anno quo passus fuit. Et 
hic quidem in principio [signorum 
expulit vendentes de templo; sed 
secundo ad Passionem veniens ex- 
pulit vendentes et ementes durius 
agendo, multo quippe major nume- 
Tus erat ementium quam venden- 
tium, Hic quoque, remissa quadam 
increpatione, utitur, dicens : Nolite 
Jacere domum patris mei, domum 
uegotiationis ; ibi autem duriori- 
bus sermonibus utebatur, dicens : 
Nolitefacere domummeam spelun- 
cam hntronum, etc Fecit autem 
flagellum de funiculis, quia, secun- 
dxxai Augustinum, de peccatis no- 
stris sumit materiam unde nos 
pimiat. Ipsa enim protelatio pec- 
catorxim, secundum quod peccata 
peccatis adduntur, quidam funiculi 
dicuntur. Unde in Proverbiis dici- 
tur, quod impius funibus peccaio^ 
rum suorum constringitur» 

3 MySTICE, Q.UID IItTXLLIGATU& 
PER OVES, BOVES, COLUMEAS ET XUM- 

MULARios? ^ Mystice, secundum 
Alcuinum, quotidie Deus spiritua- 
liter Ecclesiam suam intrat : et qua- 
liter unusquisque conversetur atten- 
dit. Caveamus ergo ne in Ecdesia 
Dei, fabulis, vel risibus, velodiis» vel 



cupiditatibus vacemus ; ne improvi* 
susveniens nos fiagellet, et de Ecck- 
sia sua nos ejiciat. Secundum AugU' 
stinum, veodentes in Ecclesia sunt, 
qui quce sua sunt quaerunt, non quat 
Jesu Christi : venale totum habent^ 
quia redimi volunt. £t nota quod 
per oves innocentes, quae suo vel- 
lere vestiendis praebent opera mun- 
ditiae et pietatis, signantur quae ven- 
duntur, dum pro laude humana sub 
hypocrisi et in vestibus ovium ge- 
runtur, Hypocritae namque mentem 
lupinam habent sub ovina pelle. 
Per boves qui arant, praedicatores 
coelestis doctrinae significantur ; 
quos vendunt, qui non amore Dei, 
sed pro quaestu temporali praedi- 
cant. Per boves etiam, qui laboriosi 
sunt signari possunt illi qui ma- 
gnos labores sustinent pro divinis, 
ut per hoc in Exclesia valeant pro- 
moveri. Columbas vendunt qui ac- 
ceptam Spiritus Sancti gratiam, 
quae per columbam accipitur, noA 
gratis, sed ad praemium dant : etsl 
non ad quaestum pecuniae, ad vulgi 
tamen fivorem tribuunt; non lul 
vitse meritum, sed ad gratiam lop- 
giuntur. Nummos mutuo in Ecde* 
sia dant, qui non simulate coelesti- 
bus, sed a parte terrenis rebus in 
Ecclesia deserviunt : et sua, nom 
quas Jesu, qucerunt. Domum ettam. 
Domini domum negotiationis £k 
ciunt non solum hi, sed etiam qui 
gradum vel gratiam spiritualem^ 
quam in Ecclesia perceperunt, noa 
simplici intentione, sed causa hu-* 
manae retributionis, exercent. Om- 
nes istos ^ectt de tempio Christus, 
signans quod sunt exclusi de tem- 
plo gloriffi sanctae Dei. Qui ergo no* 
lunt de Ecclesia et de domo coelesti« 
veniente Domino, auferri, auferant 
ista de actibus suis; et ab avantis 
et simoniae cessentnegotiis; ejiciim*' 
tur enim de parte so^is Sanctorum» 
qui inter Sanctos positi, vel ficte 
bona, vel aperte makfEiciunt; etfu^ 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA EJECriONE VENDENTIUM DE TEMPLO. 



267 



niculis peccatonim modofii^ellantur 
ad correctionem : quibus incorrecti, 
in fine ligabuntur ad damnatioaem. 
Po&uit autem Dominus remedium 
et operis, et verbi : ut doceret eos, 
<im curam habent Ecclesiag, subdi- 
tos facto et rerbo debere corrigere. 
Si igitur in figurali templo, etiam 
in atrio ejus, quod est domus ora- 
tionis , prohibet negotiationem , 
quae honesta putatur, cum sit de his 
quae in templo ofSeruntur; multo 
magis prohibet comessationes, po- 
tationes, risus, lites, vaniloquium, 
et huiusmodi fieri in Ecdesia DeL 
Ergo cum omnis Christi actio no- 
bis debeat esse lex et praeceptio, 
non licet randelas, yel alias merces, 
etiam Domino ofEerendas, in ecclesia 
vendij nec aliquod officium, nisi 
merum eccIesiasdcuBL, ezerceri. 

4 De 21elou — Recordati vero 
sunt disdftdi ejus^ quia scriptum 
£St in Psalmista de Christo i Zelus 
domus tuas comedit me, id est, ac- 
cendit. Ex Christi enim facto r&- 
cordati sunt Scriptune illius, et im- 
pletionis ejus in Christo. Bonus 
2elus est animi fervor in bonum : 
quo mens, relicto et abyecto huma- 
no timore, pro defensione verita- 
tis accenditur. Unde Augustinus : 
4c Fratres, unusquisque Christianus 
in membris Christi zelo domus 
Dei comedatur. Quis comeditur 
zelo domus Dei ? Qui omnia quse 
forte ibi videt perversa^ satagit cor- 
rigi, cupit emendari, et non quiescit. 
Si emendare nonpotes,toIera,geme, 
suspira,sustine paieam ; verbi gratia, 
vides fratrem currere ad theatrum ? 
Prohibe, monc, contristare ; sic ze- 
lus domus Domini comedit te. Vi- 
des alios currere, et inebriari velle ? 
Prohibe quos potes» tene quos po- 
tes, terrc quos potes; quibus non 
potes, blandire, noli acquiescere. 
Si autem fueris frigidus et mard- 
dus, ad te solum exspectans» et 
quasi tibi sufficienSy dixeris in 



corde too : Quid mihi est curare 
aliena peccata ? Sufficit mihi anima 
mea, ut ipsam integram servem 
Deo ! Eia» non venit tibi in men* 
tem servus ille, qui abscondit ta- 
leatum, et noluit erogare? Num- 
quid entm accusatus est quia 
perdidit , et non quia sine lucro 
servavit? Sic ergo audite, fratres 
mei, ut non quiescatis. Notite 
quiescere lucrari Christo, quia lu- 
crati estis a Christo : » haec Au- 
gustinus, Ubi sciendum quod ze- 
lus dicit quamdam intensionem 
amoris, quo immense Deum dili- 
gens nihil sustinet , quod amori 
suo rqpugnet. Ule igitur proprie 
zelum Dei habet, qui nihil patien- 
ter sustinere potest contra honorem 
Dei, quem maxime diligit. Nos au- 
tem debemus diligere domum Dei> 
in tantum quod zelus ejus nos co- 
medat. Cum si quid contrarii fieri 
videmus, studemus etiam quantum- 
cunque cari nostfi sunt qui haec 
faciunt, removere; nec timemus 
propter hoc aliqua mala perpetL 
Attendendum est autem quanti me- 
riti sit ^elus domus Domini, et ge^ 
neraliter omnis zdus bonus, cu^us 
actum ijiter prima opera Christus 
ostendit, cujus merito Phinees pa- 
ctum sempiterni Isacerdotii accepit, 
cuJQS fervore Mathathias Legem 
defendit, cujus igne succensus Elias 
prophetas Baal interfecit. 

5 SlGNA PETONT JUDJEI. — Et dt^ 

xerunt ei Judan : Quod signum 
ostendis nobis quia hcec- fads ? id 
est, quia cum tanta auctoritate 
et potestate non expdlis, non vi» 
detur hoc tui ofiicii esse , nec crk 
dimus tibi licere : ergo ostendc 
nobis signum quo credamus. Quami- 
vis enim £actum esset bonum de se» 
non tamen pertinebat ad quemlibet 
hoc facere , sed solum ad eum qui 
haberet auctoritatem corrigendi ex> 
cessus sacerdotum; quod non con* 
veniebat alicui de communi populo. 



Digitized 



byGoogle 



268 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXVI. 



cum sacerdotes essent superiores in 
populo ilio ; sed Prophetae quando- 
que mittebantur ad hoc specialiter 
a Deo. Cum ergo Christus non es- 
set filius Aaron , et per consequens 
nec Pontifcx secundum Legem, nec 
esset Rex in conspectu populi , non 
apparebat eis quare sic auctoritative 
ejiceret eos, mensasque subverte- 
ret, nisi divina auctoritate Propheta 
magnus missus esset ; et ideo pe- 
tierunt signum missionis suse, non 
ausi manus in eum injicere. Signum 
petunt, ut suae potentiae fidem ca- 
piant; familiare enim erat Judaeis 
signa quaerere, utpote per ea ad 
Legem et fidem vocati. Quaerebant 
autem nunc signum , non ut crede- 
rent et venerarentur , sed quasi de- 
sperantes quod signum ostendere 
non posset, et sic eum deriderent et 
impugnarent : quod ex hoc patet, 
quia statim dictum suum impugna- 
verunt. 

6 Ipsis in figura Christus PR£- 
dicit sui corporis resurrectionem. 
— Dedit ergo eis signum potestatis 
divinae, in suscitatione corporis sui, 
propria virtute; et quia prave quae- 
rebant, non dedit eis signum aper- 
tum, sed occultum, et in figura de 
sua resurrectione : quia digni non 
erant, ut praediceret eis resurrectio- 
nem sui corporis manifeste. Unde 
respondit et dixit eis : Solvite tem- 
plum hoc, et in tribus diebus excita- 
bo illud. Hoc autem dicebat spiritua- 
liter de templo corporis sui, scilicet 
intransitive, hoc est de templo quod 
est corpus suum , loquendo de cor- 
pore suo sub nomine templi ; quia 
humanitas Christi erat speciale 
habitaculum ipsius Dei. Templum 
enim dicitur, in quo Deus inhabi- 
tat : et quia in corpore Christi di- 
Tinitas inhabitat, ideo corpus Christi 
templum Dei, non soliim secundum 
animam , sed etiam secundum cor- 
pus, dicitur. Nec dicebat hoc, impe- 
rando, vel consulendo, vel hortando; 



sed id quod facturi erant praedi- 
cendo et denuntiando : non enim 
est verhum inductivum ad hoc fa- 
ciendum , cum fuit simpliciter ma- 
lum ex parte Judaeorum. Christus 
autem non poterat inducere ad ma- 
lum ; sed est verbum denuntiativum 
ejus quod erat per ipsos fiendum , 
quo hoc quod affectabant demon- 
strat non esse absconditum. Quasi 
diceret : Solvite, id est, solvetis; 
quia in Passione Chrisci anima fuit 
soluta a corpore, et sanguis a carne, 
et continuitas membrorum in fi- 
xione clavorum et lanceae : et ego 
virtute in me latentis divinitatis 
excitabo, quasi a somno, illud tem- 
plum per vos dissolutum. Dedit 
ergo eis signum resurrectionis fu- 
turum, quia in hoc maxime potentia 
et virtus divinitatis ejus ostenditur : 
non enim puri hominis est , ut se a 
mortuis excitaret, sed solus Christus 
qui inter mortuos liber fuit, hoc 
potentia ut virtute divinitatis suae 
fecit. Hoc etiam fiiit signum poeni- 
tentiae et remissionis, quod solum 
peccatoribus competebat. Et quia 
dedit eis signum in figura, vocans 
corpus suum templum ; ideo illi 
carnales hoc non intelligentes, scd 
de inanimato templo eum hoc dicere 
putantes, deridebant eum, et vole- 
bant arguere dictum suum per ma- 
teriale templum, dicentes : Quadra- 
ginta et sex annis cedificatum est 
templum hoc, id est reaedificatum, 
ei tu, in tribus diebus excitabis il- 
lud ? Hoc dixerunt deridendo, qua- 
si esset impossibile, et multo plus 
derisissent , si resurrectionem sui 
corporis manifeste praedixisset ; quia 
difificilius est resuscitare mortuum, 
quam aedificare tale templum. Et 
non loquuntur de templo facto per 
Salomonem, quia illud fuit aedifica- 
tum in septem annis, et perfectum, 
et postea per Nabuchodonosor de- 
structum ; sed loquuntur de templo 
reaedificato per Zorobabel et Ne- 



Digitized 



byGoosle 



DE PRIMA. EJECTIONE VENDENTIUM DE TEMPLO. 



269 



hemiam, post captivitatem Baby- 
lonicam, quod factum fuit in 
quadraginta sex annis, antequam 
compleretur, inimicis prohibenti- 
bus; quia Judsei impediebantur in 
sedificatione templi a nationibus in 
circuitu eorum existentibus. 

7 SlGNORUM MAXIMUM EJECTIO VEN> 

DENTiuK DE TEMPLO. — Multi autem 
tunc crediderunt, id est credere 
inceperunt, in nomine ejus, id est 
in suae divinitatis notamine, cujus 
notam fecit per signa : et ideo se- 
quitur, videntes signa quce faciebat. 
Unde patet quod in fide adhuc con- 
firmati non fuerunt; quia magis 
signis, quam ex devotione credide- 
runt. Jesus autem non credebat se 
eis, eo quod ipse nosset omnes, ei 
quid esset in homine. Scire enim ea 
quae sunt in corde hominum, solius 
Dei est, qui solus corda plasmavit : 
et ideo scivit quod instabiles erant, 
et in tempore tentationis recederent. 
Quapropter, ut dicit Beda, mone- 
mur ut nunquam de nostra con- 
scientia securi simus, sed semper 
soUiciti formidemus ; quia quod nos 
latet, aeternum Arbitrum latere non 
valet. Dubitatur hic quaenam signa 
viderunt facta a Jesu , cum nuilum 
legamus eum tunc signum fecisse 
in Jerusalem. Ad quod potest dici 
uno modo , quod multa signa facta 
sunt ibi tunc a Jesu , quae hic non 
habentur. Nam Evangelistae multa 
scienter praetermiseruntde miraculis 
Christi , cum tot fecerit , quod non 
possent scribi de facili. Alio modo, 
quia inter cetera miracula potest 
maximum reputari signum, quod 
cum flagello uno Jesus de. templo 
solus , et parum adhuc reputatus , 
ejecerit multitudinemhominum.Di- 
vina quidem virtus in illo facto ope- 
rabatur, quae apparebat in efifectu 
cum volebat. Corpus enim Christi 
erat instrumentum divinitati conjun- 
ctum ; et ideo quidam fiilgor radio- 
sus et mirabilis egrediebatur de 



vultu et oculis ejus , virtute divina 
eos deterrens : quo territi sacerdo- 
tes et Levitae, et alii, non audebant, 
nec poterant ei resistere. Sicut et in 
Passione, vox illa divinitatis quo- 
dammodo instrumentum erat, quo 
magnam armatorum multitudinem 
legitur prostravisse. Unde Hierony- 
mus in Matthaeo, de secunda eje- 
ctione sic habet : a Plurimique ar- 
bitramur maxima esse signorum , 
quod Lazarus suscitatus est, quod 
caecus ex utero lumen accepit, quod 
in Jordane vox audita sit Patris , 
quod transfiguratus in monte glo- 
riam ostendit triumphantis ; mihi 
autem, inter omnia signa quae fecit 
DominuSy hoc videtur esse mirabi- 
iius, quod unus homo et illo tem- 
pore contemptibiiis , et in tantum 
vilis, ut postea crucifigeretur,Scribis 
et Pharisaeis contra se saevientibus, 
et videntibus lucra sua destrui , po- 
tuerit ad unius flagelli verbera tan- 
tam ejicere multitudinem , men- 
sasque subvertere, et confringere 
cathedras , et talia facere quae infi- 
nitus non fecisset exercitus. Igneum 
enim quoddam atque sidereum ra- 
diabat ex oculis ejus , et divinitatis 
majestas lucebat in facie : » haec 
Hieronymus, 

8 QUO SENSU MULTI TUNC CREDIDE- 

RUNT iN Christum. — De his autem 
qui crediderunt in nomine ejus, est 
sciendum quod, secundum Augusti- 
num, illi credunt in nomine ejus, 
qui solum propter signa credunt et 
adhaerent nomini ejus, qui nondum 
sacramentum Baptismi perceperunt, 
velut catechumeni, hoc est instru- 
cti : et quia plenam fidem, ut opor- 
tet, non habent in Christum et ejus 
sacramenta, ideo adhuc non credit 
se eis , quia Ecclesia non dat eis 
corpus Christi. Quod quidem cor- 
pus, sicut conficere non potest, 
nisi sacerdos consecratus; itanullus 
sumere debet, nisi baptizatus. Et, 
secundum Chrysostomtm, istt qui 



Digitized 



byGoogle 



270 



PIUMie PARTIS CAPUT XXVI. 



^ropter si^a crtdehmt in nomine 
ejus, aoQ firraiter aec peifecte cre- 
deibfmt in eam , «t ideo non confi- 
ddbat ift eis, sicut ia disctpulis 
poiecte et firmiter credentibos ; nec 
Kcipiebat eos ad perfectiowem ct 
ocmvictum, ut cum eo inseparabiJVr 
ter fcabitarent; nec omnia sua dog- 
in«ta et secreta eis committebat; 
nec eis aitiora mysteria fidei rev^ 
labat , quia horum credulitas nok 
eitit ex ^e firma , sed ex suspidone 
quam de Christo receperant propter 
signa ; nec aestimabant eum Deum, 
sed hominem a Deo missum docto- 
rcm veritatis. Et ideo signanter 
EvangeKsta, ut ostendat eos impcr- 
fecte crcdere, non dicit qood cre- 
dei^t in eum, quia nondum crede- 
bant in cjus divinitatem; sed dicit 
in nomine ^us, id est illud quod de 
eo nomine tenus <iicebatur, sdlicet 
quod justus, et hujusoemodi. 

9 NlCODEHUM MOCTU AD SE VENISM- 
TEM Christus DOCET KEGENSIATIOIIIS 
KECE8SITATEM. — Undc Nicodemus , 
inter istos princeps, ac unus ex 
Pharismis, et prindpibtts, seu ma- 
gistris Judaeonxm, quia in tenebns 
hu|us ecToris erat, nocte ad Jesum, 
et ad iucem venire perhibetur. ipse 
quidem in tenebris erat , non lux , 
quia non renatus. £t ideo nocte ad 
luoem venit, quia aihuaunari vok- 
bat; prse timore quoque populi, 
quem ofiendere metuit, cam esset 
unus de rectoribus (cpxia tunc po- 
pulus per doctores et sacerdotes 
guberaabatur) in pahun venire et 
sdri non auddxit , ne de synagoga 
expelkretur : prae verecundia etzam 
palam addiscendi , quia magister in 
Israel erat, secrete, et extm tuibsun 
aliorum docendus, ad Jesum soius 
venit, ut ab ipso plenius instruer&- 
tur. In hoc etiam quod nocte wenit, 
astudio et diligentia inqoisitioms 
commendatur , et secretum signifi- 
cabat quod extra scrlptum discere 
veritiUem volebat. Unde Beda : ttUic 
venit ad Jesum nocie, cupiens se- 



crcta ejus aflocutione disccre my- 
steria fidei, cuj«s aperta ostensione 
jam rudimentum perceperat 1 v hxc 
Beda, £t quia prudenter aperta et 
manifesta signa notavit, pienius 
fidei mysteria roquirit. Et ideo de 
his quae «d fidem p^tinent doceri 
meruit. Instruxit cnim eum Domi- 
nus de secunda et spirituali gener»- 
tione , seo nstivitate , sdUcet de 
Baptismo , et de introitu regni Dea, 
ac de sua divinitate , et utnique 
nativitate; de passione quoque scn, 
ac resurrectioae, et ascensione, aec- 
non de utroque adventu, et pluribns 
a^ ad sfdutem necessariis. Uade 
coogruenter hoc evangelium in festo 
Trinitatis legitur, quia in eo de 
Baplismo didtur, qui in nomioe 
Trinitatis confertur. Hoc quippe 
sacramentum Baptismatis e^ ne- 
cessitatis , est ideo oportet quod 
habeatur in re, si est possilaile ; veL 
in voto , quoad prasoccupatos. Nam 
ubi contemptus in aliquo, Bapti- 
smum aqtne exclvKlit ; ne(|ue fiami- 
nis, aeque sanguinis Bap<$snuxs 
prodest ei ad vitam i^iernam , quia 
non potest introire in regnum Dei; 
homines namque non ascendunt 
illuc , nisi in quantum efficiuntur 
membra Christi. Per generationem 
aiitem spiritualem, uniimtur sibi,> 
et membra ejus fiunt, et sic virtute. 
ipsius ascendunt. Nemo emm ascen-^ 
dil, id est, asccjidere poterit, in cae" 
lam, propria virtute, nisi qm Jc- 
scendit de cceio non per motum 
locaiem coehim dimittendo, sed 
camem de novo stbi uniendo; qiiia 
omnis qui ascendit, virtute ipsius 
ascendit, et ipse solus per suam 
virtutem propriam ascendit. Si sbi^ 
tem hic objidtur, quod plures Ve^ 
teris Testamenti saivati sunt saae 
Baptismo, diceadum qtsod non crat 
in praecepto; consecuti sunt tamen 
spiritualem vitun, per gratiam in 
fide Christi venturi, et sic hs^uerunt 
rem Baptismi, habuerunt ipsum 
etiam in figura, in aliquo correspon 



Digitized 



byGoogle 



DE PRIMA EJECTIONE VENDENTIUM DE TEMPLO. 271 



dente, per quod tollcbaiur peccatam 
oiiginale. 

xo Ipsum xtem xnstruit db inrsTE- 
itio SAKCTissDLE Triiotatis. — Ideo 
etiam hoc evangelmm in festo Tri- 
nitatis legitur, quia in eo qu«libet 
personarum aperte exprimitur. Nam 
persona Filii est , quae loquitur; 
persona Patris exprimitur, cum di- 
citur : Scimus quia a Deo venisti; 
persona Spiritus Sancti , cum dici- 
tur : Nisi quis renatus fuerii ex 
aqua et Spiritu Sancto, non potest 
intrare in regnum coelorum, Expri- 
munturautem personae divinae, cum 
suis appropriatis, Elxprimitur enim 
persona Patris, cum sua potentia, 
cum dicitur : Nemo potesi hcec si- 
gnafacere, quce tufacis, nisifuerit 
Deus cum eo; signa enim fecere 
divinae potentiae est. Exprimitur 
persona Filii, cum sua sapientia, 
cum dicitur : Scimus quia a Deo 
verdsti, Magister ; ad magistrum 
enim spectat sapientiam docere. Ex- 
primitur persona Spiritus Sancti, 
cum sua bonitate, cum dicitur ; 
Spiritus, ubi vult, Sfpirat; noa enim 
nostris mer itis , sed ex sua gratuita 
boaitate, se nobis infundit. Quamvis 
^im Pater et Filius et Spiritus 
Saactus habeant eamdem potentiam, 
sapientiam , et bonitatem ; tamen 
quia apud nos nomen Patris, pro- 
pter fuitiquitatem , importat iinpo- 
tentiam ; ne simplices hoc crederent 
de Patre ccelesti , attribuitur sibi 
potentia. Similiter nomen Filii apud 
nos, propter juventutem» impor- 
tat imperitiam; ideo ne de Filio 
Det hoc credatur, attribuitur sibi 
sapientia. Similiter nomen Spiritus 
Sancti apud nos importat quemdam 
furorem, juxtaillud Isaiae^ QidescUt 



ab homine, eujus spiritus in nartbus 
ejus est; ideo ne de Spiritu Sancto 
hoc credatur, attribuitur sibi boni- 
tas. Fldes et confessio sanctae Tri- 
nitatis, si eam devote receperimuSy 
valet, inter cetera, ad tribulationum- 
propulsionem. Nam, sicut ait Joan- 
nes Damascenus, cum apud Con- 
stantinopolim pestilentia gravis es- 
set, quidam puer de medio populi, 
in coelum raptus, canticum sanctae 
Trinitatis , scilicet : Sancte Deus , 
Sancte fortis , Sancte et misericors 
Salvator, miserere nobis, ab Angelis 
est edoctus : quod, cum rediens, 
coram populo decantasset, mox 
omnis pestilentia est fugata. 

II QuiD moraliter Nicodemus 
siGNiFiCET ? — Per Nicodemum qui 
venlt ad Jesum, ut de pertinentibus 
ad fidem plenius erudiretur , signi- 
ficatur discipulus humilis et diligens, 
qui venit ad doctorem, ut ab ipso 
instruatur : qui debet eum dulciter 
recipere, exemplo Christi, qui Ni— 
codemum dulciter recepit, ac man- 
suete valde, et cum quiete ei loque> 
batur. Quod est contra irascentes, 
qui fiiriose et cum clamore frequen- 
ter loquuntur ; contra quos est 
remediimi utile, mollilier et sine 
clamore respondere, secundum illud 
Sapientis : Jlesponsio moUis fr/xn- 
git iram; sermo durus suscitat 
furorem. Etenim, secundum Chry^ 
sostonuim, si famuU, cimi adversus 
eos irascimur, portant humiliter et 
cum siientio contumdiiam, propter 
timorem nostrum, qua venia digni 
erimus, aut,quam excusationem ha- 
bebimus nos, qui propter Dei timo- 
rem aliquid ferre non possumuS:, 
m^gisautem Aolumusi 



ORATIO 

Tu, Domine universoruiii, <\m nullam habens iaidigenlaam.^ vohusti 
templum tuum fieri in nobis : ejice a corde et corpore meo omnia ofFendi- 



Digitized 



byGoogle 



27^ 



PRIMiE PARTIS CAPUT XXVII. 



cula et tibi displicentia, milndans me ab omnibus inquinamentis, et maculis 
mentis et corporis, et fac de me tibi templum gratum et idoneum, in quo 
habitare delecteris tu, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum. O Sa- 
pientia, quae ex ore Altissimi prodiisti, et Magister qui a Deo venisti, doce 
me, quaeso, a malo declinare et bonum facere, terrena despicere et coe- 
lestia amare, ut veterem hominem eum suis' actibus exuens et novum in- 
duens, quasi de novo natus regnum tuum introire merear, et videre. 
Amen. 



CAPUT XXVII 



De incarceratione Joannis Baptistce, 



Joannis cap. 3 et Marci cap. 6. 



I Christus et discipuli ejus ba- 
PTIZANT. — Post haec , scilicet com- 
pletis diebus festis in Jerusalem, 
quae est in una parte Judaeae, venit 
Jesus cum discipulis suis, et creden- 
tibus, in aliam partem Judaeae, sci- 
licet in Jordanem, quae a sorte Judae, 
vel a regno duarum tribuum, Judaea 
dicebatur. A tribu enim Judae, quae 
erat principalis et regia terra, ubi ha- 
bitaverunt filii Israel, nominata est 
Judaea : et illic demorabatur, et per 
suos discipulos bapti^abatf multique 
fiebant credentes et discipuli ejus. 
Judaea interpretatur confessio , ad 
quam venit Jesus, quia Christus 
confitentes , vel sua peccata , vel 
divinam laudem, visitat; et illic 
demoratur, quia tales non transito- 
rie visitat, et illic bapii^^at, id est a 
peccatis purgat. Unde Alcuinus : 
« Per Judaeam quippe signantur con- 
fitentes, quos visitat Christus; ubi 
enim est peccatorum confessio, vel 
divinarum laudum, illuc venit Jesus 
et discipuli ejus, hoc est dQCtrina 
et illuminatio ejus, et ibi moratur, l 



purgando a deliclis et vitiis per 
Baptismum Sancti Spiritus. » Se- 
cundum Augustinum, Christus pri- 
mo baptizavit discipulos aqua et 
Spiritu Sancto, postea ojQBcium ba- 
ptizandi eodem Baptismate discipu- 
lis reliquit, intentus praedicationi et 
doctrinae. Sicut et Apostolus Paulus 
paucos per se baptizavit , ut posset 
praedicationi fidelius intendere. Post- 
ea ergo soli discipuli Jesu baptiza- 
bant, eo interim circa altiora docenda 
occupato. In quo dedit exemplum 
praelatis Ecclesiae committendi ea 
quae per inferiores possunt commode 
fieri , ut ipsi liberius possint in al- 
tioribus exerceri. Et quamvis Jesus 
tunc non baptizaret manibus suis, 
et ministerium exhibendo, sed di- 
scipuli ejus ; baptizabat tamen prae- 
sentia majestatis. Ipsius enim erat 
Baptismi sacramentum, et ad disci- 
pulos pertinebat ministerium. Hic 
est enim qui baptizat : ergo adhuc 
Jesus baptizat, et quousque bapti* 
zandi sumus , Jesus baptizat. Unde 
Augustinus : « Utrumque verum est, 



Digitized 



byGoogle 



DE INCARCERATIONE JOANNIS BAPTIST^. 



273 



quia Jesus et baptizabat , et non 
baptizabat : baptizabat enim , quia 
ipse mundabat; non baptizabat,quia 
ipse non tingebat; praebebant disci- 
puli ministerium corporis, praebebat 
ille adjutorium majestatis , de quo 
dictum est : hic est qui baptiiat, 
etc. )) 

2 DlSCIPULORUM JOANNIS MURMU- 

RATio. — Joannes autent bapti;(abat 
in jEnon, juxta Salem, oppidum 
prope Jordanem situm, quia aquce 
multce illic erant, quod est etiam 
interpretatio ejus quod dicitur in 
^non. iEnos enim Hebraice, dici- 
tur aqua Latine. Et dicunt aliqui , 
quod hoc oppidum, alio nomine 
vocetur Salem, et sit locus ubi re- 
gnavit Melchisedech , sed hoc est 
falsum : quia Salem , ubi regnavit 
Melchisedech, idem est quod Jeru- 
salem. Nam ipsam aedificavit Mel- 
chisedech, et primo dicta est Salem, 
id est pacifica, ex conditione Regis, 
qui regnavit in pace. Postea dicta 
est Jerusalem, a tempore quo Abra- 
ham voluit ibi ofFerre filium suum, 
quia locum illum appellavit Domi- 
nus videt, Et ita Jerusalem inter- 
pretatur visiopacis, quiacum prima 
interpretatione addita est visio. Mit- 
tebat autem Joannes ad Jesum ba- 
ptizari eos qui veniebant ad eum; 
sed non mittebantur ad Joannem ve- 
nientes ad Jesum. Sicut ante Bapti- 
smum Christi, Joannes baptizabat in 
nomine Christi venturi; sic post 
Baptismum Christi, illos quos ba- 
ptizabat, ad Christum mittebat; sic 
et suum testimonium de Christo 
confirmabat. Et exinde turbati, et 
invidia moti, discipuli Joannis, et 
indiscrete zelantes pro magistro suo, 
volentesque praeferre baptismum 
ejus Christi Baptismo, murmura- 
bant quod magistri sui gloriam 
zelabat, quia videbatur eis quod 
magistri sui et baptismi ejus au- 
ctoritatem minueret. Et /acia esi 
qucesiio, et controversia , de purifi^ 

ViTA Jesu Christi, tomus I. 



caiione, id est Baptismo, a discipulis 
Joannis, defendentibus magistri sui 
baptismum, et putantibus eum ma- 
jorem Christo, quem viderant a 
Joanne, quasi majore , baptizatum; 
cum Judceis, id est Christi disci- 
pulis, et aliis ad Christi Bapti- 
smum venientibus, et magis ad 
ipsum , propter miracula currenti- 
bus et dicentibus majorem esse 
Christum, et ad ejus deberi concurri 
Baptismum tanquam ad Baptismum 
meliorem , quia Joannes mittebat 
quos baptizabat adJesum, nonJesus 
mittebat quos baptizabat ad Joan- 
nem. 
3 Interrogatus ab eis Joannes 

RESPONDIT OPORTERE ChRISTUM CRE- 

scERE, SE autem minui. — Et hacc 
quaestio ad Joannem per suos disci* 
pulos est delata, et querimonia de 
Christo facta quod baptizaret, et 
plures ad eum quam ad Joannem 
currerent, unde zelo indiscreto moti 
dixeruni ei, Rabbi, cum sis excel- 
lenter magister omnium , et magi- 
stri debeas habere gloriam, qui erai 
tecum, sicut cum principaliori trans 
Jordanem, ubi eum quasi discipu- 
lum baptizasti , et sic beneficium ei 
praestitisti, cui iu tesiimonium perhi- 
buisii, id est quem tu clarum osten- 
disti, et sic magnum honorem im- 
pendisti ; ecce